Io. Francisci Buddei, p.p. Elementa philosophiae practicae

발행: 1733년

분량: 746페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

sTATVM eo sERVAN BI. 2 47shibenda est corporis mundities, non exquisita tamen nimis, aut ad mollitiem vergens Absit ergo colorum varietas, affectatus splendor,' qui

quid iuuenilem arguit leuitatem.

In his omnibus vero sexus,aetatis, aliarumque circumstantiarum habenda est ratio. Conside. randum itaque, alium Vultum, alium sermonem decere imperantem, alium ciuem ille ad maiestatem, hic ad modestiam debet esse compostus. Alii mores viros, alii foeminas, decent. Quaedam in vestituo sermone mollities illas non adeo dedecet, quae his maximo merito vertitur vitio. Iuvenem comptiorem Videre quam senem, non adeo turpe est. Sed videndum tamen, quocum tibi res sit. Aliter erga dominum, aliter erga seruum, aliter ςrsa par cm,inc. t nos Seramus, par est

s. XVI.

Ad hase igitur ceterasque decori regulassi quis rite se componere sciat, iisque adeo virtutibus , quae inde resultant, ut veracitas sis miletica humanitas seu comitas, affabilitas,

exornatus sit, is ad vitam demum civilem aptus cumprimis censetur. Nec enim ulla vitae pars, ullus actus civilis, quae hodie hominum est conditio, sine decoro peragitur tanto vero magis eius obseruatio necessaria est, in

552쪽

est imperantibus hoc ipso auctoritatem concilia' te, ciues ad venerationem 4bsequia hoc modo praeparare. Vnde latio patet,cur in ritibus ceremoniis tanta subinde adhibeatur sollicitudo, ut certis etiam legibus, pactis, conuentionibus eos definire, moris sit.

s. XVII.

lam ut ad cetera pergamus. Si de fine nobis constet,& iis etiam quis polleat virtutibus dotibusque, quibus ad eum obtinendum aptus redditur, de mediis quoque rite adhibendis, cogitet, necesse est. Nee enim perinde est, quae quis media adhibeat, cum quaedam sint aptiora aliis, ct praeterea faciliora dissicilioribus, tutiora minus tutis praeserenda esse, ipsa numquomque

doceat ratio.

s. XVIII.

Sedo obstacula,quae nos impediunt, quo minus ad finem exoptatum pertingere queamus, remouenda sunt. Obstacula autem haec oriuntur primo ab aliis hominibus, quorum opera ad finem nostrum obtinendum nobis est necessaria, idque ita, ut aut nec possint, nec velint nostris desideriis suffragari, aut possint quidem sed non velint, aut velint, sed non possint.

Deinde obstacula quoque oriuntur a negotiis .actionibus ipsis, quae ad finem conse. quendum a nobis sunt suscipiendae sue perse

553쪽

se ad istum finem obtinendum paruris aptiue ob certas circumstantias ita sim mi Q.

Ex ita illud porrosequitur, quod, qui statu

sui rationem rite oblaruaturus est, aliorum quoia que hominum mores,' propensiones , accurate axploratos habere debeat. Quod si enim ii ligat, eos nec posse, nec veste commoda sua pro lmovere,animaduertet in iis ad partes suas pertra.'hendis operam Oleuinque perdere, plane superis uacaneum esse et quod si vero nolint, cum,tamen possint,tum demum ars dirigendi affectus, propensiones hominum, in subsidium vocanda,

ita ut eorum inclinationes aut augeantur, magisque in cendatitur,4 indammentur, aut imminuisantur,in contraria propensio excitetur l. out nobis commodum fuerit. Ast si velint, sed nos possint, suffecerit eos ita conseruare, ut cum prodesse nequeant nocere tamen nolint Nemo enim facile adeo viribus omnibus destitutus est, ut irritatus uoc e nequeat. s. XXI. sed eumprimis etiam hoc obseruandum est, si legendi sunt, qui a nobis pendeant, resque nostras administrent, aut nobis etiam sint a servitiis quibuscunque sedulo namque dispiciendum , Ut tales legantur, qui ad finem nostrum idonei sunt, cum disiuilius qui semel adsu-

554쪽

4 8 CAP. V. Ec T. H. DE PRvDENTIA adsciti sunt, dimittantur. Vix autem est, ut de hic rite quis se gerat, nisi more propensionesque&indolem hominum explorare accurate di

dicerit. . I. XXII.

Si negotii ipsius natura obstet, aut mutandum consilium,& alia ingredienda via, aut credendum tantisper,in tempori res committenda. Maxime autem circumstantiarum habenda est ratio,&loci, temporis, ceterarumque captanda opportunitas. Hinc inter prudentiae regulas haud postrema est occasioni inseruire Huc etiam pertinet modus agendi, qui saepius, ut finem rite consequamur, utramque facit paginam.

PRUDENTIA STATUS OECO

NOMICLEuid de prudentiastatus in integris scietatibus generatim obseruandum se.I.ISocietatis domestica finii, I. II. Quo pacto debeat esse compa rata, si sinis hie obtineri queat, . II l. δ dia, per auae is obtineri queat, I IV. Obsackia Quae ab omisi hin orruntur,quo pacto remouenda, specimim quae cirea ipsum patrem Iamili, notanda, I. V. Et ei eri sorem I VLVι ιμοι I. VII. Ae alior homines I. VIII. diuae a rebus ipsis obstacu

i oriantis, quo pacto νε- mouenda, f. IX.

555쪽

familia plures personas Et paterna, β. XIL' er moratissustinea: β. X. Euae inseriore in hissotio. διmsaliaescietates mino ratibus ad flatum suum νιι cum domestica concur conseruandum, obseruaro', .rant i coniugat, , M. Gbeant f. XIII.

1 Amit ad specialia descendamus, primo se of-

fert prudentia status in personis compositis, siue inιgνι μιietatib-: in qua praeter generales, quas prudentia status suppedωt, regulas, speciales quaedam observa ae Nimirum cum societas dupliciter considerari possit, velitiirdine ad

aliassocietates, vel inordine ad membνasua, duae inde oriuntur prudentiae leges, ex hactenus dictis tamen facili negotio deducendae. Prima haec est: commodum,nius societam, nisissumma hoe iubeat necessua ,ste deιramentum terius sotietatu non es promouendum et est enim hoc saepissime bonum saltem apparens, quod adeo bono vero non est praeferendum. Altera haec est: commodum huius vel illius memb/i es postponendam commodo totius 'sistatis destructa enim o cietate, membro etiam qua tali saluo esse non licet, actoque commodum membri, quod cum commodo totius societatis pugnas, est reuera bonum apparens, quod bono vero ncutiquam est

Hisce praemissis, de domestica florietate ceu praccipua inici mnores, aliquid delibabimus,

556쪽

48o CAP. v. EC T. II. DE PRUDENTIA ut adeo quaenam oecon miae sint fundamenta,

inde manifestum fiat. Nimirum finis prudentiae oeconomicae est felicitas domestica totius familiae, quae scilicet in affluentia rerum ad vita honeste transigendam necessariatum consistit. Quicquid ergo ad hunc finem facit,patrifamilias iisque, qui domesticam societatem promouerct conseruare cupiunt, est faciendum. Hic finis autem tamdiu bonus est, quamdiu fini generaliori, sub quo contiae tur, felicitati scilicet totiuciuitatis aut generis humani, non repugnat. Repetendum enim quod alibi demonstra tum, multa in se bona esse, quae cum aliis bonis comparata,

mala fiunt. f. III. Hic finis itaque ut obtineri possit, ipsam socie

talem oeconomicam ita comparatam cinstitutam esse decet,ut in ea nullum impedimentum reperiatur idque tum ratione personarum, quae hanc societatem componunt, de quibus deinceps ex instituto, tum ratione rerum circumstantia- Tum v. gr. loci, in quo pateriamilias fortunarum suarum fixit sedem, &c.

I. IV

Media rem familiarem augendi, finem secietatis oeconomicae promouendi, vel ordinaria sunt, vel extraordinaria, horum exemplum

vir diuinus Iacobus suppcditat itemque vel honesta

557쪽

magna m utilitatem percodium, ita ideantur, re tamen accurati pensa , bet intelliget, ea re uera plus noram. se monetarum varia iterunt. agricultura mercatura, pecuaria σοῦ In o His autem prudentia rogulae generales

probe sunt obseruandae, contra quas peccanta qui v. gr. iusmodi augeridae rei familiaris rationem incunt, ad quam nulli illis suppetunt sumptus, item, qui ut subito ditescant, nauit e riculosum iter ingressurae maximam sortunarum suarum committunt partςm tutiora media minua

s. V.

ludque quae ad Bommmu lers resfamiliaris augeri promoueri debet, orium tur, sedulo sunt remouenda. mos inter emitistipse paterfamilias i ut ad oeconomicas functio. ne aptus sit, requiritur cumprimis naturalis in . . doles. sidentur autem per naturam ad oscon . . micam administrationem aptissimi, qui temperamento melancholico, sed per sanguineum temisperato gaudent. Hi enim: ingenio & memoria valent utriusque autem in oeconomia magnus. sus est. Sed necesse est, ut etiam accedat pνudentia oecρnomica viuin exercitatione compara ta, quorsum dicommercia cum hominibus artis Dcco uomicac perius, plurimum faciunt

558쪽

S. I. Deinde ab uxor maximum saepius oriturtii semiliaris impedimentum. Hanc itaque ad rem oeconomicam tractandam plane compss- tam esse decet. Nec reserti, ut inepte nonnulli sibi persuadent, quantas secum adferat opes,

cum a prodiga illae facile dilapidari possint,

cum rei oeconomicae perita contra nouas acquirere, Hacquisitas rite conseruare queat. Ratione indolis itaque nec prodiga sit, nec voluptati aut delitiis dedita quoad pilae genus consultum fuerit, quae a tenera aetate tali, quod maritus sectatur, adsueuerit, ducere. Quod si ad rem oeconomicam minime accommodata viis deatur, explorata eius propensione sensim fle.

ctenda, ad finem, quem sibi paterfamilia pro. Posuit, aptior reddenda est. v I l. sed &Ῥὸνporum habenda est ratio Ergo eiusmodi seruos adsciscere decet, qui ad ossicia, quae ab illis exiguntur, praestanda sint idonei, liraesertim qui nec suraces sint, nec otio&ψο- .ptatibus dediti, nec prodigi, nec immorigeri.

Hunc in finem proderit indolem ac temperamen-rum eorum habere exploratum. Adsciti autem prudenter emendandi, corrigendi, dirigendique sunt, ut non minus metu quam amore ducti. iusta alimentorum ac mercedis subministratione

allacti, muneris sibi demandati partibus prompto

559쪽

sungantur. Nec quaevis quibusvis demandanis da sunt, sed dispiciendum ad quas iunctiones quisque prae ceteris aptus sit. Ipse denique dominus ad eorum ictiones sedulo attendat, ubique praesens sit, nec ullam occasionem rem neglige tetrac perperam agendi, subministret

g. VIII. Sunt desalii homines, ad quos patrifamiliat

caute rem domesticam administraturo, attendere decet. Nimirumin vicinorum, opificum, aliorumque hominum, quibuscum quotidie illi commercia intercedunt, exploratum habere genium debet. De quibus omnibus unicum hete obseruasse sussicit, quod scilicet fraudulentos, , suis commodis nulla habita iustitiae ratione inseruientes, fugere ac cultare deceatis. IX. Denique quod ad ipsa negotia attinet, in eorum intelligentia cardo prudentiae oeconomiis cae versatur. Necesse ergo est, ut pro instituti sui scopi ratione, omnes partes oeconomiae ad unguem calleat, v. g. Oeconomiam ruram Iem . siue agriculturam . pecuariam, piscatoriam, venatoriam, hortensem &c. Deinde ut in hisce omnibus tum ad certas circum stantias tum maxime ad te us accurate atten dat; quando v. g. semen terrae Committere, venari, piscari cmere, vendς rei c. deceat.

560쪽

484 AP. v. ssier. 1I DEPRvDENTIA Nec locum negligat, cum alius ad venationem, ad agriculti iram alius, alius ad rem frumentariam, alius ad commercia sive niaritima, siue alia, magis accommodatus sit. Tandem semper cogitet, non minorem prudentiam in opibus rite

acquirendis, quam acquisitis recte dispensandis,

requiri. g. X. Obseruandum quoque,quod paterfamilias saepius plures personas morates sustineat, undein plures fines oriuntur, qui ne sibi aduersentur, aut

unus alterum impediat,id quidem rursus prudentiae opus est. Equidem status totius societatis,& status patrisfamilias inter se ita coniuncti sunt, ut nunquam, vel raro admodum secum pugnent aut etiam diuersi sint interim status societati eiusque felicitas,iuxta communes prudentiae re.

gulas,semper praeponderari debet sicut si etiam eluis est, status societatis ciuilis praeferendus est statui societatis domesticae.

Quia in eadem societate domestica plures

sunt societates minores, in quibus tum status ipsius societatis, tum singularum personarum considerari possent, sed cum hi raro a se inuicem differant, superuacaneum illud foret. Interim ipsarum societatum status, ut sine ita&re ipsa, maximopere disserunt. Sic societas coniugasis, quae cum domestica ut plurimum coniungi,

SEARCH

MENU NAVIGATION