Io. Francisci Buddei, p.p. Elementa philosophiae practicae

발행: 1733년

분량: 746페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

661쪽

tibus tractandis, ab ineunte adolascentia adsue-

fiat. E

Sed cum vix ulli mortalium, nedum principitanta ingenii felicitas temere contingat 'thonidi consummati principis partes per se solus rite ex.plere possit, omnino iuvabit aliorum consilia non spernere. Filiciter ergo imperaturus princeps consilia sapientum audiat. Sedin hic pruden. tiae praeceptis opus est, ut sciat, quos audire de beat, quomodo eos audire debeat. Ad prius quod attinet, adhibeat in consilium viros probos, eiusque rei, super qua in consilium adhibentur, peritos. Neutiquam autem audiat homines ambitiosos, suis saltem cupiditatibus commodis inseruientes, linc consiliis temerariis principem praecipitem daturos.

s. XIII.

Audiat autem eos mature, cum adhuc bonis consiliis locus est cum iudicio, hoc est, ut quid optimum sit eligat permittat quoque illis libere sententiam dicere proderit hunc in finem, si princeps ipse sententiam suam celet, ne forte metu percussi, aut dissensione sua principem offendere nolentes, veritatem dissimulent adeoque nec bona consilia praemiis, nec mala poenis assiciat. Quod si princeps non eo sit iudicio, ut, quid factu optimum sit, eli-gςr valeat, non displim mihi illorum sen

662쪽

tentia, qui suadent, Vt tunc princeps unum, cuius peritiam, prudentiam, atque fidem exploratam habet, eligat,etiusque sentontiam semper sequa

tur.

si XIV.

Quemadmodum autem omnium actionum moralium atque ciuilium fons est ipsa voluntas hominis, huius cumprimis ratio habenda est feliciter imperaturo. Atque cum per naturam omne homines, aut ad ambitionem, aut avaristiam, aut voluptatem propensi sint, nec principum in hoc capite alia sit conditio, prima praecipua principis cura sit, emendare voluntatem eiu toue morbis asterre medelam. Certe principem aut ambitioni, aut avaritiae, aut voluptati indulgentem,ciuitatis commoda minus recte promouere posse, apud omnes in consesso est. Ego vero fidenter assero, quod nec arcana dominationis rite adhiberi possint,nisi ab emenda. tae voluntatis principe. Ita nimirum est, quam primum vel latum unguem imperans a iustitiae regula deflectit, plus sibi nocet, quam prodest. Qnantacunque enim videri possit utilitas, quae ad illum inde redundat, apparens tamen saltem, non vera est utilitas Ast qui voluntatem nondum correxit, profecto non potest non a rectae ratio.

nis&iustitiae regula quotidie deflectere. g. v.

663쪽

Atque voluntatem rite emendauerit primceps, non possimi non ceterae Pirtutes, quarum magnus tum in ceteris vitae humanae negotiis, tum maxime in reipublicae administratione usus est, sua sponte consequi Pietati cumprimis, atque iustitiae, clementiaeque operabitur princeps. Hisce enim similibusque virtutibus omnino feliciter imperaturum ornatum esse decet, cum ter se necessariae sint, & ad existimationem comparandam , ac morem subdiatorum ei conciliandum, multum utique conseis

g. XVI. Iam ad ipsi media, de primo quidem per quae

status ipsius ciuitatis ri'xinicas conseruari potest, accedo, quae area imperia o νιhiri appellitari possunt. Et quidem cum statui monarchico periculum imminea dca plebe, dea paινiciis obitioribusque ciuibus, huc cunct fere redeunt plebi pariter ac patricii, voluti ras, facultas, statum monarchicum mutandi adimenda est. Voluntas adimitur plebi, si illi periuadeatur, imperantem iusto titulo imperium occupasse, possiderer subinde certior reddatur, quot, quanta bona ex statu monarchico ad totam ciuitatem redundent nonnulli quoque tergiversationem in accipiendo imperio huc reserunt: praeterea, si otium ple

bi auferatur, & vulgus bello aliisque nego- o uis

664쪽

tiis Occupatum teneatur: cumprimis etiam pro fuerit eos amouere, qui nimium popularitatis dent,4 ex causa quadam speciali praesentem rerum statum aegre intuentur. Facultas autem illi adimitur, si conuentus congressus impediantur, quae id genus alia sunt, deinceps pluribus commemoranda, cum in hoc capite arcana imperitin arcana dominationis conueniant.

s. XVII.

Vt patristis in statu monarchico obuiam Dtur, iuvabit, non temere homines ambitiosos magnis muneribus .dignitatibus admoueret magistratus iis demandare, de quibus imperans certior factus, quod statum monarchicum non aegre ferant curare, ut certus sit succestar me res imperii iura imperii absque aliorum arbitrio tractare omni opera anniti, ne viri ex illustribus prosapiis oriundi, aut magna inopia premantur, aut nimiis diuitiis auctoritate essior

scanta

Ad artana dominationis quod attinet princeps firmiter hoc sibi persuasum habeat, omnia, quae statum ciuitatis, aut statum monarchiae Conservant, sibi quoque expedire. Numquam ergo in animum inducat suam utilitatem utilitati reipublicae anteponere, cum hoc reuera sit bonum apparens, quod bono cro praςferre, summa est im

665쪽

6. XIX. In specie arcana dominationis alia sunt circii imperii susceptionem, alia circa eius adminisν rionem usurpanda. Ad imperii susceptionem, sequentia pertinent curet princeps Vt inauguratio more maiorum solemnibusque ac ritibus consuetis peragatur eos, qui itidem ad imperium adspirarunt,aut adspirare potuerunt,diligenter observet,&si periculi magnitudo exigat, custodiat, cumprimis impediat, ne ad exteros aut vicinos principes transgressi, vires ad impugnandum principatum accipiant. Quae ad prudentem imperii admisistratonem

spectant arcana dominationis, haec sunt: nunis quam remittat caput rerum sedemque imperii. Si enim conseruentur, quae maximum momenis tum trahunt, cetera facile sequuntur ergo ne que longe, neque in remotis terrarum oris, arisma sua peregrinari patiatur, quin potius terminos imperii coerceat. Operam nauet, ut rerum

bene feliciterque gestarum gloriam in se deriuet contra ut amoliatur Win alios transferat odium inuidiam, quae res male gestas sequi solet nulla ratione permittat, ut maiestas sua ludibrio habeatur, neu quis alium magis colat quam principem.

g. XXI. Praeterea sollicitus sit de succetare, si ste ora cessio

666쪽

cessio obtineat ita quidem ut nihil omittat, quominus in filium post mortem suam summa rerum transferatur: sn ipse herede destituatur, dabit quidem operam, ut se mortuo successis non sit

incertus ast se vivo succestarem certum constituere, inconsultum,&periculo tum erit plerorumque hominum enim ea est indoles, ut habere quam expectare regnum malint. Hunc in finem

curiosae&illicitae de futuro succestare uiuestigationes grauiter puniendae sunt. g. XXII. Sedulo quoque caueat, ne qui ossiciis publicis praesunt, tale quid agant, quod principi si competit, neue quis inscio aut inuito principe paratem summi imperii exerceat, ausi tale quid committat, quo plebis animum a principe abaliena re,&ad se trahere possit. Sed nec omittat quicquam, quod ad aliorum principum, tum antecessorum suorum, tum eorum, qui aliis gentibus

praesunt, auctoritate mis venerationem augendam pertinet. Tantum enim cuiuis principi decedit, quantum omnibus detrahitur. Ergo acta atque decreta antecessorem se uereo sancte tue tur, nec temere conuellat omnes eos grauiter puniat, qui maiestatem antecesibris laeserunt: non contemnat eos, qui eandem personam apud alias gentes geriant nec foedus ineat cum popu-

Iis, quiptincipes imperio exuere, aut iis auxilia

mittata

s. XXIII,

667쪽

g. XXIII.

Nec abs re suerit, regale corpus, regalemque aulam,idonea custodia militari diligenter munire: hominibus sibi fidelissimis,praesertim sangui- .nis vinculo sibi iunctis, quorum interest, regiam domum florere, dignitates maximas, δε officia, quibus plurimum momenti inest, committere militem praemiis, ciues tributorum remissione,Omnes humanitate,comitate, facilemque aditum quibus uis concedendo, sibi conciliare: quae alia sunt eiusdem commatis praecipue autem attendat ad eos, qui gratia plebis lauetoritate, opibusque florent, nec temere iis officiis aut prouinciis praeponat, ex quibus salus imperii pendet '. f. XXIV. Aequalitatem, quantum seri potest, seritet:&hinc neminem ita euehat atque attollat, ut per eum sol um ceteris ad principem aditus pateat: omnes denique actiones qua priuatae, qua publicae, praesertim quoad matrimonium, ibolis educationem ad firmandum imperium auctoritatemque acquirendam comparatae sint.

. XXV.

Sequuntur iuνa dominationis , ab arcanis dominationis distincta. Nimirum debet princeps potestate sibi concessa iuxta praescriptum legum diuinarum, praecipue ad utilitatem rei

668쪽

publicae uti interim si secundario ad sui potius conseruationem eadem utatus,proseisti non pee. tabit. Probe itaque hoc illi observandum , ne quid committat, quod lagibus diuinis, aut saluti ciuitatis aduersetur lege suae ciuitatis, cum iis

non teneatur, migrare ei non erit nefas, modo

certus sit, quod legibus salua mansura sit sua auoctoritas, quod ceteroquin ista actio ciuitati nes. tum adferre damnum possit.

Hisce praemissis ad iuν dominationis sequentia reserre nullus dubito praeuenire poterit is, qui nocere possunt.&volunt. Certior nimirum de illorum proposito esse debet, ne innocentes opprimat si certus sit, aliquem aduersus statum reipublicae aut principis aliquid moliri, eum etiam non obseruato iudiciorum ordine, e medio tollere potest si quidem periculum in mora sit. Potest etiam poenas, ad alios a similibus flagitiis deterrendos, Haut reipublicae, aut propria salus, hoc requirat, exasperare. st de innocentibus coniuratorum filiis, aut propinquis, poenas sumere, nefas est. Sic Ac si legibus ciuilibus certum matrimonii genus prohibitum sit, rite istud inire potest,cum legibus ciuilibus non teneatur. Quod nonnulli de imperio 'dominio eminenti addunt, caute capiendum. Hoc enim saltem urgente necessitate, in salutem totius rei publicaes

669쪽

ET INEAsTAτ.1MPE Meo NfERV. 33blicae, neutiquam autem in propriam utilitatem uti potest. s. XXVII. Simulacra imperii, quae in flatu regio siue m narthico locum habent, duplici generis sunt vel enim sunt simulacra satus demoινaitici, quibus plebs demulcetur vel sunt simulacra status a M. floreatici, quibus proceres patricii deliniunturi Ad priora referri solent varias voluptates, ludos, spectacula plebi praebere, eandem laudare, ei gratias agere libertatem dicendi scribendique quibus uis concedere ad leuiora delicta conni vere plebi priuilegia quaedam sine ciuitatis aut

imperantis damno concedere, eandem quandoque vectigalibus liberare: ex plebeiis quosdam ad

magna dignitates eueherer mores antiquos retiis nere, nec temcre hic quicquam immutare, dic.

si XXVIII

l Simulacra autem flatus aristocratisi, quae adfiimandum principatum faciunt, sequentia sunt: vocabula eiusmodi magistratuum introducere aut relinquere, qualia in statu aristo cratico esse solent a nouiso fastuosis titulis, quibus offendi possunt, abstinere negotia eiusmodi senatui aut proceribus demandare, quae magnam speciem imperii habent, ex quibus tamen reuera nihil potestatis ad eos proficiscitur in externis honoris

affectiis significationibus erga proceres, haud parcum esse, dic. O I. XXIX.

670쪽

f. XXIX. Restant flagitia dominationis in statu monaris ebico, paucis attingenda. Hae autem arcanis iuribus dominationis plane respondent, quippe a quibus in eo saltem abeunt, quod in his honestatis quoque habeatur ratio in illis nec diuina nec humana curentur iura, sed quadrata misceantur rotundis, modo imperans sine suo potiatur.

g. XXX. Sed possunt etiam flagitia dominationis extendi, etiam certa flagitia impe ii constitui, cum

scilicet in utilitatem totius ciuitatis leges diuinae migrantur, quae tamen neutiquam pro vera utilitate reputari debet. Namque utilitati ciuitatis consulendum quidem est, sedit utilitas totius humani generis, omniumque gentium, Idem praeserat)ir. Huc pertinet omnis abusus iurium maiestaticorum, utut ad utilitatem ciuitatis tendat, e. perfidia in foederibus, bella iniusta, leges belli violatae, omnes denique fraudes, doliin machinationes, quibus innocentes laeduntur.

3. XXXI.

Ab hisce autem in eo abeunt Molia dominationis , quod haec non ad utilitatem ciuitatis, sed tantum imperantis comparata sint, illisque adeo multum sint turpiora , Idque it rum dupliciter, vel in actibus xivatis atque δε-

msiui, ad propriam familiam spectantibus,

SEARCH

MENU NAVIGATION