Physica vniversalis juxta principia Aristotelis in duos tomos divisa. Authore P. Iac. Channevelle, societatis Iesu sacerdote

발행: 1669년

분량: 426페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

pHYSICAE UNIVERSALIS. riet

Ioram te capere non possunt. Ιobi 22. An non cogi-τas , quod Deus excelsior cito sit, se supra sedarum

merticem sublimeturr Accedunt S S. PP. imprimis D. Hilarius lib. I. de Trin. Deus mundo inest int Hor , ct excidit exterior. D. Greg. 2. MOr. cap. I L. Ipse es intra omnia , extra omnia infra omnia,

supra omnia , extra circumdans , inim penetrans. Probatur ratione. I. Non repugnat Deum esse

extra cassos infinite dissulam , nec ex parte Dei, nec ex parte spatii ; non ex parte Dei, quia Deus ibi est actu , ubi potest creare Angelum : Deus potest creare Angelum extra caelos : ergo est actu dis fusus eatra caelos . non ex parte spatii, tum quia Deus non pendet a spatio, tum quia spatia illa imaginaria , licet non sint ens iarmaliter, tamen sune tuo modo negative ; & quemadmodum licet omnia corpora canum inter, & terram interjecta destruerentur tamen Deus verε diceretur esse in illo

spatio , quod corpore omni vacuum ret, ita Deus potest dici esse in spatio imaginario : deinde Deum esse in spatiis imaginariis extra mundum , nihil aliud est quam Deum ita diffusum existere, ut nulla possint creari spatia , quantumcumque magna, quin ipsis de facto sit major , ipsisque correspoin dere valeat, sine ulla sui nova extensione, & mutatione intrinseca. Confirmatur I. Diffusio illa partium virtualium est perfectio aliqua : ergo Deo denegari non debet. Prob. ant. in rebus quantis diffusio corporea est aliqua persectio , eoque major, qud pluribus Iocis praesentes esse possunt: ergo extensio virtualis Deo tribui debet, quia detractis imperfectionibus, quae extensioni krmali insunt, est persectio melior ipsa, quam non ipsa. Confirmatur i. Deus ynami

222쪽

terram, eamque immotam cum hominibus servet,

aere, & caelis penitus destructis, utique homines erunt in spatiis imaginariis r ergo a pari Deus. Porro ut haec sententia melius stabiliatur, divina immensitas concipienda est, velut diffusio diu, nae entitatis undequaque infinita, per quam Deus infinitE excedit limites totius mundi, habetque in se, & ex se quidquid requiritur, ut intime praesens si quibus ibet corporibus extra mundum pIOduci bilibus. Item immensitas illa vel sumitur radicaliter . hoc est, prout includit exigentiam , & absolutam necessitatem omnimodae diffusionis, & ita est perfectio simpliciter simplex : vel simitur pro actuali immensitate , & sic non est persectio simpliciter simplex, & essentialis Deo , quia vel sumitur inad aequa te pro qualibet divisibili, & partiali praesentia aptitudinali, respectu spatiorum creabilium , veIadaequa te pro tota illa diffusione infinita , si primo sensu, non est melior ipsa , quam altera quaelibet ;si secundo , illa quoque non convenit Deo semel sumpto, sed insinities veluti replicato , at perfectio simpliciter simplex est, quae enti, ut uni semel

sumpto convenit.

Denique dum Deus dicitur extra caelos , hoc sensu dicitur , quod Deus extra caelos per se ipsum formaliter habeat situm intrinsecum , & diffusionem suae substantiae interminatam , eique aequi Valentem , quam concipimus habere spatia imaginaria r unde cdm Deus extra caelos est, non est re

ipsa in alio, si nullum ei correspondeat corpus , sed in se ipso : sicut si lux diffunderetur infinite extra canos , nec ulli corpori responderet, haberet tamen

Per se formaliter, & in se ipsa extensionem forma-

223쪽

pHYSICAE UNIVERSALIS. 113

lem, per quam immobiliter manens , & situ suo intrinseco invariato, responderet intim E corporibus in infinitum producibilibus. Ex hac sententia ita constituta, quatuor colligi

postunt. I. Immobilitas loci explicari utcumque potest per ordinem ad partes virtuales immensitatis divinae. 2. Videtur creatura non posse esse nullibi, quia implicat contradictionem creaturam esse aliquam , quae non respondeat alicui parti virtuali divinae immensitatis. 3. Deus est primum spatium, primusque omnium locus, ita ut nihil sit vacuum respectu illius, aut inane ; alias si vacua corporibus spatia non re ploret, non haberet quoque suam magnitudinem continuam , sed divisam. . Deus non tantdm praesens est rebus per potentiam, & operationem , sed etiam per praesentiam substantialem , &co existentiam suae entitatis; ita ut si per impossibile Deus non produceret aliquam creaturam, Mea tamen existeret, praesens ipsi foret, non contactu actionis quasi vivo, ac spiranti, sed contactu

substantiae quasi mortuo. Nec dicas i. nihil esse extra caelos, in quo possit esse Deus, quia spatia imaginaria nihil sunt : at in nihilo nihil esse potem i. rem unam esse in alia , esse illam ei esse praesentem : at Deus non potest esse actu praesens spatiis imaginariis, quia spatia imaginaria deberent Deo vicissim esse actu praesentia. 3. hanc diffusionem pugnare cum Dei simplicitate,& mente SS. PP.Nam respondetur ad I. Deum esse

in se ipsb, non in loco imaginario propriE, seu esse ibi, ubi sunt spatia imaginaria ; itaque Deus non est in spatiis imaginariis , tanquam in loco reali,& positivo, sed tanquam in loco imaginario , sicut

Angelus, qui esset in hac schola , si destrueretur

224쪽

ri4 PARS QUI ARTA

aer illius , diceretur esse in vacuo. Ad a. concedunt illius sententiae fautores, vacuitatem illam inter minatam suo modo esse Deo praesentem, sicut privatio lucis, quae est de nocte in aere, est actu praesens aeri, ita ut sit verum dicere, ubi est aer, ibi est privatio lucis ι deinde alii respondent subtilius negando spatia imaginaria debere esse Deo praesentia , quia praesentia requirit realem utriusque co- existentiam : at Deus dicitur existere in spatiis istiusmodi duntaxat per sui existentiam , quod de se totum habeat requisitum , ut coexistat altericum ponetur. Ad 3. esto , magnitudo formalis, quae propria est corporum , & compositio ex partibus formalibus pugnet cum sin dicitate , &incorporeitate Dei, certh magnitudo virtualis , &compositio ex partibus virtualibus non pugnat , quia non tam est compositio, quam persectio quaedam, qua Deus praestare potest citra compositionem id omne, quod corpora praestant propter compositionem : unde immensitas divina cogitanda, ut extensio infinita, penetrabilis sine partibus realiter distinctis, ac separabilibus, qua Deus non metaphorich tantum , extrinsecE , & in obliquo , sed proprie , intrinsech, &ii recto dicatur, & si verE

extensus. Denique S S. P P. pugnant contra eos, qui Deo magnitudinem sormalem, non virtualem tribuebant.

f. III. AFertur altera sententia , O

probatur.

VNIcA OB- PERATIO agentis spectari SERVATIO. potest, ut abstrahit ab operatione creata, vel increata , deinde ut est creata, vel

225쪽

increata in specie , hinc Nascitur triplex quaestio ; prima , an Dei prae sentia saltem aliqua , hoc est , secundum Virtutem, recte ex illius operatione inseratur. Secunda , an ex ratione operationis divinae, ut divina est , bene colligatur ejusdem praesentia , non tantum secundumentitatem , sed etiam secundum substantiam , &quidem per locum intrinsecum , ita ut operatio divina sit medium in fallibile, & principium intrin- . secum ejusdem praesentiae in rebus secundum substantiam. Tertia, an Deus sit actu infinite diffusius

extra canos

I. AssERTIO. Ex natura operationis, ut sic , recte colligitur praesentia Dei in rebus, quas producit, si non suppositi, at fallem virtutis. Prob. Praesentia virtutis, vel suppositi, est aliqua praesentia : ex operatione , ut operatio est , recte infertur praesentia vel virtutis, vel suppositi ii nullum enim agens agit in distans ex Aristotele 6. Phys. tex. ro. Movens , inquit, ct motum debent esse ul: ergo&c. 1. Omnis actio vel alligatur ad subjectum , ut generatio, accretio , alteratio , & motus localis; vel non pendet a subjecto, ut creatio : utraque requirit praesentiam aliquam agentis cum subjecto, in quod agit: ergo ex natura actionis rectἡ infertur praesentia aliqua agentis cum re in quam agit. Priminor I. de actione subjecto alligata agens, α subjectum se habent, ut actus , & potentia, quia agens continet in se eminenter, vel formaliter actum , ad quem subjectum deducit: at omnis actus perficiens potentiam , sive subjectum , exigit cum eo conjunctionem vel subjecti, vel suppositi , ,eIvirtutis , ut patet in causa formali, & finali , prima enim de et esse praesens praesentia substantiae omni

226쪽

bus subjecti partibus , quas informat: finalis autem debet esse praesens , saltem objectivὸ : ergo cum essiciens sit actus quidam subjecti , id est, actu , & quodammodo subjectum , exigit utique

praesentiam aliquam , sicut cauta formalis, & finalis , hinc Aristoteles docet in libris de generat. contactum quemdam requiri inter agens , & patiens;& 9. Metaph. assirmat actum , & potentiam ex natura rei simul esse. Nec refert quod causa essiciens sit actus extrinsecus ; nam saltem exigit conjungi

modo quodam extrinseco. Prob. eadem min. de creatione. Cum enim prima cauta creat, tunc ponit extra se , tenetque e fectum actu, quem veluti intra se antea continebat

potentia , at nihil potest teneri actu , nisi a praesente ; hinc fit, ut dum causa producit effectum , dicatur illum attingere, metaphora ducta a contacta corporis. Deinde effectus non potest prodire a causa physicE, nisi ab ea physice pendeat, & quidem

actu: at dependentia physica, & actualis non potest intelligi, nisi a causa praesente profluat. Idem dixeris de conservatione, quae est continuata rei productio: omnis autem productio est quaedam veluti manutenentia , qua causa effectum tenet in rerum

natura.

II. AssERTIO. Ex natura operationis divinae, ut divina est, recte colligitur praesentia Dei in rebus , non tanthim secunddm virtutem , sed etiam secundum substantiam, & quidem per locum intrinsecum , ita ut valeat haec consecutio , Deus hic operatur : ergo hic est praesens per essentiam , &substantiam. Ita D. Thomas, Caietanus , & Alenisss , &c. Prob. I. ex D. Paulo , cap. II. A ct Apost

ubi Deum probat nobis esse praesentem , quia ira

227쪽

ipso vivimus , movemur, is fumus ; item Psalm. et 38.si ascendero in crium, tu iPic es a si descendero

in infernum, ades 3 rationem subjungit, etenim illuc manus tua deducet me, o, tenebit me dextera

tua et ergo ideo Deus erit mihi praesens in caelo, &damnatis in inferno , quia circa ipsos aliquid operabitur. 2. Ex D. Thom. in I. distinct. 37. art. 2. in corpore : Essentia divina non est in creaturis, nisi in quantum illis anticatur per operationem, ct secundum quod operatur in re , dicitur esse in re per prasentiam secundum quod oportet operans aliquomodo prasens esse : o quia operatio non deserit virtutem divinam , a qua exit, ideo dicitur esse in re per potentiam i is quia virtus est ipsa essentia , ideo consequitur, ut in re sit ρer essentiam. Ex his sic argumentor : omne agens debet esse junctum patien-ri , conjunctione operationis : conjunctio operationis non est sine conjunctione virtutis, vel sup positi , seu substantiae : at in Deo virtus agendi non distinguitur a substantia : ergo ex operatione Dei, recte infertur ejusdem praesentia substantialis. Prob. 3. essicacius : operatio agentis creati aliquam requirit praesentiam vel virtutis , vel substantiae cum re, in quam agit : ergo operatio agentis increati postulat praesentiam perfectissimam cum e iactu , hoc est, cum rebus creatis : at praesentia persectissima duo requirit, nempe ut sit substantialis , & intima : ergo utraque virtute pollet operatio agentis increati. Confirmatur : Vnio praesentiae causae cum effectu oritur ex dependentia effectus a causa : ergo quo major erit dependentia, ed erit major unio praesentiar : at summa est dependentia effectus creati Causa increata : ergo summa unio praesentiae et eISQ

228쪽

sub Glis, & intima, hoc est , in jor , quam

quaelibet accidentalis unio , aut substantialis formae cum subjecto: & vero illam intimitatem cum causis secundis inde habet Deus , quod sit agens per essentiam , sicut est ens per essentiam : ex quo fit, ut existat peculiari modo, & maxime intimo , sicutens per essentiam exigit existere in ente participato. a. Vt Deus labet perfectissimum modum essendi, ita & operandi : at Deus habet esse intim E praesens rebus creatis quibus inest , aliter non haberet modum persectissimum essendi: ergo ut habeat perfectissimum modum operandi , debet esse intime praesens rebus creatis , hoc est, praesentis suppo- 'III. A s s E R T i o. Deus non est actu infinite

diffusus per partes virtuales extra caeloS. Prob. I. ex D.Thoma, in I. dist. 37. q. z. m. 3. Vbi Immensitatem divinam fundari in aliqua operatione , per Quam Deus dicitur esse in rebus : per hoc Deus replet omnia loca, quod dat esse omnibus locatis, Quae replent omnia loca: unde sic arguo, Deus non

est per immensitatem , nisi ubi operatur: Deus 'oia

operatur actu extra caelos : ergo non est actu distusus extra caelos. x. Per extensionem virtualem destruitur Dei immensitas, cum partes illius Immensitatis negantur esse ubique : partes virtuales Immensitatis divinae non essent diique , quia sicut

duae formae ubicantes non possunt esse simul, ita nec partes duae virtuales, quae duo ubi sun ant. Respondent, partes illas virtuales esse Idem realiter ade)que esse ubique realiter. Contra sunt ubique realiter : ergo nemine cogitante, ubi eliuna pars, ibi est altera: ergo facit idem ubi, quod altera : ergo sic tollitur extensio ab immensit te

229쪽

pHYSICAE UNIVERSALIS. 1is

divina, quia quaecumque faciunt idem ubi, nemine cogitante , eundem habent locum: ergo non faciunt majorem extensionem, quam si una earum tantummodo esset : unde sequitur partes immensitatis esse tantdm instar puncti ante operationem mentis , & in nostra tantdm cogitatione residere. 3. Vbi non est fundamentum actu virtualis extensionis, ibi non est actu virtualis extensio ; extra caelos non est fundamentum actu virtualis extensionis divinae, quia fundamentum virtualis extensionis divinae, est formalis extensio infinita e extra caelos non est infinita formalis extensio , quia daretur infinitum actu in magnitudine: ergo nec virtualis. . Nemo potest concipere Virtualem extensionem sine corpore formaliter extenso , cui res formaliter extensa, licet indivisibilis realiter , tamen aequivaleat. s. Deum habere partes virtuales, vel est denominatio intrinseca, vel extrinseca; non Primum , quia Deus non habet partes virtuales ,

nisi per respectum ad spatia realia : ergo superest,

ut sit denominatio extrinseca petita a corpore extrinseco : ergo Deus non habet partes virtuales infinitas actu, nisi per ordinem ad spatia realia in infinita actu. 6. Ducantur ab hoc puncto divinae immensitatis duae lineae ad angulos rectos se inters Cantes, quae in infinitum abeant, sicut ipsa immensitas , hinc sic arguo et inter geminas illas lineas , quae quadrantem circuli complectuntur, interjacet spatium infinitum clausum terminis , quod manifestam contradictionem implicat. Deinde sequeretur ex eo , quadrantem circuli inter duas lineas interjectum , aequalem esse toti sphaerae, aut minorem ; si primum, ergo pars erit aequalis

toti ; Mecundum, ergo ille quadrans superabitur

230쪽

a tota sphaera : ergo finietur: ergo tota quoque divinitatis sphaera finita erit , quia triplo tantum maior erit illo quadrante. I V. A s s E Rr I o. Deus est praesens loco per operationem , quatenus locum sibi facit operando , eisisque operatio est ei ratio existendi in loco : haec sertio sequitur ex dictis. Prob. vel Deus est praesens loco per partes virtuales, vel per operationem;

non per partes Virtuales, ut mox probatum est:.ςrgo per Operationem. Porro circa operationem

Dei in loco quinque pronuntiata accipe. 'I. Deus non est actu, nisi ubi operatur actu. I I. Deus est ibi virtute, & potentia , ubi potest operari , & ita est extra caelos virtute, & potentia. Io. Deus habet ex vi suae immensitatis , Ut omni loco actuali necessario actu praesens sit absque sui mutatione , quia incipit esse praesens loco per operationem : at per actionem transeuntem agens non

mutatur, sed mutat. cI v. Fundamentum proximum divanae acta mentitatis est operatio Dei externa, quia operatione primuin posita , aut sublata , ponitur, aut tollitur praesentia divinae essentiae in rebus : ut ergo fundamentum proTimum praesentiae divinae per scientiam cum rebus, est actus divinae cognitionis , res omnes cum intellectu divino vniens , illi objective Praesentes reddens ue sic operatio externa est funda--entum praesentiae divinae substantialis proximum. v Attributum immensitatis distinguitur ab omnipotentia, conceptu inadaequato, quia omnJpotentia est virtus faciendi omni , includens prae lentiam substantialem in rebus, quatenus elle Infert , immensitas vero est vis existendi substantia

ter in rebus, per operationem omnip*tent ,

SEARCH

MENU NAVIGATION