Joannis Devoti ... episcopi olim Ananiensis ... Institutionum canonicarum libri 4 Tomus 3

발행: 1822년

분량: 237페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

in eam missum esse cognoscendas, pertinent ad illud , quod magis expedire videbatur , non Pontificiam auctoritatem in discrimen revocant; imo can. tom. 2 col. 6sycollet . Labbari ed. Venet. diserte memorantur Camae episcopales agendae in Urbe Roma, es' an judicio Romani Episcopi determinanda .

i) Plurium appellationum Episcopalium exempla ,

quae Consuetudinem ostendunt , ultro confessi sunt Africani Patres; uti constat ex Augustini Epistola, quam COu- stantius descripsit inter epistolas Coelestini epist. I n. Scol. Io 6. Tum antiqua, ac recentia hujusmodi exempla indicans Augustinus inquit: qua ut a nostris temporibus

remotissima non requiram, recentia memorabo; ac tria

prosere exempla, eaque ex una provincia Caesariensi, &ia particulari tantum Iudiciorum specie, quae Augustinieaugae congruebat; unde facilis est de aliis quoque pro

vinciis, aliisque judiciis coniectura. Reete in hunc locum monet Coustantius: Apostolica Sedis in Afrονum judiciis potestas addenda etiam consuetudo hie aperta pradicatu Ipsa causa Antonii Episcopi Fussalensis, de qua AuguSti nus in eadem epistola loquitur, appellatio suit primum ad Bonifacium Pontificem , cui ipse Numidiae Primas assen sus est, traditis ei commendati iis ad eumdem Bonifacium literis, deinde ad Coelestinum , cujus judicio AugustinusCbSequutus rat, cum ad eum gesta transmisit .

3 Recte observat Cardinalis Orsius Histor. Eccles

lib. 27 n. 36 p. I 3o tom. I 2 ed. Rom. , synodicam epino

iam Concilii Amrani ad Coelestinum non praecipientium vatque audacter obsistentium esse ρ sed Afros tantum adlii bere preces, quibus Pontificem rogant, ut repellat coer ceatque auctoritate sua licentiam Presbyterorum aliorum que claricorum, qui appellationis beneficio abutebantur; eOS Praeterea non rogare, ut omnes rejiciantur, sed uc ad aures venientes non facilius admittatis, ne praprovpere, vel indebite videantur restitui. Sane, ut an advertunt Fratres Basserinii Observat. in I pari. Dissert. s Quemelli num. 3o opp. S. Leonis tom. 2 col. 97I, sive inspiciantur acta Synodi ann. I9,

sive Iiterae in causa Apiarii ad Bonifacium , & Coelestinum datae, manifestum est, nulla unquam ex parte jus Se dis Apostolicae recipiendi appellationes in discrimen fuisse vocatum . Omnis rei ratio petitur ex fraudis periculo, LX temporum dilationibus, ex testium, locorumque dissi-

202쪽

ter , neque Africani Patres ob illas, quas memoravi ca Sas , expedire putabant, quod Presbyteris, ceterisque clericis transmarinae appellationes permitterentur. Nam cuia

vis facile concessa appellandi facultate, sere quotidie mdiissent pericula, & dissicultates, quarum causa illam Α- piarii provocationem aegre ferebant. His incommodis hactenus obviam ierat Africanae Ecclesiae consuetudo, per quam receptum erat, ut clericorum causae in ea regione

finirentur; quare Africani Patres illa incommoda, & pericula objiciebant, illamque urgebant consuetudinem , ne Apiarii provocatio admitteretur . Neque vero cum illi ConSuetudinem proponebant, quidquam detrahebant de j re Primatus , quod nunquam in discrimen revocarunt Nam eo firmo, & immoto, per legitimam Consuetudinem, quae scilicet cum expresso, aut tacito Summi Pontificis consensu fuisset inducta, potuissent Africani jus acquirere finiendi in sua regione, sine ullo appellationis beneficio,

suorum clericorum Controversias. Simili modo quamquam jus confugiendi ad Principem semper integrum esse debeat , tamen populus ei subditus per consuetudinem aequi-xere potest privilegium judicandi suorum Causas Sine appellatione , ut docet Grotius de jur. beu. Ur pasc. lib. 1 cap. 4 f. I 3 I neque ideo quis dicat, Principem in civili

republica non habere potestatem, quae Summo imperio . affixa est. Hanc igitur consuetudinem Africani Patres urgebant ignorantes ,- eam a Sardicensi Concilio ruptam , sublatamque fuisse, eamque ut firmarent consuetudinem,' ann. I 8 novum illum e)idere canonem, ne Presbyteri, ει clerici ad transmarina judicia confugerent. Sane Pontifex in ea coptroversia proponebat canones Sardicenses,

quos Nicaenos vocabat, quod hi illis confirmati fuerant ,& quod fuerant conditi a pluribus Episcopis, qui Nicmae

Synodo interfuerant, ut observat Amortius Elem. jur. canonic. tom. I pag. y seq. Responderunt Afri, se hos canones ignorare, ajentes in Epist. ad Caelestinum iapud Coustantium Epist. Ponti sic. Roman. num. 4 col. I 6 I, π Io 61; 2 Nam ut aliqui, tamquam a tua sanctitatis latere, mittantur, in nulla invenimus Patrum unodo constitutum; quia illud, quod pridem per eumdem Co piscopum nostrum Faustinum tamquam ex parta Nicanseoncilis exinde transmisisti , in conciliis verioribus ..... tale aliquid non potuimus reperire . Quibus ex verbis manife4tum eSt, eos sine cunctatione paruisse, si canones

203쪽

novissent Sardicensis Conc lit, cui, prater ceteros, ellam Gratus Carthagiaensis Episcopus interfuerat, uti observant Coustantius in Not. lit. Epist. loe. cit., & Tille- montius art. 3 rus in Vst. August. tom. II pag. 86 , qui de cetero his appellationibus minus favent . Revera ipsi Asricani Patres ann. 419 ad Zosimum dedere literas, quarum mentio est in Epist. 2 ad Bonifacium Lapud Coustantium col. Ioia U' Ioi , & quibus ipsi dicunt lutc , euravimus, ut ea Sardicensia decreta semari siue ulla injuria paulisper si remus usque ad inquisitionem statutorum Meani Cancilia. Ipsa haec tela potis Coicilia demonstrant, Afros, repertis canonibus, de quibus quaerebatur, Statim Summo Pontifici obsequuturos. Late hoc argumentum persequuntur Fratres Balle-rinii est. Obserm in I pari. Dissere. s Quesnelli col. 9s s. seq. Atque haec quidem de Presbyteri appellatione disputatio fuit; velum de Episcoporum ad Sedem Apostolicam appellationibus minime actum est, neque iis unquam Africani Patres restiterunt. Imo & remotissima,& recentia, uti loquitur Augustinus lac. citia, erant exempla appellationum οῦ & vero ipse Augustinus appellationes. memorat Prisci, Victoris, Laurentii, Antonii Fussalensis, qui omnes Africani Episcopi erant. In eadem causa sunt Caecilianus, & Lupicinus, similiter Africani Episcopi; ex quibus intelligitur consuetudinem , quam Afri de Presbyteris, minoribusque clericis urgebant, nunquam ad Episcopos fuisse traductam . Revera de appellationibus clericorum erat Asricanus Canon, quem in illo controversiae astu Afri condiderant, ut firmarent consuetudinem, quam proponebant; sed de Episcopis nusquam cautum fuerat, ut ipsi Apostolicam Sedem non appellarent . Neque scrupulum aliquem injicere potest id, quod Carthaginensi . Concilio an . I9 can. 28 apud Dionysium eod. can. Ecel. He. in Biblioth. ν. ean. Iustelli tom. I pag. 3 4 edit. Paris. I 66I Constitutum est; quo quidem canone confirmatur id, quod de vetitis Plesbyterorum alterumque cic-ricorum appellat Ionibus superiori anno sancitum fuerat, atque additur , sicut edi' de Episcopis sapius constitutum est. Verba haec quibusdam viris doctis, praesertim Natali Alexandro Histor. Eceles. Diss. 2 8 in sae. IV. prop. 3 tom. p. 479 ed. cit., & Orsio Cardinali Histor. Eceles. lab. 27 num. 3 6 tom. I 2 p. I 3 ed. Rom. salsa, ac per fraudem adjecta videntur . sed utut vera, & germana habeantur, certe eo canone prohiberi non ponunt Episcoporum ap-

204쪽

pellationes, qua rapsus vel Ita dἰcuntur; & tamen nunquam eas vetitas suisse constat, quin earum π remotissi-mψ, π recentia exempla strat, ut loquitur AuguStinus. Adde, quod Africa i Patres in Apiarii caraa usqua ad inquisitionιm Nicanorum curarunt ιι rvanda A Zoymo prolata statuta , uti ipsi loquuntur in eis. spist. 2 ad Bonifacium L, ac deliqae caneta sunt composita, uti ροῖ et ex cpis ola ad Bonifacium ; quam describant Maasius rom. concilior. p. 48I , & Amortius Elem. jur. canomiom. I in Append. p. 438 ed. Ven. 1763. Quis Credat, eo ipSO anno, quo omnia sunt Composita, contra jus hactenuS ObServatum, contra consuetudinem tuin antiquioris, tum recentioris temporis Episcopos appellare ad Summo Pontificem fuisse prohibitos Z Itaque longe alius hujus c, nonis Sensus est, quod solide, nervoseque ostendunt Fratres Ballerinii loc. cit. eol. 966, & Cl. Zaccharia Anti-Febron. tom. 3 cap. 4 u. I 2. Scilicet eo canone id constituitur, ut Presbyteri ad transmarina judicia non confugiant, sed Primates, aut universale concilium appellent; quae appellatio ad Primates, aut ad universale concilium sceptus de Episcopis constituta est. Id vero non excludit. transmarinas appellationes Episcoporum; sed sicuti Episcopi in appellationibus, quas in provinciis interposuerant, iudices habebant Primates, aut universale concilium, ita etiam Presbyteri, ac Diaconi iisdem judicibus in posterum uti iubentur.

g. XXUΙΙΙ. Lapsu temporum jus hoc appeI- lationum ad Summum Pontificem etiam Ecclesiae lege ci , ct consuetudine ca) firmatum est. Uerum utraque non novum jus Constituit, sed jam constitutum , & haerens in Pnimatu confirmavit 3 . Quare qui jus quarumdam appellationum Sumismo Pontifici tantum esse putant ex jure Patriarchico ii faciunt, ut quod ex jure Divino Pontifex habet, id ex jure Ecclesiastico habere videatur. Sed Patriarchas supra Episcopos posuit sola lex Ecclesiae, Summum Ponti fi em ipse Christus. Itaque illi opus habent Ecclesiae lege , sine qua Episcopis superiores non sunt, ut appellationes

205쪽

2o6 recipiant a sententiis Episcoporum; sed hac Iege Ecclesiae, & hoc jure Patriarchico opus non habet Summus Pontifex qui a Christo supra Episcopos jurisdictionem accepit.

i) Ius appellationum ad Sedem Apostolicam confirmatum suisse Sardicensi Concilio ita compertum , exploratumque est, ut se plane ecclesiasticae historiae rudes, S ignaros fateantur , qui huc etiam pertrahunt Isidorianas Decretales, quae post quinque fere Saaeula in manus h minum pervenerunt . Nolo in horum ineptiis refutandis Lustra operam terere; quia si jam an. 367, quo Synodus Sardicensis habita est, jus appellationum ad Sedem Apo- Stolicam probatum , confirmatumque suerat, plane se deridendos praebent, qui ea de re initium iuris positivi a falsis Isidoti decretalibus ducendum esse arbitrantur . Sunt autem in Sardicensi Concilio canones tres, qui ad hunc locum pertinent, nimirum ean. 347 seu s tom. 2 Concit. coI. 6s 9 collect. Labbaei can. 3 , ut ostendunt Fratres Balterini loci eit. l. 9 7, non pertinent ad appellati es , quae post omnia gradatim excussa judicia postremo loco a Sedem Apostolicam interponuntur; sed pertinent ad se- cundum judicium, quod statim post primum judiciam a Summo Pontifice constitueretur . Novum id quidem erateX eorum remporum consuetudine, ut qui primo judicio damnatus fuerat, non statim iret ad Episcopos finitimae provinciae , ut cautum erat Concilio Antiocheno can. I coucil. tom. 2 col. s9I collect. Labbaei; propterea dictum est: Si vobis placet, S. Petri Apostoli memo'iam honoremus, ut scribatur ab his, qui causam examinarunt,

Iulio Romano Episcopo, θ' si judicaverit renovandum esse judicium , renovetur, cr det judices. Sed ratio Primatus, & studium coercendi audaciam Eusebianorum, qui Romano Pontifici in causis Orientit jus suum eripere Conabantur, secit, ut novum illud jus Constitueretur. De appellationibus diserte agunt Canones S 7 Seu ν , libque constitutum est, quod Summus Pontifex appellationes recipiat, ac det iudices appellantibus, Vci ipse Ausa cognita sententiam ferat, quod Clarius explicat interpretatio Dionysii Exigui cit. ean. 4 quae his eSt c ccpta verbis: Cum aliquis Episcopus depositus fuerit e rum Episcoporum judicio, π proclamaverit, agendum ribi negotium in Urbe Roma ; alter Episcopus in ejus μ'

206쪽

. soriseoa, appellationem ejus quἱ videtur Hepositus , omnino non ordinetur, nisi causa fuerit in judisio Episeo-pi Romani determinat . Basnagius, Du-Pinius, Quesnellus , & ceteri, qui Sardicenses Canones in Oriente rec

PtOS negant, refutantur: Certissimis. testimoniis, & monumentis, quae , praeter Cet Os, collegerunt Fratres Balleriniicitis tom. 2 opp. s. Leon. eol. 9s π tom. s p g. xxxiv. . seq. , ac Iosephus Sim. Assemanius Biblioth. jur.. orient. rom. I IE . I cap. s pag. IIo. Rectα Graecorum canonum

interpres Τheodorus Prodromus Senion apud Papadosolutu anotia mystag. pag. 367 de his canonibus Sardicensibus dicit haec : Damnatis in omni Iudicio semper licet appellare ad Romanum Episcopu- , π hujus imperio iterum judicari aut ab eo, aut a suis legatis. De Sardicensibus canonibus, praeter Ballerinios, accurate , &Copiose egerunt Natalis Alexander Histor. Eccles. Diss. 1 si' sac. tom. 6 p. 462 π seq. cit. ed. Venet. , Zacchatia

Anti-Febronio tom. 3 lib. 3 c. 3 pag. 478 ed. Case rAnti-Febr. vindic. Diss. 8 C. y u. s p. 4s6 π seq. t. 3,& Marchetius dei Canoni dei Concilio di Sardica par. ES. 2 pag. II I , a quibus omnia, quae Contra ius appellationum ex his canonibus peti solent, gravister , ac solide

refutantur.

αὶ Appellationum, quar ad Sedem Apostolicam ex

omnibus mundi partibus interpositar Sunt, tum ante, tum post Sardicense Concilium, magnus numerus est . Anno

I et a iudicio Synopensis Episcopi, a quo obstuprum degradu dimotus fuerat, Marcio Romam venit, ut a Sede Apostolica pacem, & communionem obtineret . Negant Lautamus, de virea, Du-Pinius, pluresque Protestantes, Marcionis appellationem, sed aliud ostenὸunt Bellar minus

De Rom. Pont. lib. 2 c. 2I opp. tom. I p. 33I ed. Reu. I 72I, Christianus Lupus de Appellat. Diss. I cap. I 8, Μansius & Roncaglia in Natal. Alexandri Histor. Eccles.sac. Diss. 28 tom. 6 pag. 48 I seq. ed. Venet. 1776, Zaccharia Anti-Febron. par. 2 lib. 3 eap. 2 n. 2. Anno 2so.

Privatus Lambesitanus ὀamnatus a synodo 9o. Episcoporum literas communionis a S. Cornelio Pontifice frauὸulenter impetrare conatus est; quod sane, nonniai cognita,& revocata synodi sententia, fieri poterat. Unde veram appellationem ipse Coustantius educit Epist. Pontis. Roman.

in notit. Epist. Non extant. Steph. I. g. 2 n. 4 col. 223.

Biennio post Fortunatus, aliique Africanae Ecclesiae Presby-tςri; anno autem 162. Basilides Asturicensis, & Martialis

207쪽

Cyprianus epist. 6ῖ col. 2s 3 edit. Balutii Venet. 3 18 nullam adversus hanc appellationem querelam proponit , tantum dicit eam obreptiliam, & ita ius appellationis agnoscit. Exemplum hoc vetusto iuri appellationum com

firmando aptissimum esse, animadvertunt Balutius Not. 27 in cit. epist. 68 eol. 26o, & Fratres Ballerinii cit. tom. x opp. S. Leonis col. 93 I. Eodem anno Paulus Samosatenus ab Antiocheno Concilio depositus suam iterum causam apud Felicem Pontificem agendam curavit; qua de re c

piose agit Cl. Zaccharia Anti-Febron. par. 2 lib. 3 e. 2 g. 6. Anno 3t 3. Caecilianus Chartagi aensis Episcopus judic tus , & ejectus a synodo Carisiaginensi multarum provinciarum Melchiadem Pontificem appellavit, ab eoque, causa cognita, absolutus est . Denique anno 3 I celebris est Athanasii appellatio, de qua agit Sozomenus Hist. lib. 3

cap. 8 pag. Io 2 ed. Cantabrig., ac Gelasius I. Epist. II ad Dardan. apud Labbarum tom. s col. 329 edit. Venet. habet haec : Sancta memoria quippe Athanasium Synodus Orientalis addixerat, quem tamen exceptum Sedes Apostolica, quia damnationi Graeorum non consensit, absolvit . Atque halc quidem appellationem in discrimen

revocare araus non est Constantius ArIanus Imperator,

sed tantum apud Liberium egit, ut ejus quoque iudicio Athanasius damnaretur, sicuti patet ex Dialog. int. Liberium , es Constantium apud Coustantium Epist. Pontis Roman. col. 433 es' seq. Sunt & alia harum appellationum Sardicensi Concilio antiquiorum exempla, quae Omnia, praeter ceteros , collegit Auctor dissertationis Romae editae 1 68 de Appellationibus ad Romanum Pontificem. Post Sardicense Concilium plura etiam sunt de his appellationibus monumenta. Nam saeculo IV. Eusthatius Sebastenus Episcopus cum in Concilio Melitinensi Arian rum depositus fuisset, Liberium Pontificem appellavit, a quo restitutus est; qua de re conser ea, quae diximus lib. I tit. 3 seci. I g. 18 not. s pag. I 4. Eodem Saeculo Petrus Alexandrinae Ecclesiae Sacerdos; itemque InStantius, Salvianus, Priscillianus Apostolicam Sedem appellarunt . Initio U. saeculi appellatio occurrit S. Iom. Chrysostomi, de qua multa a me dicta sunt cit. pag. II s& quam adversus Latinoium, Du-pinium , Quesnellium, Glannonium, Petrum de Μarca, & ceteros late vindicant, David Iugem. us canon. chap. 7 art. s, Natalis Alexander loc. cit. pag. 66, ibique Mansius in Not., Pasius in

208쪽

Baroniam ad an. 4oέ num. Is rom. 6 p. 633 ed. Luce, Christianus Lupus de Appellation. Diss. I cap. 27 , Blanchius deli' Esterna ritietia della cives a t. s par. Σpag. 8I , Zaccharia Anti-Febronio tom. 3 p. so 3 ErAtque haec quidem Chrysostomi appellatio non fidei, sed merae disciplinae causam respiciebat; unde educitur, ut recte monet Natalis Alexander p. 467 , ius appellationum ad sedem Apostolicam non tantum in rcbus fidei, sed etiam disciplinae. Pertinent ad idem saeculum V. appellationes Bubalii, & Τauriani ad Innoceatium I, uti patet ex ejus Epist. ad Episc. Macedou. apud Cpustantium col. 8 I; Coelestii Presbyteri, & Patrocli Arelatensis ad Zosimum, qui utramque memorat epist. 2 ad Aurel. cy' epist. 3 , apud eumdem Coustantium cot. 9 S 91 9, item et aatuor illae ex Africa appellationes, quas ab Augastino recenseri diximus, Perevit Episcopi, de quo loquitur Bonifacius I. Epist. ad Rufum I 3 , apud Cou- Stantium col. Io 36, Eutherii Thyanensis, & Helladii Tarsensis, qui nomine Episcoporum EuphrateSiae, utriusque

Ciliciae, Cappadociae secundae, Bithyniae, Thessaliae, &Moesiae ad Sixtum III. confugerunt, uti constat ex eo-xum epistola apud Cous tantium col. I 24s Ο seq., IMaae

Smirnensis Episcopi ad eumdem Sixtum III, qui eam

memorat epist. 9 n. 3 col. I 266 apud Coustantium. De Gallicanis appellationibus celebre est testimonium S. Leonis M., qui epist. I o ed. Ballerin. tom. I col. 63 inquit,

a Gallicanis innumexis relationibus esse eonsultam Se idem Apostolicam, cy' quemadmodum vetus consuetud poscebat, per diversarum appeti tionem causarum, aut

retracta ab ea , aut confirmata fuisse judicia . Mitto

appellationes Chelidonii, Lupicini, Eutychetis , S. Flaviani , Theodoriti, Salomonis Presbyteri, Stephani Larissaei, Contumeliosi Episcopi Rejensis, ceteras, quarum magnus est numerus, quaeque ab iis, quos supra Indicavi, scriptoribus accurate describuntur. Consistam in appellationibus Honorati Archidiaconi Salonensis, Felicissimi,& Vincentii , Diaconorum Hadriani Episcopi Thebani, Ioannis Presbyteri Isauriae, Ioannis Presbyteri Chalced nensis, & Athanasii Monachi, Claudii Abbatis, Pauli Episcopi Asricani, Florentii Episcopi Epidauri, Donadei Diaconi Numidiae, Ianuarii Malacae, Alcisonis Corcyre

Sis, quarum appelIationum omnium testis est S. Gregorius M. lib. I epist. I92Q opp. tom. 2 coL s 3 so s66,

209쪽

col. II 86, lib. I 3 epist. 4ς col. I 2so seq. , lib. I epist. To 8 col. I 26 π i 166 es' Paris. I os. Uide etiam Ferrandum eun. s 9 apud Iustellum Biblioth. Iur. Canon. t. rpag. 7 I s M. Paris. , & Capitularia Caroli M. lib. 7 e. 4so

apud Balatium Capitular. Reg. Franc. tom. I col. 73Ier cap. I 2 col. 7 s ed. Venet. I 772. POStremo rem C cludam Gelasii I. verbis epist. 4 seu in commonitori ad Faustum Magistrum tom. ς concit. eol. 29s Labbaei eit. ed. Venet. Nobis, inquit, opponunt canones, dum nesciunt, quid loquantur , contra quos hoc ipso venire se produnt, quod prima sedi sana , rectaque suadenti parere fugiunt Ipsi sunt eunones, qui appellationes totius Ecclesia ad hujus sedis examen moluere defereis ab ipsa vero nus- quum prorsus appellari debere sanxerunt. Late hoc t tum argume tum persecutus sum in opere Iuris canonita

universi publici, ae privati lib. 2 pag. 2 3 req- 3ὶ Quae de Primatus jure dicta sunt, ostendunt, ei

prorsus haerere jus appellationum; idque etiam confirmant exempla appellationum Sardicensi concilio antiquiorum. Nam si jus hoc primum his canonibus Statutum fuisset, nullae ante eos occurrerent ad Apostolicam Sedem appellationes . Hinc eas ex ipso jure Primatus repetunt S. Bonifacius I. epist. I ad Thessal. Episc. col. Io 38 apud Coustantium , Agapetus Epist. 4 ad Iustinianum Imperat. apud Labbaeum collere concit. tom. y col. 9 2 ed. Venet. ω Agatho in Concilio Romano ibid. tom. 7 col. 6os, Gel sius I. in eis. Common. ad Faustum apud Labbaeum t. reoncit. col. 297, Valentinianus III. Ep. ad Theodos. opp. S. Leon. p. a o I ed. Rom. , & S. Bernat dus de Consideratia ad Eugen. lib. 3 cap. 2 opp. tom. a pag. 37O e . Ven. I 78 Is Appellatur, inquit, de toto mundo ad te. Id quidem intestimonium singularis Primatus tui . Reliqui Patres, quos inter sunt S. Innocentius I. epist. 2 ad Victric. n. sapud Coustantium eol. 7 9, Ialius I. v. I. ad Eusebianianum. 22 apud eumdem Coustantium col. 38s, Leo M. Ep. Io Ad Viennens. Episc. cap. 2 oph tom. I col. 63 editis Balleris. , ceteri quos mitto, ne nimiuS aim, hane alunt, perpetuo fuisse Ecclesiae consuetudinem, ut ab omnibus Summus Pontifex appellaretur quae Perpetua consuetudo tantum ad ius primatus referri potest . Ipse Quesnellus, qui tanto studio appellationibus adversatur Diss. Is in S. Leon. g. I n. fateri vel invitus debuit, Gallicanos, cum appellationes receperunt, respexisse ad

210쪽

naus vocat, principalitatem ἀ

f. XXIX. Jus Patriarchicum inesse dicimust

in Summo Pontifice, propterea quod lex Ecclesiae, quae in Oriente inter ipsum, & Episcopos esse voluit Patriarchas, medium hunet gradum in occidente non constituit, ideoque Ponti lex occidentis Patriarcha appellatur , quoniam eum quoque occupat in Occidente locum, qui in Oriente datus est certis Episcopis quos Ecclesiae ceteris in ea Tegione superiores secit. Sed tum in Oriente, tura in Occidente Primas, & caput Ecclesiae est; & jus annexum. Potestati superiori ,. qualis est Primatus,aa in seriorem ,. quae in illa inest, hoe est ad Patri archatum , referri non potest. Simili modo si Pxinceps, qui summo potitur imperio,. aut Ducis in bello, aut Iudicis civilium Controversiarum paris tex velit sustinere ,. quidquid in utroque munere gerit, non ex mera judiCis, ducis ve potestate gerit, sed ex potestate summi imperii x in qua utraque illa potestas insita assiXa est 1 .

g. XXX. Inter appellationes.. quae ex Oriente, quaeque ex Occidente ad Summum Pontificem interponuntur x hoc discrimen est, quod illae, cum gradatim fiunt judicium postulant Patriarcharum antequam Capitis , α Primatis judicium subeant ;hae vero a Metropolitis statim ad hunc Primatem .st caput deseruntur. Sed utroque loco Primas est,

SEARCH

MENU NAVIGATION