- 아카이브

Physica vniversalis juxta principia Aristotelis in duos tomos divisa. Authore P. Iac. Channevelle, societatis Iesu sacerdote

발행: 1669년

분량: 426페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

habet esse ad operari, ita esse hic ad operari hic : at prius est esse, quam operari: ergo prius est esse hic, quam operari hic. Resp. nego ant. Ad illius probationem, distinguo , priusquam res operetur hic aliquid , quod non sit ipsum ubi, transeat: quam operetur ipsum ubi per quod fit formaliter praesens huic loco , nego. Ratio est , quia in agentibus corporatis, esse hic est conditio sine qua , antecedens, & necessaria, ut res aliquid operetur disti irinum ab ubicatione

sua ; non autem est conditio necessaria, ut operetur hic id , per quod formaliter est hic.

Instabis x. Antequam Petrus recipiat h c albedinem, debet esse hic : ergo antequam recipiat formam ubicantem , debet esse hic.' Dispar ratio est , quod effectus formalis formae ubicantis sit constituere in hoc loco : unde per causam productricem rei ubicatae res determinatur efficienter ad talem locum ι sormaliter vero per ipsum ubi.

Instabis 3. In priori, quam res producat ubi suum, non potest dici, ubi sit. Respondeo, vel quaestio fit de instanti reali, vel de instanti naturae, aut rationis ; si de instanti reali , eodem instanti reali est hic , & simul producit

ubicationem suam hic ue in priori autem naturae, aut rationis, nec intelligitur res esse hic , nec alibi, sed abstrahit ab omni loco. Instabis 4. Ergo nullibi est ι nego subsumptum, sed tantum non intelligitur ine alicubi, quae duo multum discrepant,primum enim positivum aliquid sonat , secundum aliquid negativum , seu abstractivum.

Instabis s. Omne accidens supponit subjectum suum esse alicubi . I v

212쪽

Resp. nego, sed vel supponit, vel facit esse aliis cubi. Objicies s. Non sunt multiplicanda entia line necessitate : ergo non debet ipsum ubi distingui realiter ab actione, qua res vel primo producitur,

vel deinde conserVatur.

Respondeo I. Etiamsi res esset in loco per actionem , non sequi inde, quod esset alicubi per suamentitatem. Respondeo α. actionem ad summum poste dici ubicationem causalem , non formalem. Respondeo 3. nego consequentiam, tum quia ubicatio est terminus motus, actio autem non est terminus motus : tum quia peream actionem, pecquam Deus me producit hic, potest me alibi producere : ergo non sum hic per hanc actionem : quare satius est ubi distinguere ab actione. Objicies Io. Si ubi internum distingueretur rea liter, res posset esse nullibi, quia potest separari ab ubi interno, ut huic argumento faciam satis, sit

g. IV. An res aliqua post esse nullibi.

CERτA sunt tria. Primum , res potest esse nul- tibi , si de loco externo agitur, quia caelum su-Premum v. g. nullo corpore externo ambitur , deinde Deus potest destruere aerem , quo nunc ambior, nullo alio suffecto. Secundum , si caelum supremum excipis, nulla res corporata potest naturaliter esse nullibi, ira est , absque loco externo ;nullum enim corpus mutat locum externum , quin statim in alterum deportetur. Tertium, res corporea extensa in ordine ad locum , non potest esse nullita. Ratio est, quod extensio illius sit ipsius ubi, &

213쪽

pHYsICAE UNIVERSALIS. ao;

res illa sit alicubi , cujus partes alicubi sunt; partes autem alicubi sunt, quae sunt extra se invicem positae in ordine ad locum occupandum ; quin etiam nullum compositum potest esse nulli bi , si partes illius uniri non possint, nisi prius uniantur unione locali : quare quaestio videtur praesertim ad substantias , quae non sint localiter extensae, per

tinere.

Duplex est sententia. Prima, quam tenet Maz- ratius I. pari. tract. de Angelis, disp. i'. sect. I. rem posse esse nullibi his argumentis nititur evincere. I. Quoties duo ita se habent,ut unum sit posterius natura alio , & quidem ab illo realiter distinctum, potest Deus , posito priore, impedire illud posterius : ubi est quid natura posterius substantia ubicata , & realiter ab eadem distinctum : ergo Deus potest , posita substantia, non ponere ubi, & ita

erit nullibi. Probatur minor , nam omne accidens est posterius natura subjecto suo : at ubi est accidens, respectu substantiae creatae, quam afficit.

Distinguunt majorem , quatenus.. est posterius natura, concedunt : secus, negant : ubi est quid posterius natura substantia, distinguunt, ubi determinate sumptum , id est , hoc, vel illud , concedunt: in determinatὸ sumptum , negant ; Vbicatio enim est conditio logica rei ubicatae ad existendum prorsus necellaria , aut proprietas quarto modo , non haec quidem determinate , sed aliqua indeterminate ; ut enim creatura est essentialiter a Deo, ita est in Deo , cum Deo , adeoque non potest existere, quin ei praesens sit per aliquam ubi catio-Dei , quam Deus pro nutu suo voluerit determi

nare.

214쪽

Contra I. Res ubicata potest esse sine hac, vesilla ubi catione determinata: ergo sine omni. 2.Deus potest supplere quamlibet conditionem. 3. Res ponatur in spatiis imaginariis , tunc nullibi erit. Ad I. negant consequentiam : possum videre sine hoc, vel illo oculo : ergo sine omni, quae consecutio 3 Ad 1. dist. Deus potest supplere conditionem physicam,concedunt: logicam, qualis est ubicatio, negant. Ad 3. non erit quidem in loco externo , sederit in interno. 2. Ex eo quod res nullibi sit, nulla sequitur contradictio, nam haec duo non sedestruunt, res existit, & nulli bi existit.

Distinguunt, non sedestruunt sermaliter, concedunt : consequenter, negant ; quia si res existit, sequitur necessario , qudd sit alicubi . Secunda sententia , quae est utriusque Suaris, pugnat ne divinitus quidem posse esse nullibi, probatque I. aut horitate Aristotelis . Physic. tex. I. Ea quae sunt, inquit, omnes existimant alicubi esse ;quod vero non est, nusquam esse 9 hinc cum volumus probare aliquid non existere , sic ratiocinamur , non est hic , nec alibi: ergo nullo modo existit. Accedit D. Augustinus epist. 17. ad Dardanum : Spatia locorum tolle corporibue nu quam erunt, ct quia nusquam erunt, nec erunt. Respondetur id intelligi de corporibus extensis, aut de loco externo , non de interno. L. Sit aliqua res prids in loco, tum desinat esse in loco, destructo ubicationis modo, tiam sic arguo ι vel alio trania sertur, vel non transfertur: si alio transfertur; igitur novum locum acquirit , praesertim si per motum localem tantum transferatur : si non transfertur , ergo ibi manet, ubi erat antea ;. nam quod in

215쪽

PHYSICAE UNIVERS ALIS. ros

Ioco est, & alio non transfertur, si non desinat esse, utique ibi manet, ubi antea erat.

Facilis solutio ; id quod in loco est, & alio non transfertur, si habeat id , per quod est in loco, ibi

manet, ubi antea erat, esto : si non habeat amplius , nego ; itaque nec manet, ubi antea erat , quia supponitur carere ubicatione , quam antea habebat, nec alio transfertur, quia novam ubica tionem non acquirit.

3. Sint duae res nullibi, vel una distat ab alia, vel non distat , si distat: igitur est aliqua distantia, adeoque locus , si non distat : igitur est praesens ;praesens enim esse, & non distare idem lunt. Respondetur neque distare , neque non distare, quia distantia , & non distantia supponunt subjectum

affectum loco interno: at duae illae res non habent locum internum : ergo neque distant, neque non

distant , sicut Angeli Michael , & Raphael nec similes sunt in colore, nec dissimiles. At inquies distare, & non distare sunt contradictoria, negat

Arriaga , quia neutrum convenit chimaerae , at si essent contradictoria, conveniret alterutrum chimaerae; quid enim est distare habere ubicationem procul ; sicut non distare, est habere ubicationem propE, quo sensu uterque terminus dicit aliquid positivum : at datur medium inter utrumque nempe nullam ubicationem habere: ita ille.

re; quam existere, & existere nunquam , hoc est, in nulla temporis differentia : ergo implicat rem existere, & existere nullibi. Ratio est, quia sicut creatura est essentialiter a Deo, ita est essentialitet in Deo, & cum Deo : at est in Deo per ubi internum , α cum Deo per durationem. Respondetuz

216쪽

in hac hypothesi rem fore praefientem Deo per suamentitatem, seu praesentia entitatis, & substantiae non praesentia loci. Sed contra , id quod est intra sphaeram immensitatis divinae, utique nulli bi esse non potest, quia nultibi est extra sphaeram immenia statis divinae: cdm enim immensitas divina totius Ioci sphaeram, latitudinem, & ambitum includat, sicut aeternitas totius temporis amplitudinem; quoiuest intra immensitatem divinam , non est extra omnesa locum , sive ambitum totius loci: sed quod non est extra omnem locum , non est nullibi, quia nullibi est extra omnem locum. Hoc argumentorem confici putat P. Fabri proposit. H. de locorsed meo judicio non videtur rem conficere, nisi apud eos, qui partes virtuales in immensitate ag

noscunt. .

I ribus rebus conveniat esse in sico,

quomodo.-TRr A esse in loco dici possent, sive propriὸ ,

sive improprie 3 I. res corporatae : 2. Angeli, &anima rationalis: 3. Deus. Videndum itaque breviter , an rebus quantis esse in loco per se conveniat : 2. an Angelis '. . ata Deo. .

f. I. An rebus quantis per se primo conveniae esse in loco.

I. AssER- EB us quantis convenit primo ,&T 1 o. N per se esse in loco. Probatur : Iis tam tum rebus convenit esse per se in loco, quae comi-

217쪽

nentur , & commensurantur loco : sola corpora quanta continentur, & commensiurantur loco : e

go sola corpora quanta per se sunt in loco. Et vero sicut esse visibile proprium est primo, Sper se coloris : ita contineri in loco primo , S per se convenit corpori quanto , deinde locus est quasi forma extrinseca locati, ex D.Thoma .Phys. Corpus, inquit, contentum comparatur ad continens , sc- ut materia ad formam : at docus non potest esse

forma , nisi corporis quanti, quia non est forma , nisi mensurando , hinc

I. Omnia corpora mixta, omnia elementa, &orbes casestes, si supremam sphaeram excipis , sunt in loco circumscriptive per se , quia unum corpuyambitur , & circumscribitur ab alio. Audi A ristotelem , tex. 43. lib. 4. Cui. igitur corpori es aliquod

corpin extra, continens ipsum, in loco est, & tex. 6. ejusdem libri: Terra in aqua es, haec vero in aere phic autem in athere , ct atherin esuo. Ratio est, quia esse in loco est esse in eo , ut in mensura : haec autem corpora continentur, & mensurantur superficie corporis ambientis. 1. Quae sunt in loco externo , ω non sunt quanta per se, dicuntur esse in loco per habitudinem ad corpus quantum. . II. AssERTIO. Supremum cassum non est in loco externo actu, sed tantum potentia: Probatur prima pars I. ab Aristotele , qui tex. 3. hujus libri universε sancit illud corpus esse in loco , cui essaliquod corpus extra , continens ipsum et cui vero non, minime ; tex. autem 4s. Omne, inquit, corpus aut secundum lationem , aut secundum augmentationem mobile , per se alicubi existit : caelum autem,

id est, prima sphaera , ut dictum est, non est alim is totum, neque viis in loco est ι tiun rationem sub-

218쪽

jungit, si quidem nullum coum ipsum continet. Probatur ratione , repugnat aliquod corpus esse actu,& proprie in loco , nisi actu contineatur vltima superficie corporis ambientis: supremuiri caelum non nabet aliud corpus supra se, cujus superficie contineatur : ergo non est aetia, & proprie in loco; nam extra carum neque est, neque contingit esse corpsu, ex Aristotele I. de caelo , tex. Io . Probatur secunda pars , I. quia non repugnat s premum caelum alio corpore vastiori ambiri, si a Deo creetur. 2. si caeli partes actu distinguerentur inter se , tunc ipsum caelum seret in loco externo actu , ratione partium ; sed quia distinguuntur tantum potentia, ideo dicuntur esse in loco. potentia proxima. Objicies i. omne corpus mobile est in loco : vlt, mum caelum est mobile: ergo est in loco. Resp. distinguo majorem , est in loco interno, concedo : in loco externo , subdistinguo , semperactu , nego : saltem potentia, concedo : porro caelum vitimum est in loco eXterno potentia , non actu. Instabis i. Deus creet alterum mundum , & ponat penetrativE cum hoc mundo , erit in eodem loco , in quo hic est: ergo hic mundus est in loco. Resp. dist. Erit in eodem loco potentia, concedo: actu, nego. Instabis α. Totus mundus est hic: ergo est in i eo actu.

Resp. dist. ant. Est hic, id est, habet hoc ubi internum , concedo : id est , habet hoc ubi externum actu , seu est in spatio reali actu, nego , nihil enim extra caelum ultimum est reale , hinc Aristoteles:

&uod enim alicubi es, is ipsum abluid est, ct a

219쪽

PHYSICAE UNIVERSALIS. 163

hue aliquid aliud esse oportetprater hoc, in quo sit, quod continet: prater autem universum, is totum nihil extra est. Instabis 3. Quid si Deus duos mundos conderet corpusiculo aliquo conjunctos ; tum deinde corpusculum illud destrueret,nonne uterque mundus esset in loco actu Resp. non fore in loco externo actu , sed potentia tantum ; uterque tamen haberet suum ubi internum, quod duplicem denominationem utrique tribueret : relativam unam ad locum externum possibilem, & ita denominaret locatum potentia : absolutam alteram , qua uterque mundus diceretur esse hic, non relativE ad locum externum, sed absolutE.

f. II. Euomodo Deus sit in Aco, cst qua illim immensit M Z

V Aetio 1 1 in rebus , prima est moralis, qua

Deus nobis est praesens,Vel per amorem, unde Sancti dicuntur Deo pleni; vel per certam directionem in lallibilem , ut in Ecclesia , vel per assistentiam , & protectionem extrinsecam, juxta illud D. Augustini, circumvolabat me fidelis misericordia vel per majestatem , & gloriam, ut in caelis ; vel per justitiam remunerantem , ut in Beatis , aut vindicantem , ut in damnatis. Secunda physica est,uel per potentiam,& operationem , vel per essentiam , sive substantiam , Deus praesens est per potentiam , & operationem, qua genus Omnia per potentiam suam attingit, ut cauta eorum procreatrix , & per concursum immedia

220쪽

tum operatur omnia in omnibus : per essentiam vero , seu substantiam , quatenus non tantum immediatione virtutis, sed etiam mediatione substantiae praesens est rebus omnibus. Huc adde praesentiam per cognitionem , qua omnia pervidet

hic agitur de praesentia physica , de qua duplex sententia celebrior. Prima, quae est plurium Philo iaphorum , docet, Deum ubique esse praesentem per infinitam quandam diffusionem virtualem suae immensitatis, etiam extra mundum. Secunda, quae

est D. Thomae, praesentiam Dei physicam colligit

ex operatione ipsius , pugnatque Deum ideo eta immensum , quod sua operatione possit ubique producere quodlibet corpus ; primam sententiam hoc g. stabilio , secundam s. sequenti. Sed ante sit II. ΟAsERvATIO. Nomine spatii imaginarii , intelligitur vacuitas quaedam nullo corpore in longum, latum , & profundum terminata, in quo convenit cum vacuo , 3 discrepat ue convenit quidem , quia tum in inani, tum in vacuo est capacitas ad recipiendum corpus, quod indidem abest , discrepat autem, quod vacuum terminetur superficie corporis alicujus ambientis'; inane vero , seu spatium imaginarium vacuitatem dicat quasi in infinitum protensiana: quare spatium imaginarium non dicitur ideo imaginarium , quod sit purum mentis nostrae figmentum est enim negative sab tem independenter ab intellectus nostri opera, eo

modo , quo sunt negationes ; sed quod illud fingamus instat spatii cujusdam realis infinite extensi, in quo proinde distinguimus, & designamus, partes alias ab aliis dissitas. His observatis , sitI. A ss E R T Io. Deus est: in finite diffusius ex-.cra caelos. Probatur I, ex Scriptura 3. Reg. C.

SEARCH

MENU NAVIGATION