Theologia moralis quadripartita incipientibus accomodata, et in aula theologica S.J. treviris publice exposita a R. P. Joanne Reuter ... Pars 1. 4.

발행: 1756년

분량: 907페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

quatuor , & sie de caeteris semper procedendo cum proportione Geometrica, ita, ut numerus, qui statuitur comprehendi illis vocibus, sit i iis respectii majoris, qui censeatiar ab eo absorberi. Unde, si ultiis, debito examine pcracto, sin cete lic ptitans dicat in Confessone γrer circiter , iique postea re sciat, se quater peccaste, non tenetur vicem quartam denuo confiteri ρ, quia , licet unum sit pars tertia trium, est tamen aliquid in se parvum, & vox circiter aliquid consignificat. Si dixerit bona fide: feci Centies circiter, & postea comperiat, se sexies, vel etiam octies fecisse ultra, pariter satisfecit. Si autem dixerit: feci circiter centies, & postea re sciat, factum esse centies trigesies , excessus esset nimius, quam illa voce comprehendi potest : qui enim alicui centum circiter imperia-Ies promisisset , non intclligeretur promisisse centum de triginta , & licEt triginta non sint tertia pars centenarii , attamen neque in se , . neque respectu ad centum sunt aIiquid parvi. Hinc debet postea excessus non comprehensus in Confessione Exponi. Similiter, si dicas, te furatum' esse rem gravem circiter dccies, & postea deprehendas, factum esse decies octies, vel vigesies , debebis sex , vel octo furta denubconfiteri. i3. Si nullus numerus , neque verisimilis

quidem habeti possit , opus erit , & sussici et Quid, si

Poenitentem aperire statum suum , & consue- --nfritudinem peccandi, moramque temporis, quo num in consuetudine peccandi mortaliter perseve--ve

ravit , & frequentiam lapsuum in die , septi- risimilis

mana , mense , dicendo nempe, quoties in iis non tale , Vel tale peccatum commiserit : ex his μι

enim prudens Confessarius statum , Q mali-

372쪽

tiana peccatoris melius , & firmius cognoscet quam ex numero a poenitente determinato, qui saepe imprudenter magis ab eo extorquetur, quam bene percipitur. Sic meretrix communis satisfacit dicendo : tot annos in statu meis tetricio perseveravi , dc quoties occasio fuit, quibusvis eu conjugatis, leu liberis, scit voto Mobitrictis copiam mei corporis feci. Exprimere tamen debet species peccatorum , saltein principales, quantum potcii, imo & numeruma i quem, si posset, saltem in mense, vel se timana commistam. Ita Lugo. Similiter , qui domi hibuit concubinam , susscienter confitetur numcrum dicendo e tanto tempore habui concubinam, & ca velut uxore usus lum. Item,

qui solitus est obvias quascunque concupiscere mulieres , sali facit dicendo suam consuetudinem , & species falsum principales : an conjugatas, an cognat&s, an sacras. Ita iterum Laisgo , juxta quem etiam satisfacient aperiendo consuetudinem , qui consueverant passim colloqui de rebus turpibus sine delectu circa in teriam , vel socios : dcbent tamen tales dicere, quantum possunt, majorem , vel minorem frequentiam peccandi intra tale tempus , V. g.

quoties de die &c. quia potest esse magna inaequalitas in hac frequentia. Addit Lugo. Si

tales postea magis distincte recordeatur num rum , & species peccatorum , non teneri illas distinctius confiteri ; quia in illa confusia nam ratione sufficienter intellecta fuerunt a Confessario ς cum potucrit de illis formare morale judicium . atque ita ab omnibus debitὸ absolverit. Excipe , nisi tanta multitudo peccatorum postea in mentem veniret', m notabilitur excederet numerum ante confuse dictum.

373쪽

De Confessione. 3cr

quis numerum bona fide nimis magnum dixissi i , non tenetur ideo denuo coii fiteri; quia numerus vorus in majore inclusus, dc remissus

An circumstantiae. , intra eandem spe

ciem notabiliter aggravantes , . sint

sub obligatione in Contestione explicandae δ

Quae sint circumstantiae speciem peccati mutantes, quae intra eandem speciem malitiam eius tantum aggravantes , exposui I. I N. 36. ι aritur hic , an , qui v. g. actum pecca- 'minosum diu continuavit , aut eum vehemen-

ter i tenso affectu posuit , aut furatus est rem gravem , teneatur in Confessione explicare durationem, intensionem actus sui mali & d terminare materiam furti. Assirmant Cajer. . Suar. Sanich. aliique multi apud La Croix hie N. 977. Negat S. Nom. in AE. Dist. I 6. 3.

Mn. Scotus , aliique multi apud La Croix N. '

Resp. Per se loquendo, dc ante interrogati 3I . nem Confissarii, circumst.intiae, intra eandem Proba- lspeciem tantum aggravantes, non sunt sub ob-bistor ligatione in Confessione explicandae. senten. Probatur Imo ex Trid. Sus I A. Cap. s. Stia ne Cun 7. Nam ibi explicans materiam necessa-IMιν riam Cons.ssionis , ostendensque obligationem confitendi non esse observatu impossibilem, constat, inquit, nihil aliud exigi, quam, - - ἐ-cata νμis consit ἔμr , quorum memi-

374쪽

p ARS IV. TRACT. r. . verteris ad gravem malitiam in commita acta

Probatur autem sententia nostra Imδ. Iadubio melior est conditio possidentis ; atqui 'in hoc casu libertas possidet ; nam in priora ad dubium libertas est certa , quae per ratio Mem , non sussicientem ad prudens judicium, a possessione excludi non debet. 2. Juxta Thad. Sess. I . cap. & Gn. 7. non est obligatio confi endi peccata , nisi mortalia, quorum poenitens memoriam , vel conscien tiam habet et arqui dubius purε negativE, de peccato commisso non habet hujus conscientiam , vel memoriam : nam meminisse non importat solam suspicionem, aut quodcunque etiam improbabile dubium ε, sed saltem opinionem probabilem : abas, qui nega iv tantum dubitaret, an solucrit debitum . dixerit horas , impleverit votum , meminisset , se non satisfecisse obligationi suae, & satisfecisse,

adeoque adhuc teneretur , & non teneretur,

quod falsum est. Unde rectὸ Aristot. L. de

memorta , quem sequitur S. Tliom. ait a Cum anima memoratur, pronuntiat se velργιων a

divisse aliaquid , etes seu se , vel intestexisse δProinde , ut poeniten, dica ur meminisse peccati , non sisscit dubium negativum, & suspensio

intellectus.

Si respondeant Adverserit, de peccatis dubiis haberi memoriam , & conscientiam dubiam. Coneta est imh. Concilium intelli-Iendum est de memoria , & conscientia abs , & simpliciter prolata , & verba ejus insensu proptio sunt accipienda', praesertim cum exactam promiserit de Confissione doctripam ;av vcro memoria , & consciuntia negativa ' dubia

375쪽

. De Confessimo. Abla non est ab lutε , & simpliciter talis,

ut constat ex jam dictis , tum ex eo , quod nemo dicere simpliciter possit se meminisse, vel conscium cssb ejus, de quo negative diibia

rat. Unde dicit S. Se . . e interiora domo Cap. II. conscientιa est cordis scientιa. Et S. ThOm. I. p. q. 29. a. I. Conscιentia importae ordinem scientia ad ali ruid : nam conscientiadscitur cum inuo scientia. Contra est adb. Si Trid. comprehendit sub memoria , & co scientia etiam dubium , ex eo erit obligarioλconfitendi peccata etiam positive dubia, quod Adversarii communiter negant. Contra est 3. Si verum est , quod dicitur , ergo scrupulosus posset dici habere conscientiam peccati, quod se commisisse valde timet, &c. Unde immerito dixit GormaE , oppositam sententiam esse certam. Argumenta , quae Adversarii aflerunt pro se , pariter militant contra ipsos , probarentque , si quam vim haberent, peccata etiam positivὶ dubia esse confitenda,

et si 'quis probabilius iudicet , se non pes

casse. f.

Attamen fatendum , pro quiete conscientiae consultius esse , peccata dubia , per se loquendo , confiteri ; quia oriri facilε potest anxietas, an fuerit ratio probabilis pro libe tate. Et sic habet praxis fidelium , quae tamen Obligationem non probat , sicut consuetudo confitendi venialia non probat obligationem e eonfitendi. Dixi: Per se loquendo : nam non expedit, ut scrupulosi sita dubia confiteantur ; quia plerumque sunt ex levi, vel nullo fundamento, aliasque inducerentur in gravissimas , , perpe auasque molestias , & anxietates cum detri

376쪽

Dὸ Confessone. fingula peecata mortalia , quorum memoria ex debita, de diligenti praemeditatione habetur, etiam occulta , & circumstantias , quae peccati speciem mutant, jure divino oportere confiteri idque ad eorum remissionem necessarium esse. Dixi I. Per se loquendo r nam in casu neces sitatis, ubi non possunt exponi omnia , sussicit exponere ea , quae possiant exponi, aut, si nul- .lum possit, se in genere accusare : tunc enim d- huc servatur ratio judicii, quantum humano modo servari potest hic & nunc. 'Dixi χ. suoad numerum morassem e quia saum numerum physicum exponere saepε sit impossibile ; Christus non requisivit, nisi ur exponatur numerus in aestimatione humana. . Vid.

dicta de peccatis I. P. a N. 348. Dixi, 3. Quoad syeciem infimam ; quia alias natura, malitia , & gravitas peccati non cognosceretui a Judice Sacerdote. Unde nec sussicit . quamcunque speciem infimam explicare, sed explicanda est illa , quae admissa est. Sin peccare delectatione turpi, & se exponere pro- ximo illius periculo , etsi peccata sint ejusdem , speciei , male tamen confiteretur , se delectatum esse , qui se tantum exposaisIet proximo delectationis periculo. Item , ejusdem speciei peccata sunt , furari quinque , & furari decem,

attamen furatus decem non rectὶ confiteretur dicendo : furatus sum quinque , aut contra. Caeterum , qui non posset explicare speciem infimam . potest autem sub alternam , hanc tene-xetur explicare , ut, qui sciret , se peccasse con- 'tra Justitiam , &nesciret, in qua materia, te neretur dicere, se peccasse contra Jtistitiam, sed nescire , in qua materia. Isuo , qui scirer,

377쪽

;co PARS IV. TRA . V.

se peccasse graviter, δc nullius speciei recordare tur , deberet se acculare de peccato mortali in, genere.

Dixi . Quoad morali diligontia fieri ρο-

test : plus enina Deus non requirit sed voluit, ut docet Trid. peccata , quae post diligens exa-

en non occurrunt memoriae , in eadem Confessione includi , & indirecte remitti dispositis. Dixi s. Prout sunt in conscientia , ut nempesqui novit certo, se peccasse, confiteatur peccacatum, ut certum ; qui dubitat, confiteatur , ut, dubium ; qui scire potest numerum certum,confiἰ eatur certum ι qui non potest invenire , nisi dubium, confiteatur dubium , prout conscie tia lier prudens ludicium dictat. 3 tr. Ex his deduco I. Tenetur poenitens , per Quale se loquendo, diligens examen conscientiae an requi- te Confessionem instituere : com enim tene ratur turnumerum , &speciem confiteri, etiam te--amen netur, quoad morali diligentia potest, ea scire, conscia adeoque & se exet inare. Dico : Per se lorientiar quendo: nam, qui certus esset, se non peccasse graviter , aut semel tantum , posset hoc , vel aliud ex vita priore confiteri, & absolutionem accipere sine ulteriori examine. Quanta au tam diligentia ad examen siissiciens requiratur, non potest una regula definiri ; Doctores com- , muniter docent, requiri tantam , quantam homines diligentes adhibete solent in rebus f riis, & magni momenti ; sed monent, spectandas simul esse circumstantias , quales sent ima, ε lapsuum frequentia in confuse jam cognita: nam examen diligentius requiritur in eo , qui peccavit in consuetudine. ada. Tempus, quod intercessit inter ultimam,& praesentem Confessio.

378쪽

De Confessione. 3gr nem : si enim longius est , major quoque dia. ligentia , per se loquendo adhibenda est. 3tia.

Status poenitetnis e ii enitia hic timoratae sit 'conscientiae , minus temporis requi xitur i, quia talis peccatorum gravium non facile obliviscitur. Poenitentis vires, ingenium, memoria , & doctrinar in sagacioribus enim , &doctis major , caeteris paribus , diligentia requiritur , quam in rudibus major in simis, quain In periculosὶ decumbe ibus 7 quia Deus accommodavit legem siram viribus hominum.

. Caeterum experientia docet , ut recte notarunt.

Va'. & Lugo, rusticos, aliosque rudes raro se bene examinare , & prudentem Confessarium aliquot interrogationibus plus proficere, quam illi sibi relicti longo examine, quamvis cone

tur omnia in memoriam revocare. Unde ta

les , si diligentiam aliquam adhibuerint , non facilὸ sunt remittendi , ut se examinent , etsi aliquis defectus advertatur ; sed eum suppleat

Confessarius , quod . recte' praestare poeniten iis, sibi relicti, ruditas vix poterit. Universim satisfacit, qui recogitat, ubi quovis die fue- ' ἴ vir , quae negotia gesserit, quid in iis circumis 'stantiis cogitatione , interiore affectu verbo, opere, vel omissione deliquerit Z Quomodo domi, in templo, in conve satione cum proximo se habuerit λ Nec necesse est , ut eadem vestigia relegendo iterum , iterumque rime tur et mediocris enim diligentia sussicit ex ' 'eommuni DD. & ordinarie propria consti-

tia testimonium perhibebit , inum d bita diligentia huic examini sit impensa : nam , si quis

sincere volens omnia peccata coi iteri se invocato divino auxilio , examen suscepit , eoque finito non audiat latratum conscientiae , .non

379쪽

361 PARS IV. TRACT. Mnimis laxae , nec scrupulosae , is truo sibi persuadebit, se suae obligationi satisfecisse : Conscientia enim non ii ieret, si quid culpabilis negligentiae subelset. Atque haec dicta sint de eo, ' qui se graviter peccasse , prudenter suspicatur: si enim de hoc prudens dubium non habeat , , aut, si illud grave occurrat quidem , putet tamen prudenter, aliud non latere , minor diligentia requiritur p imo scrupulosis nimia inquilitio vitanda, omnibus maxima cura impendenda , ut dolorem, & propositum serium, &esscis habeant. Quod si quis a modico tempore confessus v. g. a duabus , vel tribus hebdomadis , exprimat numerum parvum incertum peccatorum palbabilium v. g. dicendo rHac septimana circiter quater fornicatus sum , . Vel i me pollui : merito redditur suspectus de defectu examinis ; quia peccata, praesertim ex terna , & non ab adeo longo tempore commissa , facile in numero certo invenientur in examine diligenti : unde talis adigqndus est .

ut se melius examinet.

2. Qui, adhibita morali diligentia, non po- Si non test deprehendere certum numerum, tenetur ex- invenia' primere magis sibi verisimilem , adjectis partitur nu culis e plus miniss, vel circiter. merΜν Quousque autem illae se extendant, pruden- rtu . tis arbitrio aestimandum est : neque enim numerus modicus , qui illis implicite compre- suam henditur, aestimandus est absoluth, sed respe- , tum sm- chive ad numerum , cui adjicitur : quo enina portet hic major est , eo major intelligitur excessus , p rt c qui per eas voces comprehendi potest , V. g. la circi' excessus modicus respectu quinque, vel sex est teri unum ε, respectu vero decem sunt duo, & respecta viginti sunt tria , respectu triginta sunt

. . . i

380쪽

ro Confessione. 'quatuor , & sie de caeteris semper procedendo

cum proportione Geometrica, ira, ut numaus,

qui statuitur comprehendi illis vocibus, sit talis respectit majoris, qui censeat tu ab eo ab-Ωrberi. Unde, si citus, dubito ex auii ne pcr- 'acto , sin cete lic putans dicat in Contalione τter circiter , sique postea re sciat, se quater peccasse, non tenetur vicem quartam denuo confiteri quia , licet unum sit pars tertia trium, est tamen aliquid in se parvum, & vox circiter aliquid eonsignificat. Si dixerit bona fide : feci centies circiter, & postea comperiat, se sexies, vel etiam octies fecisse ultra, pariter satisfecit. Si autem dixerit: feci circiter centies, & postea resciat, factum esse centies trigesies , excessus esset nimius, quam illa voce comprehendi potest : qui enim alicui centum circiter imperia-Ies promisisset , non intestigeretur promisisse Centum de triginta , & lices triginta non sint tertia pars centenarii , attamen neque in se , . neque respectu ad centum sithi aliquid parvi. Hinc debet postea excessus non comprehensus in Confessione Exponi. Similiter, si dicas, te furatum esse rem gravem circiter dccies, & postea deprehendas, factum esse decies octies, vel vigesies , debebis sex , vel octo furta denubconfiteri. 3. Si nullus numerus , neque verisimilis

quidem haberi possit , opus erit , & sufficiet Quid, si

Poenitentem aperire statum situm , & consue- --mr tudinem peccandi, moram qiae temporis, quo in consuetudine peccandi mortaliter perseveravit , & frequentiam lapsuum in die , septi- risimilis mana, mense , diccndo nempe, quoties in iis πον tale , vel tale peccatum commisserit : ex his γιν

enim prudens Confessarius statum , Q mali-

SEARCH

MENU NAVIGATION