Speculum missae ex antiquissimis quibusdam, ac uetustissimis Catholicae Ecclesiae patribus, à Ioanne Cochleo primùm laboriosè collectum, nunc uerò à F. Nicolao Aurifico Senensi Carmelita, recognitum, auctum, & locupletatum. Auctorum nomina, et quae n

발행: 1572년

분량: 616페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

tu . Numerus

to par, sed mpar este

I ebet, σ

Gemma animae enim Test.in legem & Prophetas diuiditur, Noli a

is actus Apoliolorum & Epistolas eorum, & Prophetiam Apocaly partitur. Quinque autem Acolyti iunt, quia quinque libri Moysi haec testi ficati sunt. Ires Diaconi subministrant, significat tres Apostolos qui domino in monte transfigurato aderant . Tres Subdiaconi sunt, quia lex & Psalmi, dc Prophetae haec Sacramenta praedixerunt Tres Acolyti sunt, quia fides, spes & charitas haec mysteria perficiunt. Unus Diacouus si ministrat, illum adolescentern, qui domino in passione adhaesit, scilicet Iacobum significat, quando reiecta syndone nudus profugit. Per unum quoque Diaconum designatur Stephanus, qui solus sua morte Christum est secutus: Unus Subdiaconus seruum, quia uniuersitas scripturae hoc sacramentum docuit : Ab uno Acolyto seruitur, quia in unitate tantum Ecclesiae hoc Sacramentum conficitur. Da Aeolutis.

p. VII. AColyti usque ad orieeleyson Iumina tenent,

quia doctores illuminatores Ecclesiae, uerbo& exemplo lumen fidelibus praebere debent, quoadusque ipsum Deum moribus inuocare incipiant, MChristum ueram lucem omnem animam illumin re cognoscant. Septem cerei, sunt septem dona spiritus sancti. Cereus in medio stans, est Christus.

Deinde lumina ordinatim uersus Episcopum disponuntur, quia septem dona spiritus sancti per Christum Ecclesiae tribuuntur. 1colytus qui fert Thuribulum, designat Ioseph, qui undique circumtulit Christum. Significat etiam Piulum Apostolum qui praedicando Christi odorem portauit per totum mundum. Sex uel quatuor, uel duobus ministrare

no licet,quia par numerus diui di potest, x Ecclesia scindi

332쪽

De antiquo ritu Missarum. Irs

scindi non debet, & ideo numero Deus impare gaudet.

De I burdulo. Cap. VIII. THuribulum nanq; significat corpus dominicu. Incensum eius diuinitate, ignis spiritum sanctum. Si est aureum, significiet eius diuinitatem omnia praecellentem: Si argenteum, demonstrat ipsius humanitatem omni sanctitate nitentem. Ignis spiritum sanctum, Si est aureum, significat eius diuinutatem : Si cupreum, declarat eius carnem pro nobis fragilem: Si serreum, insinuat eius carnem mortua, in resurrectione mortem superantem : Si quatuor

lineas habet Thuribulum , significat quatuor ' et elis constare corpus dominicum , quatuor uirtuti bus : Prudentia, sortitudine, iustitia, temperantia fuit plenum. Quinta linea,qnae Thuribulum abinuicem separat, designat animam Christi, quae se in morte a corpore seqnestrauerat. Si autem tribus luneis continetur, significat quod humana caro & anima rationalis &uerbi diuinitas una perlona Chri iuessicitur. Quarta, quae partes diuidit, est potestas , qua animam pro ovibus in morte posuit. Si uero una linea tantum sustentatur,designat, quod ipse solus absque sordea uirgine generatur, & solus inter mortuos liber praedicatur: Circulus cui haec Omnia innectuntur,est Deitas,a qua haec omnia contunentur, cuius maiestas nullo termino clauditur-

Da secundo officis. cap. IX. IN superiori ossicio de capite noltro Christo agebatur. In sequeti uero , de corpore eius Ecclesia agitur. uia Maria soror:Moysi praefigurabat, quae populo liberato praecinebat,& turba canticu respondebat: Sic Episcopo residete, Lector Epistolam in Pulpito recitat, & chorus canticum resonat: Quia Christo in coelis resident doctorum ordo scriptura

mundo

333쪽

Gemma animae mundo intonuit , & omnis ubiq; populus laudem

Christo insonuit. Altior locus ponitur Episcopo , ut superintendat & tanquam populum custodiat, ut satrium uim tori altior locus sit, ut uineam custodiat: Sic

dominus in alto coelorum sedens, custodit, currum suum, id est, ciuitatem suam, uidelicet, Ecclesiam . Subdiacono legente, solemus sedere.Lectio, est precatio. Sessio obauditio, respub. credetiit cosessio Lectores & cantores sunt Domini negociatores. Subdiacono Epistolam legente, cerei, uerso ordine, ab Oriente in Occidentem rursus pontitur,quia lumedoctrinae ab Oriente in Occidentem , id est, per totum orbem per A postolos diffundebatur. Per graduale concisio Ecclesiae de Iudaeis intelligitur . Peruersum , conuersio Ecclesiae de gentibus accipitur. Per Alleluia utriusq; in fide latitia exprimitur. Sequentia cantum uictoriae designat,qua uictorum ani. mae in Deo uiuo pro sua liberatione exultant Sicut silij Israel pro sua ereptione canticum uictoriae canebant.Vnde quida longa Neuma cu organis iubilat, quae Iubitu uocatur, quia plausum uictorii laetantiu imitantur. Episcopus a dextris altaris sedens , uersa facie ad Chorum, laborantes intuetur,quia a dextris Dei sedens, uersa facie ad Ecclesiam, singulorum corda intuetur,& pro se laborantes remunerari pol λ7. . licetur. Vnde dum Stephanus pro eo laborauit , ad 's exit. adiuuandum eum surrexit.

De cantoribus. caput X.

CAntore , qui Choros regunt, sunt Apostoli,

qui Ecclesias Iaudes Dei instruxerui. Hi, si gra- duale cantant, significat eos, qui in activa uita Christo seruiunt. In gradibus cantores stabunt: quia iusti tores tu de uirtute in uirtutem in scala charitatis ibunt. Qui radi M. Alleluia cautant,designat eos, qui in contemplativat uita

334쪽

De antiquo ritu MIctrum. Isto

uita laudant. Hi cantantes altius cosistunt,quia tales an cellitudinem uirtutu coelestia contemplando scandunt. Sectuentiam Chori alternatim iubilant: quia irequentiae angelorum & hominum in domo Dei. Deum in iaculum taculi laudabunt. Deseruo Arante. Caput XLLE'itur in Evangelio de seruo arante , quod peracto opere de agro domum redeat,& post seruitium Domino suo impensum, ad conuiuium recumat. Ager Dei sunt corda fidelium: Seruus arans , est ordo praedicantium. Per lectorem Epistolis, doctor primuntur. Qui agrum Dei praedicando coluerant.Per Responsoria fideles, qui per bonam opera. tIonem respondentes, fructum iustitiae protulerunt. Axatrum est nostrum seruitium : Boues hinc inde trahentes, sunt utriq; totis uiribus canentes. Prae- Centor, qui cantantes manu & uoce incitat, eis sexuras qui boves stimulo minans, dulci uoce bubus Iu Dilat. Lector legem domini dat auditoribus, quin inper uocati sunt per ossicia cantorum in schola Dcti ad nuptias . schola dicitur uacatio, in qua si quis adhuc surdis aurib. cordis torpescit, cantor cum excella uoce tuba sonat in aurem eius dulcedinem meo ut excitetur.Cantores qui respondent primo canentl . vox est auditorum quasi euigilantium &Deum laudantium. Versus est arans seruus: Per dulcedinem modulationis scinduntur corda carnalium,e aperiunt more sulci in consessionem uocis&aachymarii. Arat qui aratro copunctionis corda scin m. in lectione paticit auditor quasi quod amodo bos Mos ad hoc pascitur, ut in eo opus agri culturae exerceatur Bos est praedicator : Cantor bubulcus, qui Iubilat bubus, ut hilarius aratrum trahant, scilicet ιmigat canentes, ut laetius canant. Terra scinditur, quando

Ustica in

inare ritualiter. a

335쪽

Ioannes

sum praedi

Gemma Ammae

ouando corda auditorii compunguntur. Tales operarij,cum de agro huius mundi redeunt, aeternum conuiuium cum domino suo ineunt.

Cur infra Misam sedet Episcopus. Cap. XII. FPiscopus tribus horis Missae sedet, scilicet dii Epi

stola legitur, dum Graduale & Alleluis canitur: Quia Christus tribus diebus inter doctores sedisse leoitur in templo.Subdiaconus, qui lectionem legit, lignificat Ioannem Baptistam, qui ante Christum pi dicauit. Per Epistolam quippe , Ioannis praediscatio accipitur : per Euangelium Chri iti pra dic tio innuitur,Ideo Epistola Euangelium praecedit. Et sicut Ioannes praecursor Christi memoratur, ita Epistola nunc Euangelium, quod est Christus, praeconatur. Euangelium in altiori loco quam Epistola legitum quia Christi praedicatio dignior, quam Ioannis cognoscitur.Subdiaconus in eodem tamen Pulpito, Quo & Diaconus legit quia omnis populus Ioanne Christum esse putauit. Graduale signincat uocationem Apostolorum, qua se ad Christum conuerterunt: Alleluia uero istitiam illorum, quam de praesentia Christi & miraculis habuerunt. Sequentiau To anime eorum iubilationem,qua de missa spe exultauerunt. Nota hic Episcopus ministros Ecclesiae rdinat,quia & Moyses & Aaron Leuitas in ministerium tabernaculi ordinabant,& Christi.lxxij. o dinauit, quos in praedicationem destinauit. . De tertio Uycio O Euangelio. cap. XIII. tertio ossicio ad eapitulum reditur, & praedica-J tio Christi nobis ad memoriam reducitur. Hoc ossicium Moyses pra figurauit, quando in montemud dominum ascendit, & ab eo tabulas testamenti accepit. Dominus, cuncto populo audiente,mandata propo ἀ

336쪽

De antiquo ritu Miliarum I 2Iproposuit,& Moyses iustitias legis eis exposuit, &populus se omnia obseruaturum respondit. Diaconus ad Episcopum uadit, librum ab altari accipit, Euangelium quo diuina praecepta sunt cora omni populo legit, Episcopus sermonem faciens populo, ea exponit, & populus per Κyrieeleyson , Clerus autem per Credo in unum, se spondet cuncta serti turum. Qualiter hoc per Christum & Apostolos sit gestum,breuiter est dicendum. Ritas lege

di Euange

lium

De Diacono .

PEr Episcopum repraesentatur nobis Christus, per Diaconum ordo Apostolicus: Diaconus qui legit est Petrus, qui pro omnibus respondit. Episcopus lecturum Diaconum benedicit, quia Christus conuocatis Apostolis benedictione eos repleuit, dueis potestatem super omnia Demonia dedit, & eos Regnum Dei praedicare misit. Diaconus Euangeliuab altari accipit, legere per l, quia de Syon lex , &uerbum domini de Hierusalem exivit. In hoc quippe loco altare Hierusalem designat: in qua Apostoli uerbum praedicationis a domino acceperunt, &exeuntes per totam terram praedicauerunt. Diaconus in sinistro brachio librum portat, quia sinistra praesentem uitam significat, & in hac uita tantii praedicari Euangelium debet, quia in sutura uita nullus doctrina egebit, ubi omnes a minimo usque ad maximum dominum cognoscent. Ab Australi parte in ambonem ascedit, quia Christus a Bethlehem, quae iacvc. 3. est ad Austrum, Hierusalem uenit. Vnde dicitur, Deus ab Austro uenicti Matrab. Io

De Caudelis. Cap.X V. Vae candelae Euangelium praecedunt, quia lex dc Prophetae praecesserunt, qui Euangeliu prae

337쪽

-emma animae

Locus alti, or pro Euagelio Maιtb. s.

Olim ad Austrum nunc

dicauerunt.Duo candelabra, quae praeseruntur,sunt Duo praecepta charitatis , quae per Euangelium instruuntur. Duo Acolyti qui ea portant, sunt Moyses & Helias, inter quos dominus ut sol in monte sulgebat.Dum Euangelium legitur, cerei in pauimeto deponuntur,quia umbrae legis & aenigmata pro-l hetarum,per lumen Euangelis ab humilibus inteliguntur. Perlecto Euagelio candelae extinguuntur, quia praedicante Euangelio, lex & Prophetia in litera extinguuntur, dum per lucem Euangelij spiritaliter prolatae intelliguntur,Thuribulum ante Euangelium portatur, quia Christus odor suauitatis in igne pamonis pro nobis sacriscatus praedicatur.

EVangelium in alto loco legitur, quia in monis

te praedicasse perhibetur, ideo etiam in sublimi legitur, quia sublimia sunt Euangelica praeceis pia, per quae altitudo coelorum scanditur. Inter Euangelium lumen ardet, eo quod Euangelica Doctrina Ecclesiam illuminet: Et quia uerbum Dei nobis lumen ad utram praebet. Diaconus secundum ordinem se conuertit ad Austrum dum legit Euangelium , quia in hac parte uiri stare solent, quibus spiritualia praedicari debent: Per uiros quippe spirituales significantur, & per Austrum spiritus sanctus designatur. Nunc autem secundum inolitum morem se ad Aquilonem uertit, ubi seeminae stant, quae carnales significant, quia Euangelium carnales a spiritualibus uocat. Per Aquilonem quoque diabolus designatur, qui per Euangelium impugnatur . Per Aquilonem etiam infidelis populus denotatur,cui Euangeliu praedicatur, ut ad Chrisum conuertatur.

338쪽

De antiquo ritu Missarum. 122

De Salutatione or signis. Cap. XVII.

DIaconus cum ascendit Analogium, primum salutat populum per Dominus uobiscum, Quia Lurae. Io. Ppostoli qualicunq; domu praedicaturi intrauerunt, Signare primit, per pax huic domui, auditores salutauerunt. frontem cruCum Sequentia sancti Euangelij dicit, signum sanctς .e. crucis fronti suae, in qua sedes est uerecundiae imprimit, per hoc se de uerbo domini non erubescere innuit. Qui enim sermones domini erubuerit, hunc filius coram patre & Angelis in iudicio erubescet. Lucae. . Crux quippe & Euangeliu apud incredulos magnae' confusionis suit opprobrium. Deinde os signat, quia uerba dei se ore confiteri pronunciat, cum ore confessio ad salutem fiat. Exin cor signat, ut spiritum elationis a se excludat, & ea q ore cofitetur, se corde credere ad iustitiam insinuat. Igitur per cordis signa tionem fides uerbi accipitur : per oris fgnationem consessio Christi intelligitur: per fronti, signa

tionem Euangelij operatio accipitur . Deinde

Clerus et populus se signat & Gloria tibi domine co clamat quia Christum crucifixum se adorare suis πι- - Q. uerbis obedire se pronunciat: Ita dii Apostoli uerba Dei praedicauerunt, populi Deum laqdauerunt. ω De Baculis. cap. XVIII.

DVm Euangelium legitur, baculi de manibus Baculisset

deponuntur Quia praedicante Euangelio, lega- Euangelioles obseruantiae a populo deponebantur. Ex legis deponendi. quippe praecepto, baculos manibus tenebant, qui Exori. I a. passensem agnum edentes ad patriam tendebant. Cur portara Secundum hunc morem, cantores in osticio Missae tur Baculi. baculos tenere noscuntur, dii uerus paschalis agnus

benedicitur, significantes, quod hi qui ad supernam patriam & ad sestum angelorum cupiunt sestinare, esu caelestis agni,& baculis cotra hostes uel seliteiij si in α scriptu-

339쪽

2 uiato eapite nudien

scopi ad ρο-

relii. Gemma animae.

scripturarum, contra daemones se debent defensare. Hos inter Euangeliu deponsit, quia cum ad Christit, quem Euangelium designat, peruenerint,nullis scrupturarum sustentaculis indigebunt. Per Baculos etias acerdotes denotantur, per quoru doctrinam infirmi in fide sestentantur: qui baculi in Euagelio deponuntur, Quia omnium sacerdotum doctrinae Christi Euangelio postponuntur. Tunc etia uelamina capitis auseruntur: quia Christo Euangelizante, uelamine legis tollebantur, Et nos capita denudamus, quia reuelata facie nunc in ami*mate Deum in Evangelio videmus. Perlecto Euagello, Diaconus reuertitur ad

m, librum ei ossert ad osculandum, quem mox reponit in locum suum, quia Apostoli secta praedicatione reuersi sunt ad Christum, sibi etiam daemonia in nomine eius subiecta retulerunt. Quasi librum in locum suu reposuerunt,dum non sibi sed domino cuncta adscripserunt. Dei sermone ad populum . Cap . XIX.

DEinde Episcopus sermonem ad populum secit, Quia postqua Christus populo per Apostolos

innotuit, ipse omnibus praedicare coepit. Episcopus populit de poenitentia & fide, & co sessione instruit, uia Christus poenitentia & fidem Deu, &reminonem peccatorum per consessionem, & baptisma docuit. Post haec populus Κyrieeleyson . Et Clerii Credo in unum cantat , quia quod Diaconus legit, ει quod Episcopus p r dicaui se credere astirmant: ita postquam Christus & Apostoli populit docuerisit,side recepta, laudes Deo personuerunt . Interim Euangelium cum in censu per Chorum desertur,&singulis ad osculandum porrigitur, quia Apostoli

Christit odore uitae per mundii portauerunt,&cuctis gentibus per uerbu eius pacem aeterna praebuerunt.

340쪽

De antiquo ritu Missarum. Ias

De quarto Uycio. cap. X X. T N quarto ossicio, ad corpus Christi, id est, ad Ec- Dpin imi cletiam significatio recurrit, & eius actionem no- oblatioibus. bih exprimit, Cuius figuram olim populus Israel ex- pvub. primebat, quando Moysi de monte descendenti, di- Exodi. 3 seuersa dona ad faciendum rabernaculum offerebat.In quo altare fiebat, super quod sacerdos sacrificia po- puli immolabat: Sic &de Episcopo ascendenti, populi oblationes di uersas offerunt, pro quibus sacer dos & ministri sacrificia in altari cum cantu imm labunt Ita Christo passuro, ad Hierusalem de mon . o te oli ueti descendenti, turba occurrit, palmas so- 'resque cum cantu laudis obtulit, pro quibus ipse se lacrificium in ara crucis obtulit. Pontifex repraesen i itat Christum, ministri turbam discipulorum. Populi offerentes sunt illi cum palmis occurrentes: Cantores cantantes sunt illi Osanna resonantes.

De sacri sis. cap. XXI. QVidam de populo aurum, quidam argentu,qui Quid repradam de alia substantia sacrificant. Sacerdos & sentant diis ministri panem & uinum cu aqua immolant. uersae obia Qui aurum offerunt, significant Magos, qμi aurum timumst domino obtulerunt. Qui argentum offerunt, desi- cies .snant eos, qui pecuniam in Gaetophilatili miserunt. Matth. 2. Qui de alij; rebus sacrificant, sunt hi qui domino Lucae. 2 I. necessaria, quae Iudas portabat, mittebant, Et hos ta Dan. gnificant, qui per Paulum & Barnabam Apostolis Act. Ia oblationes Hierosolymam transmittebant. Qui panem offerunt, sunt hi, qui spiritum suum in sacrificium laudis domino impendunt. Qui uinum offerunt sunt hi, qui animas pro statribus ponunt. Qui

aquam offerunt sunt hi, qui corpus suum pro Chri ito ad supplicia tradunς.

SEARCH

MENU NAVIGATION