Speculum missae ex antiquissimis quibusdam, ac uetustissimis Catholicae Ecclesiae patribus, à Ioanne Cochleo primùm laboriosè collectum, nunc uerò à F. Nicolao Aurifico Senensi Carmelita, recognitum, auctum, & locupletatum. Auctorum nomina, et quae n

발행: 1572년

분량: 616페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

Expositio Missa

sam aemulantes, qui solus dicebat. Nemo sinqui sit filius , nisi pater , & qui pater , nisi filius, & cui uoluerit si ius reuelare. Alleluia post

uersum iterum canimus, ipsum sequentes : qui rurituriis suβ Alleluia dicit, tum ait. Venite ad me omnes, qui' laboratis & onerati cilis, de ego reficiam uos. Et paulo post. Et inuenietis requiem animabus uestris. Vbi autem Euangelium legitur, ibi Epistola legi non debet,sed in subteriori gradu: Quia Ioannis praedic tio, ad Euangelii Christi altitudinem ascendere non potuit: Qui autem Epistolam legere uult, ubi pro- . . nunciatur Euangelium,Ioannis praedicationem cog 'c'Πρην quare temptat Euangelio Christi. Nec in eodem graMOqriidu Responsorium uel Alleluia cantari debet,quo re orte sivi . citatur Euangelium Christi: ne assimilari Apostolosita, vati sum uocatio uel lxxij. missio 'aut latio uideatur Euangelio Christi. Euangelium autem legitur, in quo Christus ore suo loquitur populo, ut Matthaeus ait, Et aperiens ossuum, docebat eos dicens. Beati pauperes spiritu, &reliqua. Vt sicut Christus post legem psalmos &prophetas,os suum aperiens locutus est populo: Ita post Epiliolam Responsorium & Alleluia, quae nunc celebrantur in Missis, pro his tribus Euigelium in Ecclesia legatur,ac si populo Christus ipse loquatur. Hoc

autem Diaconus lecturus,ab Episcopo,aut presbytero benedictionem petit. At ille, inquiens, ait Diac no, Dominus sit in corde tuo & in labijs tuis. Euangelium nanque bonum nuncium dicitur, quod annunciat nobis in suturo uitam post mortem, requie post laborem, regnu post seruitiu.Tunc demit per es Diaconus ad altare, accipit Euam tu. Et no indifferenter, sed eius partem ponens in dextero humero, vadit Iadam bone, Et duo Acolyti eum praecedentes, portant duo Coreostata,id est, duas candelas accensas , qui uenientςs ante ambonem diuiduntur a se,&tra.

soro

282쪽

Ex vetusto codice .

seunt Subdiaconus & Diaconus cum Euangelio per medium eorum Praecedunt autem Euangelium duae candeta, propter gemina dilectionem , Dei uidelicet S proximi: siue propter Duo Testamenta, quibus Matth. Iilluminatur genus humanu: Seu propter duos resurirectionis testes. Moysen uidelicet & Heliam, populuilluminantes. Candelae autem, Diacono Euangelium praedicate, idco in pauimeto, de manibus Acolytoruiuxta ambonem deponuntur, Ne quis conetur praedicare super id, quod in Propheticis, Eua gelicis & Apostolicis repperit doctrinis. Praeterea Thuribulum seu Thymiamaterium ascendendo &descendendo sem- Thuribuper praecedit Euangelium per medium pulpitum, notamen permanes diu in ambone, Quia passio Christi per Thuribulum signata est, quod significat corpus Christi passum. Fumus incensi orationes sanctorum. Carbones autem eius, sancti spiritus illuminationem designant, siue seruorem charitatis. Dum auxem legi abia ιὰ tur Euangelium, baculi deponuntur de manibuS, ut maria Iudaeis disientiamus , qui caput Christi arundine bis. percutiebant. Non enim est baculus necessarius, id est, humanu auxilium, dum ipsum Christum praesto habentes, eius uocem audimus : Cum aut humano utimur auxilio, ante, uel post Euangelium baculos in Audire manibus tenemus. Accedente igitur ipso Christo, id Euan. Hest, Euangelio , baculos dimittimus, quia humano rio capite

auxilio non egemus . Capita insuper nostra, dum alia Euangelium audimus,ab omni uelamine detegimus: nunc rata Iudaeis dissentietes.Quia Christus proprium caput ne uisu suum pro nobis spinea corona uelatum habuit. ad Aquit Diaconus autem Euangelium legens, ad Meridiem nem, ne uersus,significat Ecclesiam seruentem animo in amo eo pandire dei, eleuatam esse in magno culmine uirtutum . tur OmmVnde dicitur in Catico canticorii. Indica mihi quem mulum. dii git anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie. Hi r. I. Postea uero descendete Diacono de ρmbone, affertui Cunt I Euanῖς-

283쪽

, Expositio Missae

Euangelium primum Episcopo, aut presbytero, ad

osculandum. Deinde uniuerso Choro, necnon & po-Gr.2. puto. Deinde conditur in loco suo. Post lectum uero Euangelium, candelae in loco suo extinguutur, & ab Episcopo, Credo in unum Deum, cantatur. Thuribula per altaria portantur, & postea ad nares homimum seruntur,& per manum sumus ad os trahitur . Cantatur autem Symbolii, ut quia populus audiuit Christum in Analogia praedicantem, ostendat, quacredulitate eius susceperit doctrinam. Quod autemti,si ii Offertorij celebratur officium,nulli aptius conuenit quam his,qui obuiam Christo Hierosolyma properanti, sternentes uestimenta sua in uia, ramosque de arboribus frangentes exierunt. Turbae autem quae praecedebant,& quae sequebatur clamabant Osanna filio David &c. Illi enim uestimenta ramosque ossi

rebant: nos uero panem & uinum, Tunc, nuncque

cantu celebrato. Ideoq; illi hoc agebant tunc, nosq; modo:Vtostedamus ita nos, paratos esse pro statibus morti succubere, sicut Christus passus est pro nobis. Quod prim iiii quidem masculi offerunt, significat, I runitivam Ecclesiam sub Imperaroribus nondum Christianis multas iniurias passam . Ex hinc uer

offerunt Mulieres. Ecclesiam designantes nunc tran-. 'quilliorem uitam ducentem. Nouissime uero saces

. . dotes & Diaconi offerunt, sed solum panem : signisi cantes , nouissime plurima Ecclesiam passuram sub Antichristo tormenta. Ad ultimum uero Archidiaco mi aut quicuq; uicis suae ordine legerit Euangeliis, complens orationem cunctorii, infundensq; aquam Lyberar in calicem ex Amula Pontificis offert: Quod ad η m. robustionem in Sacerdote, & Levitas pertinet. Quiantia Dia quo magis hic patimur,eo amplius in futuro corona

Vprum et bimur. Τunc demum his ita ge is,ac rite ordinatis,

diacouo Diaconi retro post Episcopum liant: Et Subdiaconi, ante Episcopum, sed post altare: Vt ligia is centide μ

284쪽

Ex vetusto codice.

Diaconi quod Apostoli,tempore passionis, fugientes

ad horam, retro steterunt : Postmodum secuturi Dominum post passionem. Subdiaconi autem ante Episcopii stantes,designant eos, qui licet clam , disciispuli tamen cum Christo perstiterunt in passione. Ex quibus erant Ioseph ab Arimathia, & Nicodemus,

Necnon & Centurio constens,&omnis turba eorti,

qui percutientes pectora sua, Christum plangendo oreuertebantur. Altare nanq; crux Christi accipitur. Quaeritur quoq; , Cur Euangelio lecto uenien Subdiaconus, serat in brachio sinittro, & non in dextro, licem & desuper corporale Quod facile patet, si Christi mysterium animat uertimus. Ipse nanque Subdiaconus in sinistro brachio calicem seri, significans praesens breueq; tempus esse Trium spacio dierum, quo tulit calicem Christus in passione. Quia QM coin sinistra praesens intelligitur vita. Linum autem per pqrMς se inultas exercitationes ad suum peruenit candorem. ἄμφως. Sic nanque Christus ipse Subdiaconus factus portat Corporale super suum calicem, Quia suorum pata. sionem sanctorum lineas habuerint mentes, id est, permultos labores candidas super propriam gestat

passionem. Patena nanque crux, sue sepulchrum accipitur. QVi PaIn dextera enim aeterna intelligitur vita . Patena er M. go geritur in dextera, quia per crucem, eam signif- Amriagicantem, Christus ad aeternam redi jt uitam . Amu- nHs via fu Iae autem,cum quibus osterimus nostram deuotione cdoq-- ί

significantes puram, in calice suscipiuntur a Diaco Randamno : Quia idem Christus, factus Diaconus ait: Non quod resi ueni ministrari a quo qua, sed ministrare. Cum qui1 g quis cin suo calice, hoc est, passione, eandem deuotionis expi/dor nostrae suscipit puritatem . Oblata denique coria malorώς pus Christi designans, non nudis manibus, sed lauo tiras Mnibus, multo labore si udiorum candidis ossertur : Matth. Quia christus non nisi a mente carnem cum viiij a P I,

285쪽

ecreta orato.

legitur.

i Expositio Misse

& concupiscentijs crucifixam habente,suscipitur. Osserentibus autem hominibus Cantus celebratur, ut ostedatu Debere homines gratias & laudes Deo referre, dum manibus caeterisque membris agere satagunt opera,quibus ei placere ualeant. Prima autem oratio super corpus Christi suturum, Secreta dicitur, & secrete cantatur: Quia de Gentilibus, qui erant uenturi in corpus Chritis,antequam idem co-secraretur in cruce, secreto & mystice prophetabatur. Si ergo Christus solitudinem quaesiuit in ora. tione,quanto magis nos oportet quaerere & tacite v Gare,qui undique circundamur tumultibus uitioruttiitq=fe- δc immansuetudine saeculi 3 Vtile est enim omnem σέ stra orationem specialem sacerdotum secretam esse, ut q' ' non cogitent, quomodo placeat compositio oris populo, sed solummodo pensent,qualiter mens possit placere soli Deo, quem orant. Praefatio autem praelo utio dicitur. Haec nanque oratio, praelocutio est totius secuturae orationis, quae fit super corpus consecratum : a Τe igitur, usque ad Agnus Dei. In hae enim praeloquitur sacerdos grates, laudesq; Deo , ut melius ad consecrandum corpus Christi Iesu possit peruenire, sinita autem laude sacerdotis, totus simul canit Chorus, Angelicum hymnum, Sanctus Sanctus Sanctus: ut una aequalisq; gloria laus & holarib, ει nor decantetur patri & filio & spiritui sancto. Cur Te igitur secreto canitur 3 Vt Christo obediatur, di i

centi. Tu autem cum oraueris,intra in cubiculum tuum,& clauso ostio ora patrem tuum. Moris naq; fuit sanctorum patrum, ut cum uellent specialiter orare, primum Deo laudem agerent, &postmodum orationem secretam perficerent. Ipse enim Christus uenturus ad consecrationem corporis sui,solus secreto orabat. Et ob id nos quoque in consecratione corporis eius,secretam facimus orationem. Quod aute Diaconus,calicem cum sacerdote eleuans, partem eius

286쪽

Ex vetusto Codice:

eius sinone tangit, partemq; detectam relinquit: significat sudarium, quod erat super Iesum , non t

tum corpus eius tegens.

Sex autem sunt ordines Crucum in Τe igitur: Quorum primus est, ubi dicitur. Et benedicas haec dona &c. Propter legem uidelicet Naturalem, id est, Quod tibi non uis , alij ne facias. Quae fuit ab Adam usque ad Moysen. Quia etsi illius temporis

sancti patres non uiderunt crucem Christi, cruciatu tamen carnis pro eius amore tulerunt. Secundus ordo crucum est, ubi dicitur. Quam oblationem tu Deus &c. Ob lege per Moysen catam.Sub ipsa enim sancti patres ob Christi desiderium, eius cruciatum toleraverunt. Tertius ordo est, ubi narratur. Et accipiens pane in sanctas, dc uenerabiles manus suas &c. Sex erit

nes crucum

in Missa.

Tobiae 4 Mattb.I. Propter Prophetarum praeconia. Qui suerunt a Samuele Propheta usque ad Zachariam, eiusq; filium

Ioannem Baptistam, qui etiam uiuis manibus eum accipiebat. Deinceps uero sequitur. Quartus ordo ubi lub insertur. Hostiam puram &c. propter Euangelium,quod Christus tempore suo uitam Euangelizavit: Quia ipsis diebus cruciatum Christi serentes sancti, eius corpus adunaverunt. Quintus post sequitur ordo, ubi dicitur: Per quem haec Domine Omnia semper bona creas. Gentilium Ecclesiam tangens, quia Christi corpus aemulantes , eius cruciata perpessi sunt. Sextus denique ordo sequitur, quando prosertur: Per ipsum & cum ipso & in ipso: Pxopter plenitudinem in iaculi fine gentium, & omni. Rema. 1 r. Israel salutem : Qui complentes simul Christi compus, maxime Christi crucem, hoc est, cruciatum, patiuntur. Senarius enim numerus, partibus suis computatus,primus persectus est sine altero. Quinque igitur ordines crucum, qui fiunt ante sextum, quando cum oblata calix tangitur. Quinque sunt secuti atates, usque ad Chesiit aduentum. Sextus uero Or- .do,sexta

287쪽

Expositio Missae

do,sexta est aetas, a Christi aduentu usque in 'culi finem. Quod aute Diaconus calicem tenens exalIoan. is. latum, coram Pontifice ponit in altare, significat Ioseph,Christi corp us d e eruce deponentem, & in monumento suo recondentem. Caeterum, quod corpus

Christi in altari permane donec Tres compleantui orationes, id est, Praeceptis salutaribus moniti, &ipsa oratio Dominica , Pater noster, & Libera nos quaesumus Domine: significat corpus tribus diebus in sepulchro quieuisse. Post tres autem orationes, corpus Christi aufertur de altari, quod pro sepulchro in hac significatione accipitur, Quia post tres; dies corpus Christi de sepulchro surrexit. Quod autem Acolythus tenet patenam in syndo Gid . ne p raram, Nicodemo conuenit, qui serens mixturam Myrrhae & Aloes, quasi libras centum, accepit cum Ioseph corpus Christi, & unxit illud. Ideo autem paratam tenet Acolytus patenam, ut quacunq; hora, iuxta ordinem uoluerit Diaconus de altari domini corpus offerre, parata habeat uasa. Quid est: autem, quod Subdiaconus corpus suscipiens Christi a Diacono,& ab Angelo qui uerba Christi annunciat: discipulis primum, id est, presbyteris, desertad frangendum, pollea uero populo ad communicadum: Nisi quod mulieres, in Subdiacono significatae ab angelis suscipientes resurrectionem Christi, di Septem scipulis detulerunt 3 Quod autem Subdiaconustulones in quiescit, dum oratio dominica canitur, significat mueratione δε lieres,quae sabbato siluerunt. Sabbatum autem se inica se. ptima dies est, & septem petitiones in oratione Do- πώ e- minica complentur. Quarum prima est,riter noster Hem dona qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum : In qua petimus sapientiam coelestem. Secunda est, Adueniat regnum tuum: Vbi petimus intellectum credulita uia T. tis. Quia per credulitatem uenimus ad intellectum 3- r. I 3. qui in regno plenius dabitui futuro, quando non iaper

288쪽

Ex vetusto codice. 97

per speculum in aenigmate, sed facie ad faciem uide bimus & intelligemus. Tertia petitio est. Fiat uolui tas tua, sicut in coelo & in terra: Tertium quippe donum petimus, id est, consilium : ut uel ut Dei prouidentia in canestibus omnia per consilium reguntur, ita & nostrae mentes ab eius consilio in terra corporis degentes, mereantur dirigi. Quarta petitio est, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. In hac uero sortitudinem petimus, cui panas conuenit. Vnde canitur, Panis uiuus qui de coelo descendit, cor hominis confirmat. Quinta est. Et dimitte nobis debita nostra, sicut & nos dimittimus debitorib nostris. In hac petimus scientiam : Quia quisquis scientia perfruitur, scit, quod iustitia puniat, &misericordia dimittat. Sexta est. Et ne nos inducas in tentationem: Sextum nanque petimus donum, id est, Pietatem: ut quando trahimur a noltra fragilitate usque ad immundam cogitationem, ne nos dimittat diuina pietas induci usque ad peiorem uoluntatem di pessimam operationem : siue a suggestione usque ad delectationem & consensum. Septima demum petitio est: Sed libera nos a malo : Quae uero Dei timori congruit. Timeamus ergo statres dilectissimi dominum uelut serui,&diligamus ceu filij patrem :non praesumentes eius uoluntatem praeterire. Et ipse liberabit nos a timore nocturno & ab omni malo, scilicet carnis delicto, uel diabolico incursu, seu ab homine pravo . Panis autem cum cruce in vinum mittitur, dicente sacerdote. Pax Domini sit uobis csi: Vt ostendatur, Christi animam ad eius corpus redeuntem , Et pacificata esse non solum quae in coelo sunt sed et am quae in terra. Quare homines sibi inuicem osculum dant, quod est pacis signu, ut ostendant, se coniunctos in corpore Christi , per qtie pa facta est in coelo & in terra. Quare autem panis frangizur in patena λ ut rememoretur panis uitius e se fra

Oseulum pa

289쪽

De Missa

Lucae ulti.

Expositio Misce

ctus nobis,qui de coelo descendit per unitatem per sonae. Agnus Dei quare cantatur λ Vt oremus Christum nunquam desistere misereri nostri, qui nos seratus est in passione. Denique orantes post Communionem Cantores, ut ostendant, Christum in populo eius corpore & sanguine corroborato,manere. Ex hinc a sacerdote postulatur populo aeterna benedictio, Quia Christus coram discipulis manducas ct bibens, cu resurrexisset a mortuis, Reliquias eis dedi eleuatisq; manibus ipsis benedixit,. His enim discipulis data benedictio intelligitur perennis. Episcopus autem his ita gestis , ad propria redit: Quia Christus omnibus ex ordine copletis,ad coelos ascendit. Τunc demum a Diacono dicitur. Ite Missa est, i est, Ite cum pace in domos uestras, quia transmissa est pro uobis oratio ad Dominum, Et per Angelos, qui nuncij dicuntur: allata est in diuinae conspectum maiestatis. Respondens autem, populus, Deo. gratias dicit: Quia Apostoli post ascensionem adorantes Iesum, regressi sunt in Hierusalem , cum magno gaudio, & erant semper in templo, laudantes Deu,& benedicentes Dominum .

LIBER

290쪽

LIBER PET. DAMIANIEΡISCOPI QUONDAM

U I APPELLATUR

Dominus vobiscum .

Vixit Author Libri. Anno

Domini. II. L.

PETRI DAMIANI VITA

Ex Tritemio. E T R v s Damiani , ex Monacho diui Patris Benedicti,Episcopus Ostiess,& sacrosanctae Rom. Ecclesiae Cardinalis, vir in diuinis scripturis studiosus & eruditus,& sa cularium literarum non ignarus,ingenio mitis & acutus , eloquio placidus & compositus,& ad persuadendum satis idoneus, non minus sanctitate quam eruditione clarus &N a insignis

SEARCH

MENU NAVIGATION