Io. Francisci Buddei, p.p. Elementa philosophiae practicae

발행: 1733년

분량: 746페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

f. VII. Causa effciens est superior seu imperans, siueis Deus, siue homo sit Poena sequitur legis migrationem qui ergo leges fert, punire etiam

potest.

f. VIII.

Imperantes autem necessario exigunt poenam homines quidem, quia ad hoc lege naturae obligati sunt Deus quia diuinae iustitiae repugnat, non punire peccantes, imo quia hoc amori Dei repugnat, per quem Deus non potest non velle, ut a miseria sua quouis modo retrahantur homines Pertinetque adeo poena ad iustitiam rectoriam, cuius haud ignobilis species est iustitia vindisativa. s. IX. Finis poenae vel internus est vel exteνum: interis nus satisfactionem iustitiae constituit, quem Deus praecipue intendat, sed caute tamenin modo Deo conuenienti hoc est intelligendum, ne in diuinam perfectionem simus iniurii. Externus respicit aut utilitatem integrae alicuius societatis, aut huius&illius hominis: quidem vel illius, qui peccauit, ut emendetur vel eius, qui laesus est, ut securitati eius consulatues vel aliorum quorumlibet, ne simile quid aut faciant aut pa

tiantur.

Vt finis externus obtineatur, necesse quandoque est, ut delinquens vel plane ε rnedio A a 3 tolin

442쪽

374 AP. v. Te Ti II. amatollatur, saltem ut aut voluntas aut vires nocendi illi adimantur.

Humanae poenae haec quidem est conditio,vt omnia delicta puniti nequeant: ast in diuina secus se res habet omnia delicta a Numine puniri possunt etiam ea, quae ob deprauatae naturae conditionem hodie euitari nequeunt. Ipsi enim in culpa sumus, ut in hoc statu versemur.

sic homines, ut supra demonstratum est, recte quandoque delictorum veniam impertiunt, ast ut selix sit quiDeum non amat fieri nullo modo potest, apertamque inuoluit contradictionem. Ali. Vnde qxoque edocemur, Deum, si satisfactio non intercedat, delictorum veniam non concedere. Accedit vero quod etiam causae, quae id hominibus permittant, hic plane cessent.

Delictorum grauitatem, quae poenam intendit, metiri decet, ex obiecto, ex effectu, ex propis siti Prauitate, ex causa, quae peccantem impulit, aut retrahere debuit, ex agentis ad euitandum delictum aptitudine, ex vitio animi accessoriois Atque haec maximam partem in foro diuinquoque militant.

s. XIV. Spectanda etiam in poenis humanis est conis ditio

443쪽

ditio patientis in diuinis enim, saltem iis, quae post hanc vitam infligentur, hoc locum non habet, sedo illud ad humanas saltem pertinet,quod de poenis pro diuerso reipublica statu mitigandis aut exasperandis, praecipi solet. f. XV. Ob delictum alterius nemo puniri potest, nisi ut causa moralis eius sue in particeps. Hinc quousque singuli ob delictum uniuersitatis, communitas ob delicta singulorum, imperantes ob delicta subditorum, vice versa, teneantur, pav

g. XV . Quino si unus imperans alium in poenae executione impediat v. delinquentem recipiendo, peccat, quo nomine asyla, quae quibusvis etiam non subditis, patent, detestor dicet ceteroquin aliquis eorum usus esse possit. I. XVII. Ab uniuersitate autem non semper poenam exigi posse arbitror. Licet enim pereuntibus

indiuiduis semper durare videatur: merita tamen ex eorum genere sunt, quae uniuersitati non primo, per se, sed quatenus insunt singulis, conlapetunt.

444쪽

3 6 CAP. v. Ee T. l. DE POENA clamnum aut incommodum, quod occasione delicti, ab altero perpetrati,'nobis subeundum est: deinde damnum aliquando dari occasione peccati alterius, sed ex causa propria. Hinc facile intelligitur, quo pacto Deus posteros ob delicta maiorum punire dicatur, si vel maxime propria illorum non accesserint delicta. Non ergo ne

cesse est, dominium aliquod Dei absolutum hic fingeres g. XIX. Poena vel diuina,vel humana est: illa totuplex est, quotuplices sunt leges diuinae. Positiuae uniuersali respondet poena capitalis homicidii: particulara poena excidito c. s. XX.

Poenae iuris naturaIis vel temporales vel aeternae sunt. Ad illas refero morbos, paupertatem&c. alia mala, quae improbis obueniunt. A Numine haec iis immitti, prouidentia eius docet ob delicta immitti, ex iustitia eius euincitur. Nec obstat quod hiec mala per naturalem quandam necessitatem vitia consequantur : eo minus enim euitabilia esse hinc intelliguntur, contra Veroo maior virtutis probitatis necessitas, sua

quippe praemia naturae quodam ordine secum vehentis inde appareti

Adeoque nee externa impiorum selicitas quenquam morabitur. Haec enim non impedit, quominus

445쪽

minus sint maxime miseri, sicuti vir probus inter calamitates externas suo modo beatus dici potest. Accedit,quod vel hinc documentum se cuturae vitae, in qua bene sit bonis, malis autem male, capere queamus. Qua de re cum non sine magna probabilitate ratio quaedam ostendat, longe tamen certius ac euidentius haec ex diuinis literis edocemur. SECT IL

BELLO IN GENERE, SPECIATIM

DE CAUSIS BELLI.

f. I. An bellum Iereν liceat f. II. III.

Bellum punitivam non δε- ιur, I V. causae estorum specialet, sariae, I VI. Limites V conditio besti deis

soria , I x. Suasioriae cum Fere iustificis coincidere debeπt,s XI. AMOιuplici ratione estum

imustum esse possit, .XII. XIII. D causis iustificis iniustis f. XIV. D causis dubiis, I. XI An bellum strinque iustum 6se possit 'I. XVI. De esto,cuodpro aliis susci. piiuris. XVlI.

ALter modus cogenti homines ad obser vantiam legum naturalium est bellam. Aa s leni in

446쪽

378 CAP. V. SECT. II. DE BELLO IN GEN.

tenim cum gentes integras in statu quippe naturali constitutae, communem iudicem non habeant, omnium tamen salus legum naturalium obseruationem requirat, Demque ipse, ut se ipsam quaelibet conseruet, velit, nihil aliud superest, quam ut vim illis opponant, qui migratis naturae legibus vi eas opprimere aggrediuntur. Est itaque bellum status gentium per vim certantium, qua

talium.

f. IL

Quod vero bellum gerere liceat, sic euincor conseruatio sui non minus singulis hominibus, quam integris gentibus a Deo est praecepta. Instinctus naturalis, quo quaelibet res ad sui conseruationem fertur, idem euincit Si itaque per aliorum malitiam non aliter quam violenter noseonseruare queamus, cessat obligatio legis, quae alios laedere vetat, Deus que adeo bellum, siue violentam conseruationem permittere censetur, idque primo, quia cum utrique legi satisfieri nequeat, lentes inter se sitit aequales, nulla ratio adest, quare gens alteram potius quam se ipsam conseruare debeat; deinde, quia Deus non praesumitur, homines gentesque obligare voluisse ad istud patiendum,quod communi rerum omnium instinctui repugnat: denique quia miserrima totius humani genetis inde oritura esset facies, si

probi improborum iniuriis essent expositi, 4mpune ab illis in peraiciem dari possent. Adeo que

447쪽

que tantum abest, ut bellum naturae hominum sociali repugnet, ut potius ad improbos omnisque honesti contemptores in ossicio continendos

nulla essicacior sit ratio, quam si vim vi repelli, iniustos insultus propulsari videant. f. III. Accedit, quod ipse Deus in diuinis literis bella passim approbet, quod euidentissimum nobis do

cumentum praebet, iure naturae bellum gerere, neutiquam nefas esse. Quae autem in contrarium afferri solent, aut de vindicta priuata, iure natου rae quoque illicita,aut de bellis iniustis intelligenda sunt,aut eiusmodi admittunt sensum, qui nostro asserto nullo modo repugnet. g, .V. Conseruatio autem violenta supponit laesio. nem. Vnde sequitur, bellum tum demum rite geri, si gens ab alia laedatu aut laesa fuerit. Si laedatur, satim huic laesioni violenter obuiam eat, vocatur defensio Unlaesa fuerit,&restitutionem damni dati,non nisi armis obtinere queat,dirieitur iniuriae illatae reparatio. Hugo rotius addit poenam. Sed poenam

non nisi a superiori siue imperante infligi posse,

iam obseruatum est. Gentes autem Cum in. ter se sint aequales, manifestum est, nam genritim alitram punire ncm posset Taceo in 'finita

448쪽

38 CAP. v. sECTAR DE BELLO IN GEN.

finita malain turbas, quae ex hic sententia fluere

possent.

f. VI.

Omnino vero hic repetendum, quod de variis modis, quibus gens aliqua laedi possit, supra docuimus. Ad tot enim classes bellorum causae speciales cornino de referri possunt. Saltem de existimatione addendum, tum demum belli iustam causam nobis subministrari, siquis aut sim plicem, aut intensivam, ad quam ius perfectum habemus,nobis deneget aut imminuat. Praeterea de omnibus iis, quae iure imperfecto nobis debentur, obseruandum, si casus necessitatis accedat, ius imperfectum mutari in perfectum, adeoque causam belli iustam inde enasci. De defensione nunc porro istud neutiquam nobis praetermittendum est, quod magnum intercedat discrimen inter defensionem, quae in statu naturali ab integris gentibus,&quae in statu eluilia singulis hominibus, cessantibus iudiciis, instituitur. Nimirum cum gentes non habeant communem iudicem, pluribus maioribus periculis expostae sunt, quam singuli homines, marmis omne securitatis suae praesidium collocare necesse habent. Hinc cum quarumvis rerum, cuiusuis iuris, quod aliquod momentum vehit, iactura, plura mala possit secum trahere,in

hostis si videat, primos ausus feliciter sibi cessisse, ad

449쪽

ad plurimavi maiora audenda possit allici, quam rectissime pro quarumvis rerum riurium, quae aliquod momentum habent, defensione billum suscipitur. Id quod in defensione eorum, qui in statu ciuili vivunt, secus se habet.

I. VIII

Praeterea cum gentes ad pericula auertenda nullum implorare iudicem possint, minusque consultum sit, hostis insultus expectare possunt defensionem suam instituere,quam primum certiores factae sint, alteram gentem hostilia erga se moliri, eique&animum& vires esse, se opprimendi. Eandem quoque ousque continuare possunt, donec sibi fuerit fatisfactum suaeque securitati ita cautum, ut in posterum similes insultus metuere necesse non habeant. Quae itidem in statu ciuili secus sunt comparata.

I IX. g. X. Solent eansae belli, recte quidem, in iustificasin suasorias dispesci. Ipsum enim principium bolli non nisi valde improprie ad besti

. cauis

, In reparatione eodem fere modo sese res habet. In statu ciuili a iudice haec obtinetur in naturali per arma Singuli in statu ciuili praeter reparationem iniuriae nihil exigere possunt ast gentes securitatis suae, quam ciuibus iudex praestat.

habent rationem.

450쪽

282 CAP. v. Ec T. II. DE BELLO IN GEM.

causas referri potest. Iasti cae sunt, quibus essicitur, ut bellum iustum sit, aut tale videaturi Suaso lae quibus impelluntur ad bellum suscipiendum.

I. XI. Si itaque bellum iustum esse debet, necesse est, ut non tantum causis iustifica sit etiam pere iusta, sed&vt cum inj iju oria coincidat, hoc est, ut nulla alia de causa bellum geramus, quam quo niam ratio dictitat, salua iustitia nos nostra defendere, aut reparationem iniuriae acceptae ab aliis exigere posse.

Multiplici ergo ratione, si causas spectes, bellum mustum esse potest : primo si nec iustisica necsuaseria causa adsit, qualia bella recte ferina Vocamur quamquam dubitem, an ullum eius, modi belli exemplum afferri possies deinde sitant in suasoriae causae ncillae autem iustigae adstit, quac bella a croci nil non disrerunt porro si iissi si quidem adsitat, sed quae si accuratius examinentur, inissae stat: denique si iustoa , eaeque Asiae adsint, sed belligerans alias habeat ijuus ias donon tam ob istas causas, quam ob suaserias bellum gerat.

f. ' XIII

Ex hisce iniustorum bellorum speciebus, tertia , xltima son usitati Isimae Cum non tentor vlla gens tam barbara sit, quae sine Omni

SEARCH

MENU NAVIGATION