장음표시 사용
321쪽
cum motus sit mobili intrinsecus, ct divisibilis pro variis partibus mobilis, ita ut una pars motus sit in una parte animalis , v. g. in capite, alia in pede; istiusmodi partes mobili intrinsecae non conveniunt secundum prius , & posterius ratione partium intrinsecarum mobilis, quia simul motus est in capite aliisque partibus, sed ideo conveniunt secundum prius, S posterius , quia applicant ipsum mobile certae cuidam parti spatii decurrendi, cui parti dum applicatur motus, ac praesens fit, non
potest simul, semel applicari iisdem partibus, quia mobile non potest esse simul ; & semel in duo
bus locis. Itaque motus habet partes priores, de posteriores in ordine ad spatium ; priores quidem , quatenus applicat mobile viciniori parti spatii, quod decurritur; postcriores verb, quatenus applicat idem mobile remotioribus partibus ejusdem spatii ; hinc tempus non mensti rat motum secundum partes intrinsecas, hoc est , ut sunt simul inmobili eodem tempore , sed secunddm partes rela-
tive sumptas ad spatium , id est , quatenus habet aliquid prius , & posterius. Ratio est, quia tunc
cognoscitur tempus , cum percipitur motus, Vt habet partes priores, & posteriores ; nam partes moiatus, quatenus simul sunt eodem momento in mobili , non me deducunt in cognitionem temporis. Et vero dum caesum movetur, partes, quae simul
recipiuntur in variis caeli partibus, adebque simul cxistunt, non pertinent ad tempus , quia in subducendis temporibus , partes motus simul existentes non curamus, sed partes tantum successivas, quae proinde ad tempus pertinent ; itaque dum Aristoteles ait tempus esse numerum motus secundum prius , & posterius, significat tempus illud
322쪽
ternum , quo reliquas durationes metimur , esse partes alicujus motus successivi numeratas , cum enim homines certam durationum mensuram habere vellent, motum caelorum , utpote notissimum aequabilissimumque secundum partes priores , dc posteriores diviserunt, quas sic divitas numerataiaque appellarunt annos , menses &c. Vnde tempus describit lib. . mensuram motus primi mobilis ;cum enim primi mobilis circulatio in priores , &posteriores partes , easque numeratas dividatur, apta est proxime ut sublunarium rerum motus
Objicies I. Tempus est quantitas continua : numerus est quantitas discreta: ergo tempus non est
Res p. dist. antecedentis 2. partem : Numerus numerans est quantitas discreta, esto: numerus nu-,meratus , & Objectivus quilibet , nego ; duplex
quippe numerus numeratus, seu materialis: pro diversia ratione rerum numerabilium ue aliae enim sunt continuar: sic tres vinar panni sunt quid continuum,& perpetua serie connexum : aliae discretae, id eb-que numerus materialis, &objectivus alius continuus , discretus alius ι tempus autem est numerus continuus ex Philosopho, tex. Io 8. Objicies z. Tempus est numerus, & ens tantum
in anima ex Augustino: ergo non est quid reale. Resp. dist. Est ens in anima tantum , si formaliter sumitur, esto : si materialiter, neso ; sic enim est a parte rei, ut numerabile , licet Iecundum esse formale pendeat ab intellectu. Objicies 3. Tempus est etiam numerus quietis. Res p. dist. Per accidens, & secundario , quatenus quae per se conveniunt habitui, privationi ejusdem per
323쪽
Per accidens accommodantur , concedo : per se
Primo , nego ; sic enim motui convenit, cujus est rem metiri secundam prius , & posterius. Objicies . Prius, & posterius motus definiuntur Per tempus, quia intelligi non possunt, nisi per respectum ad tempus : ergo mal E definitur tempus per prius, & posterius , quia fit circulus. Resp. nego ant. Nam prius, & posterius ipsius
motus, prout ponuntur in definitione temporis, non sumuntur , quatenus respiciunt tempus, sed quatenus magnitudinem spatii spectant, ideoque nullus est circulus , itaque ex dictis tempus adaequat E spectatum connotat animam , non quidem ama numerantem , quia datur tempUs, quamvis nemo numeret, sed potentem numerare. objicies s. Mensura debet esse maximὸ nota: tempus non est motu notius: ergo non est men
Resip. dist. majorem : Mensura activa, esto, pansiva, nego : quare licet tempus caeleste non sit notius motu caelesti, cujus pamua mensura est, nOtius tamen est motibus particularibus , quorum est mensura activa.
f. III. Uiones de natura temporis
solvuntur. ΡR 1 M A , an definitio Aristotelis sit essentialis.
Resp. si per numerum, radicem mensurae intelligis, esse essentiarem , sin autem rationem passivae mensurae accipis , a qua motus dicitur formaliter mensurabilis , non esse essentialem, quia mensurabilitas non est deessentia temporis. Secunda, an tempus sit mensura activa, aut paGT-.II.Pbfunivers. O
324쪽
siva Resp. esse per se passivam , 1. quia temPus elinumeruS non quo DC eramus, sed qui omtur e L. quia est quantitas, at non est de ratione Quantitatis, ut aliud extrinsecum actu meritio retiad vi habeat partes extra partes , quibus fiat apta 'Tertia quaenam sint proprietates temporiS. Resp.
alias habere , ut numerus eii, alIas, Ut contanuUm. Ouatuor assignat Aristoteles: prima est, quod tempus contineat omnia motur subjecta: secunda , ut Catur multum , aut paucum , qua numeruS est. Ion eum aut breve, qua continuum , non dicitur tamen velox , aut tardum , quia velox , aut tardum mensurantur tempore : tertia , Ut sit mensura quieris per accidens: quartae, sicut tempus est numerus,& mensura molsis Per se , ita motuS vicissi ipsi, ustemporis potest estis mensara , sed per accidens, hint dicimus quempiam absim ita una drea domo,
cinia confecit illa die decem leucλs . . ' Ouarta, an tempus distri guatur a motu realiter. Re tempus internum distingui a motu, ut modum a modo , patet ex dictis. Quinta , an tempus sit unum. ReT . Gnp
commune esse unum numero , Una est motus primi mobilis et 1. particulare esse unum specie non numero ε non numero quidem , qu1a multi sunt
motus particulareS numero; sepecie verb, quia du-' ratio non sequitur motum siecundum speci Mam du- ationem talis motus, pura alae rationis, Vel motus Iocalis ad hunc, vel illum terminum sed secund iorationem prioris, A posterioris, 1dest, quatenus motus omnes sunt successivi. Sexta , quotuplex sit tempus. Resp. aliud esse internum, quod cst duratio suc silva rei intrin*cγ:
325쪽
aliud externum , quod adhibemus ad alterius cor- Poris motum metiendum , sic fluxu clepshydrae lectionem metimur. 2. Aliud commune , aliud proprium , commune est motus solis, aliorumque sy-derum, quo, veluti mensura extrinseca, Utuntur gentes singulae ad alias durationes metiendas e tum quia ex D. Thoma, motus caeli idem apud omnes
est , & omnia ambiens, adebque facilό dignoscitur : tum quia facilis est partitio illius in annos , &menses : tum quia est aequabilis, utpote motus lationis ; hinc alias mensuras durationis extrinsecas, v. g. horologium sciotericum , non ante ad metiendam durationem aliam adhibemus, quam mensuratae ipsae sint ad solis motum : quare motus caeli est velut naturalis mensura reliquorum motuum ; proprium cuilibet peculiare est. 3. Aliud artificiale, ut motus horologii, quo scholae durationem metimur : aliud naturale , ut motus solaris, qui ad alios motus metiendo, aptissimus, quia notissimus; hinc sicut datur motus externus, & universalissimus locus motus, nempe supremum caelum : ita datur
tempus universalissimum , tempus temporum , regula omnium temporum, ac motuum inferiorum , nempe motus caelestis.
g. IV. diuibuspartibus constet tempus.
ΤEM pus alii ex puris instantibus componunt, alii ex partibus sine fine dividuis.
. . I. ASSERTIO. Tempus non constat ex instat
tibus , sed ex partibus infinitε dividuis. Prob. I. ex Aristotele : Id quod sentim influere , inquit, inter duo instantia , tempus es: ergo tςmpus non constat ex puris instantibus.
326쪽
PIOb. 2. ratione: I. Tempus est species quantitatis continuae , quae dividitur in permanentem , &successivam : ergo non constat ex puris instantibus
individuis , quia omne quantum est essentialiter dividuum in plura divisibilia , hinc ex Aristotele quantum est divisibile in ea, quae insunt, quorum quodlibet est hoc, & aliud , id est, nulla est pars, quae non sit quanta, ac proinde secari infinite non possit.
1. Tales sunt partes temporis, quales partes mollis : partes motus non sunt individuae, &insecabiles: tales quippe sunt, quales sunt partes spatii: partes spatii sunt in infinitum dividuae : ergo &partes motus. Major probatur, quia tempus est mensura motus , sicut motus est mensura spatii: at mensura , & mensuratum sunt quid homoge
3. Si tompus constaret puris momentis, vel essent plura in eodem tempore, vel unicum ; non plura, qVia explicari non posset, quomodo perirent illa instantia, vel enim perirent, tum cstm sunt, & ita simul esset tempus, & non esset: vel instanti proxime sequenti, quod dici non potest , nam sequens instans vel esset immediatum cum primo instanti,& ita se penetrarent, sicut in quantitate permanenti , vel esset mediatum , & ita mediaret pars aliqua inter utrumque instans, pars, inquam, temporis, in qua existeret illud nunc secundum prius, &posterius , quia coexisteret parti habenti prius , &posterius, & quia in omni parte sunt infinita nunc, sicut in omni parte quantitatis permanentis sunt. infinita puncta , sequitur illud nunc existere simul cum in finitis aliis nune, sive momentis, quod est
impossibila , non enim potest simul esse , nisi unis
327쪽
Non unicum ; nam si esset unicum instans in omnibus temporis partibus , sequeretur ea , quae facta sunt tempore belli Trojani, etiam nunc fieri, ut recte arguit Aristoteles. Confirmatur : Quomodo enim instans additum tempori, faceret tempus longius , cum in instanti nulla sit longitudo 3 ut enim in extensum additum
inextenso, non facit extensum. : ita nec in contianuo successivo instans , utpote indivis bile, additum instanti, quod idem individuum sit, non fa
Disparitatem asserunt, qubd in continuo permanente , partes sint smul , in continuo successi Epars post partem, & ita facit longius , & extensum eo ipso, quod una pars est post alteram. Contra : perinde viairi debent partes inter se inente successivo , ac in permanente, ut faciant ex tensum , si id excipias unum , quod in permanente partes stent ipsae simul , in successivo jugiter fluant: at in permanente indivisibila non unitur indivisibili : ergo nec in successivo. Deinde illa instantia vel sunt interrupta , vel immediata, non interr pta , tum quia tempus est continuum : tum quia si quid mediaret inter duo momenta interrupta, maximὸ tempus, & quidem in infinitum divisibile sine instantibus intermissis : ergo datur tempus infinitis partibzs constans, in quo nullum erit indi visibile, seu instans : ergo idem dicendum ae aliis temporis partibus ; non immediata , quis vel essent simul secundum aliquid sui , vel secundum se tota totaliter se tangerent , non primum , quia in instanti non est pars ,, & pars , non secundum, qui sic se penetrarent.
328쪽
Hinc momentum non eli tempus, nec pars temporis , ne minima quidem , & quemadmodum inquit D. Basilius hom. I. in Hexam. p. '. ώς η α ἡ
τῆς οδιυ Ου πω ς sis, κω η αύχη τῆς οἰκίας Ουκ ολόα : ου--η χονου ψω ουπω , es Ουδε - Θ το ελαχις ν r quemadmodum principium via via non est 3 neque principium domus est domus : ita neque principium temporis es tempus, aut pars minima te oris. II. AssvRT1o.' Nulla sunt instantia continuantia in tempore, aut terminantia realiter a Partibus corporis distincta. Prob. I. Partes continui
permanentis non uniuntur , aut terminantur pun- D nec partes temporis m-um non potest unire par-ctis realiter distinctis: et stantibus ; ut enim puristem Unam cum altera , quia est indivis bile, ita nec instans partem temporis secabilem cum altera parte divisibili , utpote indivisibile. 2. Sumo instans in tempore, &quaero , quid illi immediate succedat, an instans purum , & ita deinceps 1, at id jam refutatum , an pars aliqua divisibilis ὶ certe non , vel enim succederet priori instanti secundum aliquid divisibile sui, vel secundum aliquid indivisibile . primum dici non potest, quia indivisibile , ut indivisibile est, divisibili uniri
non potest': ergo secundum dici debet: ergo immediate post instans, tota pars illa simul durat: ergo in tempore sunt mera instantia , siquidem pars , quae existit, & seorsim ab aliis existit, nec longi sis , quam instans durat; fateor tamen in tempore dari instantia negativa, quae sint instar terminorum , & sectionum, actu quidem in principio,& fine temporis . in medio autem tantum potentia.
Quare perinde explicabis instantia , & momema
329쪽
asa continuo successivo tum continuantia, tum terminantia , atque puncta continuantia , & termi-Dantia in continuo permanente. I. Vt in quantitate permanente, punctum continuans est ipsa entitas , quatenus potest non eatendi ulterius, sed tamen ulterius extenditur: ita momentum continuans est tantum pars ipsa durationis , quatenus potest non extendi ulterius , sed ta
II. Vt in permanenti quantitate punctum terminans est ipsa quantitas, quatenus habet negationem ulterioris extensionis: ita momentum terminans est pars temporis, ut habet negationem ulterioris extensionis. II I. Vt in quantitate permanenti pars, & punctum sunt eadem realiter entitas , quae pars dicitur, ut sumitur divisibiliter, punctum vero, ut sumitur indivisibiliter : ita instans, & tempus sunt ea dem entitas, quae dicitur tempus, dum divisibilueet sumitur ; momentum vero , vi sumitur indivilibiliter, hoc est, quatenus nullam exigit certam , ac determinatam durationem, breviorem omni certa assignabili : vel ut alii explicant, quatenus motus
est simul in diversis partibus mobilis. g. V. Diluuntur objecta. I Rr A solutionum principia, antequam argu
I. Continui successivi partes sunt simul, non simultaneitate permanentiae, quae soli continuo per manenti convenit, sed simultaneitate fluxus, seu continuationis successivae, quae nihil requirit Propter non interruptionem partium.
330쪽
I I. es, ncne, sumitur vel divisibiliter, vel indivisibiliter , divisibiliter quidem , cdm sumitur pro
parte temporis aliqua determinata , ac dividua , ut cum dicimus, nune es hora nona , &c. nam nuΠc sic acceptum non opponitur praeterito, & futuro. Ratio est, quia cum dicimus , nun fuit hora nona, verum est aliquam horae nonae partem esse praeteri-
, 5 aliquam futuram ι & vero τὸ nunc, jungitur praeterito , & futuro ex Aristotele : sic dicimus ,
Pesrsu nunc exiit, aut nunc veniet , ubi τι nunc ,
sumitur Pro parte temporis , non quae fluit pretesenter , s praestenter sumitur indivisibiliter, sed pro parte, quae fluxit, aut fluxura test: ergo fluere pra: senter, Iicet voce tenus significet solum praesens, tamen re ipsa importat praeteritum , & futurum , quia omnis fluxus in volvit prius, &posterius : indivisibiliter vero, quatenus tempus potest jam sistere fluxum , & interrumpere, & sic est praesens :non realiter quidem, sed *qui valenter. I i I. yartes in ente successivo possunt dici existere vel ratione sui, vel ratione totius , quod componunt ; ratione sui existerent, si praeteritum , qua
praeteritum, aut futurum , qua futurum , jam nunc essent ; at existunt ratione totius, quod componunt, seu ratione partis praesentis , puta quadrantis, horae, mensiS &e. eum qua totum continuum faciunt: se dies hesternus dicitur nunc fluenter existere ratione mensis , quem componit, mensis ratione anni , annus ratione saeculi , licEt annus, qua praeteritus , non amplius sit, & qua futurus, nondum sit. Quare non valet consecutio a partibus , ut sunt in toto, ad partes ratione sui, nec a nunc divisibiliter sumpto, d idem indivisibiliter acceptum. His observatis,