장음표시 사용
201쪽
iemper ibadem manet , ubi prius erat, aliis omnibus , quae circa ipsiam sunt, immutatis. II. AssERTIO. Res constituitur in loco per manenter per ubi permanens ι fluenter autem per
Vol luccessivum. Probatur , quia modus eae natura
ua , est determinatio rei modificatae : ergo si ressit permanenter in loco , id utique habet ab ubi permanente, tanquam aesorma tali loco assi gentes si fluciater , & in transitu , id habet ab ubi stuenter Colliges ex dictis diro : r. non miniΙs necessarium, . m Vbi loco ambienti, quam rei locatae ; L. Ni esse formam , cujus est rem constituere locatam an certo , 'c determinato loco, seu alicubi ; permanenter quidem , si sit ubi permanens : fluenter atilem , si sit ubi fluens , hinc ubi permanens est forma interna , rem constituens in loco permanenter ; ubi fluens , forma . per quam res successivὸ, Ω continue omnibus loci partibus coextenditur, ita
ut sit in hoc, & alio simul loco, in hoc desinendo In alio incipiendo. '
ς. II. Varia quaestiones de natura
ubicationis. PRIMA, quaenam sint causae ubi modalis 3 Re
spondeo quoties res locata movetur, toties causam illius e Scientem esse motum localem ; sin autem incipiat res existere per creationem a Deo, per resultantiam ubi ab eadem re emanare incipit: causa finalis esst, ut res sit formaliter in loco, vel alicis-bii: materialis est res ubicata, quam facit esse hic: formalis est actualis determinatio , a qua res habet, ut sit hie potids , quam alibi. Porro cilio ubi sit Litio formalis cristendi in loco, per se ipsum est
202쪽
potids hic , quam alibi in iis enim , quae talia sunt per aliud , veniendum est ad id quod est tale
per se. Secunda, per quid unum ubi differat ab alio 3 Respondeo : vel quaeris , pςr quid differat specifice, vel numericE , si primum , respondeo disterre inter se specie, per differentiam specificam : porro habent differentiam specificIm , quae rem faciunt eta in diversis locis : si secundum , respondeo differ-xe numero per differentiam numericam sibi propriam. Quin etiam speciem sumunt aliquando per ordinem ad subjectum , hinc ubi definitivum rei spiritalis, distinguitur specie ab ubi rei corporeae, ubi rei supernaturalis ab ubi rei naturalis, denique ubi circumscriptivum substantiae corporeae ab ubi circumscriptivo quantitatis. Tertia , an ubi sit accidens absolutum 3 Respondeo hoc sensu esse, qu bd possit secundiὶm se, &ex natura sua, modificare independenter a quocumque loco externo , I. quia quamvis esset unicus Angelus , qui moveretur, posset acquirere diversa ubi inter , sublato quolibet loco externo. 2. Quamvis nullus locus externus supremum caelum ambiat, non ideo desinit habere locum internum , a quo determinatur, ut sit ibi, ubi est. Et vero ubi internum non pendet a loco externo, nec in genere causae essicientis , quia corpus continens ex vi continentiae suae, nihil habet efficientiae in corpore cometento et nec in genere causae materialis , quia non
recipitur in eo : nec in genere causae formalis, quia nqn resultat immediatE , ut etactus illius proprius formalis, nec mediate , quia nullus est alius esse- us immediatus, quo mediante, resultet: itaque
hic, est aliquid absolutum , habetque Deus distinctam
203쪽
distinctam illius independentiae ab omni extrinseco notitiam , quamvis non recurrat ad extrinseca. Respondeo tamen 2. tape non concipi a nobis di ferentias tum specificas , tum numericas ipsorum ubi, nisi dependenter ab aliquo extrinseco , eoque
fixo , & immobili, sive reale illud sit, sive purὰ
imaginarium causa est istius fictionis intellectus nostri imbecillitas, qui cum differentias singulorum locorum ignoret, eas concipit per ordinem ad aliquod extrinsecum, quod fingit, puta ad diver- 'sas partes reales spatii alicujus , aut ad diversas partes virtuales immensitatis divinae. Quarta , an singulae entitates ejusdem suppositi habeant suum ubi proprium , & distinctum Respondeo .cum utroque Suare probabililis habere. Probatur : quaelibet accidentia habent suum ubi, suum & substantiae; accidentia quidem , quia licet moveantur essicienter ratione substantiae, moventur tamen formaliter secundum se : ergo habent suum ubi. z. Modus ubicationis est intrinsecus rei locatae : ergo multiplex est pro numero acc dentium. 3. Quoties qualitates ejusdem suppositi alterantur , mutarent ubicationem totius suppositi, quod videtur absonum. 4. Accidentia irAugusti iasimo Eucharistiae sacramento sunt circumscripti v Ein loco ; non ratione ubicationis substantiae, qua carent; ergo ratione suarum v bicationum. s. Tot sunt ubicationes , quot motus , quia ubi catio est terminus motus localis : tot motus , quot mobilia et sed omnia accidentia , quae distinguuntur a substantia , moventur cum substantia : ergo habent .vbicationes suas, quae termini sunt cujusque motus. Substantiae vero , I. quia substantia corporea est
capax propriarum operationum , itaque & suarum Tom. II. P0 univers. I
204쪽
vbicationum. 2. Deus potest substantiam omni spoliatam quantitate ex loco ad locum movere : at motus localis movetur ad n6vum ubi. Objicies i. Accideritia moventur tantum per accidens, ratione subjecti. 2. substantia est in loco , ratione quantitatis : ergo non habet proprIum ubi. Resp. ad I. hoc sensu moveri accidentia per accidens , qudd secundario moveantur ; prius enim movetur totum compositum substantiale, cui cum alligentur accidentia , dicuntur moveri consequenter , & per accidens ; at hoc non impedit, quominus propriὰ moveantur : sicut primus catenae annulus dicitur moveri per se primo , & alii secundario per respectum ad primum , & tamen proprie
moventur singuli concomita iter cum primo. Ad 2. nego ; substantia enim, etiam sublata quan-ritate , adhuc esset in loco: ergo per suum VbI. Instabis 1. Substantia satis figuratur per quanta-tatem : ergo ubicatur per ubi quantitatis. Rei p. nego consequentiam , quia datur in substantia motus localis proprie, cujus terminus est
Instabis L. Quae sunt in eodem loco , debent habere idest, ubi. Resp. dist. Idem ubi specie, esto : idem numero , nego.
Quinta, quotuplex sit ubi γ ip. duplex esse , circumscriptivum , ct definiti vum , quidam addunt ubi sacramentale, sed probabilius sub definitivo continetur , ut docet Cardinalis Lugo, disp. s. de Eucharistia ; itaque prima divisio ad uata ; vel enim ubi rem totam ponIt In toto spatio , & partem in parte spatii: vel totam in
qualibet parte topi , si primum, est ubi circumlςI
205쪽
ptivum : si secundum , est ubi definitivum , quod potest esse vel spirituale , vel corporeum ; hinccdm rare fit hostia consecrata , adeoque acquirit majus ubi circumscriptivum, corpus Christi accipit aliud ubi definitivum , superiori amisso : sicut dum Angelus correspondens uni palmo , se ad totum sphaerae spatium extendit, prius ubi amittit,& novum acquirit. Sexta, an ubi circumscriptivum corporum quantorum differat realiter ab extensione locali eorumdem ΘResp. probabilius non differre, quia nulla est necessitas distinctionis realis , Ut enim extensio incommuni partium corporis in ordine ad locum, necessario ponit in loco ; ita ut res localiter extensa, necessario sit circumscriptiv E in aliquo spatio :ita livi extensio localis in individuo necessario ponit in hoc loco determinato, & non in alio, nec
quidquam dici potest de extensione locali , quin ipsum dicatur de ubi circumscriptivo ; hinc moto
corpore, & alium locum accipiente, mutatur extensio localis, sicut figura, & extensio localis corporum etiam durissimorum ad minimum motum amittitur, & in aliam aequivalentem facessit, quamvis sensus reclament; quemadmodum non est idem
lumen hodie, quod fuit heri, & species ejusdem objecti, detecta, vel occultata parte subjecti, clausis , vel apertis oculis , mutantur ex multorum sententia ; hinc ubi defiqitivum Angeli non distinguitur ab extensione virtuali ipsius ue virtualem dico , quia cum careant partibus, virtute illius non sunt toti ii toto loco, & per partes reales in partibus
realibus loci ; verum quia beneficio illius ubi substantiam quodammodo diffundunt per totum ali-
206쪽
quod spatium , ita ut tota toti, & tota singulis partibus praesens fiat, ideo eorum extensio localis vi tualis dicitur.
Br Icillsi. Aristoteles lib. 8. Phys. teX. sq. ait motum localem , inter omnes motus, mInime mutare suum sub)ectum , ut contingit in motu alterationis , rarefactionis : ergo per motum localem non acquiritur ubi internum. Item hoc lib. teX. 4s. negat caelum en alicubi.
Res p. ad i. distinguo , motus localis, inter omnes motus, minime mutat subjectum, motu sensibili,& ad oculum, concedo : motu insensibili, nego. Ratio est, quia per alios motus ita subjectum immutatur , Ut vel accipiat novum esse, ut in generatione ; vel esse alteratum , vel auctum , ut in alteratione , & auctione , quae omnia in sensus incurrunt: at motus localis quoad sensum relinquit idem effeiensibile in mobili, tum substantiale , tum acciden tale , & ita non immutat subjectum sensibiliter, quod idem esse censetur ad oculum , sive sit in uno loco , sive in alio , quamvis realiter subjectum immutet. Rem illustrabis exemplo actionis, quae e fectum immutat realiter, licet illa mutatio videatur insensibilis. Ad i. dist. caelum est nullibi, ratio- . ne loci externi, concedo: ratione loci interni, nego ; Et vero ipse Philosophus se explicat, dum ait caelum non esse alicubi , Siquidem, inquit, nullum ebum illud continet. Objicies i. rem esse in loco , nihil aliud est Quam eme rem ipsam, & locum, cum negatione distantiae: ergo frustraneum est ubi realiter distinctum.
207쪽
Respondeo I. nego antecedens ; fac enim Petrum cum aere ambiente ab hac. schola Romam usque transferri, an erit' in eodem loco, in quo antea erat Z minime; & tamen erit Petrus, & locus e T-ternus cum negatione interjecti spatii Deinde duae quantitates penetrative positae non distarent a se invicem , & tamen neutra proprie foret in loco alterius , quia neutra alteram contineret. 3. Fac destrui acrem hujus scholae , non erit amplius reale spatium inter Petrum , & Paulum existentes in diversis ejusdem scholae angulis, nec tamen dicemur esse proprie in eodem loco. Respondeo 1. dist. ant. rem esse in loco , nihil est aliud , quam esse rem ipsam , & locum , cum negatione distantiae relativa ad ubi, ipsumque suppo-n en te , concedo : absoluta , & non praesupponente
ubi constitutivum rei in loco , nego; negatio enim distantiae fundata in ubi facit rem esse in loco, non formaliter quidem , sed consequenter ; nam res prauiupponitur jam formaliter constituta in loco per ubi internum, quod fundat relationem praesentita , unde consequitur negatio distantiae , vel potius praesentia: v. g. posito, quod homo non sit, animal irrationale, tequitur quidem quod sit rationalis , licet formaliter sit rationalis per vim ratiocinandi, non per negationem irrationalitatis, quae ad esse rationalis consequitur. Ad haec , sola negatio poni non potest cum enim nihil sit, per
se produci non potest , sed opus est produci aliquid reale, vel desinere, ut nova exurgat negatio: ergo cum res dicitur de novo habere negationem
distantiae ab aliquo loco, utique debet dari aliqu sorma , Quae sit fundamentum illius negationis, nempe iplum ubi.
208쪽
Objicies 3. Locus ambiens rem locatam non minus est praesens rei locatae, quam res locata loco: locus fit praesens rei locatae, absque ubi interno: ergo & res locata. Resp. nego minorem ; corpus enim ambiens non miniis assicitur suo vb; interno , quam res locata: itaque res locata est in loco intrinseco per suum
ubi, at est in loco extrinseco per ubi ipsius loci suo ubi respondens , nam esse in loco extrinseco, nihil aliud est , quam ambiri aliqua superficie assectas mili ubi, ac est ubi rei, quam continet. Objicies . Petrus sit in hac schola, deinde Deus annihilet omnia praeter ipsum , adhuc Petrus erit alicubi, nec tamen habebit ubi distinistum : ergo res non est in loco per ubi distinctum.
Resp. dist. minoris secundam partem : nec habebit ubi distinctum externum, concedo : inter Num , nego; quamvis enim non sit in loco externo, quia supponitur omne corpus ambiens distinctum, servabit tamen ubi internum, a quo habebit, ut sit hic intransseribiliter': unde haec objectio potius confirmat sententiam nostram, quam infringit.
Instabis: Supponimus etiam illud ubi internum
Respondeo, ex hypothesi quod Petrus ibi maneat, non posse destrui, aut si destruatur hoc numero ubi, debet Deus ipsi dare aliud aequivalens, Praesertim si res non possit esse nulli bi. Objicies s. Res est in tempore per suam existentiam relative spectatam ad tale tempus: ergo & in loco. per coexistentiam sui ad talem locum , adeo
que supervacaneum ubi internum. Resp. r. nego antecedens. Resp. 2. nego consequemiam , dispar ratio est, quia multa existunt
209쪽
simul loca , ad quae res est indifferens, non autem multa simul tempora : sed de hoc argumento pluribus infra. Objicies 6. Si vbs per motum localem produce
retur , daretur modus modi, quia ubi esset terminus ipsius motus, motus autem non minus est modus ,
quam ipsum ubi: at non potest dari modus modi, alias in infinitum abiretur. Resp. dist. majorem, daretur modus modi, in diverso genere , concedo : in eodem genere, nego; at non repugnat dari modum modi in diverso genere , quia non inde sequitur processus in infinitum , Ut pater.
Instabis : Vbi debet esse in loco , per aliud ubi:
ergo daretur modus modi in eodem genere. Respondeo, nego ant. Cum enim ubi sit ultima determinatio , qua res est in loco , non debet esse
in loco per aliud ubi, sed se ipso ; sicut motus, quo ipsum ubi producitur , non est in loco per ubi distatinctum ab illo, quod producit. Ratio est, quod motus localis si essentialiter determinatus, Ut producat hoc ubi, adeoque ut sit hic. Objicies . Esto, detur ubi permanens, saltem ubi fluens dari non potest , alias quoties res moveretur , acquireret infinita ubi: deinde non potest assignari causa productrix, aut peremptrix illius v-bi fluentis . .
Resp. I. nego antecedens. Ad I. illius probationem , nego ; mobile enim acquirit unum ubi totale, quod lichi dividuum sit in multa partialia, habet tantum partes potentia distinguibiles , non actu distinctas. Ad i. probationem, vel motus est natu- Ialis , vel violentus si naturalis, ipsum mobile permotum producit ubi fluens , sin autem violentus,
210쪽
agens extrinsecum producit ut cauta principalis,& mediata ipsum ubi , impetus ut causa instrumentalis, & immediata. Instabis I. Mobile dum movetur , non potest dici esse hic: ergo non habet ubi fluens. Resp.dist.ant. Non potest dici esse hic permanenter, concedo : fluenter, nego. Porro esse fluenter
in spatio , est esse hic, & alibi, in hoc, & alio simul loco , in hoc desinendo, in alio incipiendo ;moveri enim est actu transire ab uno loco ad alterum': at quod transit, relinquit unum locum, in quo est desinendo, &acquirit alterum, in quo est incipiendo : itaque simul est in uno , & altero loco, sed fluenter , non permanenter : in nulla est parte certa , ac determinata , sed jugi, ac continuo fluxu alias, atque alias spatii, quod percurrit, partes
Objicies 8. Vel res acquirit ubi, antequam sit in loco , vel postquam est in loco ; non primum, quia
sicut paries non habet albedinem , antequam sit albus , ita res non producit ubi, antequam ponatur in loco : non secundum, quia res jam supponitur esse in loco. Resp. nego I. propositionem : sed acquirit suum ubi, cum ponitur in loco , & quemadmodum albedo se habet quodammodo concomitanter ad rationem albi, quia est forma formaliter constituens album , ita ubicatio ad rem ubicatam; hinc valet mutua consequentia, res est assecta tali ubicatione :ergo est in loco, &vicissim. Instabis I. Prius est rem hic esse, quam producere ubi suum , per quod est hic : ergo non potest incipere esse hic per suum ubi. Probatur ant. Priusquam res operetur hic, debet esse hic , ut enim se