Theologia moralis quadripartita incipientibus accomodata, et in aula theologica S.J. treviris publice exposita a R. P. Joanne Reuter ... Pars 1. 4.

발행: 1756년

분량: 907페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

M 'V 2Ph. hostiae asservemur, paulatim a Sacerd*te, vel Sacerdotibus celebraturis absumendae,& novae prra 'populo consecrentur. Si enim plures non conse-ucratae essent naixtae, non possent populo, etiam

monito, dari duae singulis; quia forte darentur alicui duae non consecratae. Aliud sortξ esset. ιι unica non consecrata mixta esset.

An . ut Consecratio si valida , debeae materia determinari per intentio nem Sacerdotis

Resp. Debet determinari in particulari. . Est Is .

communis. Raras es I. Quia , ut hostia ali- Debepqua consecretur, debet consecrantis intentio in detem illam ferri ; ergo, ut hac prae illa consecretur, minari, debet in hanc prae illa ses i. a. Actiones suntIaltem circa singularia ; ergo intentio Ministri, quae 3 isti . est causa practica consecrationis , debet tendere in matςriam, in singulari dererminatam. 3. Forma Eucharistiae est demonstrativa t, erga ejus veritas requirit , ut intendatur consecratio materiae determinatae : res enim indeterminata nequit demonstrari. Non requiritur inmen , ut singulae hostiae determinentur quoad numerum ; sed suficit, quod determinentur in toto objecto , . quod proponitur. . Nec 'opus est, ut signo aliquo externo intentio ma . '

nifestetur. . . . t

Hinc r. Invalidὸ consecraret, qui ex Izo. hostiis, sibi praesentibus, vellet tantum s o. con- C ro τώςrare , non determinando illas. At valide consecraret, si vellet omnes consecrare praesen-ῖς. , etsi putarot ςsiς tantum 1 o. aut si duas

ι , hostia

172쪽

nores

non re

i x PARS IV. TRACT. IV.hositis majores haberet in manu , putans esse unicam , quia intendit consecrare materiam Praesentem , cui tutentioni non obstat error sp culativus. a. Si guttae fortὸ exterius Calici adhaer ant, non consecrantur; quia in eas non fertur intentio 3 uti nec ordinarie , si adhaererent ininterius , ob eandem rationem e Sacerdos enim intendit antum consecrare , quod habet se in Calice per modum unius continui. Pro praxi guttae fiant exam abstergendae , sique advertantur aliquae Calici adhaerere, dum jam consecratio facienda, levi Calicis inclinatione jungantur alteri vino, si hoc fieri nequeat, exclu- dantur per intentionem. Caeterum expedit , ut Sacerdos generalem faciat intentionem non consecrandi . nisi quod se habet in Calice per modum unius continui. Idem servit pro particulis hostiae , in Corporali fortὸ jacentibus sine hostiis minoribus, aut etiam cum his. Se cus est de particulis in Ciborio, quae non facile perdentur. 3. Potest validε consecrari quaecunque parva , sensu perceptibilis & demonae abilis materia. Item quaecunque magna, modo tota dein monstrari possit : sed servanda est praxis Ecclesiae, contra quam agere illicitum est. Petes. Quid ad hunc casum : dum Sacerdos jam est in Altari , Sacristanus affert minores hostias eonsecrandas, & populo distribuondas: sed Sacerdos, dum hostiam majorem cons crat, de minoribus non cogitat, an hae cens buntur consecratae r Resp. i. Si Sacerdos non advertit afferri, aut allatas esse hostias minores, non sunt consectatae I

173쪽

De Euel aristia. a r7 3 seeratae φ quia non intendit consecrare, quod

non cognovita,

2. Si autem advertit poni in Corporali, intenditque consecrare , secundum communem sententiam, sunt consecratae; quia saltem intentio virtualis perseverat consecrandi minores , dum major hostia consecratur. Si advertit, Ciborium poni extra Corpo-- rate, intendens consecrare, postea autem oblitus est ponere in Corporali, dubium est, an sint con secratae. Assirmant probabiliter aliqui cum Tann. quia , quamvis noluerit extra Corpora Ie consecrare, potuit tamen absoluth velle conis secrare, quamvis oblitus sit assiam ere in Corporale. Negant esse consecratas probabit his Suar.

de alii , quia Sacerdos non praesumit ut voluis se facere, quod sub mortali non licet. Unde tales hostiae sub conditione iterum essent conis

secrandae. - -

. .i antε intendisset, hostias praesentes consecrare, non advertens, esse positas extra Cor

porale , videntur consecratae , quia Sacerdos processit bona fide, nee ideo censetur , volitis se agere contra legem Ecclesiae , ' alias dice dum etat , qu bd deficeret intentio in operan te, quoties operatur contra legem invincibiliter ignoratam , aut hic & nune non cognitam π. g. in baptizante , ordinante , contrahente Matrimonium , deesset intentio, quando subjectum Sacramenti suscipiendi non haberet dis positionem , requisitam ad fructum Sacramen es , a conferente Sacramentum' invincibiliter ignoratam. Et quamvis in hoc sit discrimen , eo quod gravia incommoda inde sequerentur, adeoque ex voluntate Christi debeat adesse nihilominus intentio , cintentione autem non

174쪽

consecraudi hostias extra Corporale positas nul .ium sequatur incommodum , tamen in multis aliis dicendum foret , deesse intentionem operandi , dum agitur contra legem invincibilitet ignoratam. s. Si Ciborium sit positum in Corporali, Sacerdosque intenderit consecrare, sed, dum hostiam majorem consecrat , oblivisceretur illud aperire, nec recte stat ad hostias minores. videntur consecratae. ι quia, licEt Ecclesia velit aperiri pris majore reverentia, tamen cum irreverentia non videatur magna, possitque hoc frequentius. Contingere, pro eo casu praeceptum non urget. uti, quod est de non consecrando extra Cot- porale, id quod communis Doctorum declarata, Pro praxi bene faciet Sacerdos, si formet inten, rionem generalem, nunquam consecrandi hostias extra Corporale positas.

Quae sit forma Sacramenti Eucharistiae.& quomodo pronuntianda st

Resp. . I. Forma essentialis, de suffieiens ad Forma validam consecrationem panis, est haec, vel huic aequivalens : Hoc est carpus meum. Ad con-ώ1. . secrationem autem vini validam haec, aut aequivalens : Hic est Calix Sanguinis mei. Est communissima contra quosdam antiquiores Thomistas , quibus videtur favete D. Th.

rma ad Cor. Ubi omnia verba, in forma Calicis ab Ecclesia usurpari solita, esse de si bstan- tia formae, doeet. Verum , ne sibi sontradi- at a. p. r. ιn O. dicens, per verba haec:

175쪽

Dὸ Eucharistia. Hie V Sanguis meus, significari conversionem vini in sanguinem; sicut per haec : Hoc sompus meum , significatur convergio panis in Compus Christi, explicant eum Thom istae recentiores,. quod voluerit eme partes substantiales integrales.-item ex parte contra Scotum, qui iatri. 8. q. n. F. 'docet, verba a Qui pridie, quam pateretur , etsi de essentia formae non sint, essentialiter tamen requiri ad validam panis consecrationem seo quUd alias Sacerdos non

assumeret personam Christi , sed loqueretur in persona propria. At haec ratio non subsistit inam verba illa potius significant, qudd ima solum dicatur recitativE, & historicE , velut a Christo prolata in Coena , quam quod profer tur in persona Christi. Ratio autem nostra est ue tum quia Script. Pp. CC. non assignant alia verba formae stum quia verba illa perfecte significa ut cot versonem panis in Corpus, & vini in Sanguinem Christi ; verba autem practica , qualia sunt hae sormae, essiciunt, quod persectὸ significant ; rum quia , si reliqua verba in forma

Calicis essent essentialia, sola Ecclesia Romana hactenus validὸ consecrasset z in nulla enim Liturgia, sive Graecorum , sive Arabum, sive AEthiopum reperiuntur omnia illa verba: con sequens autem est absurdum , quia alias pars Ecclesiae , olim maxima, & nunc magna hacte nus errasset in puncto substantisi fidei , nee habuisset integrum, perfectumque Sacrificium, proposuissetque puram creaturam adorandam cultu Latriae. Qui error redundaret in ipsam

Ecclesiam Romanam, quae talem errorem cor rigere neglexisset , cum eum corrigendi occasionem in variis Conciliis habuerit , nec lav

176쪽

naen unquam correxerit. Imb in Florent. exa minati sunt ritus Graecorum , attamen non re

prehensi ἐν absurdum autem illud admitti non potest sine gravi injuria totius Ecclesiae , dc ipsius Christi.

Dixi. i. Ad validam consecrationem e nam ad licitam requiritur , ut adhibeantur omnia verba , quae in Canone Missae habentur expressa , videlicet et Qui pridie quam patrea- . Lur , accepit panem citc. dicens m. Item t Smili modo , postquam coen tum es , accipiens G hunc praelarum Calicem .dicens: Dc est enim Catiae Sanguinis mei, novi,staterni testamenti. 'stersum Haec qui pro νολι,-pro multis effundetur in rem Fanem peccaTorum.

Sic enim praecipit Ecclesia, & quidem sub momtali , it utri'. dicat , peccaturum mortaliter , qui vel solam particulam enim omitteret voluntariε ι alii tamen in hoc non agnoscunt, i nisi veniale , si abiit contemptus , qui facilὰ aderit, si voluntariE directἡ omittatur, praesertim saepius. Dixi L. Vel aqui leno , quia formae Sa

eramentorum a Christo determinatae sunt, non quoad sonum materialem verborum, sed quoad significationem i, ut autem aequivaleat, requiritur i. Ut verba singula singulis, pro quibus substituuntur , in significatione respondeant. a. Ut maneat idem sensus, cademque propositio . ita , ut in utraque propositione sieidem subjectum, idem praedicatum, eademqu: copula ; nam, si alterutrum horum desit, non valet forma. 37. Hinc non valet eonsecratio r. si pro Hoc, Naar substituatur istud, vel istad et quia non demon- statur res praesens.

177쪽

De Euchaistimati a Σ. si proin substituatur eris, vel*; quia

variatur tensus nam sensus hujus propolato- imis : Hoc est eoum meum , est hic: haec res , 'vel substantia, quae in fine hujus propositionis 'sub his alcidentibus continetur , est corpus meum. Idem cum proportione die de sensu formae Calicis ; quia iterum mutatur sensus.

3. Si dicatur: quia haee

verba non proferuntur in persona Christi.

. Si To Hic sumatur adverbialiter ; quia Isignificaretur tantum sanguis esse in vino. Eis contra valida , sed illicita foret consecratio his verbis factaime cibiu es corpus meum : Hic potira est sanguis mesu. Hoc est corym meum , ' quod de Virgine sumpsi. Hic est DVuu meqι rnfiniri valorti . Me os meum Gorpus. Hic

est meis Sanguis γα Ratio horum est; quia manet idem sensus , & mutatio substantialis . non fit. Dubia est haee forma r me est caro mea I quia corpus plus significat, quam carnem con istat enim ex ossibus, simul & nervis. Item iprobabilius non valet facta his verbis r Meam

significatur tantum illud pertinere ad loquen- . . rem, non exprimendo mysterium eonversionis. Valet tamen sub hac serma r Hac est Sanis uis meus. me est Coum meum , modb to He non sumatur adverbialit r i, quia est error

tantum grammaticus.

Resp. a. Verbaeoniserationis proferenda sunt II 8. non soldm recitative, tanquam prolata a Chri- erbasto , sed simul asserti v , seu cum intentione asternis significandi hoe, quod esciunt i quia .Sacer- pro indos eonsecrando sustinet personam Christi , reuia. cujus nomine, Re in eujus persona dicit : me R. P. Reuser Tabeati Mor. P. IN. M s

178쪽

' OVm meum t unde profert illa tanquam dicta a Christo, de simul afirmando identitatem inter subjectum & praedicatum , quod, cum non adsit, nisi in sine propositionis , uti contingit in propolitionibus practicis, necanigillud adesse astetit. In reliquis Sacramentis Minister agit nomine Christi sed non in ejus persona, saltem in eo rigore.

De Ministro Eucharistiae.

Quis sacramentum Eucharistiae consi- .i cere, S dispensare possit i

Iss. Resp. 1. sacramentum Eucharistiae confiis omnis. cere potest solus, δe omnis Sacerdos. es salus . ι' partir est ι quia . eum potestas conficiendi Eucharistiam sit summaturalis, solus illam po- rest conficere, qui accepit eam a Christo, aut eius Ministris, ad eam dandam ordinatis. Solus autem Sacerdos eam accepit: in hujus enimi ordinatione tantum dicitur : Accipe potest

ram offerendi Sacrificium, Sc solis Apostolis .& eorum in Saeerdotio Succestaribus dixit

Christus t me facite in meam commemora

tionem. Ratio ada partis' est ι quia potestas consecrandi est annexa characteri sacerdotali . qui indelebilis est, manetque in Exc.mmuni-., catis , Apostatis, suspensis , degradatis , de quomodolibet ab Ecclesia praecisis. Unde om

ne illi validὸ eonsectare possunt. Plura dehoe, ubi d3 Sacriβcio.

179쪽

r. Consecratio, seu ratio , qua Christus fir praetensib speciebus panis, & vini, est conversio totius substantiae panis in Corpus M a iis totius sabstantiae vini in Sanguinem Christi Q. eaque converito recte vocatur iras substantiar eoiσω. tio. ita definivit Trid. Iesi. a 3. Can. 2. Et Ratio est , quia fit verus transitus hibstantiae spanis , & vini sub speciebus in substantiam Corporis, & Sanguinis Christi r definit enim substantia panis . & vini sinb laccidentibus ad .exigentiam praesentis Corporis Chtisti, e& Sao. suinis , quae speciebua uniuntue : si enim non desineret substantia panis , έed unita mane et haec propositio et Hoc est Corym meum , non eilet veraue quia pronomen : . principaliis illam designaret, quamvis simul ad stet Cori. . pus Christi h species enim naturaliter indicist

panem.

h. Formaliter, seu vi verborum lub specie. bus panis ponitur tantum Corpus, de sub spe eiebus vitii tantum sanguia Christi Ratio est , quia hoe ponitur sor maliter vi verborum, quod verba significanti' verba autem tantum significant Corpus , di Sanguinem, praescindendo ab unione naturali , & hypostaticas per concomi tantiam tamen propter connexionem ponitue

sub speciebus panis Sanguis , M sub specii bus vini Corpus. & sub utriusque anima Christi . nnio hypothitica , persionalitas verbi, imb tota Sancti itima Trinitas. . An autem corpus, de Sanguis Christi fiat praesens per novam sui

productionem , an per adductionem . vel sub - : . . stitutionem . eontrovertunt Scholastici utrim.

qua probabiliter.

180쪽

Iro M. TRAm 3. Christus in Eucharistia prasens ea ait diis spi,itualis, ita , ut existat sub un ννὰμου - ψςςiς totus , rotus sub quibusli t iaci=ι partibus. Prima pars est de Fide ,

. definἱta a Trid. Sess. 1 3. Can. 3. & colligitur ex verbis Christi soau. dictatis i Ego sum

panis vivm , de eaelo 'deseendi. Qui mauducat me , vie et propter me. 1da pars secundum multos eontra Suar. etiam est de Fide nam Trid. loe. eit. u. 3. definit quod

sit post divisionem sub qualibet divisionis paro te di si autem ita est post divisionem , etiam sie- fuit ante divisionem; non enim divisio , sed consecratio eum praesentem ponit, ital, ut par res Corporis inter se penetrentur , & quasi iis punctum conssuant , & quidem sub singulisipecierum partibus id quod Deo dissicile non ed. Hine Christi Corpus in Eueharistia non habet figuram quidem actualem , seu locationem partium extra partem, habet tamen radicalem, sitam in partibus coordinatis, & ordine suo unitis. An autem ea praesentia Christi dicenda sit definitiva. quaestio est de voce: si enim cum Scoto dieatur praesentia definitiva ea, qua aliquid existit per modum rei spiritualis in loco definito , εe determinato , jam erit definitiva : si autem praesentia definitiva dieatur ea, qua res ita loco definitur , te minatur , ut extra illam non sit, jam non erit definitiva, sed sacramonialis dici poterit, & sic intelligunt Thomistae. Caeterum praesentia sacramentalis propti dicta consistit in unione Corporis Christi, de Sanguinis eum spetiebus εpraesentia autem sacramentalis loealis sita est in ubicatione. A. Chri-

SEARCH

MENU NAVIGATION