Speculum missae ex antiquissimis quibusdam, ac uetustissimis Catholicae Ecclesiae patribus, à Ioanne Cochleo primùm laboriosè collectum, nunc uerò à F. Nicolao Aurifico Senensi Carmelita, recognitum, auctum, & locupletatum. Auctorum nomina, et quae n

발행: 1572년

분량: 616페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

tentiarum distendens, uento spiritus sancti

committo, Ipse autem secundum cursum tribuat,qui nutu mare uentosq; tranquillat.

Praefatio Authoris.

L E R o sque uesania captos piget me mente cons Iderare, quo S non pudet abominanda Poetarusigmeta,ac captiosa Philosophorum argumenta, summo conamine indag re : quae mentem a Deo distractam, uitiorunexibus insolubiliter solent innodare: RGligionem autem Christianae professionis penitus ignorare, per qua animam liceat perhenniter cum Deo regnare. Cum sit summae dementiar,uitam Tyranni uelle scire, &edieta Imperatoris nescire e Atque ea, quae quotidie necessario facias, non intelligere. Porro, quid consert animae pugna Hectoris uel disputatio Platonis, aut carmina Maronis,uel Neniae Nasonis,Qui nunc cum suis consimilibus ardent in carcere infernalis Babylonis, sub truci Imperio Plutonis λ Dei autem sapientia maxima gloria hunc cumulat, Qui prophetarum & Apostolorum fa- na& scripta inuestigando iugiter ruminat,

322쪽

Irqquot nunc in coelestis Hierusalem palatio

cum Rege gloriae exultare ne moe dubitat. Sapientum nanque iudicio,tantum disteri a non intelligente intelligens,quantum a cae

co uidens. Qui enim no intelligit quid agat, est ut caecus,qui nescit quo vadit: & ut Tantalus in medin undis siti deperit. Et licet simplicitas fidelium Deo nostro placeat, tamen intelligentiam sapientium, quantum lucem prae tenebris,approbat.Ob hanc causam,ut iussistis, libellum de diuinis officiis aedidi: cui nomen Gemma animae indidi, quia uidelicet ueluti aurum gemma ornatur', sic anima diuino officio decoratur. In primis igitur de Missa,per quam nobis uita redditur,&de Ecclesia,in qua agitur: & deministris Ecclesiae,per quos celebratur, vudeamus.Deinde de reliquis horis, quae sunt debitum nostrae seruitutis,edisseramus.Tertio de solennitatibus totius anni dicamus.ctuarib de concordia officiorum rite subiungamus.

ferat a non intessi te. Gemma anim'Trolixior

est igitur liber iste qu his habetur

323쪽

ELENCHVS

Huius operis.

De Diacono. Cap. I De Candelis. Cap.Is De Pu ito. l-Cv.I6De Salutatione signis. Cop.II De Baculis. Cap. 18 De sermone ad populum. Cap. Is De quarto Hycio. Cap.2 De sacrificiis . Cap.2 I De sacrificantibu e Cap. 22 De septem sacrificiis legalibus. CV.23 Desacrificio Chrinianorum. Op. 26Desacrificiopams. CV.2s Signiscatis de pane. Cap. 26

324쪽

1 Is

De suerificis mλL , cap.27 De sacrificis aqua CV.2a De forma panis in Euchari a. Cap.rs Cur quotidie Missa celebratur. Cap.3. De Jubdiaconis. cap.3 LDe Cantore. Cv.3 De secreta. - Ο.3ς De Praefatisnec Cap-3 De sacrifcio Angelorum . CV 3 ς De quatuor ordinibus. Cap. 36

De septem sacrisiccis.

De quinque orationibus. Cap. 3 L

De pacis inculo. M. Cap.s De fractione oblatae. Cap.sς De tribus partibus oblatae. Cap. 16De tribus communicationiw-. Cap. 7 De dominico paue . Cap. ssDe orationesuper populum Cap.s s

325쪽

tio dicitur.

I Gemma animae DE MISSAE OFFICIO. Cap. L

Iss A a quatuor causis noπmen accepit, duabus a Legatione, & duabus a missione Missa quippe dicitur Legatio, quia in eius ossicio, nobis legatio Christi representatur, quia pro humano genere patris Iegatione sungebaturo Hem, Misa legatio dicitur, quia in ea sacerdos pro Ecclesiae ad Deum legatione fungitur. A mi sione Missa dicitur, quia populus, qui quasi ad iudicium conuenit, peracta causa a iudice dimittitur. Item, a missione dicitur, quia populi conuentus, qui ad uesperam Rad matutinas quasi iure tenetur, celebrato sacrificio,dimittitur. MisIa autem in septem ossicia distinguitur. In quorum primo Christi legatio agitur: Quam Moyses pra gurasse cognoscitur, qui Deus gentilium , Papa sacerdotum , Moses ReX populorum legitur. A Deo nanque, Deus rum chritu Pharaonis, Propheta Ad ron sacerdotis, dux populi inessii. constituitur. Hic legatione Dei in Aegyptum sungitur a senioribus & populo suscipitur,populum dispersum congregat, Aegyptum signis perdomat,oppressos a Tyranno de dura seruitute liberans, de Aegypto educit, in terram repromissionis inducit: Sic Christuq Deus Deorum, lacerdos sacerdotum , Rex regum, legatione patris in mundum s ungitur , ab Angelis & pastoribus pallores Ecclesiae typum exceperunt: Qui filios Dei, qui erant dispersi, in unam fidem congregat, mundum uarijs signis subiagat, oppressos a Diabolo libcrans, de Inferno educit, in Patriam Parad; si inducir. Hoc totum representat nobis processio Episcopi, qui gerit figura Christi.

326쪽

De antiquo ritu Missarum. II 6

De Campanis.

p. II. Postquam campanae sonuerint, Pontifex ornatus procedit. Quem septem , colyti cum luminibus praeeunt, poli quos septem Subdiaconi cum plenarijs incedunt. Item, post hos septem Diaconi gradiuntur quos xij. priores sequuntur, Itempo1t hos, tres Acoluti cum Τhuribulis uadunt, qui incensum gerunt. Post quos Euangelium ante Episcopum sertur, quod inter duos ambulas sequitur, eumq; Principes cum populo comitantur. Ouiduchorum ingreditur, a cantoribus cum uersu Gloria patri excipitur. Quibus ipse pacem porripit, deinde ad altare uadit, Finito cantu, orationem dicit, & tuc sedere pergit. Quidam de ministris cum eo sedet, quidam ei assistunt: hoc quasi praesentiam Christi nobis exhibet. Campanae sunt Prophetae, Campanae sonabant, quia Prophetae Christi aduentum praenunciabant. Pontifex templum ingreditur,& Claristus in mundum ad Ecclesiam ingreditur, Episcopus de Secretario ornatos procedit, & Christus de utero uirginis, decore indutus , tanquam sponsus de thalamo processit. Diaconi & Subdiaconi &Αcolyti, qui Episcopum praecedunt, designant prophetas &sapientes, &scribas, qui aduentum Christi in carne, mundo nunclauerunt. Diaconi Prophetas significant, qui Christum iam uenisse & adhuc uenturum populo praedicant, & ex Euangelio futuram uitam nunciant. Subdiaconi cum plenarijs, D. pientes praeserunt, qui plenitudinem diuinitatis in Christo corporaliter retulerunt. Sapientia, id est , Subdiaconi vadunt in medio adolescentularu Tympanistriarum, ut doceant, quid Tympanistae laudare debeant. Tympanistae sunt cantores, laudes r sonantes. Adolescentulae sunt nouae Ecdesiae, Deulaudantes edomita carne, Acolyti cum luminibus

clero.

re segnificas

Campana a Procedensio ornatis

327쪽

res.

x. Ordines in processio

ne. Luc. 2.

I uo chori

Gemma risimae

typum scribarum gerunt, qui lumen scientiae, scrupturas exponendo, fidelibus ministrauerunt. Qui ideo singuli discernuntur septem, quia per septem dona spiritu Tancti Sacramenta Missis perficiuntur. Priores cu Capellanis, qui eos sequuntur,xij. Apostoli accipiuntur: Tres Acolyti, qui Thuribula cuincensu serunt, sunt tres Magi, qui munera nato Chri: to obtulerunt. Evangelium ante Episcopuiri portatur, quia per doctrinam Christi nobis uia ad uitam paratur. Episcopus ab duobus educitur, &Christus a duobus testam eris per Prophetas & Apostolos mundo in uehitur. Turba populi interim Episcopum comitatur, quia Christum populus fideliuad coelestia sequi conatur. Dum praesens ossicium agitur in Ecelesia, non sedetur, quia labori Christi deputantur,qui ad cultum Dei uocantur. De Curru Dei. Cap. III. INterim dum chorus canit, Episcopus quasi in curru uectus, ad solennitatem vadit. Quia currus Dei decem milibus multiplex legitur, & comitatu SBpiscopi decem ordinibus distinguitur. Scilicet primus ordo sunt Ostiarij. Secundus Lectores Tertius Exorcistis. Quartus Acolyti. Quintus Subdiaconi. Sextus Diaconi. Septimus Presbyteri. Octauus Catores. Nonus Laici. Decimus sceminae: Ita Christias hunc mundum intrauit. Dum Chorus Prophetarum cecinit, curru scriptum uectus, sanctorum ordinibus comitatus Cantores uenientem Episcopii,

cum Gloria Patri excipiunt. Et Angeli Christum aduenientem, cuin Gloria in excelsis susceperunt. Duo mori laudes concinunt, quia duo populi, scilicet ludari & gentiles, Christo aduenienti cum laudibus occurrerunt. Per cantum Introitus accipitur laus Ecclesiae de Iudaeis: Per gyrieeleyson uero laus

328쪽

De antiquo estu Misseruin, III

ro laus Ecclesiae de gentibus. Per Gloria in excelsis autem , utriusque Chori laudatio in fide Trinitatis, pro adipiscenda aequalitate Angelicae dignitatis . . Per Introi tum quoque, ordo Patriarcharum nobis Mysteria

repraesentatur, per quos Christus uenturus praefi- introitus. gurabatur. Per uersum Propheticum , ordo Prophetarum insinuatur, per quos Christus nasciturus praenianciabatur. Per Gloria patri, ordo Apostolorum commemoratur, per quos Christus iam uenisse praedicatur, a quibus & Trinitas Ecclesiae insinuatur. Per introitum secundo repetitum, ordo doctorum notatur, per quos Christus adhuc uenturus adiudicium narratur. Porro per Xyrieeleyson, diuersarum linguarum populi declarantur : a quibus

Christus in gloria cum Angelis collaudatur. De ingressu Episcopi. cap. IIII. Episcopus ingrediens , pacem populo porrigit;

uuia Christus in mundu ingrediens, pacem hu-

mano generi attulit: qua in primo parente amisit. Deinde sanctuarium intrat, inclinatus coram altari orat: consessionem faciens, Indulgentia implorat, j v quia Christus Hierusalem passurus intrauit, pro no- I 'bis leuandis se i n mortem inclinauit, in coena patre pro Ecclesia orauit,poenitenti& confiteti Petro uel Luc. 23. Latroni,deinde omni populo peccata donauit. Post haec,duos sacerdotes osculatur. Quia per Chrisia Dbe. 1. lapidem angularem, duo parietes in una fide copulantur : Deinde caeteris ministris a dextera leuaq; pacem dabit, quia Christus pacem his qui lotime, dc his qui prope praedicauit. Et ab Oriente & Occidente uenientes in uinculo pacis sociauit. Altare,& Euangelium osculatur, quia passione Christi homines Angelis in pace sociantur: Per altare nanq;

Iudati, per Euanzelium gentes denotamur. Post haec

329쪽

excelsis. Nax nobis.

ollecta iudextera parte. Sedes.

Gemma animae haec Thuribulum accipientes, altare thurificant, in figuram Angeli, qui in Apocalypsi cum aureo Τharibulo altari astiterat. De quo sumus aromatum in conspectu domini ascendebat, quia Christus magni consilij Angelus, in ara crucis se pro nobis obtulit, cuius corpus Τhuribulum Ecclesiae fuit, ex quo Deus pater suauitatem odoris accepit,& propitius mudo extitit. Fumus aromatum, orationes sanctorum sunt, quae super auream aram Christum, per charitatis ardorem uel illuminationis spiritus sancti carbones incenta, ad Deu ascendunt. Deinde altare osculatur , quia Christus pro nostra pace in ara crucis immolabatur. Deinde Gloria in excelsis incipit, &Chorus concinit, quia Christus per mortem suam gloriam Angelorum hominibus restituit, in qua sanctorum populus laetabundus laudes perstrepit. D hinc ad populum se conuertens, Pax vobis, dicit, quia Christus a mortuis resurgens, pacem Ecclesiae reddidit, suisq; Pax vobis dixit. Deinde in dextera parte orationem dicit, quia Christus iam a morte ad uitam transijt, nosq; de exilio in patriam tranis stulit. Oratio autem illa benedictionem significat, qua coelos asce surus suos benedicebat. His peractis, Episcopus sedere pergit, & Christus omnibus rite peractis coelos ascendit, & in dextera patris sedens quiescit. Quidam cum Episcopo sedent, Quidam ei assiliunt, quia quidam electi nunc cum Christo requiescunt, plurimi adhuc in labore ei hic seruiut. De Cereonatis. cap. V. FPiscopo ascendente ad sedem, Cereostata mutantur de locis suis in ordine unius lineae, excepto primo, usque ad altare . Per Cereollata uaria dona spiritus sancti exprimuntur: Per lineam una

unitas spiritus sancti in singulis donis denotatur. A

330쪽

De antiquo ritu Missarum. II 8

primo incipit, quia spiritus sanctus a Christo procedit usq; ad altare,id eit,ad corda electoru peruenit., De Ministris. cap. VI.

DIacones qui Episcopu praecedentes altare osculantur, designant i ullos , qui ante Christi aduentum pro ueritate patiebantur. Deinde poli Epistopum erecti stabunt i quia plurimi Chrisi uelli-gia sequentes, pro eo mortem subierunt. Quidami a deestri es, quidam a sinistris stant,quia deηxexδ ςψ' na j-δtemplativam, liniitra activam uix4m signifiς-x' . I' k,. a .ihi

dextera flantes, sunt in contemplativa uita Christo iministrantes, In sinistra consistentes, sunt in activa I 'duita Chri ilo seruientes. Duo Diaconi uicissim uadunt altrinsecus osculari latcra altaris,quia Christus misit binos discipulos ante faciem suam, in omnem ciuitatem . Osculum eorum significat, ubi intrantes dicunt, Pax huic domui . Altare corda electorum . Potica reuertuntur ad Episcopum,&discipuli reuersi sunt ad Christum, nunciantes opera signorum. Quot Diaconi sunt, tot Subdiaconi, & Acolyti esse debent. Septem Diaconi ideo sunt, quia Apostoli septem Diacones in ministerium elegerunt, Et quia septem dona spiritus sancti Sacramenta Lue.Io. Missae conficiunt.Ideo etiam septem Diaconi mini- Si septet strant,quia discipuli septem poli resurrectionem in Diaconi piscando laborabant, quos dominus ad praedicandu fuerint. inuitabat. Per septem autem Subdiaconos, septem columnae domus sapientiae accipiunrur. Per septem Ioan. 2I. Acolytos, septem lucerial tabernaculi, uel septem Prouer. ccandelabra in Apocalypsi intelliguntur. Si quin- E OA ab que Diaconi ministrant, tunc hos quinq; , designat, Si quinq; qui domino in resurrectione puellae affuerant. Apocal a Quinque autem Diaconi seruiunt, quia haec Sacramenta quinque partes scripturae docuerunt. Vetus

SEARCH

MENU NAVIGATION