Joannis Devoti ... episcopi olim Ananiensis ... Institutionum canonicarum libri 4 Tomus 3

발행: 1822년

분량: 237페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

bularum recte dici poterat modIcum tempus, quo Iudicato satisfieret; sed immodicum factum est ex constitutione Iustiniani, qui illud ad menses quatuor prorogavit.

f. XV. Iamvero sententiam exequitur ipse iudex , qui eam dixit, modo jurisdictionem habeat; quoniam per executionem quis ad parendum SeΠ-tentiae Cogitur, nemo autem aliquem cogere Sine jurisdictione potest. Hinc judex ordinarius, atque judex a Summo Pontifice , aut a Principe delegatus , quod plenam habent jurisdictionem, sententiam ipsi suam exequuntur I); eodemque jure potitur judex. cui a magistratu jurisdictio mandata est a . Quin delegati a Summo Pontifice, ut facilius sententiam exequantur acCeptam Pote statem, & jurisdictionem per annum retinent 3 . Verum datus judex, ct arbiter, quorum tantum propria est rei Cognitio, sententiam non eXequuntur, sed ejus excutio pertinet ad magistratum 4)ι unde jus cognoscendi prosectum est.

g. XUL Cum autem fit executio , certus est observandus ordo, quem Ius constituit. Nimirum si res ipsa extat, quae restitui debet, eas vi quo que, ubi opus fuerit, adhibita, auferenda est I); si nulla ea sit , aut propter pecuniae debitum sa-cienda sit executio, primum capienda sunt bona mobilia, deinde immobilia, postremo, si illa non extent, vel satis non sint, jura , ct nomina debia

172쪽

torum, Semper tamen pro modo debito , creditori addicenda sunt ca). Tantum speciali jure cautum est, ut nonnisi in subsidium executio fiat in stipendia, arma, ct equos militum 3); itemque ut

instrumenta ad agriculturam necessaria executioni

non subjiciantur 4 .

ceptum est, ut creditor indiscriminatim tum mobilia, tum immobilia capiat debitoris bona ei praesertim cum Creditum hypothecarium enis 3 Leg. q. eod. de Exe t. rei judicis ) Leg. 7 cod. Qua res pignor. oblig. pos. Ad sL militudinem autem instrumentorum , quae ad agriculturam sunt necessaria, etiam instrumenta artiS, quam quis exemcet , executioni non subsunt. Similiter executio non fiein vestes, quibus quis indutus est.

f. XUIL Cum executio pertinet ad bona mobilia, ea perficitur ab apparitoribus, qui se in I

cum conserunt, ubi sunt bona, quorum partem CD piunt, eamque inferunt in Iocum publicum, ubi servanda est, donec auctionis constituta vendatur, aut a debitore recuperetur. Quod si bona haec ad publicum Iocum deserri Commode nequeant, ubi sunt, retinentur; sed Clauso, obsignatoque ostio, ct edicto proposito, ne quis ostium effringat, locumque ingrediatur I . Verum cum executio de bonis immobilibus est, in ea perficienda, praeter apparitores, aut nuncium, Sive Cursorem , etiam notarius adhibetur, qui factae executionis publi- Cum testimonium perhibet . i) A pragmaticis pagina illa superimposita trans.

verso ligno, quae fores occludit, & qua cautum est, nequis eas reseret, bissa appellatur.

173쪽

13. XvIII. Peracta executione pignus distrahitur , nisi quod interim debitor impedimentum ino

ferat , cujus gratia ea pignoris venditio expediri non possit. Pignora autem distrahuntur in soro, hasta posita ci) ; non quidem statim , sed post Cero tum temporis intervallum, quod Jure Civili complectitur duos menses , postquam pignora Capta sunt ca). Verum sori mos est, ut decreto judi-

Cis, quod rogante creditore emittitur, intra dies decem hastae subjiciantur , veneantque bona mobilia; at in bonis immobilibus primum instat creditor , ut hasta ponatur, tum proponuntur edicta, quibus licitatores ad auctionem vocantur Postre mo exhibitis,' apertisque chirographis auctionariis singulorum, rogatu Creditoris, bona intra mensem largiori oblatori adjudicantur; eoque elapso adhuc debitor habet mensem unum , quo pignus luat, hoc est recuperet bonas pretiumque restituat, quod

ab emptore solutum est. Cum nemo ad hastam a cessit auctionem facturus, tertio minoris, , quam

aestimata sunt , bona creditori addicuntur 3 .

si Hastam hane dominam Iuvenalis Sat. 3 - 33

p. 6 I ed. Lugdun. Bataυ. I 664 vocat, quia scilicet bastae potestati, & imperio omnia in venditisne subiiciuntur. Et Dabera caput domina veniae stib hasta . Propertius autem lib. Eleg. I vers. I 3o p. s7O edo Patav. IIIo eamdem hastam tristem perticam appellat Abstulit excultas pertica tristis opes a Conser Brissonium de Formulis lib. 6 eap. s9 p. q8o ed. Hala I 73i , 5 Hei ncceium Antiq. Roman. lib. 2 tit. I9. 2s ur tit. I 8 er I9 g. II opp. tona. 3 p. 242 π 269

edition. Neapol. 1769. Extat etiam de Ade G jure h

174쪽

sta Mealis egregIa dissertat Io Cl. V. IanuarII Franeonii Archiepiscopi Consentiae edita Romae an. I 767. αὶ Leg. r 1. de Re judici, lem I eod. Theod.

33 Confer quae scripsi in libro de Notissimis ii jure legibus lib. I p. I9o ed. Roma I 766. f. XIX. Extremum denique, Cum desunt Ce tera , contra eos, qui rei judicatae executionem ferre debent, remedium est, ut in carceres detruo dantur. Tantum autem custodiae causa detrusus in Carceribus retinetur , donec judicato satisfecerit

i). Mulieres jure novissimo Iustiniani propter cu

vile negocium in carceres conjici nequeunt, ut

faciant judicato satis a ; eodem jure a Decreta- Iibus donati sunt clerici 3b, & huc etiam Speinciant certa quibusdam in pluribus locis Concessa

privilegia, quae non eadem ubique sunt. 1 Lege XII. Tabularum sicuti narrat A. Gellius

A. Attic. lib. 2o cap. I p. Paci I ed. Lugduni Batav.

1 666 , nisi debitor intra triginta dies post editum judiacatum creditori Satisfecisset , ei in servitutem addiceb tui. Ius hoc vel aliis legibus, vel tacito populi consensu abrogatum jam erat, cum Diocletianus, & Maximianis tulerunt IV. I a cod. de Obligat. π action. , qua scriptum est: ob as alienum servire liberos ereditoribus jura compelli non patiuntur. Quidam sunt, qui. hac lege sa citum putant, ut debitores propter pecuniae debitum iacarceres detrudi nequeant, atque hanc eamdem esse Munt Iuris Canonici sententiam in C. 2 do Pignor. Sed errant vehementer. Nam lex illa Diocletiani, & Maximiani hoc tantum constituit, ut liberi creditoribus servire non cogantur , secundum jus ea aetate receptum, nihil vero habet de conjiciendia in carceres debitoribus. Quin eos, nisi bonorum cessionem emitterent, in carceres esse conjiciendos , edixit Alexander in let. I eod. Qui bon. ceder.

175쪽

ροis. Λ iure civili nulla in re diserepat Ius Canonicum,

quod in eit. cap. 2 expreme memorat, atque confirmat

civilem leom his verbis r Lex habet, ut homo liber pro debito non teneatur , si res defuerint, qua possint pro debito addisi. Ius hoc expressit S. Gregorius M. lib. 4 Epist. 4s ad Fantin. opp. rom. 2 ed. Maurin. Paris.17os , unde sorte desumptum est C. 2, licet Gregotia III vulgo tribuatur. 1) Novet. I 34 P. 3 p. Odoardus de Sotat.

g. XX. Ad effugiendam tamen carceris injais viam, Praesto est debitoribus miserabile.beneficium induetum a L. Iulla, perquam sua omnia bona cedunt creditoribus, ut ea vendant, eorumque Pre

lium obtineant ci ; atque ita illi a carceris in Iestia, ct squalore liberantur ca). Quod beneficium

iis tantum conceditur, qui propter casus adversos in egestate sunt, non decoctoribus, neque iis, qui Patrimonium suum cum fraude effuderunt , quique m Creditoribus dolo sunt usi, Cum scirent, seSesolvendo non esse 3). Hoc autem emcit cessici bonorum, ut debitor in Carceres non conjiciatur,aed a debito liber, & solutus nou evadit, si cessis honis satisfieri nequeat creditoribus; & ideo si deinceps alia bona adipiscatur, aes alienum dissolvere debet, modo ipse non careat quotidianis alb

1 Bona ipsa a Gessitoribus' retineri non posSe, Sed ea esse vendenda, ut pretium secundum antiquiorem, repotiorem , quem unusquisque obtinet, locum singulis tribuatur, praeter ceteros, doeet vietus ad Pandect. b. 42 tit. 3 num. 8 αὶ Leg. eod. Qui bon. cedem pors.

176쪽

3. XXL Cessio bonorum ex Theodosii constiis tutione sola voluntatis professione , & nudase voce peragitur ci); sed in locis compluribus solemniter impetranda est ca), in eaque emittenda Contumeliosi quidam ritus adhibentur 3 . Differt a Cessione bonorum dilatio, seu justitium quinquennii, quod tantum Principis beneficio, non a jure scripto conceditur. Dat Princeps hanc dilationem, Cum plerique creditores consentiunt 4); quique eam impetravit, amplius post quinquennium bona Cedere non potest s). Imo ne quis Principis brneficio abutatur, dilatio non conceditur, nisi quis Caveat, sese, eXactis quinquennii induciis, creditoribus satisfacturum 6 .

i) Leg. 6- eod. Qui bon. eederis poss. α) Conser Voetum in Pandect. lib. 42 titia. 3 num. ς 3) verum cessionem bonorum infamiam non irrug re, Statutum est ab Alexandro Imp. in let. II cod. Ex quib. euus. infam. irrog., quod & innuit Iustinianus terauit. eod. Qui bon. ceder. pos. Confer Contium Lect. subseciv. lib. 2 eap. I 8 p. 3 ed. Neap. I7ιν, & Hilligerum ad Donellum in leg. I et . I 6 tit. 1. de Ra ju

Major pars creditorum non ex personarum numem , sed ex debiti quantitate aeStimatur leg. ult. eod. Qui

1 in Consule Cujacium in eod. lib. 7 tit. 7I opp. t.

6 Leg. 4 eod. de Preeib. Imper. osser. g. XXII. Sunt nonnulli, qui honorum cessi ne non indigent, ut a carceribus liberentur, quo niam habent beneficium competentia , ut vorant, quod in eo positum est, ut id tantum, quod sa- Ceve possunt, praestare Cogantur. Eo beneficio a

jure civili donati sunt parentes, Iatroni, socius,

177쪽

maritus ad dotis restitutionem ab uxore, donat a donatario conventus ci), filii familias in jus v cati pro contractibus gestis, cum in patria pote state essent, si patris haereditatem non obtinuerunt a . Idem hoc beneficium jure Canonico conis Cessum est clericis 3 , qui clericalibus induti vestibus incedunt, ac tonsuram gerunt 4 .

r) f. 37 er seq. Inst. de Actionis i) Leg. et 1. Quod eum. eo qui in alien. potest, ιeg. 49 Is de Re judic., π tu. 3 g. 4 1. de Minor. an. Imo & filium, qui ex minima tantum paae Patri ira res extitit, eodem beneficio frui, scriptum est imcit. ter 2 1. Quod eum eo qui alien. potes. Quaesitum autem est quae sit haec minima pars, & multi quidem legitimam intelligunt. Sed ego assentior iis, qui hanc partem existimant, quae minima est, Si cum aeris alieni m te comparetur.

178쪽

TITULUS M.

De Appellationibus.

I. Appellatio quid

II. Appellatio ab interloquutionea sententia definitiva . III, & Iv. Utriusque discrimina. V. Quibus licet appellare ZVI. An appellare oportet a sen tentia nulla λVII. Qua causae appellationem reiiciant VIII. Fatalia tempora appellatio

nis .

IX. Quo tempore interponenda sit appellatio 3X, 2 XI. Quo petendi, di accipiendi apostoli

XII. Quae introducenda appellatio ad iudicem Superiorem λXIII. Quod proseque adae, ac finiendae appellationis tempus sit XIV. Quid nostris moribus observandum XU. Appellatio in devolutivo. XVI, & XVII. Quibus iii causis tantum in devolutivo appellatio detur XVIII. Nans appellare ab eo , qui toti rei publicae cum impe

rio praesta

summa Pote tale.

XX. Summa potestas in Eeelesta Peues Romanum Pontificem. I. Christus Ecelesiae Caput s& Episcopos constituit. XXII. Metropolitas, re Patriar. chas instituit Ecclesia. XXIII. Potestas ab Ecclesia data Metropolitis, nihil detraxit da potestate a Christo data Summo Pontifiei. XXIV. Ius appellationum , quod ab Eeclesia habent Metropoli ,& Patriarchae, nihil detrahit de iure, quod a Christo Summus Pontifex habet. v, & XXVI. Appellatio ad Pontificem omuiisso medio . XXVII. Num aliquando expediat ad Ponti fieem non appellare XXVIII. Ius appellationum ad Pontificem in primatu inritum etiam Ecclesiae lege , & consuetudine firmatum . XXIX. Pontifex omnes appella. tiones iure Primatus recipit. XXX. Discrimen inter orientiss & Oecidentis appellationes. XXXI. Ponti sex vel dat iudices in causis appellationum , v I eas ipse cognoscit.

Νe sententia transeat in rem judicatam, neve

victo spes omnis eripiatur , inventum est reme dium appellationis, cujus ope vis editae sententiae Suspenditur. Est autem appellatio ab inferiore judice ad superiorem lacta provocatio, ut hujus Seu-

- tentia id, quod inique factum est, tollatur, 'ei emendetur 1 . Iure decretalium alia judiciala 4, 2 alia extrajudicialis appellatio est ca); tu'

titur adversus actum judicialem, Iozquam lyssi

179쪽

I8ocium citata parte , inchoatum est; haec adversus quoscumque extrajudicialas actus , sive illatum gravamen, sive inferendum sit, interponitur. Ita Contra electiones, postulationes, provisiones 3 ,& ita etiam si judex de laeto , non causa cognita judicet, appellatio permittitur. Quae extra judicium appellationes fiunt, magis provocationes ad causam sunt Q.

I s eod. Liceat. appellatoni; inquiunt Capitularia Carolae M. libr 7 cap. 333 apud Balutium Capitular. Reg. Fraue.

rom. I eat. 733 eda Venet. cit., vitiatam causam a

pellationis remedio sublevare. Quoniarn appellatio ab inferiori ad superiorem interponenda est, quaeri mirat, num a iudicis dati sententia appellari possit, qui eum dedit di num a sententia judicis, cui mandata est j risdictio, recte appelletur, qui eam mandavit. Sed da tem appellari posse demostrant .Ulpianus in let. I g. Si

quis j de Appellap., & Modestinus in teg. 3 1. Quia

A quo appellet, maadantem vero non posse, reSpondit Ulpianus in let. I g. Ab eo Τ. Quis a quo appelletis Discriminis ratio est, quod qui judicem dedit, censetur retinuisse, non alienasse iurisdictiorem; verum ea se abdicasse videtur, qui iurJsdictionem suam alteri mand vit . Ea de causa a judicio vicarii generalis Episcopus appellari non potest; quoniam illi omnis ab hoc manda ta est iurisdictio, & utriusque tribunal unum, idemque est. Consule Cornelium Bynhersit h. Observ. Iur. M--an. lib. 6 cap. 13 opp. tom. 2 μ 13 ed. Eugdun. Ba

33 C p. 2I de Elect., e. I I9 π1o estia in 6, c. SyG Appellat. in 6. p. s de Appellat. μ' r de appellat. in f, eap. 2 de dol. π eontumari in 6. Cujus observationis utilitas in eo est posita, quod non statim ad superiorem confugere oporteat, sed ad eum Iudicem , qui de illato damno in prima instantia cognoscere potest, quia minime fieri Fatet, si proprie dicta raset appellatio.

180쪽

quae Contra interloquutionem , alia , quae contra

sententiam definitivam emittitur. Appellationem ab inrer loquutione Ius civile non probat r nisi ei vis definitivae sententiae sit, aut nisi ab ea illato gravamini nullum aliud adhiberi remedium possit ca). Sed canones ante Tridentinam Syp dum editi appellationem permittunt tum a sententia, tum a quavis etiam simplici interloquutione qua judicialia acta ordinantur 3 . Verum cum. t Patres Tridentini plane intelligerent, saepe ad vexandos longa frustratione litigantes appellationes

interponi, sapienter statuerunt, ut his appelIati nibus tantum detur locus cum interloquutio vim habet sententiae definitivae, aut Cum magnum a

tulit gravamen, quod per appellationem a definitia Ua removeri non potest c4 .

g. III. Inter appellationem, quae a definitiis Va, ct quae ab interloquutione fit, magnum discrimen intercedit. Principio appellatio a definitiva jurisdictionem suspendit judicis , unde appellatum est 1); sed non idem emetit appellatio ab intem loquutione, nisi ea irreparabile damnum asserat saut in serior iudex appellationi detulerit, aut judex superior dederit inhibitionis literas ca), quas mi-

SEARCH

MENU NAVIGATION