Physica vniversalis juxta principia Aristotelis in duos tomos divisa. Authore P. Iac. Channevelle, societatis Iesu sacerdote

발행: 1669년

분량: 426페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

ΡHYSICAE V NI VERSALIS. 3 r

. Aristoteles . prout condistinguitur ab ipsa alteratione, cujus ibidem exprestia meminit. Adde quod generatio , & corruptio substantialis sunt physicae Considerationis , adeoque nisi comprehendantur hac motus definitione communi, debuit Aristoteles speciali definitione explicare , quod tamen non

fecit.

II. AssERTIO. Sex sunt species motus hic ab Aristotele definiti. Ita Aristoteles tex. 6. jam citato. Nempe generatio, & corruptio, augmentatio , & decrementum , alteratio , & latio , quibus adduntur a multis tensio, & compressio, item motus intentionales, sensus, intellectus, & appetitus.Vnde Aristoteles monet lib. 3. Physic. tot esse species motus, quot sunt species entis lintellige de motu communiter sumpto in III. AssERT Io. Motus secundilm commά- nem rationem sumptus, non est univocus, sed tan-rdm analogus. Ita interpretes Graeci, Alexander apud Simplicium , Themistius , Philoponus, quos

sequitur Averroes , praesertim ad rex. . hujus libri, ubi sic habet : Et intendebat declarare, quia motus non dicitur univoce , sed secundum prius, ct posterius ; sed tamen tales definitiones intrant in artibus demonstrativis. Probatut ratione : tales sunt motus, quales termini, ad quos terminantur , Ma quibus unitatem , ac speciem sumunt sic enim se habet motus, ut ea, in quibus est, quia non es extra res r in terminis motus nihil est uni vocum ;alii enim sunt substantia, ut in generatione, alii quantitas , Ut in accretione , alii qualitas, ut in alteratione, quibus nihil univoce convenit : ergo motus non est univocus. Deinde omne genus, α species univoca direct E continentur aliquo praedia

P iij

352쪽

camento : motus per se, & directe nullo praedicamento continetur , sed ratione duntaxat termini reducitur : ergo non est genus univocum. Quaeres, an definitio motus conveniat motui circulari , violento , & artificioso 3 Respondeo I. convenire motui circulari; lic Et enim id quod movetur circulariter, ut caelum , secunddm se totum non dicatur esse in potentia ad alium locum, dicitur tamen esse in potentia secundum parteS. Respondeo 2. non proprie convenire motui vi lento, & artificioso , non violento quidem , quia ei proprie convenit motui, cujus natura est principium : natura non est principium motus violenti, quia fit contra inclinationem naturalem mobilis; non artificioso autem, quia artificialia formaliter, ut talia, non sunt entia naturalia. Potest tamen haec definitio utrique accommodari , quia mobile est aliquatenus in potentia naturali ad illos motus; ad violentum quidem , ratione materiae; ad artificiosum vero, quia potentia illius aliquatenus est naturalis ad formam artificialem, prout naturale opponitur supernaturali.

f. III. De distinctione motus proprie dicti a

mutatione , eIusque partitione. I. Assa R- , KO TYs propriὰ dictus fit de sub

Go. 1 1jecto in subjectum. Ita Aristote

les lib. Phys. c. I. tex. 9. Luoniam autem motus omnis mutatio es quadam, , tres sunt, quas diximus , mutationes , e quibus generatio, ct corrupti',

qua contradictione tenentur , motus non sunt, ea

niaxat mutatio, quae subjecto est in subjectum,

353쪽

pHYSICAE UNIVERSALI s. 3 3

motus sit nece se est. Porro per subjectum intelligidsubjectum assirmationis , τὸ ζ τι ij ον , Tu κατα α ι δήλου βιον - dico autem subjectum, quod a firmatione declaratur : omnis quippe mutatio sit a quopiam in quodpiam , id est , ab uno termino ad alterum terminum ; fit enim vel ex termino Ebgativo in positivum , & esst generatio , vel cx termino positivo in negativum , & est corruptio,& ita utraque est a termino contradictorio in contradictorium , vel ex termino positivo in posit

vum , seu de subjecto in subjectum , id est , de

subjecto assirmationis in subjectum assirmationis , & est motus , hinc duo colliguntur. I. Triplex est species murationis, prima est a subjecto in non subjectum , secunda a subjecto ad non subjectum , tertia a subjecto in subjectum ; nam quarta , qua: est a non subjecto in non subjectum, non est species

mutationis, quia omnis mutatio est inter terminos contradicentes, vel contrarios, quae oppositio non est inter terminos, utrinque negativos , seu

non entia.

II. Motus proprie dictus a mutatione, εὶ generatione substantiali distin suitur , a mutatione, quoiuhaec sit inter terminos privativε oppositos ; a generatione substantiali, quod haec sit a non esse simpliciter ad esse simpliciter , hoc est, a materia prima , quae est simpliciter non ens,qubd non sit ens smpliaciter actum includens , sed pura potentia motus autem sit a termino positivo, cui annexa tantdmsit aliqua negatio esse accidentarii , puta non albi ;dum enim ex non albo fit album , est motus proprie dictus, quia non fit a non subjecto, sive a non ibo per se ad album , sed prout est a subjecto, nempe ab homine, cui privatio accidit, idebque

354쪽

3 PARS SEXTA

fit ab homine non albo ad hominem album ; Vnde ait Aristoteles non album posse moveri per accidens , quia non album potest esse homo , hinc motus propriξ dictus est inter terminos contrarioS ,

qualis est inter qualitates, quae sub eodem genere maxim h distant, sive sint termini positivi , inter quos est latitudo aliqua vel graduum, ut in 'r summe calidum , & frigidum : vel qualitatis mediae ,

ut inter album, & nigrum , inter quae color caeruleus interjicitur : vel extensionis, ut inter quantum unius cubiti, & quantum sex cubitorum, &c. I I. A ssERTIO. Motus, ut physice distinguitura mutatione instantanea , includit successionem aliquam. Probatur , quia motus propriε dictus versatur inter terminos positivos, & contrarios et ergo ut aliquid motum per se terminet, requirit quandam latitudinem , quae nonnisi successivE ob in compossibilitatem naturalem terminorum , percurri potest : itaque mobile motu propriὰ dicto, tanquam fluido quodam progressu ad persectionem formae naturaliter tendit, ita ut partem illius post partem acquirat, in quo est ratiosormaliς succensionis ; nam in mutatione instantanea forma tota simul acquiritur; at Quaeres, utrum successio sit absolute de essentia

motus λRespondeo probabilius non esse, quia successio a motu divinitus separari potest , potest enim Deus efficere , ut aqua simul amittat frigiditatem , Mealorem acquirat; at motus ille distinguitur a muratione , cujus essentia in eo posita est, ut sit inter terminos privativh oppositos ; hinc nec continuita; est de essentia motus absolute , ut enim non est deessentia motus, quod habeat partes post parte i

355쪽

pHYSICAE UNIVERSALIS. 3 s

ita nec de essentia illius, quod partes posterioribus sine interruptione, & fluxu continuato succedentes habeat. Objicies: Via, bc tendentia ad formam non potest intelligi sine successione : motus est via , &tendentia : ergo &c. i. Motus distinguitur essentialiter a mutatione per successionem : ergo includit successionem in suo conceptu. 3. Nisi successio esset de essentia motus, motus successivus posset fieri in instanti, quod absiurdum. 4. Successio est de essentia motus localis: ergo est de essentia motus in ge

nere.

Resp. ad I. nego majorem , mutatio enim est tendentia ad formam , & tamen successionem non includit: itaque motus ut sic dicit tanidio in conceptu suo acquisitionem novae formae, & abjectionem antiquae , seu transitum a termino positivo contrario ad terminum positivum contrarium,

quod divinitus in instanti peragi potest. Ad L. dist.

motus distinguitur essentialiter physic E a mutatione per siccessionem , concedo : essentialiter metaphJ- sice , nego ; lichi enim ex natura rei motus sit successivus, tamen absolute potest citra successionem fieri. Certe si Deo attemperante concursum suum sol produceret lumen suum successivε, productio lucis non esset motus, sed vera mutatio , quia esset inter terminos privative oppositos. Ad 3. dist. motus specificε , & materialiter successivus , posset fieri in instanti, concedo : formaliter, & quatenus succensvus, nego ; motus enim , qui a parte rei est succeiasvus , potest divinitus sieri in instanti. Ad . dato antecedente , nego consequentiam ; quod enim convenit speciei ratione differentiae, non tribuitur generi .De natura motus tantum, jam de partitione.

356쪽

3 6 PARS SEXTA

UNICA OBsERu AT ao. In motu quinque spectanda , I. id quod movet, a. id quod movetur, 3. id in quo est motus, tanquam in mensura , quoAest tempus , 4: terminus a quo , s. terminus ad quem ue motus enim est actio moventis in mobili ab uno termino ad alium facta in tempore, hinc Prima partitio motus ex parte mobilis, & moventis , est in motum per accidens , & motum simpliciter ratione tantum partis , & motum per se simpliciter secundum se totum : tunc movetur mobile per accidens, cum ad alterius mutum movetur : sic Musicus inter ambulandum movetur per accidens, & homo in navi sedens. Movetur simpliciter ratione partis , quod secundum aliquam sui partem , quae motum in se immediate recipiat,

movetur, ut dum homo movetur secunddm manum , aliis partibus immotis. Movetur per se simpliciter , quod nec ad motum alterius , nec ratione tantum partis, sed secundum se totum movetur , ut dum lapis deorsum fertur. Movens per accidens est, quod non movet, nisi motum ab alio : sic reticulum pilam movet per accidens , quia movet ad motum brachii. Dicitur movere simpliciter ratione partis, quod movet tantum secundum aliquam sui partem : ita homo pro. jiciens lapidem , dicitur manu movere lapidem, quia manus movet. Movet per se simpliciter , quod

nec ad motum tant sim alterius, nec ratione tan-rum partis, sed secunddm se totum movet : ita

tota manus lapidem movet.

Secunda partitio ex parte temporis , est in motum Velocem , & tardum; motus velox est, quo vel aequali tempore majus spatium , vel aequale spatium minori tempore acquiritur , tardus vero θ

357쪽

contrario; velocitas, qua motus dicitur velox, de tarditas , qua dicitur tardus. Tertia partitio ex parte sui, in continuum , & interruptum ue continuus est, cujus partes aliae aliis succedunt, sine ulla interruptione, & mora: inter-Iuptus , cujus partes quiete aliqua , & mora divi

duntur.

Quarta partitio ex parte termini ad quem , fit in motum accretionis, alterationis, & lationis: quare sit III. AssERTIO. Datur per se motus ad quantitatem, qualitatem , & ubi, adeoque datur triplex species motus stricte sumpti, nempe accretio, alteratio , & latio, seu motus localis. Ita Aristoteles Iib. s. Physic. cap. I. & 2. Probatur argumento positivo , ac primo quidem ad quantitatem , quiacdm vivens augetur , augmentum fit a minori quantitate ad majorem : repugnat enim subjectum accretionis esse simul sub utroque termino : ergo successive ab uno ad alium transire debet : sic plan- , M animalia paulatim augentur, & a minori extensione ad majorem successivὸ tendunt. Σ. Ad qualitatem , dum paulatim intenditur , subjectumque essicit alterum : sic manus igni admota, successivε acquirit alios , atque alios gradus caloris, expulsis gradibus frigoris. Ratio est , quod calor uno instanti non possit superare resistentiam frigoris. 3. Ad ubi , quia per motum localem spatiuna decurrendum est cui mobile simul ad aequari non potest. Confirmatur : duplex ad motum proprie dictum ex Aristotele conditio requiritur; prima, formae praedicamentorum ad quae datur motus, contrarietatem servare debent , quia motus fit a contrario ad contrarium: secunda, forma per mo-

358쪽

tum subjecto adveniens, debet mutare subjectum rat formae trium praedicamentorum, de quibus modo, servant inter se contrarietatem, & subjecta, quibus accidunt, immutant, ut patet inductione: ergo ad haec tria praedicamenta datur motus.

Probatur 2. argumento negativo : datur motus

per se ad aliqua praedicamenta ; non ad alia , quam ad haec tria. Non ad substantiam , quia substantiis non inest per se contrarietas admotum requisita; in earum enim productione nulla reperitur latitudo motu percurrenda; nec intensionis, quam non ferunt, nec extensionis, quia non per se quantae, sed tantum per accidens; nec spatii, Ut patet. Non ad relationem , situm, quando, & habere, quia per se non fiunt sunt enim tantum vel quidam modi, vel denominationes resultantes ex positione aliarum rerum , ad quas motus per se terminatur. Non ad actionem, & passionem, quia saepε non distinguuntur realiter a motu, ac proinde ad illas non magis potest dari motus, quam ad ipsum

motum.

Objicies 1. Motus est inter terminos contrarios: parvum, & magnum, qui sunt termini accretio nis , non sunt contrarii: ergo accretio non est motus. 2. Lux producitur in instanti, quamvis intensionis, & remissionis capax sit: ergo latitudo graduuiii ad successionem qualitatis non sussicit. 3. Ex Aristotele T. Physic. c. 4. Vna generatio est velocior, Scrardior , quam alia: ergo generatio est verus motus, ac proinde datur motus ad substantiam. Respondeo ad I. Lic Et parvum , & magnum non sint termini stricte contrarii, sunt tamen oppositi inter se, hoc est, incompossibiles in ea ratione, qua sunt termini, quod lassicit. Ad 2. transeat to-

359쪽

pHYSICAE UNIVERSALIS.

rum , non enim ob unam graduum latitudine motus est successivus, sed os resistentiam contrarii paulatim superandam. Ad 3. distinguo , generatio una est velocior, & tardior altera , ratione praeviae alterationis, quae ad ipsam generationem subjectum disponit, concedo : ratione sui , nego;; itaque generatio successionem dicit praesuppositive,

non formaliter.

g. IV. D di motu relato ad mobiis

terminum ad quem..

DV o hic de motu quaeri possunt ι primum , a

distinguatur a mobili, & termino : secundum, in quo subjecto recipiatur. I. AssERTIO. Motus distinguitur formalitera mobili, & termino. Patet, quia fundat diversum iconceptum objectivum, habetque diversam definitionem.

II. A ssER o. Motus distinguitur realiter a. termino per eum producto. Probatur : illa distinguuntur realiter , quorum Vnum perstat, aliod sinente: desinente realiter motu, perstat terminus illius: v. g. desinente accretione , superest quantitas, destructa calefactione, adhuc remanet calor z. ergo motus distinguitur realiter a termino , saltem distinctione minoris realitatis. Confirmatur : motus est fieri termini ι at fieri rei est modus illius. Objicies i. Fieri rei non distinguitur realiter a re, quae fit: motus est fieri ipsius termini : ergo non distinguitur realiter a termino. Respondeo, distinguo antecedens : fieri rei non distinguitur realiter a re , distinctione majoris realitatis, seu vet res a re, concedo : distinctione mi-

360쪽

noris realitatis, seu ut modus, nego. Instabis: Motus potest esse sine termino, vicis, simque terminus sine motu: ergo motus distinguitur a termino, ut res a re. Probatur antecedens edum calefit lignum , datur motus antequam summus calor productus sit in illo : ergo datur motus sine termino. Res p. dato secundo antecedente, distinguo illius consequens , datur motus sine termino sibi non proportionato , concedo : sibi proportionato senego ; Vt enim motus totalis semper habet terminum totalem sibi respondentem : ita motus partialis terminum partialem. Objicies L. Motus exin risto tale non est praeterres , ad quas terminatur : ergo motus non distin guttur realiter a termino. Respondet Toletus ex Graecorum interpretati ne , sensum Aristotelis hunc Fermanum esse , morum non reperiri extra res , eo quod in mobili r cipiatur. Respondet et . D. Thomas, sensum esse, quod motus non siC aloerius generis , quam res , quae per motum acquiruntur, quia motus reducitur ad idem praedicamentum, ad quod res pertinent, quae per motum acquiruntur : ut calefactio ad praedicamentum qualitatis, accretio ad praedicamentum quantitatis, &c. III. AssERTIO. Motus est subjective in mobili. Probatur ex A ristotele lib. l. Physic. c. 2. κDηεις τελε χια si κινητου , iii κιν11τον : motus est actinmobilis , quatenus mobile, est. Probatur ratione: motus vel est in movente, vel in mobili: non inmoVente , quatenus tale est, quia movens , quimoVens , non movetur , sed movet : unde primus motor movet omnia non motus tum actu, tum

SEARCH

MENU NAVIGATION