Physica vniversalis juxta principia Aristotelis in duos tomos divisa. Authore P. Iac. Channevelle, societatis Iesu sacerdote

발행: 1669년

분량: 426페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

sibiles, lichi unica sit, est multiplex virtualiter:

ergo sunt in ea virtualitates infinitae. Resp. dato antecedente , distinguo consequens :sunt virtualitates infinitae actu inter se distinctae, nego : potentia, de per assignationem intellectus, concedo ; ut enim illae virtualitates faciant numerum , debent per intellectum distingui, & consummari: sicut qui relationem putant fundari in alia , non idcirco admittunt virtualitates actu infinitas,

sed tantum potentia, quia non sunt actu distinctae, sed tantum distinguibiles. Colliguntur duo': primum, hae quatuor propositiones multum disserunt: datur potentia infinitum actu : datur actu infinitum potentia : datur actu infinitum actu : datur potentia infinitum potentia. Prima falsa est, quia non est potentia infiniti actu productiva ι secunda vera, quia datur actu corpus , quod sine fine augeri, aut minui potest , non

tamen haec est convertens respectu primae, tertia,

falsa in creatis ; quarta denique vera, quia datur potentia productrix corporis quanti , quod cum existet, erit infinitum potentia. Secundum , hae quoque quatuor propositiones . inter se disserunt : objectum cognitionis divina est infinitum simul, ct actu, quae falsa : o ectum cognitionis divina est infinitum cognitum actu, ct mmul, quae vera : objectum cognitionis di υina est infinitum actu , quae falsa : objectum cognitionis di- , vina es infinitum successive , ct potentiat, cognitum actu, O simul, quae Vera. Ratio primae, & tertiae falsitatis est , quod simultaneitas , & actualitas cadant Iupra objectum , adebque dicant infinitum actu φositum. Ratio icursecunda, & quarta verae sint, est, quia simultanei-

172쪽

PHYsICAE UNIVERSALIS. et ετ

tas actus cadit supra cognitionem, non supra Objectum , quod est infinitum potentia. Objicies 3. Dei bonitas est infinita , & se amat, quantum est amabilis : ergo procurat sibi gloriam infinitam , quia bonum desideratum est benevolentiae mensura, aut effectus , at Deus non potest sibi procurare gloriam infinitam ad extra , nisi producat infinitam ; nam potest tantum esse infinita vel ex parte objecti, cum est infinitum , vel ex parte subjecti, seu intellectus cognoscentis ; at gloriam infinitam sibi Deus procurare non potest ex parte objecti , nisi ex in finitis operationibus cognitis, vel ex infinito actia producto.

Resp. I. hoc argumentum redolere concionatorem ; nec enim necesse est Deum colligere gloriam

infinitam ex rebus creatis : sed satis est , quod se glorificet infinite, se ipsum cognoscendo, hoc est, producendo Verbum, quod cum sit cognitio infinitὶ perfecta, & adaequans cognoscibilitatem Dei . est infinita Patris gloria, & essentialis, tum ex Parte subjecti, tum ex parte objecti : deinde bonitas Dei dicitur infinita respectivE ad creaturas, quia communicat se illis quodammodo infinite , non

quoad substantiam rerum creatarum , quae per se finita est, sed quoad modum, quo producuntur, hoc est, per creationem , quae Dei unius est propria.

g III. Diuuntur obiecta ex parte creaturae.

OBII cIEs I. Conceptus infiniti non destruit

conceptum entis creati : ergo non implicae contradictionem , dari actu infinitum creatum. Pr. antecedens :ea non se destruunt,quorum unius con

173쪽

x PARS TERTIA

ceptus objectivus non destruit conceptum objectivum alterius : conceptus infiniti non destruit conceptum entis creati, quia non est negatio illius: ergo conceptus infiniti non destruit conceptum enutis creati. Prob. minor : nec ex parte entis, ut sic. destruit, quia infinitudo reperitur in ente divino, nec ex parte producti ab alio , quia persona divina ab alia producitur: ergo nulla ex parte destruit. Resip. implicani iam se tenere ex parte infiniti conjuncti cum ente creato. Instabis L. Conceptus entis creati, ut sici, abstrahit a finitudine, R infinitudine , dicitque tantum in essentia esse ab alio: ergo conceptus infiniti non destruit concertum eritis credii. Res p. dist. conseq. Non destiarit larmaliter, concedo': consequenter, neso ; finitudo enim, cdm sieproprietas inseparabilis a re creata, sicut risibile arationali , quemadmodum negato risibili de rationali , perit consequenter rationale: ita negata finitudine de ente creato, perit consequenter conceptus entis creati , quia incipit habere rationem e sendi Dei propriam, quae est infinita&. Instabis L. Illa creatura non intelligeretur esse

Deus.

Resp. Esset Deus , & non Deus ε; esset quidem Deus. quia haberet modum eisendi Deo debitum :non esset autem , quia esset creatura. Objicies 1. Si quid impediret infinitum creatum actu, maximε quia esset unum minus alio: at haec ratio nulla est , quia infinitum formaliter , qua tale , non erit majus alio , aut minus, sed tant4m secunddio materiale, v. g. numerus infinitus hominum non crescet. qua, infinitus formaliter, sed tantum ratiQne materiae, seu unitatum.

174쪽

ΡHY SI CAE UNIVERSALIS. x C

Respondet Pater Fabri prop. . de infinito , disia tinctionem illam nullam esse, quia sormale extensi adaequat materiale ; & quamvis non sit magis infinitum , quam aliud , est tamen majus , sicut licεt Vnum non sit magis quantum , quam aliud, nihil' tamen impedit, quin unum sit alio majus: v. g. l

cet unus Circulus' Don sit magis circulus , quam alius est tamen unus alio major : ita prorsus unum'

infinitum i ex illius h7pothesi j non esset magis infinitum , quam aliud , quamvis posset esse majus

allo. Et vero in extensione infinita categorematicε numerus semipedum est duplus numeti pedum , igitur una infinitas est dupla alicrius : igitur, &major. Quin etiam unum inlinitum , si daretur, esset aequale alteri , aut inaequale : v. g. si den tui homines infiniti, numerus corporum videtur aequare numerum animarum. Ad haec, cdm infinita extenso sit quanta , utique est tanta, vel non tanta

igitur aequalis , vel non aequalis : denique finitum non est tantum, quantum est infinitcm ι igitur inaequale infinito ; immd si nulla est proportio finiti ad infinitum, igitur inaequalitas, sed impropO

tionata.

Instabis I. Infinito potentia haec praedicata minconveniunt: ergo nec infinito actu. Resp. nego consequentiam, quia infinitum potentia non potest accipi secundum se totum , excluditque totum actuale ι dicit enim non tot, quin

plura , S quidquid actu dicit, finitum utique dicit quod vero dicit potentia, est infinitum , haec autem potentia semper est ad ulteriorem actum , nunquam tamen ad totum actum : at infinitum actuale totum est actu.

Instabis et. Si infinitum actu esset capax ejusmodi

175쪽

praedicatorum , essent in numero infinito plures quadrati, quam non quadrati, & non plures, quod

repugnat.

Res p. ex hypothesi , quod detur tale infinitum , hanc sequi repugnantiam , ideoque ex hoc capite

repugnat infinitum actu, ut jam ostendi. Objicies 3. Dantur negationes infinitae actu Deo liberae, quia earum numerus a Deo assignari non potest, quin major possit assignari : unde sic at-gumentor : tanta est multitudo negationum Angelorum assignabilium , ut superet multitudinemi quamlibet assignabilem : talis multitudo est infinita actu : ergo dantur infinitae negationes actu jam hoc instanti tollantur a Deo illae negationes, certe erit infinitum actu positum. Confirmatur :tot cxistunt negationes Angelorum , quot Angeli

non existunt: seci Angeli infiniti actu non existunt: ergo existunt negationes Angelorum infinitae. Pr. maj. hoc ipso , quod non intelligitur existere forma, intelligitur negatio existere suo modo : sed non existit collectio infinita Angelorum : ergo collectio infinitarum negationum Angelorum actu existit.

Resp. I. hoc argumentum nimis probare ; probaret enim ipsum continuum nunc posse actu dividi in omnes partes , quia existunt negationes divisionis omnium partium continui. Resp. 2. negationes illas non existerς in ratione multitudinis, sed tantum per modum unius realiter negationis, quae opponitur entibus possibilibus finitis in infinitum, non omnibus possibilibus simul poni collectivE , quia negatio opponitur eo modo enit , quo ens potest poni actu a parte rei, hoc est, secundum actualem existentiam, non au-

176쪽

iem eo modo, quo est impossibilis , at omne poliasibile in actu potitum collectivὸ est: quid chymaericum , distributive autem , aliquid reale , reet E it Jue assignamus negationes Φου omnis possibilisistributivd sumpti, collectivὶ autem sumpti repudiamus. Ratio a priori est , quod negatio oppo- atur enti positivo ; at impossibile non est ens postivum, unde daretur negatio negationis. Porro dum quaerit adversarius, ut assignes multitudinem

negationum , qua major assignari non possit, qΗ:e re ab eo , ut prior assignet, &tunc ipse majorem qualibet data ab adversario assignabis ; vel enim assgnabit omnem negationum collectionem , &tunt dices esse impossibilem , vel partem collectionis illius , dic&que esse finitam , vel infinitam , sicinitam :. ergo habebit negationem alterius majoris numeri , & tutic poteris majorem assignare; si infinitam , certε erit quid chymaericum. Ad confirmationem , distinguo : tot sum negationes , quot Angeli possibiles non existunt, concedo : quot impossibiles , nego ; at non existunt

omnes Angeli possibiles actu , distinguo, & sunt impossibiles concedo : & sunt possibiles, nego.. Et

sane Angelorum impossibilium non datur negatio, quia non ditur negatio negationis. Instabis i. Multiplicanda est negatio pro multitudine sormae, quam negat : ergo una negatio entibus finitis in infinitum non opponitur. Resip. dist. ant. Multiplicanda est sorinaliter per mentem , όsto: realiter, nego , quia per mentem intelligimus negationem per.ordinem ad formam, cujus est negatio , at non multiplicantur realiter negationes, quia quodlibet multiplicatur, & distinguitur realiter per id, quod est intrinsecum ipsi , .

177쪽

& esset uiue : at forma opposita negationi , non est ipsi intrinseca, & essentialis. Instabis L. Vna negatio tolli potest, altera remanente, si Deus creet Angelum A, non creato Angelo B. Resp. id negari a multis , qui pugnant tunc perire unam negationem omnium Angelorum possi- bilium distributivE, & alteram advenire omnium possibilium praeterquam illorum , quos Deus creavit . sicut perit actio tota , Pereunte aliqua ex caussproducentibus effectum. Ratio est, quod nullum sit principium distinctivum ejusaiodi negationum; . nam si quod esset, maxime entia pos 'va : at non sitiat tunc realia, nisi in causa , in quμ sunt unum: ergo non possunt sile principia actu distin tua illarum negationum : sic in sinu materiae, juxta hanc sententiam est unica privatio omitilina formarum, quae perit accessis unius sormae, alia privatione accedente. . . i , Alii se distinguunt hanc propositionem , exi- sunt actu negationes infinita Angelo m , in senis su negativo, concedunt: in sensu assirmativo, negant nam hae propustiones, tenebra sent; exi- serunt ne tiones gelorum , licet in speciem vi- deantur affirmativae, quia a nobis concipiuntur aq-star entium positivorum , tamen quoad sensum , &sgnificatum , negativis aequivalent :.quare dum dicimus, tenebrae sunt in aere , non significamus aliquid aeri per modum entis inhaerere, sed aerem. duntaxat carere luce : pari ratione , cum dicimus, existunt infinitae hominum negationes, sensus est, non sub tactu infiniti homines, non autem infinitae sominum negationes habent actualem exi-

stentiam in rerum natura. Ratio est, quod negatio

178쪽

hominis sit non existentia lominis : at non existentia non potest habere existentiam ι altociuici dici posset a Trinando , non existentia realiter exti

Instabis I. Existunt a parte rei negatio hominis,' & negatio equi, ut duae negationes : ergo & neg tiones infinitorum hominum. Resp. distinguo antecedens : in sensu assirmati- o , esto : in sensu negativo, nego ; duo enim duas viaitates dicunt, adeoque duas crititates.

Instabis 2. Diximus alias privationem esse quid, reale , quia principiat realiter. Resp. hoc dici io sensu negativo , non assirmativo, sensusque est hujus propositionis , privatio estens negativum , a parte rei non est realiter forma aliqua in subjecto ; possisnt tamen negatio, & privatio dici reales terminative, hoc est, secundiam id ad quod terminantur', .& ratione formarum , aut objectorum diversorum , a quibus distinisti nem sumunt, & diversitatem.

179쪽

PARS QUARTA

PHYSICAE

UNIVERS ALIS,

De loco , vacuo.

Ro posviae Aristoteles sub initium lib. 3. se dicturum de motu , & de iis, quae consequenter sunt , nempe de infinito, loco , Vacuo , & tempore, quae videntur esse affectiones corporis naturalis. Postquam de in- , finito , & motu egit eodem libro, locum', vacuum,' di tempus ita explicat libro quarto, ut in primis quinque capitibus de loco edisserat , quatuor se quentibus de vacuo , in reliquis quinque de tempore. Prius de loco, quam de tempore agit, α, quidem merito et tum quia locus assinitatem , &' ' cognationem habet aliquam cum infinito ; ut enim corpus est actu finitum vel infinitum, ita debet esse & locus , cum corpus locatum , & locus sibi respondeant : tum quia locus ordine naturae te usantecedit,

180쪽

PHYS I CIE VN I VER A I T c is antecedat ; immd & motum , ac corpus locandum' quia praus ordine naturae debet esse lata, tumre Pus in eo recipi, postea moveri ; quod si Aristoteles Prias egit de motu, quam de loco in causa fuit quod motus affectio di gis cum natura connexa 'quam locus , natura enim per motum definitur' Nos ordinem utcunque immutabimuS , agem siCoh; zRς' )-4ς 'δςRO , quod nihil aliud est quam locus carens corpore; deinde parte s.de rem enique parte 6. de motu , quia iuvat a miibus , cujusimodi est locus, Io vacuum

DIs PUTATIO PRIMA.

De loco.

V P L x x affectio corporis naturalis ut jam observavi sub initium 3. partis : altera activa, quae qualitates primas, de cujusque agentis naturalis a-- - δ ςR F 'x V P silva uera, eaque duplex, Prima , & a prima orta ; prima est quantitas, de qua parte 3. egimus : a prima orta est determinatio locum, & tempus ι ex trina enim dimensione corporis necessario oritur ei utadem limitatio ad certam circunstantiam tum locitum temporis, quia omne quantum definitur loco di tempore. Nos hic loci existentiam , naturam , α affectiones I. anquiremus: deinde per quid res conualuatur In loco , examinabimus : 3. quibus rebus m. II.Pbfvnioerf. FI

SEARCH

MENU NAVIGATION