Theologia moralis quadripartita incipientibus accomodata, et in aula theologica S.J. treviris publice exposita a R. P. Joanne Reuter ... Pars 1. 4.

발행: 1756년

분량: 907페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

761쪽

τες PARS IR TRACT. VIII.

4 Atrimonia , quae in locis Foederatorum

ordinum dominio in Belgio subjectis

initi solent , sive inter Haereticos ex utraquCparte, sive inter Haereticum ex una parte Virum , & Catholicam foeminam ex alia parte, aut vice versa , non servata forma, a S. Conci-

lio Tridemino praescripta , utrum valida ha-hend a sint nec ne , diu multumque disceptatum est, animis hominum , ac sententiis in diversa distractis. Id quod satis uberem an xietatis , & periculorum sementem per multos annos si ibministravit ; cum praesertim Episcopi, Parochi , atque illarum Regionum Missionarii nihil certi hac super re haberent , nihil vero inconsulta Sancia Sede, auderent stavuere, ac declarare : csim autem, proxime evolutis annis, in tam ancipiti, gravique causa Apostolicae Sed is judicium vehementius exposceretur , urgeretque id inprimis vigilantissimus Episto pus Ipreniis dum pro debito ossicii sui,& sua; erga Beati Petri Cathedram observantia de concreditae sibi Ecclesiae statu ad Romanum Pontificem referebat , ponendumque omnino tam prolixae dubitationi finem gravissimis verbis, ac rationibus perlii aderet , Clemens XII. id temporis Romanus Pon rifex, cum rei gravitatem , quanti oportebat , aestimaret Sacrae. Congregationi Eminentissimo tum Cardinalium o Concilii Tridentini Interpretum , in mandatis dedit, ut de tota controversia diligenter more suo cognoscerent. In re itaque tanti momenti volens eadem Sacra Congregatio quam accuratissime proced

re , commissis sibi cognitionis initium ab exquisitis aliorum Belgii Episcoporum relationilius , atque sἰntentiis, quas desupex explorari

762쪽

ne M Erimonia Iraretisoractae. γ' . .egli , petendum duxit , eodemque tempore, audire voluit praulantes aliquos hujus Almae Urbis Theologos , quibus injunxit , ut rem tO- Ἐκam ea , qua decet, maturitate , discuterent, suamque opinionem proserrent. At, dum haec Anaxiixε agerentur , supersedendum per aliquot mense; sitit ab istiusmodi cause expeditione iPropter viduitatem , quae incidit Romanae E clesiae, donec ad Summum' Pontificem felici- iger evectias Sanctissinius D. N. BENEDICTURNIV. inter primas regiminis sui curas , causiae Daius cognitionem repeti jussit a memoratis Sacra Congregatione Concilii , quam voluit' coram se beri , ud auditis Eminentissim xum Patrum sententiis ipse demum , quid haci in re teneadum sotest, Supremo sito pronuntiaret oraculcia Cum igitur Congregati Praefata suo. diem I 3. Maji currentis annb T B. coram Sanctitate Sua Seth habita, idem Sancti2imus D. M spatio aliquo tem . imris ad rem secum expendendam accepto iahanc nuper declarationem , it instructionem exarari praecepit, qua velut, certa regula, ac forma omnes Belgii Antistura , Parochi, ea-xumque Regionum Missionarii , & Vicarii Apostolici deinceps in hujusmodi negotiis uti

debeant.

Prim, stilicet , quod attinui ad Matrimo alia ab Haereticis inter se in locis Foederatorum ordinum dominio sebjectis celebrata, non servata forma , per Tridentinum praescripta, uiat Santatas Sua non igRoret, alia. hu Haret casibus quibusdam particviaribus, & atteRtis eo, tunc expositis circumstantiis Sacram Congrc iiigationem Concilii pro eorum invaliditate spondisse , aequε tamen compertam habens,

763쪽

nihil adhuc generatim , & univers8 super ejusmodi Matrimoniis fuisse ab Apostolica Sede definitum , & alioquin oportere omnino ad considendum unive sis Fidelibus , in iis , i locis degentibus , & plura avertenda gravissima incommodi , quid generaliter de hi e

Matrimoniis sentiendum sit , declarare negotio mature perpenso , omnibusque rationum momentis hinc inde sedulo libratis . de-olaravit , statuitque , Matrimonia in dici ii Foederatis Belgii Provinciis inter Haereticos uiaque modo contracta , quaeque imp sterumi contrahentur, etiamfi forma , a Tridentino praescripta , non fiterit in illis celebrandis servata , Dummodo aliud non obstiterii Canoni . cum imperimentum , pro validis habenda esse, . adeoque, si contingat, utrumque conjugem ad Ecclesiae Catholicae, sinum te recipere, eodem, quo antea , conjugali vinculo ipsos omnino teneri , etiamsi mutuus consensus coram Parocho Catholico ab eis non renovetur ; sin au rem unus tantum ex conjugibus , sive masculus , iuve tamina convertatur, neutrum posse,

quamdiu alter superstes erit , ad alias nuptias'

transire.

si . . Quod Verυ spectat ad ea conjugia , quae pMMὰ hi iisdem Belgii Provinciis absque forma ,,mbkiis a Tridentino statuta , contrahuntur a Catho- ωιὸρ Haereticis , sive Catholicus vir hae

ρὰμPisis reticam taminam in Matrimonium ducat, sive .hὰ- Catholica tamina haeretico viro nubat , dolens cis h.K p is quam maximε Sanctitas sua , eos esse

iam, , qui insano amore turpiter

.,am dementati ab hisce detestabilibus connubiis, Aha his. qyyae S Mater Ecclesia perpetuo' damnavit , atheam. interdixit, ex animo non abhorrent, &Prorsus

764쪽

De Matrimoniis Haereticorum. 72s prorsus sibi abstinendii in non ducunt, laudantque magnopere zeltim illorem An isti tu iri , qui severioribus propositis spiritualibus poenis Catholicos coercere student, ne sacrilego hoc vinculo sese Haereticis conjungant, Episcopos Οmmes, Vicarios Apό stolicos, Parochos, Musonarios, & alios quoscunque Dei , & Ecclesiae fideles Ministros , in iis partibus degentes , serio, graviterque hortatur, re monet , ut Catholicos utriusque sextis ab hujusmodi nuptiis in propriarum animarum perniciem ineundis , quantum possint, abstcrreant, easdem nuptias omni meliori modo intervertere, atque e caciter impedire satagant. At, si forte aliquod hujus generis Matrimonium, Tridentini forma non servata, ibidem contractum jam sit , aut

imposterum s quod Deus avertat contrahi

contingat , declarat Sanctitas sua , Matrimonium hujusmodi , alio non concurrente Canonico impedimento , validum habendum esse , e . neutrum ex conjugibus , donec alter eorum supcrvixerit , ullatenus posse sub obtentu dictae formae non servatae novum Matrimonium

inire 1, id vero debere sibi potissimum in animum inducere conjugem Catholicum sive virum , sive foeminam , ut pro gravissimo se lere , quod admisit, poenitentiam agat, ac Veniam a Deo precetur , coneturque pro viribus alterum conjugem a vera fide deerrantem ad gremium Catholicae Eccletiae pertrahere , ejusque animam lucrari , quod porro ad veniam de patrato crimine impetrandam opportunisg- mum foret, sciens de caetero , ut mox dictum est , se istius Matrimonii vinculo perpetuo ligatum iri.

765쪽

Mare hamnus sancitum , dictumque est de Matrimonia montis , sive ab Haereticis inter se , sive i sn uia, ter Catholicos , & Haereticos initis in locisb- con- Foederatorum ordinum dominio in Belgio termi- subjectis , sancitum , dicturnque intelligatutis. etiam de similibus Matrimoniis , extra finester pedi dominii eorundem Foederatorum ordinum sonas contractis ab iis , qui addicti sunt legionibus, Foedera. seu militaribus copiis , quae ab iisdem Foed

torum ratis Ordinibus transmitti solent ad custodiet, eopiis das , muniendasque arces conterminas . vulgis

addictis dictas di Barriera 3 ita quidem , ut Matri-msnia ibi praeter Tridentini formam , sive inter Haeret os utrimque , sive inter Catholiacos , & Haereticos inita valorem suum obtineant , dummodo uterque coniux ad easdem copias, sive legiones pertineat ε, & hanc declarationem vult Sanctitas sua complecti etiam civi- . tatem Mosae Trajectensis, a Republica Foede/ratorum ordinum, quamvis non jure dominii, sed tantum oppignorationis, ut ajunt, nomine possessam. Tandem circa coniugia , quae contrahuntur

Aha regionibus Principum Catholicorum abdabia Provinciis Foederatis domicilium resilia finderatis provinciis ab habena Gisia domicilium in regionibus Principum Gisi si tholicorum, nihil SMactitas sua de novo dece

nendum, aut declarandum esse duxit, volens, ut

jm ram- Canonica juris communis principia, probatasque in similibus casibus alias editas a sacra Congregatione Concilii resolutiones, ubiqisiputatio continget, decidatur ; & ita declara- vit, statuitque, ac ab omnibus imposterum Observari praecepit. Die 4. Novembris I 76 I.

766쪽

De Matrimoniis Haroticorum. 7 I

Declarationis Pontificis, & Argumentorum, 'uae pro decisione controversiae produxerunt.

Theologi Romani , Reverendissimus D. Be-Lorgi Ordinis Cisterc. Abbas S. Crucis st postea Cardinalis , P. Tliomas Sergius S. Officii Consultor , P. P. Dominicus Turano , &AEgidius Maria Gmlii Societatis JESU , a sacra Congregatione ex mandato S. M. Clementis XII. Papae deputati. Membrum imum Decluationis. 62o.

Matrimonia ab Hareticu inter se in locis deratorum ordinum dominio in Belgιo subjectis , non servata forma a Trident so On ibo ebrietes praescripta , usque modo contracta , c deincep Itiret contrahenda , dummodo aliud non obinterit nonicum impedimentum , pro validis habenda sunt.

Argumentum Imum. Concilium Triden. 'tinum sua lege , irritante Matrimonia , sne 611. praesentia' veri Parochi 'contracta , Haereticorum Respublicas , dc communitates seu tunc tio a Dis existentes , seu futuras Principi, vel Magistra-ge Tritui Acatholico subjectas censendum est non com- ῶntini prehendisse. argu Probatur I. Nam verba legis restringenda sunt juxta Theologos I. Rando alioquin se- ρrimum luitur absurdum : hoc enim non censetur voluisse Legislator. 1. Quando se extendunt ultra rationem legis r haec enim unica movet voluntatem Legislatoris , adeoque ubi ea cessat, deficit Legislatoris voluntas , legeque limitata,

verba quoque limitanda sunt. i 3. Qitando

i cessat i

767쪽

cessat maioria legis , ut habet communis senis tentia Theol. cum Sua . de legibus L. 6. Cap. s. Jam verb haec omnia hic locum habent: imprimis enim sequerentur absurda , nempe infinita quasi adulterina conjugia, maxima le- 'gitimarum successionum, ac haereditatum confusio, d tibiaque , & anxietates conscientiae de valore Matrimonii absque numero, quae haud dubi E absurda sunt , quaeque Concilium αpraevidit , & prudenter velle non potuit : dehinc Episcopi non pauci , cum non parvo numero Theologorum in Concilio restiterunt primum aliorum intentioni decretum irritans concinnandi, estque dein mitigatum , ut mox ex Palla vicino audiemus. Dein respectu eorundem Haereticorum cessat ratio principalis unica decreti , quae fuit , ut mala, ex Clandestinis. Matrimoniis nata sequi, evitarentur : His autem apud Haereticos illos satis cautum cst per praesentiam Magistratus , vel ministelli , &. restium. Nec obstet , quod apud Catholicos ea non sufficiat , sed ad valorem actus requiratur praesentia Parochi : nam Concilium, praevidens recipiendum facile a Catholicis suum decretum , exigit eam tum in reverentiam Sacramenti , tum ut nuptiis benediceretur , Sc impedimenta Matrimonii deinceps cum aliis constare possent Parochis , quae ab Haereticis exspectare non puterat. Denique cessat materia legis , haec enim versabatur circa Matrimonia occulta ita , ut in foro externo probari non possent ; Matrimonia autem Haereticorun ita occulta non sunt, cum contrahantur coram Magistratu , vel aliis testibus. Confirmatur: Legislator non censetur id sua lege comprehendere , quod si ei; propositum fuisset, veri

768쪽

D. Matrimoniis Hareucorum. 733 non sitisset comprehensurus ; atqui si Concilio fuisset propositum , an sua lage velit. Comprehendere communitates , in quibus tot mala essent inde secutura, verisimiliter eas non fuisset comprehensurum. Probatur a. Concilium Voluit, quam mi-

nime potuit , libertatem Matrimonii suo de-ι creto restringera , voluit consulere bono com- , muni , tantumque mala, ex Matrimoniis clan- destinis oriri solita, avertere , atqui, si eo com- prehendisset communitates haereticas, Principi,

. vel regimini Acatholico subjectas , ista non - obtinuisset εἶ sed occasionem dedisset majorum, M plurium malorum , quae haud dubie praev

debat ; ergo illas communitates suo decreto non comprehendit. Minor patet ex jam di-s ctis , major ostenditur : nam, ut testatur Paru i-lavicinus in historia Trid. L. 22. Cap. q. NL. 23. Cap. 3. 9. Concilii decretum conceperant , quo irritarentur Matrimonia li-iberorum sine consensu parentum aliorum' etiam fine Parocho , vel alio Sacerdote ab ipλ deputato, & duobus, vel tribus testibus, de

dignis contrahenda 3 cum autem obmovereis tur , sic nimium restringi libertatem Matti-- monii , remediumque concupiscentiae, a Deo' concessum: primam decreti partem totam, & seia scundae verba : His expunxerunt, praeco peruntque , ut decretum suum in unaquaque

Parochia saepius publicaretur, roburque habere . noluerunt , nisi post 3 o. a prima die. publicationis , in eadem Parochia factae , numerandos : proinde vim non haberet in Parochiis , in quibus publicatum non esset ; idque

769쪽

τ3 PARS IV. TRACT. VIII.

lebranda inepti evaderent Haeretici in Anglia, Dania &c. a fide Catholica iam prolapsi, quos

praevidebant decretum non recepturos, nec ad

id recipiendum cogi posse invitos , utpote Principi Acatholico subjectos. Haec autem ratio pariter facit pro aliis Haereticorum communitatibus , qui in provinciam aliquam , inqua , uti in Provinciis Belgii Foederati faetum esse , satis luculenter ostendit P. Giulii in sua disceptatione a Pag. 2r6. l cx Tridentini iam , ante publicata fuit, postea invaserunt, eamque ut suam absolutὸ possident. Igitur censendtura,& has esse Oxceptas 3 tum quia . ubi est eadem ratio , eadem debet esse legis dupositio ; tum quia alias non obtinuisset Concilium, quod intendebat', id est, non prbspexisset libertati Matrimonii , remediumque concupiscentiae a Deo concessum , sustulisset Haereticis pene omni. bus, concubinatus fornicarios innumeros, confusionem suecessionum , & haereditatum noci evitasset , vel Matrimonia innumera dubii valoris reliquisset eorum , qui praevidebantur non recepturi legem , ut considerandum proponebat P. Jacobus Lunea Societatis JESU

Generalis.

Probatur Lex non debet esse nimis aris duas, & communitati observatu moraliter impossibilis : atqui talis fuisset lex Tridentini, si

haerericas communitates, Principi Heterodoxo subiectas , comprehendisset e, ergo. Major ab omnibus admittitur. Minor probatur: nam, ut Haeretici Matrimonium validὸ contraherent ,

necesse fuisset adire Parochum Catholicum ;hunc autem si adivissent, eorum Principes, vel Magistratus gravissimE in eos , tanquam legum suarum violatores , animadvertissent. Quarsi

770쪽

mare debuissent vel Ecclesiae Catholicae se avgregare , aut perpetuia carere jure ad Matri monium , remedioque concupiscentiae. Pr,mum fuisset plerisque dissicillimum, & moraliter impossibile : Plerique enim rustici , alii

que plebeji Haeretici tantum materiales , ex libris se juvare non possunt , instructorem nouhabent , ab aetate tenera imbuti erroribus, persuasique sibi in sua religione aditum ad salutem non esse interclusium , sque aliqui ad Ecclesiam se referant , privantur suis possissi , nibus. Alterum quoque est onus gravisi,mum, faceretque illos deterioris conditionis,

quam sint Gentiles, dc Judaei et his enim Ckri

stus, etsi contractum matrimonialem elevav-' rit ad rationem Sacramenti ; cujus isti non sunt capaces , reliquit tamen Matrimonium validum in ratione contractuo , ne remedio concum

piscentiae privarentur , idque, licEt praevideret Judaeorum duritiem, & contra se rebellionem. Possint quidem , & renentur Haeretici agnitaveritate se referre ad Ecclesiam , sicque gaudete jure ad validum Matrimonium. At posisunt , & tenentur etiam ad id Judaei , & tamen, si id non faciant,Christus eos non voluit esse destitutos jure ad Matrimonium, remedioque concupis entiae. Possehi vagi alicubi domicilium collocare, & habere Proprium Parochum di & nihilominus, si id non ficiant, v lida contrahunt coram Parocho hospitii , ne priventur jure ad Matrimonium. Possunt, qui . in locis habitant, ubi, vel non est Parochus, vel non est tutus ad eum accessus , alio se confer re : & tamen, si id negligant, validὶ contrahunt sine Parocho. Si pro his locum habet interpretatio Tridentini , cur non pro com-

SEARCH

MENU NAVIGATION