- 아카이브

Physica vniversalis juxta principia Aristotelis in duos tomos divisa. Authore P. Iac. Channevelle, societatis Iesu sacerdote

발행: 1669년

분량: 426페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

pHYSICAE UNIVERSALI s. Mi

Secunda sententia stabili tur his argumentis. I. sit

spiritus per virtualem diffusionem esset in loco deberet Angelus v. g. dici longus, latus, & profundus ; quia quod coextenditur longo , lato , &prosundo, idem sit tale oportet et at Angelu S coeX- tenderetur longo , lato , & profundo : ergo &c. sed respondetur lassicere extensionem virtualem , non formalem requiri. 1. Non posset intelligi continuario extensionis Angeli, nisi intelligeretur replicari substantia Angeli , perinde ac intelligerentur replicari puncta in quovis indivisibili spatii , & ita

respondere loco extenso et at hoc fieri non potest, quia quaelibet replicatio punctorum non facit extensionem , nec punctum additum puncto facit majus. Respondetur , negando paritatem , quia puncta , si mathematica sint , nec habent partes reales, nec virtuales ; Angelus autem , quamvis realiter sit indivisibilis , & uniusmodi se tamen vi tu aliter dividuus est, ac multiplex. Ex hac doctrina quatuor inferuntur , I. dari potest substantia creata spiritalis, quae nullibi sit, ex hypothesi quod non operetur : α. Angeli sunt in caelo per productionem alicujus qualitatis luminosae, quae ad illorum ornatum conferat , sicut daemones sunt in inferis per contactum passivum quo patiun tur ab igne, aut ab alio corpore affligente. 3. moveri dicitur spiritus successivἡ in loco peractionem

successivam , quam exerit in corpora vicina, ade6-

que est impropriE, & per accidens in loco , sicut

movetur impropriE, & per accidens. 4. anima rationalis est praesens corpori per operationem, id Emque est animam informare corpus, atque operari

in corpore, juxta illud Platonis docentis , animam rationalem non aliter esse praesentem corsori,quλμ

242쪽

PARS QI ARTA

aurigam currui, aut vectorem navi, quibus verbis hic siubest sensus , ut auriga non est in curru , nisi ad euna agitandum , sic anima non inest corpori, a iis in eo agendo quidpiam. A R T 1 C v L V s IV.

De corporibuli in uno, aut pluribus Locis. VT locus idem potest spectari in ordine ast plura corpora , sic idem corpus in ordine ad plura loca , in quibus replicetur ι hinc nata duplex quaestio , prima quidem, quomodo fiat corporum penetratio in eodem loco , secunda vero , an idem

corpus replicari possit , & esse simul in diversis

locis.

f. I. De penetratione corporum.

V N Ic A OB. T VP trae est penetratio corpo- SERvATIO. 1 rum ι altera per modum po tentiae, quae dicitur penetrabilitas ; altera per mo dum actus , quae penetrationis nomen retinet: primam negat impenetrabilitas, secundam , i

penetratio ; sed ut faeilius intelligatur , quid sit penetratio , videndum ante quid sit , quantitatem esse impenetratam. I. AssERTIO. Quantitas non est formaliter se ipsa impenetrata. Prob. quia alias ne divinitus quidem penetrari posset, quod enim se ipso tale est, aliter esse non potest. II. AssERTIO. Qu3ntitas non fit impenetrata per positivum influxum, quo una quantitas alia messicienter ab uno loco expellat. Prob. qqia qu/nti-

243쪽

tas ex se non est activa. Σ. nulla est necessitas illius entitatis distinguendar. 3. ea dote carerent corpora gloriosa, quae tamen juxta Theologos proprietates sibi connaturales non amittunt. III. . A s s E R T I o. Quantitas redditur form liter impenetrata per negationem penetrationis ,

quam postulat ex natura sua, ita D. Lugo disp. s. de sacram. Euchar. num. io. & Arriaga in Physic. disp. I . Prob. I. Quantitas sussicienter concipitur impenetrata pe1 negationem penetrationis , seu existentiae alterius corporis in eodem loco, quem occupat , sicut intellectus sussicienter intelligitur inc pax videndi Deum per negationem capacitatis. R eio a priori est, quod in omnibus formis oppositis effectus secundarii , & expulsio formae opposita: φ, saepe non distinguantur a negatione illius forma: : sic expulsio caloris a frigore, est formalis negatio

caloris in subjecto frigido, quae tollitur per introductionem caloris in idem subjectum , in quo erist

frigus. α Si per aliud redderetur formaliter impe netrata quantitas , maxime per ubi circumscriptiavum : at illud non lassicit, quia manente eadem quantitate, & eodem ubi circumscriptivo , Deus potest aliud corpus in eodem loco constituere, Rita fiet penetratio ; non enim amittunt ubicationes circumscriptivas corpora quae penetrantur , quia alicubi existunt, utpote extra causas posita IV. AssERTIO. Impenetratio actualis est immediate in quantitate extensia per ubi circumscriptivum : ita Suares Lusit. & Compi. Prob. I. negatio frigoris in aqua calida non recipitur immediat in calore , sed in aqua, licEt beneficio caloris ad-

Veniat: ergo a Pari negatio Penetrationis reciPituῖ

244쪽

immediate in quantitate , licet ratione ubi circumscriptivi quantitati accidat. 2. Quaelibet privatio recipitur immediatὸ in eo , quod formam oppositam recipit , ut patet indu -ctione per omnia privationum genera : at quantiaras per situm ubi extenta , recipit formam negatam si ve penetrationem, non vero ipsum ubi. Ratio est, quod selae quantitates propriε penetrentur , non autem ipsa ubi, quae licet simul existant in eodem loco , non dicuntur tamen proprie se penetrare non enim duorum quorumlibet coexistentia in loco dicitur penetratio , aliter cum Deo diceremux esse penetrative , & quantitas cum substantia cor Porea , cum qua est in eodem loco. Colliges ex dictis, ut duo corpora penetrentur, non opus esse, ut aliquid positivum ab illis tolt tur , sed satis esse, si tollatur negatio penetratio

nis.

Objicies x. Per id quantitas fit sormaliter impenetrara , per quod locum formaliter occupat et at formaliter locum occupat per ubi circumscripti

Resp. nego maj. Nam occupare locum, & ese penetratum, sunt duo effectus sormaliter diversi, qui proinde diversas causas formales exigunt , primus oritur ab ubi circumscriptivo, secundus a negatione penetrationis. Instabis r. Vbi circumscriptivum quantitatis ditatinguitur ementialiter ab ubi circumscriptivo mate- 'riae : at non est aliud discrimen, quam quod ubi circumscriptivum quantitatis aliud corpus expel sit : ergin Resp. nego minorem , & aliud discrimen affero UM nempe ubi quantitatis occupet locum, earu

245쪽

PHYsICAE V NI VERSALIS.

gendo proximὸ impenetrationem ; ubi vero materiae remote tantum exigat ; hinc impenetratio oritur ab ubi quantitatis, ut a conditione, sine qua non debetur proximὸ quantitati. Instabis L. Substantia non fit independens a subjecto inhaesionis per negationem : ergo nec quantitas penetrata per negationem. Resp. nego conseq. Aliud enim est negatio physica , aliud negatio logica: quae fundant negationem logicam, denominantur talia per suam essentiam , ut incorporeum : quae autem fundant physicam, non sunt talia per essentiam : at substantiae independentia a subjecto inhaesionis est negatio logica , physica vero impenetratio. Instabis3. Impenetratio est potentia ad resistendum penetrationi : ergo consistit in aliquo pota

tivo.

Resp. nego ant. Sola enim impenetrabilitas est potentia ad resisten clam , non positive quidem ,

Ied tantum negativε.

objicies L. Impenetratio debet fundari in eo, immediat E , per quod quantitas occupat locum , penetrationi resistendo ; id autem praestat per ubi

circumscriptivum : ergo secluso ubi circumscriptivo tollitur resistentia. Resp. nego maj. Sed in eo proxime fundatur per quod recipit penetrationem , nempe in quantitate,. licet requirat ubi circumscriptivum, ut conditionem , ad fundandam impenetrationem , sicut calor est conditio , sine qua non datur in aqua negatio frigoris, & tamen negatio frigoris non recipitur immediate in calore, sed in aqua. Instabis : Impenetratio fundatur immediate imcilentia quantitatis , ut est negatio, sed neg uq

246쪽

immediat E fundata in essentia, non potest ab illa divinitus separari : v. g. negatio lapidis fundata immediat ε in essentia Socratis a Socrate : ergo

deca

Resp. dist. min. si logica sit, concedo : si physica, nego , duplex quippe negationis species in essentia

fundatae ; prima negat formam , quae non potest advenire subjecto, quin ejus essentiam , aut pro prietatem logicam destruat , secunda non negat ipsam formam essentiae logicae peremptricem subjecti o sed tantum essentiae physicae deletricem : pri- . ma divinitus tolli nequit, secunda potest : sic negatio informati, quae esset divinitus in materia comservata absque forma , fundaretur immediate in ipsa essentia ipsius materiae physica, posscique ab

ea separari .,

6 . I I. Iguomodo fiat penetratio corporam.

I. O κ s E DEN E ATdo est duorum cC VA TI o. L porum quantorum in uno proprio,& adaequato simplici loco simul positio. Dixi cor Porum quantorum, quia penetratio non est propria substantiarum , sed quantitatum , ut patet in Ianistissimo Eucharistiae sacramento , in quo solae quantitates panis , & vini remanent, scque extru dunt ab eodem subjecto. I. OBsERvATIO. Duplex penetratio ; lata,&stricta , lata est corporis tenuioris insinuatio in poros , & insensibiles meatus alterius corporis cra Dsioris, & sensibilioris: sic aqua penetrat spongiam,& aer corpora nostra. Secunda est duorum corporum secundita totam soliditatem , &substantiam, imutua praesentia in uno loco : de secunda bic di Putatur , non de prima.

247쪽

pΗYSICAE UNIVERS ALIS. 43

Ι. AssERTIO. Penetratio stricte sumpta non. Potest dari naturaliter. Ita Aristoteles φ. Phys. tex.&. I. de anima , tex. ε'. ubi probat lumen non esse corpus, quia totum aerem pervadit, & repugnat duo corpora simul esse in eodem loco. Prob. a. experientia : nullum corpus, licet magno impetum aliud incurrat, ipsum tamen penetrare potest et ergo non potest dari penetratio naturaliter. Ratio est, quia quantitas ex se naturaque sua est repletis va loci, adeoque aliud corpus ab eodem loco , in quo est, rejicit , non e Scienter quidem , quia quantipas non est actitosa, sed per naturalem ii

compossibilitatem. 3. Nullum corpus naturaliter potest esse in duobus locis et ergo nec duo corpora in eodem loco.

Objicies I. In ferro candenti, ignis penetrativEponitur cum ferro , 2. panis in aquam injectus penetrat aquam. 3. dum in scyphum cineribus plenum aqua infunditur , aquam simul capit, & cineres. 4.

si nummos aureos in aquam vase conclusam superinfundas, nihil superemuit. Resp. I. talibus experimentis probari tantiis popularem , & imperfectam penetrationem ; corpora quippe undequaque porosa sunt: quare a1 I. resp. intra poros ferri substantiam ignis intromitti. Ad x. aquam simul cum cineribus idcirco ab eodem v se capi , tum quia magis comprimuntur partes

crassiores cinetis , & evolant tenuiores et tum quia

aqua in poros ciRerum se insinuat. Ad 3. injectis nummis ipsam aquam sua gravitate comprimi , de

addensari, aut saltem intumescere, tantum que per tumorem occupare loci, quantum cessit in stando. Porid non eauunt partes aquae, quia inter se a-

- ynionem, fugiuntque siccitatem labrorum,

248쪽

133 PARS QV ARTA

Et vero si labra ipsa maZefacias , Muet statim aqua , injectis nummis. Instabis I. Virtus, qua duo corpora resistunt corpori , est finita : ergo potest superari ab vno Αngelo , aut a pluribus simul. Resp. dist. Est finita in entitate, concedo e in modo , nego; certE restitutio visus est finita in en litate , nec ideo potest fieri ab Angelo, quia sit-

pernaturalis est in modo , at omne supernaturale excedit naturam totius universi, Angelus autem est pars universi. HI.ΑssERTIO. Persecta penetratio potest dari supernaturaliter; haec assertio est contra Durand.in Pr.I. quia nulla est contradictio, 2. duae partes unius

corporis possunt esse simul in eodem loco, ut patet in sanctissimo Eucharistiae sacramento : ergo etiam duae quantitates totales simul esse possunt in eodem loco. 3. Deus potest impedire effectum formalem secundarium formae physicae, ut patet in contrariis; sed impenetratio est effectus secundarius quantitatis : ergo potest divinitus impediri. Certe non est. de essentia quantitatis , quod actu repleat locum , . & corpus aliud excludat, sed qudd loci repletiva sit, cui tanquam naturalis proprietas , & physica adjungitur expulsio alterius corporis, quae a Deo perinde tolli potest, atque repletio actualis. Confirmatur ex Script . & Theol. I. exemplo Christi, qui Matris uterum penetravit sine divisione, sicut radius crystallum penetrat Α, non enim ab extremo ad extremum sine medio transiit, quia christi nativitas proprie dicit egressum ex utero Matris ι at transitus ab extremo ad extremum , non est propriὶ egressus, sed instantanea mutatio. 2.

Ingressus est ad discipulos, januis clausis, prodiit-

249쪽

pHYSICAE UNIVER SALIS. 13

E sepulcro non per poros , angust6sque meatus ε quomodo enim corpus justae mensurae, ita se in angustum adducere potuisset, ut per ejusmodi angustias irreperet 2 ergo penetrando lapidem sepulcri. Objicies I. Si duo corpora se penetrarent, Una materia haberet duas formas, unum accidens esset in duobus subjectis. Resip. nego sequelam , quia quaelibet forma ei tantum materiae inhaeret, cui unitur ut forma. Instabis : Saltem duae animae spiritales se penetrarent in eodem corpore.

Resp. nego propriὰ se penetrare, quia penetra tio est corporum quantorum, non spirituum ; deinde si duae animae ponantur penetrative in eadem materia , Una per modum unionis eidem alligabi

tur, non altera.

Objicies α. Duae partes quantitatis successivae, mg. duae horae ejusdem diei , etiam divinitus, non possunt esse simul : ergo nec duae partes quantitatis

permanentis.

Respondeo disparitatem esse , quia successiva non possunt esse simul permanenter , secus autem est de rebus permanentibus. Objicies 3. Implicat quantitatem non habere e sectum suum formalem a impenetratio est effectus formalis quantitatis: ergo &c. Resp. dist. majorem : Primarium , concedo : secundarium , nego ; at negatio penetrationis , per quam quantitas est formaliter impenetrata , est e fectus secundarius, quem licEt naturaliter quantiatas exigat, clim tamen non removeat formam d structivam illius essentiae logicae, aut Proprietati , divinitus auferri non repusnar,

250쪽

ΙΙΙ. AssERTIO. Vt duo corpora, aut duae partes quantitatis sint penetrati v E , non opus est

alterutrum amittere naturalem extensionem , sed satis est si alterutrum donetur supernaturali exten- sone, non repugnante cum extensione naturali alterius corporis in eodem loco. Prob. quia extensio corporis unius circumscriptiva non pugnat necessario cum qualibet extensione carcumscriptiva alterius quantitatis etiam super naturali , sed tantum cum extensione naturali: ergo si corpus unum donetur extensione supernaturali , poterit aliud corpus secum admittere ue hinc corpora Beatorum , quae benescio subtilitatis suae,

Partes singulas inter se penetrative, aut cum aliis lcorporibus ponere possimi, videntur ea dote Ornata , quae sit productrix extensionis supernaturalis in loco, in quo est alia quantitas extensa , & quae etiam partes ejusdem corporis sui intra se invicem Ponere possit.

I. O a s E R-YD E M corpus potest esse in loco vel VAT 1 o. 1circumsci iptive, vel definitive . hinc duplex quaestio. Prima , an idem corpus possit esse in duobus locis , in uno definitivE , in altero circumscriptivὸ. Secunda, an in utroque simul definitive , aut simul circumscripti v E. II. OBsERvATI o. Non est hic quaestio de locis communibus , & in adaequatis, sed adaequa- is, & propriis , nemo enim dubitat corpus idem posse esse cum alio in schola. I. AssERTIO. Idem corpus non potest esse eodem

SEARCH

MENU NAVIGATION