Speculum missae ex antiquissimis quibusdam, ac uetustissimis Catholicae Ecclesiae patribus, à Ioanne Cochleo primùm laboriosè collectum, nunc uerò à F. Nicolao Aurifico Senensi Carmelita, recognitum, auctum, & locupletatum. Auctorum nomina, et quae n

발행: 1572년

분량: 616페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

I. Cor. II.

Expansi.

Tresbyter rursus se in

Micrologus

inquit quotienscunq; feceritis, in mei memo iasacietis. Et illud Apostoli .Quotienscunq; , inquit,

hoc sumpseritis, mortem domini annunciabitis. Vnde & ipse sacerdos per totum Canonem in exa pansione manuum, non tam mentis deuotionem,

quam Christi extensionem in cruce praesignat , Iuxta illud. Expandi manus meas tota die. Non ergo digiti sunt contrahendi semper , ut quidam pro nimia cautela faciunt. Male enim cauti sumus, si Christum summo opere sequi no studeamus. Congruuergo est, ut manus expandamus infra Canonem: Hoc tame obseruato, ne quid digitis lagamus praeter domini corpus. Notandum quoque , in ipso Canone quinquies. Per Christu dominum nostrsi, haberi,& in ipsa quinaria coclusione cogrue quinariam domini uulnerationem intimari . Presbyter autem raro remittere manus solet, nisi cum necessario propositam oblationem benedicere solet. Presbyter etiam humiliationem domini usq; ad crucem ut praediximus) indicat, cum se usq; ad altare inclinat, dicendo. Hanc igitur oblationem. statim enim in sequentibus narrationem de dominica passione creditur,cuius Typus usq; , ad Supplices te rogamus,obseruatur : Ibi uidelicet se saces dos iuxta altare inclinas, Christum in cruce inclina capite spiritum tradidisse significat.

De commemoratione mortuorum, et reliquis obseruantiis, usque adfluem Canonis. Cap. X VII.

post mortem Christi in cruce, commemoratio mortuorum aperte subiungitur, quia nec aliorudesvnctorum commemoratio agenda est, nisi eoru qui in morte Christi redepti sunt,& in Christo ii tam hanc finierunt. Cum autem sacerdos uocem exaltat, dicens .Nobis quoque peccatoribus, Illuma e Cea

382쪽

De Missa rite celebranda. aqq

Centurionem designat, qui uisa morte Christi uoce exaltavit dicendo, Vere filius Dei erat iste . Tres:

uero cruces super corpus &sanguinem communiter facit, tum dicens,Sactificas, Viviscas, Benedicis, in honorem sanctae Trinitatis.Postea cum corpore, dominico Quatuor cruces super calicem facimus,

dicendo, Per ipsum,&cum ipso, & in ipso,&quintam in latere calicis, uidelicet iterum uulnus dominici lateris significando. Vnde & calicem ex eodem latere cum oblata tangimus, iuxta Romanum Ore nem. Multi tamen tres tantum cruces super calice,&duas in latere eius faciunt: sed uidetur incongruu, tu Christus nullii uulnus in latere habuit preter unu.Sed reuerendae memoriae Gregorius Papa,

secit ut praediximus ) quod B. Anselmus, Lucensis Episcopus, ita ab eo se didicisse testatus cst, α

hoc ita obseruauit semper, nobisque itidem obse uandum firmissime inculcauit. Cum dicimus: Per omnia secula saeculoru,corpus cu calice leuamus,&statim in altari deposita cooperimus , Quia et Ioseph corpus dominicum de cruce lauauit, dc insepulchrum positum lapide operuit. Hucusque calix pro cautela coopertus uidebatur,deinceps aut magis pro mysterio operitur, quia sicut Christus tres dies in sepulchro fuit opertus, ita et nos corpuS domini & calicem cooperimus. usq; dum tres artioculos orationis expleamus : Quippe praefationem dominicae orationis,& ipsam Dominicam oratione,

S illam quae sequitur: Quae Embolis Dominicae

orationis nuncupatur. Iuxta Romanum ordinem

cu dicitur, Et ab omni perturbatione securi, accipit Archidiaconus a Subdiacono patenam,nudam,qua Acolytus tenuit inuolutam , &Osculatam , dat uni ex Subdiaconibus tenendam, ad confractionem in ea faciendam . Vnde & sacerdos sine ministro, ad eundem locum eam sub corporali absconditatardsumit. Quin D cm

383쪽

Micrologus

Corpus ebrisi tripliciis

hesiimit. Et osculatam in altari deponit, ut hostiat in ea confringat. Cum autem dicit Per dominum Mostia diui nostrum, rumpit hostiam ex dextro latere iuxta o H. dine in, ad designanda dominici lateris percussione. Tres partes Deinde maiorem partem in duo confringit, ut tres hos portiones de corpore dominico efiicere posse it. Nam unam in calicem faciendo crucem mittere debet,cum dicit. Pax domini sit semper uobiscum, ad designandam corporis & animae coniunctionem, in resurrectione Christi. Alteram uero ipse Presbyter necessario sumit, ante calicis participationem, iuxta Dominicam institutionem. Tertiam autem communicatibus, sue infirmis necessario dimittit, nec hoc utique sine certi causa mysterij . Tripliciter enim corpus domini intelligitur.Vnum quod resurrexit a mortuis, quod significat particula in sanguitanem missa: Aliud, quod adhuc uiuit in terra, significatum per particulam a sacerdote consumptam. Tertiit, quod iam requiescit in Christo, quod etiam a tertia particula in altari reseruata apte figuratur, quam uiaticum morientium appellare solemus.

: De pane O fractione , O commuiacatione. . . cap. XVIII.

POTimmissionem autem panis in calicem,iuxta Romanum ordinem, sacerdos dicit sub silentio: Fiat commixtio & cosecratio corporis & sanguinis domini nostri Iesu Christi. Beatus Innocentius . Papa in ordine quadragesimus secundus, costituit, o pacem dari post consectionem Sacramentorum. ιὸ Gui, Cum pacem damus,dicere solemus, Pax tecum, Ex 'IT cum spiritu tuo. Congrue autem pax datur ante commutationem , quia iudicium sibi manducat αbibit, quicunq; non prius statri suo repaciscatus, comunicate praesumpserit.Sergius Papa, in ordinet

384쪽

De Missa rite celebranda. I I

octogesimi issextus, constituit, ut in tempore con- ifractionis dominici corporis, Agnus Dei, a Ciero, S populo decantetur, ut ille uidelicet nobis pro- , picietur, cuius corpus ibi confringi videmus &credimus. Faci a autem confractione, omnes debent communicare interim , dum Antiphona cantatur, quae de communione no mcn mutuauit, cui do psalmus subiungendus est cum Gloria patri, si ne cesscte fuerit Sciendum autem, eandem Antiphona , pereundem Psalmum cum Introitu habere, si non habet proprium, de quo sumpta trideaturii Grationem, quam inclinati dicimus, antequam oratio cω communicemus, non ex ordine , sed ex religioso, Πωι Tum traditione habemus,scilicet hanc: Domine Iesu Chriile, qui ex uoluntate patris Item illud, Cori

pus & sanguis domini nostri Iesu Christi. Quod idicimus, cum aliis Eucharistiam distribuimus.

Sunt & aliae multae orationes, quas quidam ad pa* . . . ocem & communionem priuatim frequentatu. Sed Asiae ora diligentiores antiquarum traditionem obseruato, tione res, nos in huiusmodi priuatis orationibus, breuitati studere docuerunt, potiusque publicis precibus in officio Missae occupari uoluerunt. Nam Beatus Innocentius Papa, scribens sancto Augustino & Aurelio episcopis,asscrit,quod nos plus communibus & publicis, quam singularibus & priuatis ora- tionibus proscere poterimuS. De uitanda intinctione. Cap. XIX. et

Non est autem authenticum, quod quidam intingunt corpus domini, & intinctum pro complemento communionis populo distribuunt. Nam ordo Romanus contradicit, qui & in Parasceue uinum non consecratum, cum Dominica oratione & dominici corporis immissione iubet conse

385쪽

terimus

orat ones

'dicrologus

erare,ut populus plene communicaret. Quod utiisque superfluo praeciperet, si intinctum dominicucorpus a priore die seruaretur, & ita intinctum populo ad communicandum sufficere uideretur, Iulius quoque Papa in ordine trigesiin sextus.

Episcopis Aegypti scribens,liuiusmodi intinctione penitus prohibet, & seorsum panem , & seorsum calicem,iuxta Dominicam institutionem, sumenda docet. Vnde & Beatus Gelasius Papa, in ordine quinquagesimusprimus, scribens quibusdam Episcopis,excommunicari illos praecepit, quicunque, sumpto corpore dominico, a calicis participatione se abstinerent.Nam ut ipse in eodem Decreto ata serit huiusmodi Sacramentorum diuiso, sine grandi sacrilegio prouenire non poterit. Postquam omnes communicauerint, dicit sacerdos subsilentio hanc orationem. Quod ore sumpsimus,&c. Quasinita,sequitur oratio siue orationem post communionem dicendae, quae eodem numero & ordine orationibus ante lectionem, siue Secretis ante prae- sationem dictis debent respondere. Quae utique o- . ratione non pro his, qui communicaturi sunt, sed qui iam communicauerint, iuxta proprietate sui nominis agunt. Ergo & ante ipsas communicare non negligant,quicunque earundem orationum benedictione foueri desiderant. His ita sinitis, subsequitur Benedicamus domino, uel, Ite Missa est: si tamen aliquod festum fuerit, quod Gloria in excelsis habere debuerit, Respondent omnes, Deo gratias,iuxta Apostolum,pro collatis officiis agentes.

R petitio des perioribus. Cap. X X. Vae autem de superioribus aliquantulum repetamus,postquam resurrectionem domini sa-eerdos deno tauerit, per communionem corporis

386쪽

De Missa rite celebranda. I s

& sanguinis Christi, subsequenter etiam populo

pacem offerre debebit: sicut & Christus post resu rectionem discipulis suis pacem dedit,dicens, Pax vobis.Fractio oblationis illam fractionein panis nobis insinuat, quam dominus post resurrectionem suam cum discipulis tuis inisse legitur. Hos etiam, post ultimum conuiuium, ab eis discessurus in coel um,benedixit. Unde & sacerdos populo,iam cito discessurus ab eo in sacrarium, uoce Diaconi, per Ite missa est,denunciat ut discedat: In figura Angelorum, qui discipulis discendente do. mino ab eis,dixerunt. Viri Galilaei quid statis: aspicientes in coelum &c.Quo audito,discipuli adorates dominum, reuersi sunt in Hierusalem cum gaudio magno: Sic & populus , relata Deo gratiarum actione,ad propria cum gaudio reuertitur.

De benedictione postasi sum. Cap. X XI. PRius tamen ab Episcopo Mnedicitur si adest.

Sinautem,a Presbytero qui Milsam celebr uit: Quamuis Beatus Damasius Papa hoc presbyteris non licere dicat, ubi de uana Chorepiscoporum superstitione tractat, si tamen nos mendositas

exemplaris non sesellit. Sed magnus Leo Papa,& Beatus Gelasius papa, eius successores,in Ecclesiasticis ossiciis eruditi apprime, in Decretis,ubi diligetissime a d psbyteris liceat, uel no liceat, describut: nullatenus illis benedictione sup populu,nisi Episcopo praesente, interdicunt. Beatus quoque Hieronymus, sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis presbyter,qui sub Beato Damasse Papa, & post ipsum usque ad Sextum successorem suum, Ecclesiasticis institutis studiosissime inuigilauit, Ipse, inquam, Rustico Narbonensi Episcopo de Ecclesiasticis ordinibus scribens, Presbyteros. a benedictio 1 a ne

mus ad sid picum.

387쪽

sbyteris

episcopi cocedere pos

sunt. Greg. I.

Micrologus

ae super populum non prohibendos esse asserit. . . Si inqui0 Presbyter Christum consecrat, cum

in altario Dei Sacramenta bcnedicit, benedicere populum non debet,qui Christum meruit consecrareὸ Et post pauca.Hoc in Ecclesiis presbyteri tui faciant, quod Romae sui, quod in Oriente, quod in Affrica,quod in Hispania,quod in Britannia, quod in Gallia, quod in omnibus locis ubi humilitas perseuerat. Ex his Coniicere possumus, Beatum Damasum Papam huiusmodi benedietionem presbyteris illicitam aut penitus non dixtile: Aut si dixit , Ecclestasticam tamen consuetudinem in hoc praeualuisse,p cipue, cum ipsus uerba ita possint intelligi, ut presbyteros doceret,quid eis ab Episse pali authoritate concedi posset, non ignorarent. Sic enim confirmatio Neophilorum, penitus separata eis ab ossicio presbyterorum, quam tamen sano eius Gregorius Papa, primus huius nominis, quibusdam Presbyteris concessisse legitur, scribens Ianuario Caranitano Episcopo. Item & susceptio

nem poenitentium, non ex sua consecratione, sed ex Episcoporum concessione, presbyteri meruerunt habere. Quod illum non latebit, quicunque ordinem consecrationis eorum, siue statuta

sanctorum patrum , diligenter inspexerit . Agathense quoque Concilium, capitulo X LIIII. benedictionem super populum' Presbyteris prohibere uidetur, sed hanc prohibitionem de Episcopali tantum benedictione factam interpretan- itur,quae utique benedictio iuxta XVIII. Toletani Concilis capitulum,&iuxta attestationem Sancti Augustini ad Paulinum Episcopum, ante communionem populo a solis Episcopis debet imis pendi. Si quis uero de ipsa benedictione, de quassimus, dictum putauerit, sententia tamen frovinciali concilii tam generali Ecclesiallicae con-

388쪽

De Missa rito celebranda. rq T

suetudinii praeiudicare non potetit . Ideo au- tem huiusmodi benedictio sortasse antiquitus presbyteris interdicta est , quia ad Episcopale ossicium pertinere uidebatur , & Ecclesiastico

conuentui nondum adeo necessaria reputabatur . Nam soli communicantes consectioni Sacramentorum antiquitus intererant, quibus Roratio post communionem, quae pro solis communicantibus initituta est, pro benedictione potuit satisfacere. Apud modernos autem , cum iam populus communicare cessaret, nec tamen di uinis mysteriis se subtraheret , necessario permissum est, ut a presbytero benediceretur, ne tam benedictione, quam communione priuatus discedere uideretur. Sive autem ea occasione, siue alia presbyteris permitteretur ab Episco- pis , Adeo tamen in usum iam usquequaque douenit, ut nequaquam absque graui scandalo a presbyteris in populo praetermitti possit, nisi sorte Apostolica sedes synodaliter di generaliter probrubere uoluerit.

Quid Sacerdos agat post Mi sam. p. XXII. FInitis omnibus, ' osculatus Presbyter altar e, dicens. Placeat tibi sancta Trinitas hoc obsequium ' serui N. deinde sanctis uestibus se

exuens, cantat hymnum trium puerorum , iuxta

quod sancti patres in quarto Toletano Concilio decreuerunt, capitulo xiiij. uidelicet ut excommunicationi subiaceret, quicunque sacerdos eundem hymnum post missam dicere neglioeret. Psalmum quoque : Laudate dominum in san et is eius, ingratiarum actione subiungens: Cum Pater noster, S uersibus ad hoc competentibus concludit eam

Udulatur. Recessus al

taris.

seruitutis nostra.

389쪽

Micrologus

eum oratione ilIa, Deus qui tribus pueris. Scien- rdum iuxta Decreta Pontificum, quod presbytero non licet coram Episcopo,nisi eo iubente uel sata crificare, uel populum benedicere, uel salutare, uel . exhortari. Vnde cum legit Euangelium coram Episcopo, benedictionem petit ab eo. Item cum uult sacrificare,inclinat se Episcopo pro concessione, cui etiam cum populo inclinat, pro ultima b nedictione.

FINIS

390쪽

NUCLEUS DE

SACRIFICIO MIS-

sae,ex elucubratione solida R.P. Petri Abbatis quondam

Clumacensis .

AUCTORIS, VITA

, ac regularis is , nomen scans ad uti-

uiacensis ordinis S. Beuir in diuinis scripturis iugi exercitatione doctus, ingenio placidus, sermone dul

cis , atque compe.

& ad persuadendum satis idoneus: ι satione deuotus, & laudabili obseruantiae zelator inlignsuum scribendo posteris notilitatem legentium quaedam deuota comPosuit opuscula, cReuelationes mDe conuer satione haeremitic

Epistolarum ad diuersos

SEARCH

MENU NAVIGATION