Physica vniversalis juxta principia Aristotelis in duos tomos divisa. Authore P. Iac. Channevelle, societatis Iesu sacerdote

발행: 1669년

분량: 426페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

PHYSICAE UNIVERSALIS. in

locorum productricis: itaque immensitas oritur ex omnipotentia , ut ex virtuali cauta , & in ea includitur , sicut aeternitas habere dicitur pro causa virtuali, divinam immutabilitatem, & in ea includi. Hinc immensitas differt ab omnipotentia, Vt minus Universale a magis universali , omnipcrentia enim dicit potentiam cujuslibet rei productricem ;immensitas vero potentiam locorum productri Cem , sicut aeternitas potentiam temporis effectri

cem.

f. IV. Diluuntur obiecta.

OBII cIεs r. in Et assert. Si per impossibile

Deus non esset mundi conditor , adhuc conciperetur prassiens rebus ipsis per essentiam : ergo operatio externa non est fundamentum illius prav- sentiae.

Resp. nego ant. Nam ex hypothes quod tollatui Dei operatio, tollitur unio illius ementiae cum creatura , quia essentia Dei non est in creatura, nisi quatenus illi applicatur per operationem. Objicies x. Non potest probari Dei praesentia ex operatione, nisi operatio, ut operatio , requirat prassentiam Dei priorem natura egressu ipsi operationis ab operante : at non praerequirit, Vt patet in actione, qua Deus mundum produxit ; talis enim actio non potuit praerequirere praesentiam

Dei in mundo, cum ab ea mundus fluxerit. Resp. nego majorem, quae ut in creatis agentibus valeat, certe non valuit in Deo creante , affe-Iunt enim non causam pro causa. Ratio enim allata non est vera ratio , cur Deus praesens sit rebus,

sed ista, quod operatio Dei sit ex natura sua unio

232쪽

dependentiae actualis, & physice patientis ab agen

te : ergo ubi reperitur patiens, seu effectus a cauta patiens , ibi reperitur contactus causae, & effectus: Quare nego ad praesentiam requiri duorum praeexilientiam , sussicit enim coexistentia , quia relata sunt simul natura ; hinc cum per operationem res Producitur , non praerequiritur praesentia agentis in illa re , sed constituitur illa praesentia per operationem , tanquam per rationem fundandi relationem praesentiae , itaque operatio Dei supponit quidem priorem omnipotentiam , at non supponit

praesentiam.

Objicies 3. Prius est esse alicubi, quam ibi operari r ergo Deus jam est extra caelos , quia ibi potest

operari. Resp. I. nego ant. Deus enim locum sibi facie per operationem , seque in mundo constituit: quare ante mundum conditum Deus erat nullibi, sed

in se, & apud se habitabat, juxta illud :

Dic ubi nune esset, cum prater eum nihil esset

Tunc erat insese, quoniam sibi sufficit ipse.

Resp. 2. dist. ant. In rebus corporatis, concedo: in Deo, nego.

Instabis i. Prius est esse, quam agere: ergo prius est esse hic, quam agere hic. Resp. nego conseq. Est enim in hoc enthymemate fallacia accidentis, quia τι esse in antecedente sumitur substantialiter , in consequente Vero accidentaliter , nam prius est esse, quam agere, quia Prius est substantia , quam operatio ; at non est Prius esse hic , quam agere hic, respectu Dei, licet sit vera propositio de corporibus. Ratio disparitatis est, quod corpora sint in loco per contactum m iis , & praesentiam ab eorum operatione distin -

233쪽

ctam , & p requisitam ad operationem corporis, quia non potest agere ex loco distanti ; denique Tetorqueo argumentum : prius est esse corpus, quam contactum corporis : ergo prius est corpus esse hic, quam contactum corporis esse hic , haec conclusio falsa est ex adversariis fatentibus, corpus esse hic per contactum. Instabis L. Si Deus per operationem rebus est Praesens , nullibi erat ante mundum conditum : aequod nulli bi est, nullo modo videtur esse, nisi sit ipse primus locus, & primum spatium , atque ita existat in se ipsb : ergo cum Deus ante mundum Conditum , non esset nihil, necesset in aliquo a sedistincto , dicendus est ante mundum fuisse in seipso, adeoque esse primus locus, & primum spatium, in quo omnia erant futura et at non potuit esse primus locus , nisi aliquam habeat extensio

Resp. dist. Deus ante mundum conditum nullibi erat, id est, non erat alicubi positivὸ, concedor non erat in se ipso, subdistinguo: positivὸ , concedo: negative, nego ; porro cdm Deus dicitur esse in seipso , illud explicatur negativε, id est, non est in ulla creatura, sicut dicitur esse a se, id est, Enulla causa. Ad minorem, vera tantum est de iis rebus quae sunt proprie in loco , cujusmodi sunt corpora, non de iis, quae sunt tantum in loco impropriε, ut Deus. Objicies . Si daretur creata causa infinita , ponset operari in remotum spatium, seu distans: ergo& Deus. Resp. I. nego antec. 2. Dato antecedente , neg consequentiam'; cum enim Deus sit ens perfecti si

fimum , sibi quoque vindicat modum operandi

234쪽

divinum : ergo requirit praesentiam suppositi, nistantum Virtutis.

Instabis : Praesentia causae creatae. ad passum ex ejus limitatione oritur. Resp. transeat.. Quid inde λ ergo Deus , inquiunt, utpote illimitatus non requirit praesen etiam , Ut agat, nego conseq. Agens sie habet ad e sectum, ut perfectivum ad persectibile, ad ebque requirit unionem vel virtutis , vel suppositi : unde cum Deus sit agens perfectissimum , requirit praesentiam perfectissimam , hoc est, suppositi. Objicies s. in 3.affert. Ex Concilio Ephesino, divina natura est omni termino, & loco etiam imaginario superior : ergo Deus est in spatiis imagianarii S.

Resp. dist. ant. Superior virtute, & potentia , concedo : actu diffusionis, nego ; nempe Deus est potentia in spatiis imaginariis, quia potest ex se correspondere cuilibet corpori creabili in illis spatiis , & sibi in iisdem locum facere per operatio

objicies 6. Cum Deus aliquid novi produceret

extra caesos, esset ubi antea non erat : ergo muta xetur. Resp. dist. ant. Vbi antea non erat, acquirendo extensionem , nego : exercendo operationem, concedo ; at agens operando non mutatur : itaque

hic corrigenda est idololatria nostrae imaginationis , ut vocat Augustinus , hoc est, usus phantam matum , quibus trinam Deo dimensionem tribui

mus.

Instabis r. Vt unum coexistat alteri extenso, debet extendi et Deus rebus extensis coexistit : ergo

235쪽

Resp. dist. majorem : Vt coexistat per contactum molis, concedo : per contactum virtutiS, Nego ; at Deus non coexistit per contactum molis , sed virtutis.

Instabis i. Praesentia divina non est indivisibilis: ergo plus quam puncto respondet : ergo coextenditura

Resp. dist. ant. Non est in Zivisibilis extrinsecε. concedo : intrinsece , nego ; denominatur enim extrinsecὰ diffusa, non diffusione sui, sed effectus, ob relationem effectus cum virtute caus, producentis.

Instabis 3. Ergo Deus instar puncti fingendus. Resp. Nec instar puncti, nec instar corporis finis gendus est , quia punctum est initium lineae, M

corpus trine dimensum , sed ut mens , ut Voluntas, praesertim autem ut omnipotentia, quae per suam operationem apta est intimὰ praesens esse rebus. Objicies . Deus saltem loco moveretur , si mundus in inani moveretur. Resp. nego sequelam, sed tantum alio, atque alio loco mundum conservaret. Instabis I. Saltem moseretur per accidens, sicut anima ad motum corporis. Resp. nego paritatem, quia Deus non est loco circumscriptus, sicut anima , aut Angelus, sed extra omnem locum assignabilem pote a Deus existere per potentiam : at quicumque extra locum est, locum deserere non potest : ergo nec moveri ; moveri enim est deserere locum unum , & alium acquirere. Instabis i. Non potest explicari, quomodo Deus si extra mundum per potentiam. Resp. vi concipias, non ipsa vis imaginandi, sed pura mentis acies in subsidium vocanda, quae re

236쪽

216 PARS Q. V ARTA

praesentet tibi omnipotentiam Dei, ut causam in actu primo , aptam per se efficere alium , atque alium mundum : ergo quae virtute sua exuperet, excedatque isti usimodi effectum : sic dicimus objectum excedere intellectionem , dum ex parte attingitur ab intellectu ; praedicatum latius patere subjecto , cum universalius est : ergo a pari causa dici potest esse extra effectum suum , cum non exerit Conatum suae virtuti adaequatum , hoc est, retinet

aliquid actus primi, quod effectui non impendit,

adeoque est extra terminos effectus.

Hinc explicabis Aristotelem , dum ait intelligentiam esse super extimum caelum, nempe Virture , & potentia, quatenus prima intelligentia potest operati etiam extra caelum , aut si accipis de Angelis, dices cum D. Thoma lect. xl. hoc sensu intelligentias esse supra caelum , quia physicas mutationes a caelo non patiuntur, sicut corpora inse

riora.

Objicies 8. Creentur duo mundi a se longiqs dissili , tunc Deus erit in utroque : ergo Z videtur localiter a se ipso. t Res p. nego conseq. Non enim dividitur localiter a se ipsi, cis in omni loco existit , & extra omnem locum est majestate potentiae. Instabis i. quod est praesens utrique mundo, &non existencin medio , dividitur a seipssi. Resp. dist. Si sit medium , concedo : si non sit,

nego ; at supponitur non esse medium inter utrumque mundum : quare sequitur tantum Operationem Dei transeuntem esse divisam , non Deum. Instabis Σ. Ergo Deus non erit incircumscriptus,. quia non magis extendetur, quam mundus.

Res p. dist. Secundum actionem transeuntem,

237쪽

pAYSICAE UNIVERSALI S. ΣΣ

esto , secundum substantiam , nego ; non enim Deus mundo circumscribitur, sed ejus operatio. Objicies s. Vt se habet aeternitas ad omnia tempora , ita immensitas ad omnia spatia : Deus est

extra omnia tempora per virtualem extensionem aeternitatis: ergo est extra omnia loca per extensionem virtualem immensitatis.

Resp. nego minorem, sed est extra omnia tempora per indivisibilem prorsus , & immutabilem naturam , prout est productrix omnium temporum ; ut ergo aeternitas non habet partes fluentes virtualiter distinctas , ita nec immensitas habet partes stabiles virtualiter distinctas. Objicies Io. Deus in Scripturis dicitur excel

sior caelis.

Resp. distinguo potentia , & virtute, quae pota sit se praesentem facere novis semper in infinitum spatiis creatis, ipsa producendo, concedo : actu di fusionis virtualis, nego , hinc D. Cyrillus in Thesauro, lib. 6. Dem est omnium locus non corporeo modo , sed tanquam opifex. Et S. Fulgentius lib. de

fide ad Petrum , cap. 9. Firmissime tene , nullatenus dubites Deum esse immensum, virtute , non

mole.

Instabis r. August. . Consess. ait se concipere Deum instar maris , quod spongiam in se imme sam ita penetrat, ut circumfluat. Resp. Se ipsum explicat lib. x. de serm. Dom. in monte , c. s. Ubique prasens est, non locorum Datiis, sed majestate potentia. Deinde in libris Confessi suos refert errores, dum esset in haeresi Manichaeorum', & postmoddm subjungit : Hac cogitabam, ct errabamῖ; en claram solutione'. Confirmatur ex epist. 17. ad Dardanum, cuius argumentum est,

238쪽

quomodo Deus ubique sit 1 sic enim respondet ubique scilicet, nusquam est absens, in se ipso autem , quia non continetur ab iis , quibus fit praesens , tanquam sine eis esse non possit. Tum hortatur Dardanum sub finem epistolae , aedm de immensitate divina cogitat, ne Deum cogitet cum aliqua diffusione molis : Averte, inquit, mentem ab omnibus imaginibus corporis , quas humana cogitatio volvere consuevit ι subinde causam reddit : Non sis sapientia , no ejustitia, non sic denique charitas cogitatur.

Objicies ii. Supponamus per impossibile, Deum idesinere operari in hac schola , eamque conser Va- Te ; tunc non destruetur Dei immensitas, quia attributum absolutum potest intelligi non intellecta operatione ; at immensitas est attributum absolu

tum a

Resp. dist. minorem : Est attributum absolutum irespectivὸ ad perfectiones personales, esto: ad ope Tationes externas , nego ; est enim relativa aliquatenus ad extra , si non relatione sui, saltem relatione operationis, quia immensitas Dei constituitur Per Omnipotentiam , prout ad majora , & majora corpora se extendit: quare destruitur per illam hypothesim immensitas Dei formaliteri, dc consequenter ipse Deus. At ubi Deus erat ante mundum Respondet Tertullianus ad Praxeam : Ante omnia

erat solus ipse sibi mundus, ct locus. Respondet Αugust. in illud Psalm. Qui habitas in cano , In se habitabat, apud se erat Deus : dicitur tamen Deus Primus locus rerum omnium , sed metaphoricε, quia sicut in loco naturali res omnes conserVantur, & quiescunt , sic in Deo, id est, Dei virtute

omnia conservant ut , & aeternantur. .

239쪽

objicies ii. Si Deus non est praesens corporibus' per suam substantiam, est ab iisdem absens pex suam substantiam : consequens Scriptura: repugnat passim inculcanti non longὶ abesse ab unoquo que nostrum, in ipso nos vivere, moveri; & pro batur sequela , quod non est praesens alicui , necetasario est absens, seu distans ab eo, quia distantia est carentia praesentiae. Res p. nego sequelam ; nec enim Deus per suam substantiam praecis E est Narsens, aut absens a corporibus, quia haec praedicata conveniunt tantum iis rebus, quae sunt proprie in loco ι at Deus nori est proprie in loco : sic Angelus nec est similis in colore, aut dissimilis corpori colorato ι aut certe si Deus dicitur absens, negative dicitur absens e non privativὸ, id est , non habet praesentiam, cujus non est capax ; Deo enim convenit tantum praesentia metaphorica, &per operationem , non propriὰ dicta, & perdiffusionem virtualem. .

f. V. De loco spi rituum creatorum.

DV p L.ax est de loco spiritus creati celebri

sententia in scholis. Prima docet esse in loco per substantiam affectam ubi interno , vi cujusco existit spatio extensio , adeoque per .diflusionem quandam virtualem. Secunda , quae tribuitur D. Thomae, pugnat esse in loco per operationem : V.g animam rationalem esse in loco, quatenus habet habitudinem ad corpus , quod informat , Minquod agit; Angelum esse in loco per ordinem ad passum, in quod agit, puta cum Angelus movet solem, dicitur esse in loco per motum, quem sQl imprimit.

240쪽

Prima nititur his rationibus. I. non potest e Gplicari , quid Angelus in caelo empyreo ad extra operetur quid legio daemonum in corporibus obsessis. 1. dum Angelus in caelum ascendit , debet esse in loco per successivam operationem : itaque, dum caelum empyreum attinget, debebit quidpiam agere in ipsum, etiam qua parte solidum est; ecquid autem agit 3 motum producit, inquis : at immobile est : ergo movere ipsum non potest : ergo supe est ut Angelus sit in loco per ubi internum definiti- um ; posito enim ubi interno, & assigente ipsum huic scholae, intelligitur praesens huic scholae.

Dices I. Vt Angelus sit in loco , requiritur contactus : at Angelus non tangit locum per ubi internum : ergo non est in loco per ubi internum. 2. Deus est in loco per operationem : ergo& Angelus. 3. Vbi Angelicum vel haberet partes formales , vel virtuales: neutrum dici potest : ergo &c. Ad I. dist. Requiritur contactus propriε dictus , nego : metaphoricus , & analogicus , concedo ;deinde non opus est ut Angelus tangat locum per

ubi internum, sed lassicit quod per illud consti-

ruatur formaliter in loco ; & vero duae quantitates, quae se tangunt per suas ultimas superficies , sunt in loco per siuas ubicationes. Ad 2. negatur paritas ; Deus enim non est in loco per operationem per se , sed tantum per accidens , quatenus mundus indiget operatione Dei ad sui

Procreationem, conservationemque.

Αd 3. sussicit ubi Angelicum habere partes virtuales; tum quia non est de conceptu primario rei spiritalis habere partes integrantes,& extensivas: tum quia modus sequitur naturam rei modificatae : at spiritus est indivisibilis realiter : ergo & illius ubicatio definitiva.

SEARCH

MENU NAVIGATION