장음표시 사용
261쪽
taribus reciprocE reseratur. 2. Nego majorem, quia requiritur ad motuum contrarietatem , Ut corpus sit tantum in uno loco, ade6que non replicatum;
at stipponimus corpus replicatum , quod proinde duobus corporibus aequivaleat quoad praedicata localia. Sex colliguntur ex dictis. I. Posset exercitus integer uno ictu confici, si constet ex homine saepius replicato. 2. Aliquis posset emori, ubi nulla esset mortis causa , dum alibi admoveatur. 3. Si quis
Romae in igne esset, & Parisiis in glacie, tunc in utroque loco tepidus soret , id est , partim calidus , partim frigidus, modo ignis, & glacies forent aequalis virtutis in agendo ; secus actio fortioris superaret. At miraculum est, quot homo mediis in ignibus temperato calore utatur. Resp. ita est , sed de miraculis agimus. . Si idem homo replicatus, ambulando sibi occurreret, non se ipsum penetraret, quia necesse esset ut partium aliquarum diversiarum, puta anteriorum cum posterioribus daretur penetratio; nam dum sibi occurrerent , dextera unius tangeret sinistram alterius. s. Si pestiferum aerem in uno loco hauriret, quam vis non hauriret in altero, amitteret tamen naturalem temperiem, & consensum qualitatum , ideoque aegrotaret. 6. Homo etiam millies replicatus non plus virium haberet, immo probabilius vires ejusdem minuerentur ob multiplicationem , virtus enim dispersa, nisi corroboretur , debilior fit.
262쪽
I spvTAT IONI de loco maxime a Dfinis est di sputatio de vacuo , cdm enim oppositorum eadem sit scientia perinde ac relatorum , privative autem Opponantur locus , & vacuum , postulat ordo doctrinae, ut explicata loci natura , quid sit vacuum, brevinter videamus. ARTICVLVS I.
De natura, ct existentia vacui. 1R1A hoc articulo quaerenda, I. quid sit vacuum : 2. an detur, aut saltem dari possit na turaliter : 3. curnathra vacuum fugiat, & qua porro virtute id praestet.
V N I c Α Ο Β-πFA c v v M sumitur latὸ, 3t strias a Ru Aetio. V ; late est quodlibet corpus , quod aut sensibili corpore, aut certe eo caret, quod continere debet : sic dolium vino exhaustum , va cuum dicitur , licEt aere plenum : strictὸ iterum duplex , negativum , dc privativum , negativum est spatium quoddam imaginarium nullo termino circumstrietum , in quo tamen corpora produci
263쪽
queant, seu est id , quod nec corpus ullum continens , nec contentum dicit, vulgo inane dici solet: privativum , est locus carens corpore, de quo hic potissimum agitur : quare sit
VNIcA AssER TIO. Vacuum definitur ab Aristotele , locus carens corpore, seu locus nullo 'corpore actu repletus, aptus tamen repleri. Dicitur I. locus , quia vacuum dicit duo , Vnum materiale, quod vacuum est , nempe corpus continens ratione superficiei, quod actu non est repletum , aptum tamen repleri; alterum formale, nempe carentiam
corporis , quo repleri exigit , hinc vacuum in recto :dicit aliquid positivum, superficiem scilicet corporis ambientis , in quo distinguitur a spatio imaginario , seu inani ; inane enim est negatio cujusl-bet corporis , sed non conesusa aliquo corpore vacuum autem est locus, in quo non est corpus, sed esse potest , & debet: a nihilo, quia nihilum est negatio entis, in qua nec est corpus , nec esse potest , in obliquo autem dicit aliquid privativum, seu negativum, hoc est, absentiam corporis, in quo discrepat a pleno ; plenum enim est actu repletum corpore , vacuum duntaxat potentia ; patet inde , cur ab Aristotele dicatur text. 63. quaproptero vacuum videtur aliquid esse , quia ct Iocm sinam ratione partis materialis, seu superficiei continentis est aliquid reale , licet formaliter sumptum .
f. II. An detur vacuum in natura , a tnaturaliter dari po sit.
QUADRupvrx est sententia de existentia vacui. Prima Democriti , & Epicureorum,
264쪽
qui docebant in corporibus dari quaedam vacuota quorum ope facilἡ rarefiant , & condensentur , quam Gassendus tuetur. Secunda Cartesii huic Eregione opposita, pugnat ne divinitus quidem vacuum , & inane dari posse. Tertia docet vi agentium corporatorum dari non posse , virtute tamen angelica fieri posse. Quarta, eaque maxime communis est , nullius agentis naturalis vi , & efficientia, sed divina duntaxat vacuum induci posse.
VNIcA AssERTIO. Vacuum nec est in natura , nec naturaliter esse potest , saltem virtute agentium corporatorum. Ita Aristoteles text. 62. Probatur 1. Illud non datur in natura , nec dari viribus naturae ipsius potest , a quo natura maxime abhorret : natura maximὰ abhorret a Vacuo : ergo non datur in natura, nec viribus illius dari potest. Probatur minor, ab eo maxime abhorret natura,
ad quod fugiendum, gravia corpora attollit, aut sustinet a lapsu , levia deprimit, aut ab ascensu prohibet, solida perfringit, conjuncta dissociat , di
juncta consociat, &c. haec omnia praestat natura metu vacui : ergo maxime abhorret a Vacuo. Probatur minor varia , ac multiplici experientia.
I. Si tubus in aquam ex parte immittitur, aer-que ipso inclusus a parte superiori attrahatur , aqua illico ascendet, etiam renitente ipsa gravitate, &deor liam ferente , hinc ex radice montis aqua in oppositam partem per cacumen , beneficio tubi, saepius traducitur : at non alia de causa , quam ne detur vacuum : ergo non datur vacuum in natura.
II. Ex dolio quod vino plenum sit, inferne perforato vinum non antἡ emuit, quam soramen superne aliquod fiat , quo aer intus raptim subire possit.
265쪽
30. Franguntur tormenta bellica , nisi dum globus vi pulveris accensi protruditur, excutiturque, , aer pari celeritate in locum ejus per foramen sab
1 v. Latera sollium nullis viribus diduci possvnr, , nisi prius aperto inferiae orificio, aeti liberior pateat ingrelius. v. Vas plenum aqua, si obturato orificio conge- Ietur , frangitur illico , ac dissilit ; cur autem , nisi lmetu vacui, aqua se condensante, & quasi in angustum adducta 3
v I. In cucurbitis major sanguinis copia attrahitur , apposito circum frigido corpore , ob condensatum aerem , qui antea per accensias intus candelas rarefiebat , sed haec experientia, perinde acquinta rem non evincunt ; non quinta quidem , I. quia si vas aeneum sit , non testaceum , Utique non frangitur. 2. quia licet apertum manserit orb
ficium , tamen frangitur, ac dii silit causa itaque illius fractionis est , quod . partes nimio frigore
constringantur, adeoque dissocientur inter se; sexta vero nihilo valentior est , tum quia cucurbita ligno applicata , nec attrahit lignum, nec frangitur eadem : tum quia causa alia afferri potest , cur caro elevetur , nempe ipsa igne cucurbitae incluso calefacta, porisque apertis, humor rarefit , & intumescit ; itaque carnem attollit.: tange vel digito ferrum ignitum, statim caro illius intumescet a calore ferri se in partes carnis insinuante, & humores
rarefaciente. 'Ratio duplex afferri solet ; psima petitur ex dependentia hujus mundi inferioris ae superiori, quam ex principiis Philosophi I. Meteor. cap. 1. sic informo : mundus hic inferior es quodammodo con-
266쪽
tinum lationibuι superioribus , ut omnis hujus vis , , virtus inde gubernetur o vacuum continuatam illam partium universi seriem , & consensum , quem fovet mutua inter se corporum societas , tolleret ue vim, & virtutem, hoc est, cactestes influaxus, quibus mundus inferior conservatur , & viget , penitus interciperet : ergo vacuum natura non patitur. Confirmatur ex eodem Aristotele, qui xl de anima , tex. 74. Democritum carpit alentem , si medium inter oculum , & rem visam esset vacuum ,
nos illam, licet minimam, longiusque dissitam visuros. Hoc, inquit Aristoteles, fieri non potest, , quia visio , & omne sentire fit per quandam passionem : at si esset vacuum , nulla passio posset in selisu excitari. Cur autem ξ quia illa passio fit in visuper receptionem speciei visibilis ab objecto ad potentiam usque transmissam ; per vacuum autem nihil posset ad sensum deferri, ideoque vacuo facti , nedum exquisite , sed omnino niἡil videretur ;hinc sic arguo , per vacuum nec passio perfectiva, quae minima est, esse potest, neque species visibilis deserti : ergo multo minus vis superiorum corporum in haec inferiora per vacuum diffundi poterit.
es, licet rectis lineis influxus casestes in partem vacuo suppositam non descenderent, tamen
oblique , & indirecte posse deserri , sicut sol in
terras nostras non desinit influere , quamvis iis directh non incumbat. Contra sic urgeo : natura, quantum potest, rectis lineis agit, & quam brevissima tendit via , non sic autem ageret inducto cuo , & ita vis illi inferretur. Secunda ex unitate totius universi ducitur, pos-
267쪽
tis tribus principiis. I. princ. Natura sui est potitas trahim conservatrix , tunc autem se conservat, cum est maxime una : tunc est maxime una, cum
habet partes persecte unitas , vigetque tandiu quandiu unionem illam tuetur. Σ. princ. Divisio tollit unitatem partium ι hinc natura divisioni pa tium suarum omni conatu resistit , nihilque non molitur, ut integritatem servet. 3. princ. Vacuum est vulnus quoddam totius naturae , quo partes illius dissociantur inter se , & perfectam unionem amittunt: unde consequens est, sicut animal, ut se a vulneribus servet incolume , viribus totis vulneranti resistit, nihilque non agit, quo ictus illius
exeat : ita mundum vacuo toto conatu obsistere;
hinc corpora , privatas licet inimicitias exerceant,
sintque moribus dissimillimis, relictis tamen privatis dissidiis, cum imminet vacuum ', conspirant una ad profligandum communem naturae hostem, bonoque totius etiam cum dispendio proprii, ac privati consulunt.
OBricias i. Nisi sit vacuum in natura, non dabitur motus localis, aut dabitur penetrationaturaliter . nam si omnia sunt plena , dum unum corpus mutat locum , transit in eum locum, in quo jam corpus erat : ergo vel corpus illud destruetur , vel erit ibi simul cum corpore adveniente , & sic erit penetratio. Resp. cum Aristotele, cap. Io. tex. 61. posse fieri motum secundum locum, licet omnia sint plena, quia dum res una transit in alterius locum, cedit loco suo res altera, & antὶ propellitur, vel a tergo λ
268쪽
raptim subit, vel certe condensatur. Instabis : Ergo mota vel musca , omnes o ibi si
Res p. nego ; nam aeris successio in locum corporis , quod cedit loco suo , fit plerumque per rarefactionem , quatenus idem aer prius antea addensatus, ut illud corpus admitteret, eodem recedente , latius se fundit, majorεmque locum rarefactus occupat ; hoc quippe elementum mobilis ideo,& cedentis naturae est, ut aliorum corporum Vacuitates raptim repleat.
Objicies Σ. Duo marmora persecte plana divellantur ex aequo in instanti, dabitur vacuum in me dio utriusque, quia aut non nisi successive intro subi te potest Resp. ob hanc ipsam rationem', ab invicem tibi astanti divelli non posse , sed tantum successive,
cum marmor superpositum alteri recte propellitur, estero manente immoto deinde vix fieri potest , Ut duae tabulae alicujus magnitudinis ita affabre lar-Vigentur , complanenturque , ut inter eas se se contingentes nullas aer interjiciatur. Instabis : Dum vas frangitur metu Vacui, non potest aer uno instanti inter partes se in similare, sed tantum successive: ergo datur vacuum. Res p. nego conseq. Licet enim fractio celerrim Efiat, fit tamen in tempore , adeoque successive , iatra prius per partes aliquas viciniores vasis fracti
aer penetrat. Objicies 3. De tui in centro terrae vacuum Vnius
digiti , nihil mundo officiet , quia nec partium mundi continuationem , nec influxum impediet.. Res p. nego polle dari , nam admisso minori vacuo, fieri quoque posset majus, cum major vir-
269쪽
tus non requiratur ad faciendum magnum vacuum , quam parvum , utpote quae sint ejusdem rationis , & ita in multis mundi partibus vacuola. multa fieri possent, aut etiam majora, unde grave ipsius naturae damnum , discissis partibus, orire
Objicies . Nisi dentur spatiola vacua , non pOtest explicati quomodo aqua congelata, non minus spatii, quam ante Occupet. Resp. explico, nempe aqua congelata quosdam halitus calidos intus admittit, qui ad praesentiam contrarii magis inter se uniti, & dilatati, ipsam quoque aquam dilatant : sic dum fit accretio in viventibus , distributo in singulas partes alimento, cedit eidem alimento poros subeunti quidam humor subtilis, & sipiritus , qui in meatibus erat. Objicies s. Nisi detur vacuum , posset eadem lampas semper ardere, oleo semel infuso - reple tur enim oleo , dc ita obturetur, ut nulla parte aevingredi possit, &c. Confirmatur : in sepulcro filiae Ciceronis reperta est post multos annos lampas accensa, quae tamen ad primum aeris ingres iam illico extincta est, quasi non antea luceret,. nisi quia in loco subterraneo non poterat consumi, totum oleum , nec ignis, qui corpus est rarissimum , extingui, quin necessarib fieret aliquod va
Respondet I. Cardanus , qui artem illius lampadis construendae tradit, fieri posse , ut semper ardetat , sed minus probabiliter. Quare resp. 2. tunc oleun, ab igne rarefactum iri, quantum natura patietur,& postmodum extinguendum ignem, immo M. Vas frangendum. Adde quod in ipso olao multae sunt particulae minus viscosae, adeoque incapaces
270쪽
formae ignis, quae caetetis pereuntibus , remanebunt, magisque calefactae majorem occupabunt locum , & sic facile ignis extinguetur metu vacui. Ad exemplum, respondeo sortε extitisse exhalationem intus clausam ad concipiendum ignem idor neam , quae statim exarsit ad primum aeris ingre sum ; unde fossores repentini ignis aspectu , nec admoddm eruditi, putarunt lampadem ad sua viaque tempora arsisse. Denique tradit Cardanus apud
antiquos genus quoddam liquoris fuisse , quod viscosium maxime ac lentum nutriendae diutius flammae, nullo alio alimento superinfuso , aptissimum foret: quare hoc exemplum sententiam firmat. Objicies 6. Contrarium si alterum natura est, necesse est & alterum esse natura, ex Aristotele et . de caelo , tex. 18 at datur in natura plenum : ergo &Vacuum εἰ deinde ex propositione de tertio adjacente , recte infertur propossitio de secundo adjacente e V. g. homo est albus : ergo homo est; at haec propositio , vacuum es locin privatus corpore, est propo-stio de tertio adjacente : ergo haec de secundo adjacente bene infertur, vacuum est. Respondeo ad I. pronuntiatum Aristotelis valere tant dira in contrariis persectivis, non in privativis ;hinc non valet, datur summum bonum et ergosummum malum. Ad a. esto , id valeat in materia contingenti : at non valet in materia necessaria , quia verbum tunc abstrahit ab existentia ; itaque non valet, Adam est homo di ergo Adam est. Porro haec propositio , vacuum est locus privatus corpore, est in materia; necessiaria , quia vacui essentiam definiendo explicat.
