Speculum missae ex antiquissimis quibusdam, ac uetustissimis Catholicae Ecclesiae patribus, à Ioanne Cochleo primùm laboriosè collectum, nunc uerò à F. Nicolao Aurifico Senensi Carmelita, recognitum, auctum, & locupletatum. Auctorum nomina, et quae n

발행: 1572년

분량: 616페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

mus: ut lector, tum causas aedificiorum,& exordia di. diceri cur etiam ita, uel ita dicta sint,possit aduert rcclesia ma re. Ecclesia quidem Graecum nomen est, & intes te accipia pretatur conuocatio, uel conuentus cum sit uel generalis sanctorum unitas,in una fide & dilectione coiuncta. Vnde una & catholica dicitur Ecclesia, uelisingulorum societas sancta locorum. Vnde & multae dicuntur Ecclesiae.Tamen etiam ipsa domus, in qua ad diuina uel discenda, uel celebranda, conuenit mul titudo fidelium, Ecclesia uocatur: a re quae ibi teri- . . tur, illud uocabulum mutuamus. Horum exempla. be. s. Apostolus insinuat dicens. Vt exhiberet sibi glorio-,. I. Cor. I . sam Ecclesiam, non habentem maculam, neque ruα I. Timo. Σ. gam: Et sicut in omnibus Ecclesiis sanctorum docco Et, Mulieres in Ecclesia taceant,& multa hiis similia. Unusquisque etiam,electorum, domus & templum Dei dicitur. Sicut Apostolus & in suo, & Propheti x .cor. a. co confirmat exemplo:Templum,inquiens, Dei san-2. cor. 6. ctum est, quod estis uos : sicut dicit Dominus, qui 1.Petri. Σ. inhabitabo,& inambulabo in uobis,& reliqua. Et Petrus, Vos tanquam lapides uiui, superaedificamini domus spiritales,&reliqua. Sicut ergo Ecclesia in Ecclesia, sic multae domus & templa: in domo Dei & es Domus . plo conueniunt. Domus autem dicta est a domate, quod Graece tectum uocatur. Dicitur etiam domus, familiet totius sub uno tecto commorantis consortis, sicut urbs totius populi,& orbis totius generis humani est domicilium. mplum. Templum est dictum quasi tectum amplum. Vn-Tab oacis de & excellentioribus aedificiis, hoc congruit nonae: Sicut Rex Salomon sapi entissimus in regia urbe, i plum: Moyses uero in itinere dicitur tabernaculum condidisse. Dictum est autem tabernaculum, a tabulis & cortinis, eo quod inicinantibus tabulis , cortiunae desuper tenderentur.Vnde & militum tentoria,

quibus in itinere solis ardores, tempestates imbrium frigori ia

212쪽

De rebus ecclesiasticis. 3 9

frigorisque iniurias uitant, tabernacula dicuntur. Aedes & aedificia, ab edendo putant dicta, quasi primitus ad edendum facta.Unde Plautus dicit. Si uocaΓsem uos in aedem ad prandium. Potest enim seri, ut aedes ad ededu, in eis sicut coenacula ad coenandu, primo sint facta,& postea longo usu in aliud uerterentur.Sicut tabernae primitus plebeiorum domunculae, quod sex tabulis ligneis fierent,dicebantur: unde S tabernaculum derivari quidam uolunt. Nunc autem cauponum Ecclesiae sic vocantur. Basilica Graece, Latine regalis, uel regia dicitur, a Basileo, id est, rege.Nam & carnalium regum palatia, ita dicuntur:sicut scriptum est de Hester. Stetit in atrio domus regiae, quod erat interius contra basilicam regis: Nostra autem domus orationis, ideo regia dicitur, quia regi regum in ea seruitur, uel quia reges ει sacerdotes, id est, summi regis & sacerdotis membra, qui motibus corporis imperant, & spiritales hostias immolant Deo. ibi regenerantur ex aqua. & spiritu: S Ialutari nutriuntur doctrina. Absida Graece, Lati ne lucida dicitur, quia lumen acceptum per arcum intromittit. Exedra, est absida quaedam separata,modicum quidem a templo, uel palatio. Et dicta inde,quod extra haereat: Graece autem ciclon uocatur. Aram quidam uocatam dixerunt, quod ibi incensae uictimae arderent: Alij a precationibus, quas

Graeci aras uocant. Vnde & imprecationes Antara dicuntur. Altare autem quasi altae arae nominatur. Porticus a porta, uel quod sit aperta dicitur. Ad hoc maxime fit, ut peream intretur & transeatur. miterium recubitorium, uel dormitorium est mortuorum,qui & ideo ab Ecclesia dormientes dicuntur , quia resurrecturi non dubitantur. Cryptae, sunt spe-ς iis subterranei, dictae a profunditate abrupta, sicut S crepidines dicimus abruptas summitates quorucorporum MartIria uocabantur Ecclesiae, quae

Aedes Basilica . Hener .

Exedra. Altare Forticus miseriis.

213쪽

in honore aliquorum martyrum fiebant. Quorum sepulchris & Ecclesiis, honor congruus exhibendus in Canonibus decernitur. Qui & loca, quae subinis

certis nominibus & reliquiis , uel tantum mortuorum appellatione construuntur, nullo honore col

da constituunt. Quod beatus Martinus & Germ nus Parisiensis suis leguntur confirmasse exemplis . Merariam Sacrarium dicitur, quia ibi sacra reponuntur & se Analogic . uantur, Analogium, quod in eo uerbum Dei legatur & an nuncietur. Logos enim Graece , uerbum,

Tulpitum uel ratio dicitur. Pulpitum, quod sit in publico sta-Ambo tutum, ut qui ibi stant,ab omnibus uideantur. Am bo ab ambiendo dicitur, quia intrantem ambit &Cascelli cingit. Cancelli uidentur dici, quia minoribus colunis fiunt. Cancri enim uocantur maiores columnae& maximae quadrar: uel Cancelli dicuntur a cubito, qui Graece Ancos dicitur.Solent enim plurimi non altius construi, quam ut flantes desuper inniti cubi Ianuae iis possint. Ianuar,a Iano quodam dictae, cui gentiles Ostia omnem introitum & exitum consecrarunt Ostia, ab obstando extra positis, uel ostendendo aditum uo aluae cantur.Valuae, a uoluendo. Fores, quod forinsecus yesbes sint positae. Portae, quia per eas portantur quaeque Partae & seruntur.Sunt autem Ianus propris, primi ingressus in domum ostia intra ianuam aditus ad loca quς libet; Valuar quq intro uoluuntur, id est uertuntur,& complicantur, sicut fores quae soras uertuntur. Portae auteiri proprie sunt murorum & atriorum. camera Camera dicitur a curvitate, quae solet in his aedificiis fieri, cementicio opere desuper concluduntur. H. ec etiam a concauitate superiori, ad similitudine cuiusdam animalis, testudo nominatur. Graece eniri Loquearia. camyron curuum dicitur. Lacunaria, uel laquearia

pendentia, sunt templorum ornamenta, inde dicta, quod luceant in aere. Quia uero longum est singu las sacrarum aedium partes exponendo percurreret, multi.

214쪽

De rebus ecclesiasticis. 6o

multiplex est in eis, aeque ut in caeteris structuris nominum & specierum diuersitas: sussiciant haec de eminentioribus earum partibus dicta. Ad caetera quet restat, per haec signa ingressuum, facilior studiosis patebit introitus. Quomodo Theotifice Domus Dei dicatur. cap. VI I. Theou a id est, I beu

tonica.

3 - MI I o. DIcam tamen etiam secundum nostram barbariem, quae est Theotisca, quo nomine eadem domus Dei appellatur: ridiculo futurus latinis,si qui sorte haec legerint, qui uelint simiarum informes natos,inter Augustorum liberos computare. Scimus

tamen & Salomoni qui in multis typum gessit Do Pta A H. mini saluatoris inter pauones , simias suisse dilatas. Et Dominus qui pascit columbas, dat escam pullis

ruorum inuocantibus eum. Legant ergo nostri,& sicut religione, sic quoque rationabili locutione: nos in multis ueram imitari Graecorum & Romanorum intelligant philosophiam. Multae res sunt apud singulas sentes, quarum nomina, ante cognitionem ipsarum rerum,apud alias incognita sunt. Sicque fits spissime,lit rerum intellectus, alii ab aliis addiscentes: nomina quoque& appellationes earum uel integre, uel corrupte, cum noua intelligentia in suam proprietatem trahant. Vt ab Hebraeis,Graeci, Latini,& Barbari, Amen , Alleluia, & Osanna mutuati sunt. A Graecis, Latini & omnes qui libris latinorsi S lingua utuntur, Ecclesiam, Baptismum, Chrisma,& omnium pene radices dictorum acceperunt. ΑLatinis autem Theotisci multa, &in communi locugione, ut scamel, fenestra, lectar: in rebus autem diuiro seruitio Idiacentibus pene omnia: Item a Graecis, sequentes Latinos ut Chelita, calicem, Phater , Pater, mater muter,gener a genecio, quae Graece dic ntur cyliX,rater, meter,& genecion. Cum in qui

aliis Istuis

mutuat

215쪽

usdam horum non solum Latini, ut genitor, &ge initrix, sed etiam Theotisci proprias habeant uoces , , ut alto,& amatodo,& toda. Ab ipsis autem Graecis Lyrica a Kyrios,& Papo a Papa, quod cuiusdam pa ternitatis nomen est,& Clericorum congruit dignutati in hero ab eo quod est heros, &mano, &manoth, a mene,& alia multa accepimus. Sicut itaque domus Dei, Basilica, id est,Regia,a Rege: Sic etiam Fyrica , id est, Dominica a Domino nuncupatur Quia Domino dominantium,&Regi Regum in illa seruitur. Si autem quaeritur, qua occasione ad. nos, uestigia haec graecitatis aduenerint, dicendum dc Barbaros in E omana Republica militasse, & multos praedicaturum Graece,& Latine locutionis peritos,

' inter has bestias cum erroribus pugnaturos uenisse:& eis pro causis, multa nostros, quae prius non nouerant, utilia didicisse, praecipueque a Gothis, qui SVetae, cum eo tempore, quo ad fidem Christi, licethon recto itinere, perducti sunt, in Graecorum prouinciis commorantes, nostrum, id est, Theotiscum. Translatio sermonem habuerint.Et ut historiae testantur) posines sacrarii modum studiosi illius gentis, diuinos libros in suae literarum. locutionis proprietatem transtulerint, quorum adhuc monumenta apud nonnullos habentur. Et fidelium fratrum relatione didicimus, apud quasdam Scytharum gentes: maxime Thomitanos, eadem lo-

. , su tione, diuina hactenus celebrari ossisia. Hae au tem permixtiones & translationes uerborum,in om. . nibus linguis, tam multiplices sunt, ut propria singularum iam non sint pene plura, quam cum alii communia uel ab aliis translata

De imaginibus picturis. Cap. VI M. NVnciam de imaginibus tapicturis, quibus decus Ecclesiarum augetur, dicenda sunt ali

216쪽

De rebus ecclesiasticis. 61

qua.Quia & earum uarietas nec quodam cultu uti moderato colenda est, ut quibusdam stultis uidetur nec iterum speciositas ita est quodam despectu calia g ''m canda,ut quidam uanitatis assertores existimant. Quis enim sanum sapiens, contra id quod scriptumesi: Dominum Deum tuum adorabis, & illi soli se Deuth.6.uies. Et iterum, Non facies tibi omnem similitudine Exodi. ΣΟ. 'eorum, quae in coelo, uel in terra, uel in aquis sub terra sunt: putabit in tabernaculi uel templi constru- 'etione,secisse Moysen Sc Salomonem*Cum & ille secundum diuinam iussionem, cortinarum uarietate, & indumentum sacerdotale, diuersis ornauerit figuris: Et iste secundum sapientiam diuinitus sibi attri gaeo A. 16.butam, picturis Sc sculpturis, non tantum animalisi, sed etiam arborum & herbarum, pene omne opus templi distinxerit)Vterque insuper Cherubin similitudinem super Arcam & Propiciatorium statuerit' Adquid Cum certum sit & illos ita sensisse, & nos ita senti- ualet usus re debere: quod uidelicet non sint Deo debitis culti imagini m. bus & honoribus colenda, quae ab illis uel nobis fa- et sint uel fuerint, aut significandi alicuius mysterii causa: ut tabernaculi & templi structura omnia, aut . ob commemorationem rerum gestarum, ut picturae billoriarum: aut ob amorem eorum, quorum simili udines sunt,animis uidentium arctius imprimendae: ut imagines domini & sanctorum eius. Neque enim frustra superiori sententiae subiunctum est. Non adorabis, neque coles ea . Vnde uideli. . cet intelligamus , in his faciendis deuotionem ει utilitatem , qua commoueri uel instrui ap-Petimus, non esse culpandum: sed in his colendis, superstitionem & hebetudinem, qua spiritalem cultum ad corporalia traducere erronei nituntur, esse damnandam. Sane, si cui uidetur ars pi- - μs 3 cuidorum , uel fabrorum ob hoc culpanda, quasi ea po' Mi ς', suae ab ipsis sunt, emptu artis decorem & conue, ν' r nientiam.

217쪽

- malafridus. nientiam,ad cultum sui illiciant insipientes: pol

xit consequenter & Dei obtrectare facturis, quare ipse uel luminaria coeli tanti splendoris, uel herbas& olera tantae creaverit uenustatis & odoris:cum ipsa, sicut & aliae creaturae , a quibusdam errantibus, diuinis honoribus adorata sint& culta. Qui error non auctori bonorum ascribendus est, sed daemonum persuasioni , & hominum consensui iniquo , Plistissi, qui bonis in malum abuti didicerunt. Notandum ς iis inlisi uero, quod sicut quidam easdem imagines, ultra si satis est uenerantur, Ita alii, dum uolunt cautiores caeteriς in religione uideri, illaς ut quasdam Idola-GVedio. 1. xriM species respuunt,& praesumptionis fastu , sim- plicium corda scandalizant. Huius rei quaestio, a. pud Graecos saepe tantas contentiones excitauit, ut sub Gregorio Papa Iuniore, Constantinus Imper tor,apud Constantinopolim omnes imagines depo- 'S' fuerit. Et sub Gregorio Tertio, Roinae synodus, sit sacta, contra supradictam ut dixerunt) haeresim in qua firmatum est, ut sanctorum imagines, secundum priscum Catholicae inclesiae ritum, restituerentur. Ipsa denique querela Graecorum, temporibus bonae memoriae Ludovici Imperatoris, in Franciam perlata: eiusdem Principis prouidentia scriptis Sy-ctit' ἰμ' nodalibus est consutata. Quam etiam Claudius ψς σμ' quidam,Taurinensis Episcopus , sed in ueritatis iti- To risi nere, nominis sui similitudine nutabundus, inter caebareti με - teras uanitatum suarum ineptias, cupiens renouare: ' antequam diuersorum contra eum scribentium iaculis persederetur, suo iudicio damnatus interiit: &sortasse qui Imperatoris fidelium ueluti in nummo, contempsit imaginem,ante tribunal ipsius, protervitatis suae pariter & inquietudinis poenas exoluit. Non enim leuem iniuriam, taculi potentes sibi pu- 'il tabant illatam,si imaginem suam uel nomen, in quo

labet numismate, a subiectis despici cognouerint R

218쪽

De rebus ecclesia licis. 6,

escari. Non autem quia populus Israhel in deserto, uel Ieroboam Rex uitulorum fabricatione Deuostenderant) serpens aeneus, quem ex iussit Domini Moyses secit, contemnendus erat: quippe cum per cussi a ueris serpentibus, imaginarii serpentis con templatione, sanarentur: Quem quia populus, sem per ad Idolatriam procliuis , postmodum quadam superstitiosa ueneratus est religione, Ezechias Rexi Iuda religiosissimus legitur Degisse. Ergo cum Chrisianus populus, tanta sit in diuinis rebus docilitate, in interiora sipientiae spiritalis inductus cellaria : ut non dicam picturam & imagines, sed ne ipsos quidem sanctos homines uiuos uel mortuos , diuinis credat colendos honoribus, uel adorandos. RO-samus enim sanctos,uo ut ipsi praestent per se, quae saluti nostro necessaria sunt: sed ut ab auctore bonorum, a quo est omne datum optimum, & omne donum persectum, iitpote illi proximiores meritis, Rideo certius audiendi: impetrent quae saluti petentium oportuna non nesciui. Deum autem Oramus,

ut sua bonitate gratuita, meritis &intercessionibus sanctorum, tuq nobis iudicat commoda, largiatur. . Et huic quidem ut Deo, domino, iudici, creatori, omnipotenti,& saluatori, supplicamus: Illos uero, ut Dei amicos, domini famulos, patronos, uere honoratos, & pleniter saluatos, in adiutorium uoc mus.Tales esse preces fidelium, qui publicas Ecclesiae orationes cons yderare norunt,dubitare non po-- terunt. Cum itaque talis sit Christiani persectio sensus, non sunt omnimodis honesti & moderati imaginum honores abij ciendi. Si enim ideo, quia nouimus non adorandas nec colendas Icona , concul.

candae sunt & delendae picture, quasi non necessariae Dei nocivae : Ergo & quia credimus, quod cre, taromnium, qui ubique est, & coelum & terram implet,non habitat in manufacti estruenda sun t te . . ' ρέα

delenda.

219쪽

Vtilitas ex ricturis.

pla, ne uideamur, parietibus & tectis inclusum ere'

dere creatorem. Sicque poterit euenire,ut dum cavemus, ne uspiam sit aliquid, ubi insipientium mens posit errare, nihil pene habeamus quo uel deuotionem nostram exerceamus, uel simplices & ignaros ad amorem inuisibilium trahere ualeamus. Quantum autem utilitatis ex picturae ratione prouenia multipliciter patet. Primum quidem , quia pictura est quaedam literatura illite rato, adeo ut quidam priorum, legatur ex picturis didicisse antiquorum historias. Deinde ut breuitatis causam a termittam

plurima)in gestis Sylvestri Papae legitur, Constantinum Imperatorem, per thoracidas Apostolorum, lipsos in uisione uiderit, cognouisse. E t videmus aliquando simplices & Idiotas, qui uerbi ς uix ad si dem gestorum possunt perduci, ex pictura passionis Dominice, uel aliorum mirabilium ita compungi, ut lachrymis testentur , exteriores siguras cordi suo Ad Ti .r: quas lituris impressas. Ergo sicut omnia munda mundis,coinquinatis autem & infidelibus nihil mudum: quia inquinata sunt eorum, & mens & conscientia: ita malis,omnes uiae offensionis plenς sunt. Et sicut boni etiam malis bene : sic mali etiam bonis

male utuntur.

coclusi, δε itaque imagines & pictum habendae sunt, &ima Miuibus amandae: ut nec despectu utilitas adnuitetur, & haec irreuerentia in ipsorum, quorum similitudines sunt, redundet iniuriam: Nec cultu immoderato fidei s nitas uulneretur, & corporalibus rebus honor ni- . mie impensus, arguat nos minus spiritualia conri , templari. De templis altaribus dedicandis. cap.I X.

220쪽

o, De rebus ecclesianicis.

ratione docemur. Quia & Iacob Patriarcha erexisse lapidem legitur,& oleo desupersulto unxisse eum,&uocasse domum Dei: Idemque su per altare erectum inuocasse sortissimum Deum Israhel.Tabernaculum autem Moyses, & Salomon templum, celeberrimis dedicationibus consecrasse leguntur. Vnde in testimonium diuin et ostensionis & uisitationis, ignis de coelo descendens oblata consumpsit. Et supra utramque domum, sumus ac nebula diuinae protectionis apparuit. Notandum uero, quod non tantum in prima constructione templi dedicatio est celebrata, sed etiam secundo, uel tertio, post euersionem & pro phanationem eiusdem templi,propter peccata populi perpetratam a Gentibus, cum reaedificatum sub Zorobabel , siue sub Machabuis suisset purificatum, iterata dedicatione subsecuta. Unde ea, qui nouissio me facta est hyemis tempore, usque ad tempora passe sonis Christi obseruata cognoscitur, sicut scriptum est in Evangelio Ioannis. Facta sunt Encqnia in Hierosolymis : & hyems erat,&reliqua : Nam csterqduae aliis anni temporibus factet, septimo uidelicet S primo mense narrantur . Inuenitur etiam Concilio Agathensi statutum, ut altare ungatur & benedicatur. Haec quidem & alia exempla dedicandorum habemus templorum & altarium ., non minus ad hanc obseruantiam probabili ratione perducti. St. n. Pagani templa& statuas, erroris sui testimonia, daemon ijs deceptoribus suis, per quaedam execramen ra, magis quam Sacramenta, deuouere & dedicare noscuntur, ut & suam deuotionem diis, quibus placere desiderant, artius insinuent,& ad se inuisendos

dimonum gratiam hac familiaritate sibi concilient: sicut legitur Nabuchodonosor Rex Baby lonis secisse dedicationem statuae , quam erexerat in campo Duran. Quare non potius nos, templa & altaria,

nostre religiositatis indicia, Deo saluatori nolixo ,

viterata templi deri

catio.

De cons. A

Dedicatio, nes a Paga

nis factae. Danies Ditio deri

SEARCH

MENU NAVIGATION