Physica vniversalis juxta principia Aristotelis in duos tomos divisa. Authore P. Iac. Channevelle, societatis Iesu sacerdote

발행: 1669년

분량: 426페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

Potentia, quia nec actu movetur, nec est potentia. mobilis. Deinde terminus motus est in mobili : γ g. quantitas per accretionem parta , est in re aucta. .

tanquam in subjecto, calor per calefactionem prodictus in re calefacta, motus localis in animali ;quod movetur : ergo motus est per se in mobili. non ut movens est , sed ut mobile est. Dixi per so esse in mobili ', quia per accidens est aliquando in

movente, cum idem est movens, & motum , ip stimque movens operatur immanenter : sic aqua;

cdm se ad nativum frigus reducit, est movens si mul, & mobilis ; mo ens , qua frigus producit ea se per emanationem , mobilis, qua recipiti; hine motus mobile intrinsece semper mutat , quia inmobili semper recipitur, a quo distinguitur , sal

tem ut modus.

Objicies: Tam motus denominat moven S, quam mobile : ergo est in movente. Res p. nego consequentiam ; est quidem communis actus utrique, sicut visio est communis forma , quae denominat videntem , & visum , sed unum ex trinsecἡ, alterum intrinsece , hinc motus est actus moventis , quatenus est ab eo, ut a causa essiciente,

dc est actui mobilis, ut est in eo , tanquam in subjecto. V. De unitate motus. Ι . Ο Β s E R. R E s numerantur unitatis, & diva et 1 o. I versitatis gradus , genericus, spe cificus, & numericus. II. OBsERvATIO. Vnitatis duplex principium ; alterum' intrinsecum , quod est differentia illius essentialis : alterum extrinsecum , quod non

362쪽

constituit unitatem rei', ut principium cum , sed est id, a quo , lic Et extrinseco , res ita pendet, ut non possit suam unitatem, nisi per Ordinem ad ipsum habere: sic potentiae , & actus specificantur ab objectis extrinsecis , habentque differentiam intrinsecam dependenter ab illis, quae sunt differentiae, quasi extrinsecae.

ma petitur a mobili, & ab utroque termino vniversim. Probatur : omnis motus ex natura sua est

transitus ab uno ad aliud in subjecto: transtus non potest intelligi sine termino a quo , termino ad quem, & subjecto : ergo &c. Objicies: Motus genetice sumptus dicit ordinem essentialem ad mobile , & utrumque terminum: ergo & motus quilibet specifice sumptus. Resp. distinguo consequens : motus quilibet spe cifice sumptus materialiter , & identice, seu ratione generis , sub quo continetur , concedo : sor- .

maliter , & reduplicati vE, hoc est , ratione speciei,

ut species est, nego ; potest enim res generice sim-pta ad aliud referri, licet non referatur specifice seu ratione differentiae specificae. II. AssERTIO. Vnitas motus generica sub- alterna petitur a termino ad quem , sive a praedi. camentis, in quibus reperiuntur termini, ad quos fit motus. Probatur ex Aristotele lib. s. Phys. c. . rex. I. γένει s M ουν uret U.τα τά τῆς γ ρἰαι : unus quidem genere est motus ex eategoria figuris'; hinc motus, qui sunt unius ejusdEmque Praedicamenti, sunt unius generis subalterni: v. g. Omnes mutationes locales sunt unius generis , qui omnes sunt in praedicamento ubi. Omnes similiter

alterationes, quia sunt ad qualitatem , &c. hinc se-

intrinse

363쪽

PHYSICAE UNIVERSALIS. 3n

quitur, eos motus, qui tendunt ad terminos diversorum praedicamentorum, genere inter se distingui , cujusmodi sunt alteratio , & augmen latio MC. IIII. AssERTIO. Specifica unitas motus petitur quoque a termino ad quem , ita ut illi motus

sint ejusdem speciei , qui sunt ad eosdem specie

terminos : sic Aristoteles lib. s. Physic. ait omnes dealbationes esse ejusdem speciei, quia singulae sunt ad speciem qualitatis atomam , puta ad albedinem;. denigrationem vero, & dealbationem esse tantdro unius generis, non speciei, quia sunt ad unam categoriam qualitatis ; alterationem denique, & a cretionem esse diversi generis, quia sunt ad diversas categorias, quantitatis nempe, & qualitatis. Objicies: Motus rectus, & circularis, licet sine

ad unum specie terminum, non tamen sunt unius,

ejusdemque speciei : ergo falsum est duos motus qui sunt ad eundem terminum, esse ejusdem speciei. Respondeo, transeat antecedens .. sequitur hine tantum speciem motus non sumi a termino ad quem materialiter, sed formaliter sumpto ; porro lationis terminus formaliter sumptus, non unam

dicit loci entitatem , sed modum etiam , quo attingitur , ut tradit Aristoteles s. Physic. c. 4. tex. 32. Quare cum linea recta , & circularis non sint ejusdem speciei , hinc consequens est lationes aiueundem terminum tendentes, specie quoque differre , si una fiat per lineam rectam , altera per circu

larem.

Instabis : Ergo species motus sumitur tantum

a medio, quia ubi di yersium est medium, diversus quoque syecie motus est, licet terminus idem siti.

364쪽

Respondeo non id sequi, quia cum terminUS , Hest formaliter terminus, modum , quo attingitur, includat, & motum terminet, pro diversitate mediorum , diversi quoque sunt termini formaliter,& ita ab illis sumitur species mollis.

III. A ssERTIO. Vnitas numerica motus re

quirit unitatem mobilis, temporis ,& termini ad quem. Ita Aristoteles lib. s. tex. 34. & sequentibus. Vnitas mobilis , seu subjecti requiritur , quia mOtus debet esse continuus: at motus, qui fiunt in diversis subjectis ,. non potiunt esse continui. Defectu

hujus conditionis , motus , quo movetur Petrus,& Paulus ad eundem numero terminum, eodem tempore, eit motus numero diversus. Unitas termini, quiae a termino petitur essentia motus ε, deinde cum motus distinguatur tantum modalitera

forma per ipsum producta , sitque fieri illius, pro varia distinctione formae, distingui quoque debet.

Defectu hujus conditionis, ron est idem numero motus, quo idem Petrus movetur.ad diversa ubi. Denique unitas temporis, quia motus , qui sit temporibus interruptis , continuus sse nequit. Defecta hujus conditionis , motus, quo movetur Petrus ad eundem numero terminum , distinctis temporibus, est quoque numero distinctus. Vnitatis motoris non meminit Aristoteles , quae tamen requiri videtur, quia motus cst actus moventis, adeoque si diversum est movens totale, debet quoque esse di-Versus motus, sicut per distinctam actionem effectus a Deo solo producitur ab ea actione , qua Deus eundem produceret cum causa secunda. Non tamen motoris meminit Aristoteles, quod motus ut sic, dicat tantum tendentiam subjecti ad formam,

Mebque videatur abstrahere a movente, licEt ad

365쪽

PHYSICAE V NI VER&ALIS.

unitatem illius materialiter spectatam , vi est idem cum actione, pertineat. Monet Aristoteles tex. 31. subjectum ejusdem numero motus debere esse unum per se, non secun-ddm accidens, quia subjectum, quod est tantum unum per accidens , eodem tempore potest moveri diversis motibus: v. g. Petrus albus, qui est unum per accidens, potest simul ambulare, & nigrescere. Objicies i. Dum aliquod vivens E turri cadens , medio in aere emoritur, unicus est motus, & tamen non est idem mobile : ergo non requiritur vis nitas mobilis.

Resp. esse idem , saltem irradaequath secunddis

materiam , & quantitatem : Vnde si motus continuus sit , erit tantum motus continuus materiae, quantitatis , & aliorum accidentium , quae sub utraque sorma manent , at non erit motus continuus formarum , quia motus animae rationalis nota potest continuari cum motu formae cadaveris;

idem enim accidens non potest recipi in distinctis subjectis , alias migraret de subjecto in subjectum. Objicies 2. Si quis vivens ambularet sponte, &ambulando moreretur, ita tamen ut Angelus motum continuaret, esset idem numero motus.

Resp. nego eundem fore realiter motum, quia in hac hypothesi esset diversus moror totalis. Objicies 3. Si lapis caderet in centrum terrae , &magno impetu pelleretur, ferretur extra centrum terrae . deinde ad illius centrum revolveretur, qua

in hypothesi , esset duplex motus , & tamen essed

idem terminus.

Res p. in hac h7pothesi , sore duplicem motum imotus enim , quo extra centrum ferretur , esses violentus , alier verta, quo rediret, foret naturalis, ,

366쪽

316 PARS SEXTA

& ita duplex esset, sicut terminus esset duplex aequi

valenter.

g. V I. De contrarietate motuum , cst quietumωMO τ v s comparari possunt inter se ratione

contrarietatis, Vel cum quiete, vel quies cum quiete , hinc multiplex nascitur quaestio , prima, Vnde petatur motuum contrarietas , & quinam inter se contrarii sint secunda , an idem moveri posssit motibus contrariis ; tertia , an motus cum quieta opponatur, aut quies cum quiete. I. ASSERTIO. Motuum contrarietas petitur ab oppositis terminis ad quos , ita ut dicantur motus contrarii, quorum termini ad quos sunt oppositi. Probatur inductione: dealbatio , & denigratio sunt motus contrarii , quia sunt ad terminos oppositos, nempe ad nigredinem , & albedinem: item motus sursum, & deorsum quia termini, ad quos tendunt, sunt oppositi. Ratio est, quia rerum oppositio sequitur earum speciem : at specificatio motuum petitur a terminis ad quos. Dixi a terminis ad quos, non a terminis a quibus, speciem sumi, I. quia motus, qui petuntur L terminis a quibus diversae rationis , possunt esse ejusdem speciei, quod habeant terminum ad quem

unum specie , ut motus ab albo in fuscum, & motus a nigro in sustum : Mab eo sumitur contrarietas, a quo sumitur denominatio : motus non sumit denominationem a termino a quo , sed a termino ad quem : ita sanatio est motus in sanitatem, &aegrotatio motus in aegritudinem. II. AssERTIO. Motus sunt privative oppo-

367쪽

sti, qui sunt ad terminos privative oppositos. Paret ; nam illuminatio, & obtenebratio opponuntur privatiVe. Porro hic observandum motum unum , respectu alterius, aliquando privative , aliquando contraria opponi : v. g. qui desinit moveri motu recto , ut circulari moveatur, debet partim quiescere, partim moveri; quiescit enim motu recto, & movetur circulari : at quod quiescit a motu recto, habet

privationem motus reisti.

Objicies in I. assertionem : Major esset oppositio

illorum motuum , si etiam opponerentur, ratione termini a quo , ut cum unus paries ex albo si niger , & ex nigro fit albus. Respondeo, distinguo : Major esset extensivε, &m terialiter, concedo : intensi v E, & formaliter,nςgo ; contrarietas enim oritur ex termino specificante, cujusmodi est terminus ad quem. Objicies Σ. Motus aeris ex centro terrae supera- quam , & motus ejusdem ex concavo lunae in eundem locum , sunt motus contrarii, & ad eundem terminum : ergo motuum contrarietas non petitura diversitate termini ad quem. Res p. nego antecedentis partem Vltimam, nempe illos terminos tendere ad eundem terminum ;medius enim locus , in quem aer xendit in illa hypothes , participat de contrariis sursum, & deorsum , sicut fuscum ex albo, di nigro communicat ueat ex Aristotele, motus ex albo in iustum , & ex nigro in fuscum sunt aliquo modo contrarii, quia motus ex nigro in suscum est tanquam in album ,& e contra. Ratio est, quod medium comparatum

cum vno extremorum,induat rationem alterius e

tremi : ergo a pyri locus ille nativus aeris, compa

368쪽

3;3 PARS SEXTA

ratus cum extremis, habet rationem Vtriusque con- trarii, nempe loci sursum , & loci deorsum, prout cum alterutro extremorum comparatur 1 M ita motus ex concavo lunae, & ex centro terrae ad medium locum contrarii sunt, quia motus a concavo iunae ad locum aeris , est tanquam deorsum , α ex centro terrae est tanquam sursum. II I. AssERT io. Idem mobile secundilm4dem, non potest naturaliter moveri motibus contrariis. Probatur: quia idem mobile non potest naturaliter habere terminos motuum contrariorum secundum idem , N. g. summum calorem , & sum-umum frigus. IV. AssERTIO. Idem mobile potest moveri motibus contrariis secundum quid. Probatur:

quia idem subjectum potest calefieri simul, &Di- gefieri in gradibus remissis.

tibus contrariis per accidens : sic qui vehitur navi ad Orientem , potest in eadem proprio motu ferri in Occidentem , quia primo motu movetur Per accidens, secundo vero per se. VI. AssERTIO. Idem mobile potest moveri motibus contrariis secundum diversas partes. Probatur : idem homo v. g. potest summe calefieri secundum partem dextram , & summe frigefieri secundum partem sinistram ; sed hi motus non sunt strictὸ contrarii. Objicies : Cum quis vehitur navi in Orientem, movet se in Occidentem , movetur motibus per se contrariis. Resp. nego ; Vel enim ille mutat locum , & ita re ipsa movetur : Vel tantdm motitat pedes in eodem loco , si mutat locum , unico tantum motu

369쪽

PHYsICAE UNIVERSALIS.

Tin Ovetur per se , aut Versus Orientem , aut ver adsoccidentem , si enim movetur velocius in navi versias Occidentem ,quam navis versds Orientem,movetur versus Occidentem tantum , sed non tant diri Progreditur, quantum progrederetur, si navis quie-sCCret , sin autem navis movetur celerius versus Ο-xientem, quam ille versds Occidentem, tunc ille tantum movetur versus Orientem , sed non tan-

Τὰm progreditur , quantum progrederetur , si ipse maiesceret. Quod si navis ejusdem pedibus tantum subducitur, semper manebit in eodem loco, pedes in ipso motitans , sicut dum fullo pedibus pannum subigit , pars panni semper aliqua ejus pedibus subducitur, alia successive suffecta. Verbo dicam , finge vel ad latus nautae arborem, vel capiti verticam recta incumbentem ; qui movetur, vel ab arbore , & pertica fit distans, vel non , si non fit distans , non mutat locum , sed tantdm secundum pedes movetur ; si fit distans, vel ad occidentem, vel ad Orientem fertur, prout ab arbore , aut per cica ver sds alteram partem longi sis progreditur. VII. ASsERTIO. Morus, & quies privativὸ saltem opponuntur. Ita Aristoteles lib. 1. Physic. tex. s3. ἁπλῶς M γψ ὀνασίον κίνηας γυνήσει; άντἰκε ται δε κω hi iἰ ρεμ α τερ=u77ς γ εςι : comararius enim simpliciter est motus motui i sed θquies opponitur , privatio enim est ; unde sic arguo , carentia motus, & motus opponuntur privativE et quies est carentia motus in subjecto apto moveri e ergo motus, & quies opponuntur privative ; sed quia duplex datur quies , altera in termino a quo, cstin mobile nondum motum est ue altera in termismo ad quem , cum mobile jam motum est, sit VIII. AssERTIO. Mocias non adversatur qui

370쪽

PARS SEXTA

ti, quae est in termino ad quem , sed quae est in eetermino a quo. Probatur, quia motus ad terminum uad quem , est ipsum fieri, & veluti causa quietis sin termino ad quem , qnae est veluti perfectio mo- xtus ipsius , in quam tendit : at ipsum fieri, & causa quietis non adversatur proprie quieti ; quies e-atim est motus veluti effectus, nec via, & tendentia stricte opponitur perfectioni, ad quam tendit: er- go sola quies in termino a quo proprie opponitur motui, non quies in termino ad quem : V. g. quies hin sanitate adversatur motui aegrotationis , non i quies in aegritudine: motui ex nigro in album con- itraria est quies, quae est sub nigro : motus , quo iignis in sublime fertur, contrarius est quieti , qua iiii loco infimo tenebatur , non quam in loco supe- iro obtinet. Porro quies in termino ad quem defi- initur perseverantia rei inter no per motum ac- qui sito. Objicies : Quies est negatio motus : ergo non est illius perfectio. Respondet D. Thomas, quietem non esse meram negationem , sed perfectionem positivam, cui negatio annexa sit. Instabis i. Ex Aristotele s. Physic. tex. s. mutationi non opponitur quies , sed non mutatio : ergoa pari motui non opponitur quies, sed non motus. Item docet alibi motui caeli nullam opponi quietem : ergo motui, qua motus est , non opponitur quies.. Resp. ad I. velle tantum Aristotelem , quod mu-xationi non proprie respondeat quies , sed quasi quies, Aristoteli α ματαιβλειπα , mutationum vacuitas , quae quieti aliquatenus similis ; motui v

gQ propriE quies , idebque ipsi opponatur, Ad a.

SEARCH

MENU NAVIGATION