장음표시 사용
341쪽
negativum, ut terminum in re terminata , & finita , motum denique per se, ut mensura Uyra in mensura ; porrd momentum definitur terminus quantitatis successivae , quia momentum est punctum temporis : ergo ut punctum terminans in quantitate permanente definitur terminus quantitatis permanentis : ita momentum temporis est terminus quantitatis successivae , at Quaeres , quomodo instans corrumpatur , & desinat
Respondeo desinere in se ipso per ultimum suiesie , quod non ita accipiendum est , quasi tunc
cum habet ultimum esse, re vera non sit ; hoc enim
quod ultimo est , necessarium est esse, sed quia ita tunc est , ut immediate , post non sit futurum. ,
342쪽
AD RE LI LV O SP ΗΥSIC EVNI VE ES ALIS LIBRO S. De motu. E c pars Physicae permagni est ad Philosophiam , ipsiusque naturae in
telligentiam momenti ; uno siqui dem motu administro , natura omnia operatur, perficitur, munere suo,
st , defungitur , suum denique finem assequitur, juxta pronuntiatum Philosophi, natura vivit motu. Deinde materia , & forma , de quibus fusE in libro I. R a. egimus. , intelligentiae case- stes , ipsa denique suprema causa ipso motu investigantur , ac deprehenduntur , ideoque in illius tractationem nobis cum Philosopho magno studio incumbendum est. cui destinata
343쪽
De natura motus in communi. O T v M dari aliquem , ita sensibus ipsis
exploratum est, ut nulla probatione in- si digeat, ipsaque vel unius deambulatio-- nis experientia illius existentia nullo negotio astruatur ; at ejus naturam , distinctionem, contrarietatem , principia , affectionesque varias explicare non ita facile : quare naturam illius in genere , variasque species primum universim explicabimus ; tum quid sit motus localis, inquiremus. Et quoniam praeter motus naturales dantur motus quidam violenti, cujusmodi est motus projectionis , causiam motus projectorum investigabimus, quibus subinde nonnullas de primo motore quaestiones subnectemus. ARTICU Lus I.
Natura motus explicatur. IN motu spectatur a. natura, deinde species, 3. distinctio , .vnitas , denique contrarietas , quae
omnia, Vt plenius intelligantur ι sit f. I. Quadam observantur. I. L πο T v s , qui & mutatio dicitur , est transi-lntus ab uno ad aliud , hinc in omni molir
344쪽
adaequatE , & relative spectato quatuor spectantur, a. subjectum motus, quod mobile dicitur: 2. terminus a quo : 3. terminus ad quem : .causa em- ciens motus , seu movens : v. g. dum fit motus alterationis in ligno caloris effector, subjectum, seu mobile est lignum ι terminus a quo , frigus expulsum , vel privatio formae caloris , terminus ad quem , calor de novo productus ue causa efficiens,
II. Movens est id a quo est motus, mobile in quo est motus ; motus enim non est in movente, sed in mobili , hinc movens, ut tale non mutatur, sed mutat: terminus a quo id a quo incipit motus ' terminus ad quem, in quo desinit motus. Termini a quo , & ad quem plures duobus dari nequeunt , quia Opponuntur immediat hi: quare si plures videantur , vel non sunt totales , vel non sint ultimi, vel non intrinseces, vel non per se, M primo intenti. Porrb terminus totalis, ultimus, intrinsecus, per se, Sprimo intentus, vulgo dicitur adaequatus : non totalis, non vltimus, non intrinsecus, non per se , & primo intentus, dicitur in adaequatus. Item termini motus sunt inter se oppositi interdum contrariE , semper privative, seu negative , quia terminus a quo vel nudE negat terminum ad quem , Vel si contrarium ponat, adhuc oppositum terminum ad quem nihilominus negat:
sic frigus simul, & non est calor, & qualitatem p nit contrariam calori ; tamen abjectio termini arvo, & acquisitis termini ad quem non sunt duo iversi , sed unus idemque motus, sicut sussceptum iter Lutetia Lugdunum, non est geminum iter, sed unum , quamvis sint duo termini, Vnus a quo , alter ad quem. i.
345쪽
III. Motus sic accepti non una est species , fit enim ad esse substantiale , vel accidentale, quo sensu intelliges illud pronuntiatum Aristotelis, quidquid movetur, ab alio movetur, id est, quidquid producitur , ab alio , non a se ipso , producitur ; Mita motus idem est ac productio , ut sic : i. prout
idem est, ac mutatio , quae fit a naturali agente, ct jus terminus est forma substantialis , aut accidentalis : sic corpus mutatur per formam substantialem , aer per illuminationem , oculus per visionem. Haec iterum mutatio vel est instantanea , qua sorma tota simul producitur, talis est productio sormae substantialis in materia jam disposita , talis illuminatio aeris : vel successiva , cum ad aliud fit transitus cum successione, & fluxu, ut dum calor expellit frigus: porro in mutatione instantanea terminus a quo prior est natura termino ad quem , in successiva autem prior tempore. I v. Quaedam sunt actu tantum , quaedam potentia tantiim , quaedam actu simul, & potentia ; acta tantum est Deus , potentia tant dira materia prima; actu simul, & potentia res multae creatae, V. g. lignum inflammabile est actu lignum , potentia lynis , lignum actu calidum est potestate frigidum. v. Res creata iterum spectari potest in triplici statu , I. ut est simpliciter in potentia ad aliquid tita lignum, quod ab igne non attingitur, est inpura potentia ad ignem : z. prout est in actu persecto , possidetque actum de novo acquisitum , veteri deperdito : sic lignum postquam actu conversum est in ignem, est in statu perfecto ignis, ad
Auem antea erat in potentia. 3. Vt est in medio
statu , id est, cum habet actum , qui relinquit ali quid potentiae, potentiam , quae admittit aliquid
346쪽
actus : v. g. cum lignum concepit ignem, estqdein via ad acquirendum calorem : hic medius status dicitur aliquibus potentia proxime proxima , quia non longe abest ab actu perfecto, vel potius movetur ad actum perfectum , clim enim res est in potentia, nondum intelligitur moveri , cum est in statu perfecto, jam mota est, nec amplius moveri intelligitur : itaque tunc tantum moveri dicitur, cum est in statu medio , seu in tendentia ad terminum. His positis, sit f. I I. De finitur motus.
I. A s s E R-m Ras motus definitiones affert Phi-T I o. I losophus lib. 3. Physic. Prima habetur c. 2. teX. I 6. motus est actus mobilis, prout mobile est. Secunda c. 3. tex. x3. motus est actus ejus, quod agere , & pati potest, quatenus tale est. Tertia cap. item L. tex. 6. sic exprimitur , η - δυναμει τος ἀντελου χια , , --, κινησ1ς-: nrotus es actus entis in potentia, prout tale est, seu prout inpotentia est.
Dicitur i. actus , id est, forma , in quo convenit cum aliis actibus physicis ; forma enim substantialis est etiam actus , sed perfectus ; motuS autem actus imperfectus , per quem potentia, qua aliquid moveri potest, in actum reducitur , quia ab eo, quod est posse moveri, ad ipsum moveri transit. a. Entis in potentia', id est, mobilis , seu subjecti, cui potentia passiva inest ad actum imperfectum,& eo mediante ad actum ulteriorem perfectum': v. g. in ligno calefactibili est potentia ad calefactionem, & mediante calefactione ad ipsum calorem. 4. Prout in potentia, quarum vocum hic sensus
347쪽
facilis , & obvius , motus non est quilibet actus mobilis ipsius; non enim est actus corporis, quod , est mobile , nec actus viventis, si est corpus vivens, sed est tantiim actus entis in potentia, qui huic tantum potentiae respondet : v. g. calefactio est actus corporis calefactibilis, quatenus calefactibile est, non quatenus est durum , densum , &c. Alter sensus est, motus est actus mobilis, non prout moveri praecise potest , nec prout jam motum est, sed prout movetur , & tendit a termino a quo adi terminum ad quem; mobile enim non censetur inesse, seu in statu perfecto , nisi sit in ipso termino: v. g. calefactibile non est perfecte completum , nisi sit calidum , & calefactum : itaque quamvis percalefactionem ad hunc terminum tendat, illa tamen est quasi via non ad calefactionem , ipsa enim est in actu , seu actus viae, adeoque imperfectus, sed ad esse calidum, quod est actus perfectus, per quem calefactibile exigit necessario compleri. Ex hac definitione tria colliguntur. I. Motus nec est actus perfectus , nec omnino potentia, sed actus κατα τ7, secundum quid, seu imperfectys, qui potentiam persecte non satiet, & ulterius semper tendat. Veibo dicam, est aliquid actus , & aliquid potentiae ; actus quidem, quo lignum V. g. calefactibile actu calefit : potentiae autem non ad ipsum calefieri, seu ad viam , sed ad esse calidum , seu ad terminum : Vnde cum motus dicitur ab Aristotele. ἀν- ιοι , perfectio, non absolutam intellige , sed inchoatam , cui nempe ultima quasi manus , vltimus terminus desit. II. Partim est ens, partim non ens ;ens quidem, quatenus est actus: non ens , quatenus est actus imperfectus , seu in potentia , hinc Plato in Dialogo Tom. II.Ph univers. P
348쪽
de ente, motum ad genera non entium revocavit.
rii. Quilibet motus includit prioritatem , &posterioritatem vel naturae, vel temporis, & proinde aliquam successionem instantium vel naturae, vel temporis. Patet ex definitione ; quod enim partim est in actu , partim in potentia , -prioritatem includit vel naturae, vel temporis. Q ru prioritatem naturae requirunt tantum , pugnant quemlibet motum , etiam instantaneum , cujusmodi est generatio substantialis , aut illuminatio acris, hac definitione contineri. Quamvis enim in instantaneis, fieri, & factum esse ut in eodem instanti temporis , tamen in aliquo priori naturae prius est fieri, quam factum esse, quia fieti est veluti via, factum esse terminus: qui autem prioritatem temporis his o- cibus innui volunt, motum concipiunt, ranquam successivam , & continuam alicujus formae acquisi-.tionem , quae secundum partes paulatim per motum acquiritur : sic calefactio aquae est motus proprie dictus, quia est acquisitio successiva caloris, seu actus aquae, quae paulatim calefit, estque in potentia ad novam partem aliquam caloris , quatenus ad eam continue'pergit : Rita ab hac definitione
molsis momentaneas mutationes excludunt, quibus forma nondum perfecta acquiritur ; hae enim sunt quidem actus rei potentiam habentis ad perfectiorem formam, non tamen ad eam paulatim progredientis, Ut observant Con imbricenses q. r. in lib. 3. Arist. art. I. Ad haec, motus est mutatio
de subjecto in subjectum , est enim actus entis, id est , subjecti existentis: ergo generatio substantialis formaliter sumpta non est motus ab Aristotele desinitus. Cert E quod propriὸ movetur, debet
esse,antequam moveatur : at homo antequam genς-
349쪽
retur, non est, & dum generatur, fit ex non ente.
Ita illi . in hac sententia terminus ad quem mollis semper dividuus est , vel in partes, vel in gradus , item & successivus. Quae L , an ex mente Aristotelis, definitio m
tus ' conveniat mutationibus tam instantaneis , quam successi vis 3 Ratio dubitandi est , quia text. 6. traditam motus definitionem exemplis generationis , & corruptionis illustrat. Vt alterabitis , inquit , quatenus alterabile , alteratio e augmentabilis autem , ct oppositi decrescibilis , augmentatio, O decrementum : generabilis autela , ct corruptibitis , generatio, se corruptio : ejus vero , quod fertur.
Iatio. Et tex. I7. eundem motum expendens , exemplum addit de generatione hominis. Accedit D. Thomas , lect. 2. & 7. Accipit , inquit , hic motum Aristoteles communiter, pro mutatione , non autem stricte , ecundum quod dividitur contra generationem, is corruptionem. Et lib. F. ad text. 7. ait : Aristoteles lib. 3. P f. ubi motum definiυie, . accipit nomen motus secundum quod est commune omnibus mutationibus. Aliunde videtur idem Aristoteles generationem a definitione motus expungere tex. 7. & 8. impossibile est , id quod non est, moveri : ergo impossibile est generationem esse motum , quia per eam fit quod non est. Respondeo probabilius ex mente Aristotelis , d
finitionem motus, etiam mutationibus instanta neis convenire, tum quia loco mox citato exemplum generationis , dc corruptionis attulit : tum quia in mutatione etiam instantanea ipsum fieri ratione , & natura prius est, quam faetiam csse, i ipsaque generatio rem genitam necessarid antecodit, sicut illuminatio lucem productam , & ita dici
350쪽
potest a sim entis in potentia ad formam. Ad aut horitatem Aristotelis, respondeo , dum generationem negat esse motum , ibi sumere motum strictissim ξ, ut includit siccessionem temporis , generationem autem formaliter, Ut productio formae substantialis, quae tota simul t , nam si sumitur praesuppositive , id esst, ratione alterationis, potest dici etiam motus strictissimus. Objicies r. Motus, ut hic definitur, est successivus; est enim actus entis in potentia , prout in potentia : in generatione, & corruptione sormaliter acceptis nulla est successio : ergo generatio, & corruptio non sunt motus Major patet, quia cum motus subjectum constituat partim in actu, partim inpotentia, utique innuit partem aliquam perfectionis recipi in subjecto, & aliam expectari ; mutatio autem instantanea totam simul perfectionem inducit. i. Motus est actus imperfemis : generatio non est actus imperfectus ; nam eodem instanti, quo est generatio , tota forma subjectum sibi vendicat, & ita res est in actu perfecto. Ad 1. dist. minorem , in generatione, & corruptione formaliter acceptis , nulla est successio secundum prioritatem temporis , esto : secundum prioritatem naturae, nego ; fieri enim prius est natura , quam factum esse, quod sufficit. Ad L. Generatio formaliter sumpta est etiam actus imperfectus. Ratio est, quia est mutatio, quae ex natura sita est alicujus, & ad aliquid , & verb ex lib. 2. Physic. tex. I . Generatio es via ad naturam, ad ebque actus imperfectus. Nec dicas ibi sumi g .nerationem praesuppositivE , seu ut est terminus praeviae alterationis ; nam loco ante a me citato generationem in ea plum motus a se definiti affert