Io. Francisci Buddei, p.p. Elementa philosophiae practicae

발행: 1733년

분량: 746페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

571쪽

vati reipublicae maximopere inter est conserent ipsi imperantes, si sua sponte ad leges a se latas suas actiones componant, cita ciuibus exemplum praebeant Exemplo enim plus quam gravissimis poenis proficitur. g. VIII. Nec negligendae sunt circumstantiae loci, temporis&c quippe quae utramque hic faciunt paginam. Quam hodie magno applausu recepturi sunt legem ciues, eam, si alio tempore proomulgetur, forte detestabuntur. g. X. Iudisia, in quibus leges ad tacta ciuium apis plicantur, ut ita exerceantur, ne respublica vllum inde detrimentum capiat, sed ut finis ciuitatis per ea potius promoueatur, prudentia status iubet primo ut certus ordo atque modus a reis publica praescribatur, ne litos protrahantur.

ita improbitati praesidium aliquod circumpo

natur.

Deinde, ne litigantibus nimii faciendi sint sumptus ita enim pauperes, tum iudicem adire aut nolint, aut nequeant, improborum vexatio. nibus, sempererunt expositi, & defatigati tandem iniuriis, ad magna facile concitabuntur

Quod si in re dubia ab ipso summo imperante serenda sit sententia, vero alterutra para

572쪽

ita sit offendenda,indeque motus quidam, aut albud malum oriri possit, vule erit, viros iuris perbios consulere,vi ex illorum decreto sententiam ferre. Ita enim imperans omnem inuidiam prompte a se amolietur. f. XII. Prouocatio quoque licet nemini temere deis negari debeat , ita nec promiscue omnibus in qualibet causa ex prudentiae lege est concedenda. Namque si in qualibet causa prouocare liceat ad summum imperantem, auctoritas iudicis inferioris imminuetur,in occasio lites quascunquo

protrahendi, improbis suppeditabitur. g. XIII. stea si is magni momenti sit ex cuius deciso. ne damnum aut utilitas in ipsam rempublieam redundare possit, eam non temere iudici inferi ri permittat, sed ipse potius summus imperans

eandem pertractet ponderatis non minus iusti. tiae, quam status sui momentis. SECT. V. de

NAS ET PRAEMIA R

573쪽

eΛP. v. ECriR DE R 1 Tic I R. OEN. E, e. πAuidsectu opus, si poenas diuid facundum in delictiane peruulo exigi nequeat, o tu imuisitudinis,IRX. I. uti Delictis, non homini in ira Da modo hoc eas exigendi seendum I. IX. poenascapitales, . Iv. contra mala inueterata ναμudentiae quo με est orna Dprocedendum I. X. Iuibus is ire, s V. In praemiis conferendis D, dem paulo grauioraι, piciendum s accipiantib. I. Diaraia, I. XL Euodmagistratibu inferis Nec committendum, sceamribus non emere conce- escam, I XII. Gnda si facultas emit circumstantiarum denu astiendi aut miιigandi poe- bis habenda est ratis

CVmprimis inpornu magna opus est cautio.

ne. Si enim non exigantur, praeterquam quod imperans contra legem naturae peccet, Im prudenter etiam agit, cum ita leges euilescant, ipsa collabascat respublica Sin exigantur, faricile crudelitatis suspicionem subeunt imperantes, unde odium sequitur,quod ciuitati non perniciain

sum esse nequitis. s.

Vtergo haec incommoda euitentur, prudentia iubet, ut proportio inter poenam delictium accurate obseruetur. Quo maior enim est poenae aequitas, eo minor in punientem redundat inuissia.

f. I. sine ingenti periculo poena exigi ne

queat, ita remittatur, ut imperans ex fauore

574쪽

& gratia potius, quam oecessitate hoc fecisse, i. deri queat in specie si sorte a viris auctoritate& gratia plebis florentibus, poena sit sumenda,

vero hoc sine magnis motibus,&periculo totius reipublicae fieri nequeat, consultum erit,eiusmodi poenam eScogitare, quae speciem honoris habeat. Commodum quoque erit, aliquando deli. cta dissimulare, ne aut puniendo periculis rem. publicam exponamus, aut non puniendo,uirium hostiarum prodamus imbecillitatein.

Quoad modum poenas, praesertim capitales, exigendi, sedulo cauendum, ne viri auctoritatexpotentia florentes, eo loco ac tempore puniantur, quo fauor plebis erga illos ipso supplicio au. geri&inflammari possit Male enim saepius admouentur Oculi spectando illius supplicio, cuius causam commiseratio meliorem facere videtur. Expedit etiam quandoque modo imperans de crimine certus siti sine ordinario iudiciorum streis Pitu, punire homines, quorum supplicium non

sine periculo differtur. . - .

Iuvabit etiam poenas legibus definiret nee magistratus arbitrio relinquere. Tum enim eo faciolius omnem amoris, aut odii, suspicionem declinare poterunt. Videbuntur enim ex legis prae . scripto noxios puniuisse. f. VI.

575쪽

er c A POENA ET PRAEHIA. 499 g. i. Nec inutile erit, poenas paulo grauiores legibus indicare, cum hac ratione semper summo imis Peranti liceat poenas paulisper mitigare, de hoe ipso subditorum animos sibi conciliare, ac lementiae famam acquirere.

f. VII.

Interim ne,si temere poena remittatur aut relintigetur, auctoritas legum euilescat,consultum 1erit, magistratibus inferioribus neutiquam facu1tatem poenas remittendi, aut mitigandi concedere. Accedit vero, quod hac ratione summo im

perant campus amplissimus, sabditorum animos sibi conciliandi, aperiatur. f. VIII. In delictis totius multitudinis lassicit punire

auctores. Ceteris parcere prudentiae, dchuma nitatis erit Poena auctorum enim efficiet, noalii temere eadem ratione peccent venia ceteris impertita subditorum amorem imperant parabit. Ast si auctores non fuerint deprehensi, ex ipsa multitudine quosdam plectere haud abs re fuerit, ne alii sibi persuadeant, eiusmodi delicta impune committi, neue omnes puniendo crudelitatis notam subeat imperans, aut pocna clad potius quam medicina videatur.

I. IX. Cumprimis prudenter puniturus , Omnem I a Muci

576쪽

nauet operam, Ut flagitiis, non hominibus iras ivideatur. Nihil ergo intermittat, quo subditis persuadeat, se inuitum ad punienda delicta, non ex affectu, sed ex amore iustitiae: Bicii ratione

accedere.

I. X.

Contra mala inueterata non impetu, sed sensim procedendum est, ut prim imminuantur, mox decrestant, tandem extinguantur Medicinam imitentur poenae, haec vero morbos i veteratos non uno impetu tollit, id quod periculosum, sed sensim eoruit vim infringit, donec aegrotus sanitati restituatur. 6. XI. Ceterum quam necessarium est,scelera puniri, tam utile est, virtutem honestarepraemiis. Hoc autem ut rite is prudentiae praescripto fiat, tria cumprimis obseruanda sunt primo ut eiu modi praemia conferantur, quae accipienti sunt grata honorifica, reipublicae non damnosa. g. XII. Deinde, cum dignitates Whonorum tituli, postquam euiluerunt, non amplius pro praemiis reputentur, sedulo in id imperantibus intumis bendum est, ut raro&non nisi benemeritis conferantur. Promiscue enim omnibus collati honores sordent, nec ab ingenuis magnopere desiderantur.

S. XIII.

577쪽

s. XIII.

Deniquein circumstantiarum hic quoque hahenda est ratio, cumprimis videndum, qua re is maxime delectetur, cuius virtus rem oneranda est. Praemio enim indoli cuiusuis conuenienisti, tu exiguo saepius maior gratia initur,

quam magno, sed indoli accipientis non adeo

conuenienti.

Sed ingenuos, etiam non. - . IX. ...

memum quoque in cenis

Non excludendos essemve sum'eηiat, I x xl. νει, here aliquando diui ne numero magi Maum' 'nisiis ν ferri Mam, re mini orum, I ΠΕ a consistum esse. Homines Indigenas praeferendos esse δε- --- peregrinu I. I. unitate euehanturi . . quariam o cia iuuenu, XIII. . adalia sene apιia praeι Dem ει ι quando ευ

578쪽

s. XVI. ριυπ-μι DVIII. g. I. DE ministris & magistratibus quae ex pruden xiae regulis praecipi possint, ad quatuor revocabimus capita, uinam eligendi sint quoteligendi sint quo modo eligendi sint & denique uania illis concedenda sit auctoritu.

f. II.

Quod ad primum attinet, utique eonsultum luerit neminem modo idoneus fuerit,ab officiis publicis excludere. Apprime enim hoc facit aiuam rem reipublicae in omnibus exeitandum, ad

refienandam illorum, qui magistratus gerunt, insolentiam, ad firmandam subditorum omnium concordiam, ad excitandam virtutem, id obedientiam promptam magistratibus conciliandam. Nemo tamen, nisi idoneus, ad publicum munus euehatur. Idoneum autem aliquem esse iudieatur ex indoti,istutisusque ad ossicium necessariis ex anate, exsaiu. Et quidem quoad rum. tabultimo ordiamur, homines ves nobiles

Tunt, vel eii, itemque disius vel pauperer, ut di peregrim vel indigenae. f. III. De pris sata obseruandum, quod omnino quid Ἀ re ciuitatis fit, homines si s oesordia Aviso

579쪽

e I Re A MINIS TAETHAGIIT INFER. 3 3 didor, &ordini imperantium decori futuros, ab eiusmodi ossiciis arcere. Idque ob varias causas. Namque ossicium magistratus, cui omnino sua constare debet auctoritas, si id genus hominibus demandetur,facile contemnituri subditi quoque libentius iis parent,quorum etiam,antequam magistratum susciperent,non sordida fuit vitae conditio quibus accedit,quod eiusmodi hornine ad magna dignitate euecti,utplurimum insolentius se gerunt, magnisque adeo motibus, 'urbis

rempublicam saepius Sponunt. Interim ingenuos, licet non nobiles, ab ossetis ciuilibus arcere imprudens fuerit, quia saepius

ratione indolis&virtutum praestant nobilibus: quia nobiles hac ratione excitantur, ut animum corpusque magis colant, cum certi sint, non ob nobilitatem sed ob praeclara merita, ad dignitates ossicia ciues euehi. Ceterum si nobilest plebeii hactenus aequales sint, ut ratione aetatis, prudentiae, c. utrique digni sint, qui muneri alicui admoueantur,recte omnino illi his praeferuntur ob nobilitatis decus, quod conseruare rei publicae interest, & quod maiorem ad ossiti auctoritatem adserant, maiorum etiam exemplis ad facta praeclara concitentur.

Fia Mundumpatam videtur e re eivitatis esse, pauperes non omnino ab ossietis digni-

580쪽

tatibus arcere, interim si hactenus aequales sint; ut utrique aeque idonei ad munus aliquod esse Censeantur, dimium aliquando potior debet esse conditio , quia minoribus viplurimum contenti sunt stipendiis, nec rempublicam facile expilant, cum ipsi iam opibus abundent, quin eandem

magi, curare atque amare videntur, quia republica dei bucta maiorem bonorum iacturam faciunt, quam paupereri denique quia, quae ad splendorem muneris requiruntur faeilius, Ἐ- ne reipublicae damno, comparare possunt. Maxime itaque hoc procedit in eiusmodi muneribus, quae circa aerarium, iecuniam publicam dispensandam occupantur in ceteris enim cum hae rationes raro admodum locum inueniant, non videtur ad discrimen hominum, quod ex diuitiis oritur, magnopere attendendum esse. 6. IV. sed undigena eum peregrinis comparandi sunt. Peregrinis non temere aditum ad honores concedendum esse, probatur, quia hoc ipso irritantur indigenae, qui viplurimum nihil aegrius ferunt, quam peregrinos sibi praeserti hinc saepius grauissima seditiones, & bella ciuilia orta es , gentium annales comprobant: qui peregrini nunquam gentis suae fle patriae a m rem ita deponunt, ut non ei plus faueant quam ciuitati, inini degunt, unde facile adduci possunt, ut rem publicam prodant quia Ores

SEARCH

MENU NAVIGATION