Physica vniversalis juxta principia Aristotelis in duos tomos divisa. Authore P. Iac. Channevelle, societatis Iesu sacerdote

발행: 1669년

분량: 426페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

PHYSICAE UNIVERSALIS. 181

ta Virtute moventis , quae pro majori, aut minori robore celerius , aut tardius movet. s. Ex natura

motus, & ubi fluentis , quae ambo , etiam sublata medii resistentia , successive produci debent. Denique ex qualitate contraria , quae inest mobili , resistitque motui contrario et sc qualitas lapidi sursum projecto impressa , eidem primum relabenti obsistit, motumque tardat , quia vis illius nondum penitus exhausta, sicut qualitati eundem lapidem sursum tollenti innata gravitas lapidis obnititur . hinc Sic arguo, & assertionem confirmo : Si lapis moveretur in instanti , vel cum est in termino a quo , vel cum est in termino ad quem, vel cum in neutro est termino , sed inter utrumque. Non Cdm est in termino a quo, qu a nondum incipi dmoveri : non cum est in termino ad quem , quia Iapis a motu quiescit : non cum in neutro est termino, quia inter duo instantia debet pars temporis dividua intercipi ; duo enim instantia non magis possunt sibi esse immediata, quam duo punista:

ac proinde inter instans Α, quo lapis est in termino a quo , & instans B, quo est in termino ad quem, interjacet aliqua duratio, seu pars temporis dividua , cui motus lapidis respondet, adeoque succes

suus est. Denique sit vacuum a concavo lunae ad terram usque, in quo columna a terra ad lunae usque concavum pertineat , juxta quam lapis demittatur ;tunc si motus Iapidis fiat in instanti, lapis ille licet perexiguus , simul respondebit , & adaequabitur

toti columnae, vel non adaequabitur , primum fieri non potest : ergo superest , ut ei successive re-sP0adeat, priusque sit juxta unam partem , deinde

292쪽

1M PARS QUARTA

juxta alteram : & ita deinceps, donec columnam emensus, ad terram pervenerit.

Colliges ex dictis, lic Et ex medii resistentia petatur successio motus, non tamen eX ea, Vt ex causa adaequata peti , sed ex aliis principiis v. g. ex oppositione terminorum, ex virtute determinata ,& limitata moventis , ipsiusque motus indole , quic dira sit fluxus quidam , & tendentia a quodam , Per quoddam , in quoddam , hoc est , a termino a quo, per medium, ad terminum ad quem, succeiasionem ex natura sua includit.

f. IV. Diluuntur obiecta.

OB ir c ias i. Ibi nullus fit motus , ubi nulla

vis caelestium corporum : in vacuo nulla vis est caelestium corporum : ergo nullus est motus. Res p. dist. maj. Nullus motus intrinsecus generationis , aut corruptionis , transeat: nullus motus localis gravium , aut levium corporum, nego; quis enim credat influentias casestes ad motum localem usque eo necessarias , ut sine illis fieri nequeat , lapis in medio aere haereat pendulus Instabis I. In vacuo nec est deorsum, nec sursum e ergo nec gravia , nec levia in eo moveri debent. Resp' dist. antecedenς In vacuo non est sursum, audi deorsum, ratione ipsius vacui, esto : ratione Corporum , quae sunt intra , Vel extra Vacud m, nego ; quam is enim partes vacui secundum se spectatae, & inter se collatae non sint superiores, aut inseriores, tamen comparatae cum corporibus adjacentibus , respectu corporis in vacuo existentis

bent rationem superioris, & inserioris , sicut

293쪽

partes orbis aliae sunt sursum, aliae deorsum. Instabis 1. In non ente motus fieri non potest: vacuum est non ens et ergo motus in eo esse non Potest. Resp. dist. minorem : Vacuum est non ens simpliciter , ut chimaera , nego: secundum quid , concedo ; est enim ens Virtute, & potentia, qui otest corpore aliquo repleri. Objicies a. Corpus in vacuo constitutum , non esset amplius pars universi : ergo non ferretur am-fius gravitatesua ad terram , aut levitate ad concavum lunae.

Resp. dist. ant. Non effet amplius pars universi actu componens , concedo : potentia componens , Dego , haberet enim semper inclinationem ten dendi versus ea corpora, quibus assinius esset. Objicies 3. Omnis motus sit ad locum: in vacuo

nullus est locus : ergo nes motuS.

Resp. dist. majorem: Λd locuminternum oncedo I ad locum externum , subdistinguo: actuale semper , nego: possibile saltem, concedo. Objicies 4. Corpus , quod moveretur in vacuo ceret novum vacuum ; relinqueret enim vacuum sibi sustectum in spatio, a quo exiret. Res p. dist. Efficeret vacuum , dissociando corpo ra , nego: non dissociando corpora , concedo; corpus enim in vacuo positum , jam sejunctum esset ab aliis universi partibus, nullumque adeo faceret ipsarum divortium , sed novum vacuum faceret , vetere sublato , & ita damna lucris compensaret,

unde maneret idem vacuum aequivalenteri

objicies s. Aristoteles tex. 6 r & sequentibus negat motum in vacuo fieri posse : ergo ex illius motus in vacuo cieri non potestia

294쪽

. Resp. dist. ant. Negat ex hypothesi sententiae v terum , qui medium , ut conditionem ad motum prorsus necessariam requirebant, concedo : ab LolutE, & ex rei veritate, nego. Instabis : Corpus in vacuo existens non dictaret ab aliis corporibus, ade5que non deberet ad illa moveri ,3 non distaret autem, quia nullum medium haberet interjectum.

Resp. LicEt non haberet medium actu interj ctum , habiturum tamen, potentia , posset enim interjici aliquod corpus , quod lassicit.

Objicies Q in T. assertionem , ubi nulla est resistentia , actio fit in instanti, ut cernere est in illu minatione aeris : in vacuo nulla est resistentia : ergo motus fit in instanti. Resp. dist. majorem : Vbi nulla est resistentia , nec repugnantia , concedo : ubi non est resistentia,& est aliqua repugnantia, nego ; at in vacuo , licci nulla sit resistentia ex parte medii, aliqua tamen est repugnantia, tum ex parae morus ipsius , tum ex parte terminorum inter se oppositorum , & dis storum , quae repugnantia non reperitur in illuminatione aeris, aut creatione substantiae Ange

Objicies r. Vt se habet vacuum ad plenum : ita

motus factus in vacuo ad motum factum in pisno : nulla est proportio inter vacuum , & plenum; illud enim est non ens, hoc vero ens et ergo nec proportio inter motum factum in vacuo, & m rum factum in pleno: at si motus factus in vacuo, successivus foret, inter utrumque proportio esset ergo debet esse instantaneus.

Resp. distinguo minorem : Nulla est proportio inter vacuum, & plenum, quoad resistentiam me

295쪽

pHYSICAE UNIVERSALIS. 18s

Aii , concedo quoad distantiam terminorum , nego ; unde sequitur, licet nulla sit proportio inter motum factum in vacuo , & motum factum in Pierio , ratione resistentiae, esse tamen aliquam ratione distantiae terminorum, adeoque ratione successionis , quae ex incontingentia terminorum, ut cum D. Thoma loquar, oriri solet. Nota tamen caeteris paribus , motum gravium , α levium in vacuo celeriorem sore, quam in ple-Do , quia non resisteret medium in vacuo , resistexet autem in pleno e quare dum dixit Aristoteles motum impossibilem esse in vacuo , quia foret in-Dantaneus, ed quod non esset medii resistentia , id non ex propria mente, sed ex veterum Philoso-Phorum , in quos agebat, sententia dixit , est enim argumentum ad hominem , hoc est , ad veteres Philosophos , qui totam motus determinatio nem in velocitate, & tarditate a resistentia medii

petebant : unde recte arguit contra eos, motum

gravium , & levium , si daretur in vacuo, fore in

stantaneum.

Qua res , quinam motus in vacuo totali, seu in inani fieri possent Resp. I. circularem divinitus, immo & naturaliter fieri posse , quid enim impediat Angelum , quominus corpus aliquod sphaericum in totali vacuo nativa virtute circumagat λ' Resp. 2. motum gravium , & levium, qui rectus

sit, quibusdam videri impossibilem , quia in puro

inani non est locus sursum , aut deorsum, cum in eo centrum nullum sit ; quibusdam tamen videtux possibilis, saltem divipitus, quia tunc esset motus ad novum ubi internum. Resp. . mundum totum, ut nunc est, non posse

296쪽

moveri motu recto, saltem naturaliter , lic Et divinitus possit. Ratio est, quod Empyreum sit immobile , utpote sedes Beatorum , certE in Apocalypsi caelestis Ierusalem dicitur in quadro posita , quadrata autem figura immobilitatem arguit. objicies': Si corpus posset moveri motu violento in inani, deberet totus mundus moveri, ad saltum Nnius hominis, quia tunc aer factae capite Lal tantis divisioni resistit, & aliunde mundus in inani positus, non resistit motui, quia nec resistit mundi gravitas, nec medii resistentia. Resp. nego sequelam, quia vis motrix hominis minor est resistentia mundi quietem propriam, tanquam suum bonum, quantum in ipso est, conservare nitentis.

Instabis r. Ingens butyri massa in inani non kivideretur a sagitta, sed ante sagittam moveretur : ergo a pari mundus moveretur a saltante. Resp. nego conseq. Massa enim illa nota tantum resisteret , quantsim sagitta impelleret. Instabis i. Singuli Angeli , applicando vires, saltem movebunt mundum. Resp. nego : Quia Empyreum est immobile naturaliter , & vero clim corpora alia sint mobilia, ut sol, alia motum habeant quieti admixtum , ut elementa , & mixta ε, debuit Empyreum esse prorsus immobile , aut certE si ad aliquod spatium move

retur, nemo tum adverteret.

Quaeres L. An si lapis inciperet moveri in inani, semper moveretur Respondent aliqui tandem impetum a lapidis gravitate corrumpendum, non ut lapis aliquo recideret, quia tunc nullus terminus foret, quo recidere posset, sed ut quiesceret ι gra-yitas enim duo praestat lapidi , primum , xt s i

297쪽

PHYSICAE V N I VERS ALI s. m

centro avellatur, moveatur deorsum , secundum,

vi quiescat: ergo sicut impetum corrumpit, ut lapis deorsum seratur, ita debet corrumpere, ut lapis Uiquando quiescat, cum motus deorsum fieri nequit, ut contingeret in inani : quare tunc lapis merὶ quiesceret, quia motus perpetuus frustra foret in corpore ι gravitat enim corporibus a natura ideo data fuit, ut vel in locum suum redeant, si ab eo avulsa sint, vel in eodem quiescant, ubi ipsum attigere : vel certe si non sunt in loco, nec locus sit ad quem tendant, ut merE quiescant. De ιoco, & vacuo tantum, jam de tempor

298쪽

PARS QUINTA

PHYSICAE

UNIVER SALIS,

AD LIBRUM LUARTUM ARISTOTELIS.

De duratione, o speciebus illius.

V τ η R n xiv 3 entis physici affectiones

numerantur duratio , & tempus , seu quod iduena est , durare , & esse in tempore t sare de iis disputat Philosophus hoc libro quarto a textu 87. usque ad finem, cujus ut vestigiis insistam , sit

DISPUTATIO UNICA.

De daratione.

V R A T I o genus est, tempus illius species ; species non ante intelligitur, quam genus ejusdem probe notum sit : ita -- que prius de durationis natura, quam' de temporis ipsius indole agendum nobis est. A R TI-

299쪽

PHYSICIS UNIVERSALIS. 18'

Natura durationis, cr specie

ΤR 1 A hic de duratione examinanda , I. quid sit: 2. quotuplex: 3. quomodo a re durante dis-itinguatur.

f. I. Ipuid sit duratio.

Ι. Ο Βs ER-T V RATIO Nis notio duplex est, v ATIO. J alia quid nominis , alia quid rei. I I. OBsERvATIO. Duratio quid rei sumi potest vel absolute, vel connotative , & cum respectu ad aliud. I. AssERTIO. Duratio quid nominis tralatitie dicitur a duritie corporis qua perseveranter re- sstit rebus molestis, & arduis , Aristoteli quando M. AssERTIO. Duratio absolutὰ spectata definitur permanentia rei in esse , connotative autem ratio existendi in tempore vel reali, vel imaginario , seu coexistentia rei cum tempore , aut forma, per quam res est existens in hoc tempore potitis, quam in alio , fuisse in praeterito , esse in praesenii , fore in futuro : coextitisse hesternae diei, coexistere praesenti, & coexti tura crastinae, plus, vel muxitis durare dicitur ; hinc Duratio interna cujusque rei creatae partim conis venit cum ubi, partim discrepat. Convenit I. quia sicut habet ubicatio ex se, ut faciat rem esse alicubi independenter ab extrinseco spatio , etiam imaginario ; quoad nos autem dependenter ab extrinseco aliquo spatio imaginario, aut reali: ita duratio sa- Tom. II. Phys univers. N

300쪽

cit rem esse aliquando fecundum se absque ullo tempore extrinseco ; quoad nos per respectum ad aliquod tempus reale , aut imaginarium. 2. Sublato ubi interno , res non amplius intelligitur esse an hoc loco : sublata item hac duratione interna, aut certε aequivalenti, res non potest amplius ii tellio i durare in hoc tempore. Discrepat autemium qubd diversum ab ubi praedicamentum coi stituat: tum quod omnis duratio rei creatae successiva sit, ubi autem non modo fluens detur , sed etiam

permanens.

PR. 1 M A partitio durationis est in durationem rei spiritalis, & in durationem rei materialis, quarum rursus subdivisio multiplex , pro diversa specie rerum tum spisitatium , tum corporatarum, Secunda relative ad substantiam , & accidens, fit in durationem rei substantialis, & rei acciden talis , quarum quoque diverta species pro diversa indole terminorum. Tertia est in durationem rerum successivarum, quae non totae simul permanenter existunt, sed jugiter fluunt, cujusmodi est motus , & in durationem rerum permanentium , quae secunddm se totas existunt, & non per partes post partes , sive duratio ipsarum sit indivisibilis, cujusmodi est Dei aeternitas, sive sit mutabilis, laccessive fluens, ut duratio interna Angeli, & hominis , aut tem

Quarta rei permanentis sit in aeternitatem, aevum,&tempus. Ratio est , quia res vel ita perstat in suo esse, ut omnem mutationem tum quoad substan-

SEARCH

MENU NAVIGATION