Physica vniversalis juxta principia Aristotelis in duos tomos divisa. Authore P. Iac. Channevelle, societatis Iesu sacerdote

발행: 1669년

분량: 426페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

per ordinem illum res non potest dici durare potius hodie , quam cras : ergo Deus non poterit definire quantum duraverit, nisi admittatur ille modus durationis. III. Assa RTIo. Modus durationis distinguitur realiter ab actione , per quam res durans exit Et causa sua. Probatur r. quia actio productrix est indisserens ut sit hora prima, vel secundari, Angelus enim , qui ihodie creatur a Deo, potest eadem omnino actione post annum produci ; duratio autem essentialiter facit rem esse nunc, non alias : ergo actio rei productiva realiter distinguitur ab ipsius duratione. 1. Ipsa actio durare potest , non se ipsa: ergo perdurationem a se distinctam. 3. Si duratio idem sit realiter cum actione productiva; quidni a pari ipsa entitas durationis dicatur munere frigoris , aut caloris , albedinis, vel nigredinis defungi, ita ut hominem esse nunc hic, & esse frigidum , aut calidum , nihil aliud sit, quam certa quadam actione 'modali a Deo fieri, quae hoc ipso alia foret, quod aliquid horum mutaretur. 4. Actio saepius est permanens , duratio autem rei creatae semper succeiasiva, nam sitI V. AssERTIO. Duratio rei creatae est realiaret successiva. Probatur I. Illud est successivum , cujus partes aliae aliis succedunt sine ulla interruptione , & mora: tales sunt partes durationis creatae: V. g. Angeli , cujus durationis est aliquid hodie , quod non erat heri: ergo duratio rei creatae est realiter successiva. 2. Nisi duratio rei, etiam permanentis , puta Angeli, successiva sit, Angelus semel durans, a Deo non poterit destrui, seu annihilari, quia per eandem omnino durationem duraret heri S

312쪽

hodie , cras , & ita per totam aeternitatem , a parte pbst : ergo Angelus semel durans , necessario deberet coexistere toti aeternitati divina: ; haberet eis nim illud omne, per quod formaliter aetern Em d rare posset , sicut si detur Angelo ubicatio , huic stholae indivisibiliter coexpendens , necesse est Αngelum toti scholae correspondere : at repugnat Pe tectissimo Dei dominio , rem semel a se productam non posse quovis momento destruere. 3. Duratio est essentialiter modus, a quo res habet, ut dured hodie, cras'&c. implicat autem aliquam creaturam habere hodie suam durationem , perquam cras durabit , vel duravit her, , secus distingui non possene in ea fuisse , esse , & sore , haec enim omnia ab una eademque forma peterentur, quod creaturae ex natura sua defectibili repugnat. Dixi durationem rei creatae successivam esse, non Dei ipsius cdm enim duratio Dei sit ipsa aeternitas , aeternitas autem tota fimul sit, immo ερ ipse Deus, nullam successionem admittit; & quemadmodum Deus est necessario , & ubique, ita nec est indifferens, ut sit nunc , & alias , sed per suamentitatem necessario semper est. Colliges ex dictis, 1. rem non durare sormaliter per suam enti ratem absolute , aut relativh sum- . ptam, sed per modum realiter distila ctum : a. cum duratio rei definitur permanentia rei in esse,non eo

sensu dici, qudd ipsa duratio eadem indivisibilitet

Permaneat, est enim successiva , sed hoc sensu dici Permanentiam , quod vel rei permanentis aliqua do sit, vel quod per eam res intelligatur perseverare in suo este, lices ipsa jugiter fluat. 3. Res etiam

successivas , v. g. motum circularem caeli, aut mo-

eum localem habere suam durationem, quia ejun

313쪽

PHYSICAE UNIVERSALIS. 3οy

modi motus de se indifferens est , ut sit in hoc , vel illo tempore, adeoque determinari debet pegmodum duration rs ad existendum in hoc potivo tempore , quam in alio ; unde sequitur tempus Praeteritum , si materialiter sumitur, possie divini tus reproduci, quamvis formaliter sumptum, hoc est , pro duratione motus ipsius, nec reproduci , nec redire possit. Nec dicas , ad praeteritum non datur potentia ; nam dist. id est , id quod est praeteritum non potest non esita praeteritum, concedo:

id est non potest reproduci, subdistinguo, si sor-

maliter sumitur, concedo: si materialiter, nego. Α, Ipsam durationem perinde atque actionem , qua producitur , non durare per aliam durationem ditatinctam , sed duratio se ipsa durat formaliter, actio autem illius productrix per terminum suum σhinc res aliae dicuntur durare formaliter per durationem quasi per terminum , peractionem dura

tionis effectricem causaliter , & quasi per viam , dumedium.

f. V. Diluuntur obiecta.

OB II c I E s I. inseassertionem, ex eo praecis E. quo intelligo Angelum A nunc existentem , sublato quolibet alio , intelligo nunc durantem: ergo superfluus est modus durationis realiter ditatinctus ab entitate Angeli, & temporis praesentis. Resp. nego consequentiam ; cdm enim intelligo Angelum Α nunc existentem, non unam Angeli existentiam ab ipsa duratione praecisam , sed simul cum illa durationem intelligo : quemadmodum dum intelligo Petrum hic existentem , non ipsam

tantem Petri entitatem , di loci , sed ipsum etiam

314쪽

ubi internum intelligo, a quo habet sormaliter, , ut sit hic prauens. Objicies L. Ab eo res quaelibet habet, ut exi stat

nunc, a quo habet, ut existat: habet ab existentia sua formaliter, ut existat : ergo ab eadem habet , in duret. Respondeo, nego majorem : Duo quippe includit rexistere nunc , alterum substantiale, nempe extistere, quod est effectus formalis existentiae: alterum accidentale nempe nunc, quod est effectus formalis durationis : siicut Petrum existere hile duo importat, primum, existere , secundum , hic : primum confert existentia : secundum ipsum ubi in.

ternum.

Instabis: Existontia rei relative spectata ad tema

Pus, facit rem durantem : ergo non opus est recurrere ad modum durationis. Resp. I. nego antecedens, quia res, sublato quolibet tempote externo , adhuc durat , potcstque plus, vel minus durare : ergo superest alia duratio deinde tempus externum est mensura durationis meae : ergo praeter tempus illud datur duratio distincta. Resp. 2. dato antecedente , nego consequentiam , quia existentia rei relata ad tempus exterrum, dicit fundamentum relationis ; illud porrc fundamentum est ipsa duratio. Objicies 3. Esto : duratio distinguaturare durante in primo instanti productionis rei, certe in sequentibus instantibus distingui non debet . ideo enim requiritur in primo instanti productionis, quia est indifferens, vi existat in illo potius tempore , quam in alio ι at in sequentibus instantibus puta in secundo , & tertio, non est indifferens ; ex

hypothesi enim quod praefuerit in instanti praece-

315쪽

PHYSICAE UNIVERSALI s. 3os

denti, & subinde conservetur secundum substantiam , non potest nisi secundo , tertio , aliisque consequentibus instantibus conservari: v. g. sum mus Petrum , quem suppono a Deo productum in instanti A durasse , sic argumentor , antequam Petrus idem concipiatur durare in instanti B proxim Esequenti, debet prius concipi secundum Pamentitatem post instans A , saltem in aliquo priori naturae , cum per illam suam Entitatem sit causa materialis durationis sequentis in instanti Bi: at hoc posito conceptu objectivo Petri existentis post instans Α , censetur determinatus ad existendum in instanti B . ita vi etiam divinitus non possit in illo

non existere.

Respondeo , nego hypothesim , ut jacet ι Non

enim in inflanti sequenti B, in quo res libere conservatur , & durat, debet, pro priori naturae, eo

cipi entitas illius post instans A praecedens , sed tantdm existens absolute, & secunddm se sive vi alii loquuntur, cum indistantia negativa , quatenus non concipitur positive distans ab instanti B , ita

ut nullo modo concipiatur instans praecedens Α, quo posito , remanet res indifferens , ut duret, vel non duret in instanti B: ergo debet determinari perdurationem ad instans B. Objicies 4. in assertionem : omnis modus debet proportionari rei modificatae : duratio est modus rei durantis , res autem durans aliqua est permanens , & tota simul: ergo & duratio illius debet esse permanens , & tota simul. 2. Datur pissentia localis, qua res exist it tota in toto loco, & tota in

singulis loci partibus : ergo &possibilis aliqua d ratio, per quam res duret indivisibiliter , hoc est', existat tota in anno , & tota in singulis illius parti

316쪽

bus successivis , & dividuis, & quae proinde indivisibilis in se, tota simul, & permanens. Resp. ad I. distinguoe majorem : Modus debet esse proportionatus rei entitat iv ἡ , & quoad omnia , nego : quoad aliqua , & quantum opus est, ut ab illo res modificetur , & determinetur in suo genere , concedo : unde duratio successiva proportionatur

rei permanenti, non quidem secundum proprium existendi modum , sed quoad vim determinandi ad hanc potitis differentiam temporis , quam ad aliam. Ad α. dispar ratio est, qubd data ubicatione indivisibili, nihil sequatur absurdi , data autem ejusmodi duratione', res sutura sit indefectibilis intrinsece , ipsaque duratio in quolibet instanti sequeliti anni hilari a Deo non possit , quod supremum Dei dominium destruit.

Quata es hic , quibus rebus distinctae durationeς

Conveniant ZRespondeo iis omnibus rebus convenire , qua durare possunt diversis ab invicem temporibus , cujusmodi sunt materia, & forma substantialis , sive spiritalis illa sit, sive materialis : 2. accidentia omnia realia, quae a subbstantia distinctione majo- . Tis realitatis distinguuntur , ut quantitas, & qualitas : 3. modi, ut actio , Vnio, ubicatio, si excipias actionem, cujus terminus est ipsa duratio, & ubicatio ipsa, qua duratio const:tuitur in loco. ARTI cvLvs III.

De tempore , seu de duratione externa

rerum corruptibilium se E M P ORE nihil communius,. sed nihil explib

i A catu dissicilius, ut mellis D. Augustinus dixe-

317쪽

ΡHYSICAE UNIVERSALIS. 3o

xit lib. II. Consess . cap. I . Suid est ergo temptu ' si nemo ex me quaerat, scio , si quarenti explicare ve-tim , nescio ; illius naturam animo informamus qui- em ue frequens in omnium ore, sed non pari facilitate explicamus. Ne tamen difficultatis me tu , hanc quaestionem praetermisisse dicamus, qui que de tempore examinabimus ; primum quidem , an sit : secundum, quid sit : tertium , quotuplex et quartum , ex quibus componatur: quintum , qua:

nam sint in tempore. '

S. L An detur tempm reale

ae I o. L Quod desinere potest, est aliquid

reale : tempus aliquando desinet ; nam ex Apoc lypsis cap. I. Iuravit Angelsu, quod tempus non erit amplius. 2. Tam certum est dari tempus, quam certum est dari motum ; tempus enim est mensura motus : datur motus , & quidem perennis, cujus partes continua successione fluant: ergo & tempus. 3. Tempori conveniunt proprietates reales, nempe esse longum, vel breve, sicut convenit motui esse tardem , aut velocem , hinc Philosophus ait somnum dormientibus brevem videri, quia a somno excitati finem praeteritat vigiliae, & initium seque

tis , non enumeratis intermediis, connectunt. Vt silvas argumenta, memineris tempus sumi vel ut est actu mensurans, vel ut est potens menstrare ; ut actu mensurans, pendera mente motum cum motu comparante : ut potens mensurare, duplici modo sumitur, I. ut est certae extensionis νquae apta sit ad mensiurandos alios motus, & ita re

te est : a. ut certis terminis jam ctici scribitur ,

318쪽

destinaturque ad alios motus mensurandos, & ita pendet ab anima : sic vIna in esse longitudinis non pendet ab intellectu, at in esse vinae pendet. Objicies ex Aristotele text. I 3I. tempus pendet ab anima , ita ut si intellectus esset impossibilis, tempus esset impossibile: ergo tempus non est ens reale, sed rationis. Resp. distinguo ant. Tempus, ut est actu mensurans , pendet ab anima , concedo : ut est aptum' mensurare , nego antecedens , & consequentiam. objicies et. Illud non existit, cujus partes non existunt partes temporis non existunt, quia printeritum non est amplies , futurum nondum est, Praesens autem non est pars temporis, utpote aliquid indivisibile , tempus vero est quid continuum.

Respondeo I: hoc argumento probari, quod non detur motus , qui tamen sensibus percipitur. Resip. M partes temporis existere non permanenter quidem , & ratione sui praecis Ε, sed fluenter, & ratione totius , in quo fiunt hinc id quod jam effluxit, est & quod futurum est, jam est, sed fluenter, in toto v. g. hora in die , dies in mense, mensis ix anno, &c. Sed de his postea.

VA R 1 a suerunt de natura temporis veterum Philosophorum sententiae , quas Philosophus

textu 93. recenset : Plato motum universi definiebat : Pythagoras sphaeram mundi : Stoici motum simpliciter omnes ad temporis naturam miniis apte : quare ut natura illius innotescat, sitI. OBSERvATIO. Licet tempus non sit formaliter motus, ipsi, tamen multum assine est , I. Fu

319쪽

ΡHYSICAE V NI VER SALI S. m

. Non potest cognosci sine motu ; hinc qui dormiunt,

quia inter dormiendum ad motum non attendunt,

statim a somno , nisi aliunde sciant , numerant: tempus, quo primum indormierunt, immediate continuum tempori quo surgunt , ut jam observavi; hinc etiam tempus colligimus ex motu solis , aut alterius corporis , unde infert Aristoteles, si semper esset eadem rerum facies , non posse cognosci tempus : . ambo habent prius , & posterius. motus quidem ratione magnitudinis , quae pridsdecurritur per partes viciniores , quam per remotiores , tempus Vero propter motum habet prius,& posterius, ideoque dicitur mensuram olsis; certe quaerenti, quandiu ambulaverim , responde*soleo , per horam , &c.Recte igitur Aristoteles pronuntiat tex. 36. quamviS tempus non si motus sor- maliter, tamen non sine motu esse.

I I. O AsERvATIO. Ad perfectam mensuram tres conditiones requirunt Philosophi, I. ut sit ho-

.mogenea rei mensuratae, 2. Vt sit certae, ac dete

minatae quantitatis: 3. ut sit communis, adςbque notissima. III. . O B s ER V A T I o. Numerus duplex ditatinguendus , alter abstractus , sive numerans, Vt binarius, & ternarius , alter concretus , seu numeratus , aut numerabilis, ut duo , tres homines. Numeratus vel est discretus re ipsa , qui ex rebus realiter divisis, separatisque coalescit, ut numerus decem hominum : vel est per mentem tantum discretus , qilia rebus perenni serie inter se continuatis , ac la mente secretis convenit, ut numerus viginti vinarum in panno nondum divisis. I. A s s E R et Ira. Tempus rect E definitur, numerus motus secundum prius , & postextus , ita

320쪽

Aristoteles 4. Phys. c. H. Dicitur I. numerus non abstractus, & numerans, sed concretus ,& num ratus ex 4. Phys. tex. Ioo. Temptu autem , inquit, numersu est, non quo numeramus, sed qui numera tur. Item non accipit numerum re ipsa discretum , sed sola cogitatione , quia ait numerum esse earum 1erum , quae realiter inter se cohaerent, & sola cogitatione sejunguntur. L Motus, nempe cujusibet successivi, quia fit in tempore , quanquam hic permotum Aristoteles intelligit praebertim motum caeli , puta primi mobilis , vel solis , quia illis congruunt conditiones mensurae communis ; motus

enim sydetum est certissimus , constantissimus , omnibus denique notissimus; hinc reliquarum rerum durationem per motum solis metimur , dividimusque motum cactestem in annos, dies , horas , quadrantes, & minutias : motus item solis percur-xentis totum zodiacum incedendo super eclipticam , annus dicitur constans 3 diebus , 6. horis, de aliquot praeterea minutiis: spatium vero,quo decurrit signum unum zodiaci, constans triginta gradibus , dicitur mensis , hora denique spatium dicitur Is . graduum aequatoris, quos intra horam sol decurrit. 3. Secundum prius, & posterius , ut significetur per tempus non quaslibet partes motu

quocumque modo sumptas esse mensurabiles; tempus enim non metitur partes internas motus in ordine ad subjectum , cui insunt ι non enim metimur per tempus , quam long E motus extendatur, qui a capite animalis ad ejusdem pedes pertinet, sed partes motus, quatenus applicant mobile ad partes spatii viciniores, ac remotiores. Ratio enim prioris , & posterioris convenit motui dependenter

ab extrinseco, nempe a magnitudine spatii ; nam

SEARCH

MENU NAVIGATION