Physica vniversalis juxta principia Aristotelis in duos tomos divisa. Authore P. Iac. Channevelle, societatis Iesu sacerdote

발행: 1669년

분량: 426페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

Objicies r. Quidquid existit nunc, .est praesens: Praesens est indivisibile , seu instans : ergo quidquid existit temporis nunc , est indivisibile, seu in .

Raris. Prob. minor , quidquid existit nunc temporis , est totum simul: quod est totum simul, est indivisibile, seu instans , quia quod successivum est, non potest esse totum simul, utpote dividuum in Partes priores , & posteriores. Resp. dist. min. Quidquid existit nunc temporis, est totum simul, simultaneitate fluxus, & non interruptionis , concedo : simultaneitate permanentiae , nego : quippe nunc temporis, quod existit est pars temporis successiva, puta quadrans horae , quae existit fluenter, diciturque praesens in ordine ad aliud , cui correspondet. Instabis 1. Quod est divisibile in tempore, non existit nunc totum , sed tantum id , quod nunc est: at quod nunc est, nec praeteritum est, nec futurum:

ergo &c. Resp. I. dist. majorem : Non existit nunc totum permanenter, concedo : fluenter, nego ; nam hora nona nunc existit fluenter. Resp. a. dist. minorem:

quod nunc est indivisibiliter acceptum, concedo et divisibiliter acceptum, nego. Instabis i. Praesens, ut praesens, non est praeteritum , nec suturum: ergo non est divisibile in praeteritum , & futurum. Resp. dist. Praesens indivisibiliter acceptum, concedo : divisibiliter acceptum, nego. Instabis 3. Sequeretur inde futurum tempus, &praeteritum nunc existere. Resp. dist. Ratione totius, in quo existunt partes horae, aut diei, concedo : ratione sui praecis Ε, nego ; nam paries illae praeteritae, aut futurae, non ha-

332쪽

bent rationem praeteriti, aut futuri comparative ad hanc horam , sed tantum ad priores horas , vel futuras, & sic praesens dies plures horas continet comparative ad invicem praeteritas, aut futuras , non verb comparative ad hunc diem , in quo potius debent dici successive praesentes , ut enim

praesens dies , idem est, ac partes ipsius collectini sumptae, ita partes illae debent antimari praesentes successiv E. Instabis 4. Ex August. pragens in tempore, nullo

spatio tenditur. Resp. dist. Praesens indivisibiliter , &.virtualiter sumptum , concedo : divisibiliter, & realiter sumptum , nego & ita explicabis D. Damascenum, dialeel. cap. 33. Habent, inquit, particula temporis communεm terminum copulantem ipsas,scilicet nunc; ibi enim sumit nunc virtualiter , ut ae qui valet instanti. De temporis instanti virtuali sic loquitur Augustinus lib. ii. Confess. c. I s. Si quid inItelli, tur temporis, quod in nullas jam , vel minutissim,

momentorum partes dividi possit, id solum est, quod

praesens dicatur : quod tamen ita raptetm afuturo in prἀteritum transvolat, ut nulla morula extendatur a nam si extenditur, dividitur in prateritum, ' futurum. Instabis s. Si partes temporis existerent in toto, possent uniri inter se: at non possunt uniri inter se, quia extreis a simul habere non possunt, simul autem extrema habere non possunt, quia simul non existunt. Resp. saltem simul existere simultaneitate fluxus, quod lassicit, ut volantur inter se fluenter, scutsimultarichas permanentiae sufficit inter partes, quae

muntur Permanenter.

333쪽

PHYSICAE UNIVERS ALIS. 3Σ3

Instabis 6. Voces istae simul, & fluenter sede-nruunt.

Resp. dist. Simul permanenter, concedo : simul fluenter , nego ; aut si voles , dist. si per τυ simul m-telligas id quod opponitur divisoni , & interruptioni , nego: si aliter , transeat, nempe hoc ipso Partes ejusdem motus, qui fit sine quiete, & interruptione , habent unionem inter se, quam sina uitaneitatem fluentem dicimus, qua inter se continuantur , quia continuatio nihil requirit praeter

non interruptionem.

Instabis 7. Quod est non ens , non potest uniri cum eo, quod est ens : praeteritum est non ens, quia desiit: futurum est non ens, quia nondum est, praeiens vero est ens : ergo praestritum , & futurum non possunt uniri continuattvξ cum praesenti. Resp. dist. majorem : Quod est non ens, ratione sui, & est ens ratione totius, in quo continetur, non potest uniri cum praesenti, nego : quod est non ens, tam ratione sui, quam ratione totius , concedo ; at praeteritum , & futurum , lic t ratione sui praecisὸ , sint aliquo modo non entia , tamen ratione totius sunt entia successiva : sic sunt vigintiquatuor horae in die. Instabis 8. Praeteritum non est nunc existens iraesens est nunc existens: ergo non uniuntur. Resp. dist. primam partem antecedentis: Praeteritum non est nunc existens, ratione sui, & qua Praeteritum, concedo : ratione praesentis, seu totius successui, quod est fluenter, nego : sic dicitur existere annus millesimus sexcentesimus sexagesimus septimus. Instabis s. Praeteritum, R futurum debent etiameaistere ratione sui, ut. uniuntqt praesenti , qR,

334쪽

propositiones de tertio adjacente, non sunt verae , nisi verae quoque sint pyopositiones de secundo adjacente ; hinc propositio ista, Petrus frictus , non est vera , nisi haec vera sit, Petrus es : ergo a pari non est vera propositio ista, praeteritum unitur praesenti, nisi haec vera sit, praeteritum est, & existit actu.

Resp. dist. conseq. Nisi vera sit haec propositio,

praeteritum est , saltem ratione totius fluentis, cui proinde successi v E fit continuum, concedo : ratione sui, nego ; haec enim natura est entis successivi , ut partes etiam praeteritae, & futurae existant in fluxu , 8c complexione alicujus temporis : sic omnes partes horae, dum Petrus currit, simul existunt, simultaneitate fluxus, & non interruptionis.

Instabis ici. Vel unirentur partes se ipsis, vel per aliquid medium. Resp. se ipsis uniri hoc ipso , quod se sequantur

immediatE ; nam cum pars B existit fluenter post partem Α, & quidem immediate, non potest non esse unita parti A. Ratio a priori est, quia homogenea sibi immediat E applicita fiunt eadem entitaS, sum in permanentibus, tum in successivis. Instabis D. Si non produceretur pars A, nis post suietem partis B , non uniretur parti B : ergo ut pars A vniatur parti B, debet dari modus unionis. Resp. dist. ant. Non uniretur defectu existentiae ipsius post partem B immediate sequentis, concedo : defectu entitatis modalis a partibus temporis distinctae, nego. Quare ad unionem partium successivarum A, & B requiritur tantum, Ut tunc cilmexistit pars Α, pars B simul fluenter existat absque

interruptione.

Instabis n. Partes praeteritae non magis uniuntur

335쪽

praesenti, quam si stillante perpetuo aqua , & ex sterixe posteriori gutta, priores an nihilentur : ad

guttae annihilatae non facerent aquam unam cum aqua existente : ergo nec praeteritum facit umim tempus cum praesente. Resp. dist. minorem : Ratione sui , concedo et Tatione totius aquae , quam componunt, nego : sic

fluvius, qui praeterfluit Parisios , idem est , qui

fuit ante centum annos per continuationem succeiasivam aquarum ; partes itaque horae hoc ipso v. niuntur immediate, quod se consequantur in eadem parte motus, eodemque mobili. Objicies x. Saltem in tempore non daretur pars prima, aut ultima, & sic non posse: incipere , aut finiri, quia inceptio, & desitio horae, v. g. fit per initium , & finem ejusdem. Resip. I. dist. Non daretur pars prima, aut Vltima , absolutE, concedo : comparativε , nego ; nam Primus quadrans est prima pars horae, & quartus , vltima. 2. Tempus propriε desinit, & incipit extrinsech. 3. Ad id lassiciunt instantia negativa, quae sunt horae vel sectiones, vel termini. Objicies 3. Tempus non est Leale : ergo non constat partibus sine fine dividuis. Prob. ant. illud non est reale , cujus corruptio tanto tempore durat, quanto durat productio , at temporis, V. g. horae corruptio tanto tempore durat, quanto productio: ergo tempus non est reale. Prob. major, quia alias idem simul esset, quia produceretur, & non esser,

quia corrumperetur.

Resp. dist. majorem primi syllogismi, in rebus

permanentibus, concedo et in successivis , nego; haec quippe natura quantitatis successivae, ut partes habeat perenniter fluentes , aliaeque adeo nativi-

336쪽

tatem suam ex aliarum interitu hauriant : ergo in tempore totali aliqua fiunt , & aliqua corrumpuntur , ide6que simul gignitur , Se interit, sed in-

adaequate. Ad prob. dist. idem simul esset, dc non esset, secundum diversas partes, concedo : secundum easdem , nego ; nam hora non erit secundum tertium quadrantem , aut primum , dum secundus fluet. Objicies 4. Angelus creatur in instanti : ergo voxὸ datur instans reale in tempore.

Res p. dist. ant. Id est, Angelus fit totus simul, α non per partes, concedo : id est, creatio Angeli durat per instans reale , nego , nisi forth intelligas de instanti negativo , & reali, nempe huic propositioni, creatio Angeli est indivisibilis, potest su esse duplex sensus , primus, Angelus fit totus simul,

quia non constat partibus, quarum una prius fiat , deinde altera , & hic verus est. Secundus , Angeli creatio durat tantum per momentum positivum,& reale, quod a partibus dividuis temporis sejunctum sit , dc hic falsus, quia nullum datur instans in tempore, nisi virtuale. Et vero docent adversarii nunquam esse duo instantia immediata in tempore , adeoque impollibile esse , vi Angelus immediate postquam productus est, desinat esse , sed necesse eis, ut per aliquod tempus conservetur : ergo ut actio ejus productiva aliquandiu duret, necesse quoque est. Instabis i. Angelus totus simul creatur : ergo illius creatio, prout distinguitur a conservatione, potest esse in instanti. Resp. dist. conseq. In instanti negativo , & aequivalenti, concedo : reali, & positivo , nego ut enim globus perfectus dicitur tangere planum in

337쪽

pHYSICAE UNIVERS ALIS. aret

Iiuncto negativo , & virtuali, quia non commen- furatur plano , ipsumque tangit, ut negat ulterio-xena extensionem: ita creatio, cum temporis parti reali non possit commensurari, nam tempus est

essentialiter successivum, creatio, inquam , Angeli tota simul dici potest fieri in instanti negativo, nempe in sectione temporis . Sed sicut non potest existere virtuale punctum separatum a partibus di viduis globi , cui identificatur: sic non potest existere id quod dicitur prima duratio Angeli distinctum et iter a secunda duratione. . Insta G2. Ergo saltem Angelus non posset a Deo ita creari , 'Tu in aliquandiu eundem conservaret: at hoc repugnat persectissimo Dei dominio, qui potest ad libitum rem creatam destruere. Resp. data majore, nego minorem , licet en rn Angelus fiat in instanti virtuali, tamen ex hypothesi, quod Deus illum creet, tenetur ipsum aliquandiu conservare , minori tamen semper , Mminori tempore, prout libuerit , & vero si in instanti prorsus indivisibili crearet , & in instanti immediat E sequenti destrueret. , continuum successivum constaret ex indivisibilibus immediatis, quod falsum. Instabis 3. Non potest dici quantum temporis conjungi necessario debeat cum prima Angeli creatione : ergo illa creatio conjungi non debet cum aliquo tempore divisibili. Resp. Mego conseq. An potest dici, quantum gi bi praecise debeat existere, ut contactus ille fiat indivisibiliter ὶ & tamen non inde sequitur nihil globi existere debere , ut fiat ejusmodi contactus : ergo licet aegrε definias, quantum temporis cum prima creatione Angeli jungi debeat , non tamen inde

338쪽

sequitur, nihil temporis cum ea conjungi debere. Ratio est, quia licet utrumque fiat in sectione globi , & temporis , necessarib tamen sectio identificatur ei quod secatur : at quod secatur , divisibile est in infinitum : ergo ejus pars minor in infinitum sumi potest , hinc Deus non potest dicere , volo ex globo illud praecisὰ producere , quod ad ejus contactum cum plano requiritur, sed debet dicere, tantam partem globi divisibilem producere volo: ergo a pari dicere non potest, volo Angeli soIam primam productionem ponere ; sed postla, volo

Angelum conservare tanto temporis spatia : itaque nihil Deus producere potest, quoa ab eo aliquandiu non conservetur, quia productio non potest dari a parte rei realiter instantanea : ergo dividi potest in duas partes, quarum altera dicatur prima productio , altera conservatio. an stabis . Omnia entia pendent tantum a suis causis naturalibus in prima sui productione, non in conservatione : crgo prima illa productio est in

stantanea.

Res p. dist. conseq. Instantanea virtualiter, concedo : realiter , nego ; eo enim serisu dicuntur tantum pendere a suis causis naturalibus, in prima sui productione , quod exiguo admodum tempore ab illis pendeanet, si compares cum aliis rebus, quae suis a causis jugiter pendent, quia saltem conservatio illorum effectuum ab ortu remotior, a causis naturalibus non pendet.

Colliges ex dictis, cur dixerit Seneca lib. 6. Naturai. quais. Fruit tempus , ct avidissimos fui riserit: nee quod futurum est, meum est , nec quod fuit, in puncto fugientis temporis p nήet.

339쪽

PHYSICAE. VNIVERSALIS. 3α96. VI ranam sint in tempore.

TR i A sunt in tempore, I. differentiae temporis , 2. momenta , 3. quae tempore ipso du

rant.

I. AssERT Io: Ea sunt propriE in tempore, quorum esse mensuratur , continetur, & patitur a tempore. Prob. quia tempus est mensura motus.

tempore. Prob. quia mensura definienda est per primum mensurabile : at motus est primum mensurabile temporis ; quid enim est tempus , nisi mensura motus ; hinc ex Aristotele , tex. Ii 8. quies in tempore tantum est per accidens, motus per se: quoniam , inquit, tempus est mensura motus, setiam mensura quietis . sed per se motus, quietis per

accidens , id est , secundario, qubd ipsa quies sit

privatio motus.

tempore, quae habent habitudinem admotum. Pr. quia motus est per se in tempore: ergo ea sunt ma-Simc in tempore , quae sunt motui maximὰ assinia. Porro triplex potest esse habitudo ad motum quoad rem praesentem , vel subjecti, quod motum recipiat , vel causiae efficientis, quae motum producat, vel termini, qui claudat ; hinc

ruptibiles non sunt proprie in tempore, quia non mutantur, qua tales,a tempore : 2.quae sunt in tem-Pore , debent contineri , & superari a tempore , tum quia potest sumi tempus majus eo , quo ipsa durant: tum quia omne mensuratum superari potest a sua mensura saepias repetita : Necesse sci sin

340쪽

quit Philosophus tex. 116. omnia , qua funt in tempore , contineri a tempore, sicut o alia quacumque in aliquo sunt, ut ea, qua sunt in loco , continenturn loco. Quare manifestum cst , ut addit sequenti te tu , ea quae semper sunt, quatenus semper sunt, non esse in tempore , quia ea tempus non continet,

neque eorum esse metitur, quod qnidem inde sit apertum , quia nihil inde patiuntur , hoc est , non

consenescunt, nec corrumpuntur a tempore : Vnde

sic arguo , quod non continetur in tempore, nec superatur, aut patitur a tempore, non est propri Ein tempore t Deus , & substantiae incorruptibiles tales sunt: ergo dic. Objicies I.Intelligentiae habent operationes transeuntes: ergo possunt membrari a tempore : 2. sunt existente tempore : ergo in tempore. Ad i. resp esto, sint in tempore per operationes, si quas habeant tempore mensurabiles at nego per substantiam esse in tempore. Ad a. nego consequentiam ue ut enim non sufficit aliquid esse, existente loco , ad hoc, ut sit in loco , aliter Imperator Turcarum esset in hac schola , quia existit, existentehac schola , ita ut aliquid sit in tempore, non satis est, quod sit, existente tempore, sed debet ali quid pati a tempore. Colliges r. quae habent ordinem admotum , esse tantum in tempore secundario , S per accidens propter habitudinem , quam habent ad motum, velut privatio ipsius, sicut quies, vel ut subjectum, ut

lignum V. g. vel ut terminus, quemadmodum sorma per motum producta, vel ut causa efficiens. Colliges et . partes temporis, nempe praeteritum, praesens , & futurum , esse in tempore , ut partes in toto , momentum vero, sicu instans virtuale, sive

SEARCH

MENU NAVIGATION