Jacobi Facciolati Locicae tomus primus tertius .. singulæ ad singulorum annorum studia instauranda

발행: 1772년

분량: 171페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

98 ACROASIS VIII.

dicet de vigilante : aut neuter de altero judicare debet , quia neutri eadem apparent . Quae cum ita sint , efficitur necessario , veri & falsi discrimina in visis notari non posse. Quid Stoici Illi vero satis sibi cautum putant, cum visa ita diviserunt , ut alia dicantur comis prehensibilia, alia incomprehensibilia. Haec sunt, . quae fiunt ex somno , ex vino ex morbo , aut ex gravi aliqua spirituum perturbatione . Nam visa quaedam hoc modo commotis Offeruntur ;eorumque animum pellunt , quibus nihil extrinsecus respondet , vel non recte respondet ; ideoque incomprehensibilia sunt. Exemplum eorum ,

quibus nihil respondet , sit visum Lycae , sive fuit Abydenus , ut est in libro de Mirabilibus; sive Argivus , ut eum facit Horatius i. a. ep. 2.

uui se eredebat miros audire Tragoedos, In vacuo Otus sessor plausorque theatro . Hic visum ducebat ex eo , . quod non erat , ut Stoica formula utar. Exemplum eorum Visorum,

quibus quod respondet , non apte respondet , sit Τhrasyllus Atheniensis; qui , ut narrat Heraclis des Ponticus apud Athenaeum in fine lib. I a. &aelianus de var. hist. l. q. c. 2 s. migrabat identidem ex urbe in Piraeeum I navesque singulas, Juaecunque ingrederemur, aut egrederentur , inuis numerabat, & ea re mirifice gaudebat. Hic visum trahebat ex eo , quod erat; sed id , quod non erat, repraesentabat. Comprehent bilia sunt impressa & efficta ex eo, quod est, & apposite ad id, quod est: cujusmodi erat visum Admeti aspieientis Alcestim uxorem suam , Libitinae abreptam , & ab Hercule sibi redditam; quamvis i alio animi dubius in re tam inusitata penderet, ut est apud Euripidem in Alcesti . Obiter mo-Meo , quod ego visum comprehensibile voco ex Ciceronis Academico primo, a Zenone dici φαμ- πασἱ ἀν- ut refert Diogenes Laertius

102쪽

DE ELECTRA .

In ejus Vita . Hoc autem unum in schola Stoica Omnes habet in se numeros veritatis ; dc parit εννοίας illas , hoc est notitias , ex quibus asunt fieri scientiam . Tria sunt igitur apud Stoicos , ex quibus omnis propagatur cognitio , visum , visi comprehensio , dc notitia . Ac visum quidem est impulsio rei cognoscendae in sensus nostros; comprehensio est mentis actio visum capientis ;notitia , quae de praenotio , & anticipatio dicitur , est forma quaedam hinc orta , dc animo consignata , per quam Vere ac proprie scitur , quidquid 1citur . Ne hanc quidem doctrinam Academici pro . bant contendentes nullum esse discrimen inter visum comprehensibile , dc incomprehensibile ; sive oriatur ex eo quod est , sive ex eo , quod non

est ; sive ejus quod est, sive ejus quod non est ,

imaginem reserat . Utrumque enim aeque apparet , aeque impellit , efficitque idem . Explicant Sees. exemplo Herculis furentis apud Euripidem v. 96'. qui cum vidisset filios suos, putavit esse filios Eurysthei , ideoque sagittis interemit. Siquis Graeca Loi,. non amat , idem fere habet apud Senecam in n- 4. Hercule Furen. act. q. Ita autem disputant: Hercules, dum furit, vitum ducit ex sagittis , de ex filiis suis ; sed uagittarum visum est comprehensibile, quia offertur ex eo, quod est , & id quod est, fideliter repraesentat ; filiorum visum est incomprehensibile , quia cum ipsi offeratur ex eo, quod est , videlicet ex filiis , tamen repraesentat id, quod non est , idest filios inimici. Utrum ex his visis est clariusὶ Utrum vehementius Her culis animum ciet atque inclinat Utrumque prorsus eodem modo se habet , idemque efficit . Nam Hercules dc utitur sagittis tamquam id neis ad occidendum , dc occidit filios suos tamquam filios inimici . Si visum oblatnm ex sagittis est comprehensibile , nec aliter esse potest, quia Perspicue apparet, motumque affert , cur visum G et obla-

103쪽

1 oo ACROASIS VIII.

oblatum ex filiis incomprehensibile dici debet , si

eidem, eodem loco, eodem tempore apparet, eademque ratione motum affert 3 Quae nota in illo

veritatis est, in hoc fallaciae 3 Quo discrimine alterum ab altero distingui potest 3 Opus est monitore Z Monent amici, obtestatur conjux, filii ipsi patris fidem & pietatem implorant. Hercules tamen sbi uni credit, visoque suo rapitur. Quidam istiusmodi interrogatiunculis deterriti

a junt cum Epicureis , visum omne verum esse ;sed aliud rationabile vocant, aliud irrationabile. Visum autem rationabile λογικην φαν ασων tunc esse dicunt , eum illi rationis judicium ancedit Sensus enim ex Epicuri doctrina nunquam fallitur, cunctaque ejus visa ita sunt, sicut apparent; si ve ex impulsione ejus , quod est , si ve ex vana quadam spirituum agitatione informentur : &quemadmodum affectiones jucundae & molestae , quacunque ex caussa fiant , re vera jucundae &molestae sunt; ita sensuum visa , unde unde sint,

Vera visa sunt , vereque objiciuntur & movent.' At vero judicia , quae Visum consequuntur , visum ipsum rationabile , vel irrationabile faciunt rct ex his ipsis judiciis oriuntur fallaciae, quae sensibus tribui injuria solent. Fars horum maxima fastis, Tropter spinatus animi, quos addimus ipsi,

Pro visis ut sint, quae non sunt se bus visa.

Lucre r. l. q. q66. Igitur quod sensibus apparet, Vere apparet; utrum autem tale sit id, unde oritur, quale ipsum apparet , rationis judicium est . Paucis , vitan veluti lux quaedam tum se ipsum , tum res alias manifestat: quatenus seipsum prodit & manis flat, semper verum est ; quatenus res aliaS , anceps dc ambiguum. Haec illi. vel similia his, doctrinae Peripateticae valde affinia. Iam de re tota si quis a mρο petit quod sentiam ἰprimum quidem dico, genus hoc ad illa proxime

104쪽

DE ELECTRA . IOIaccedere , quas Dialectici vocant. Inexplicabiliarquod ipsum per se paullo attentius consideranti facile apparebit Deinde dico , Electrae viso defuisse evidentiam; quae una maxime veri & falsi regula haberi debet. Nam siquis putat , animum posse evidentiae non cedere, is mihi ne satis quidem sanus videtur , nedum Philosophus . Est

autem evidentia , graece εναργme , acris & vivida rei perceptio , naturali quadam necessitate Imanans eX . ipsa rei perspicuitate , de qua Lucullus in quarto Ciceronis Academico , cap. i . Perspicuitas satis magnam habet vim , ut

ipsa per se , ea quae sint , ita ut sint , indicet , Cum igitur id , quod est , sicuti est ,

tutum se se offert ; ita ut , quantacunque accedat attentio , plenius apparere nequeat r cum

deinde ita se se offert , ut a rebus aliis , un de oriri possunt ambiguitates , omnino separatum liberumque sit : postremo cum is , .cui se offert , suae sibi perceptionis probe conscius est ; videtque perspicue , cognitionem suam non aliunde , quam eκ ipso rei sensu proficisci rtunc enimvero affirmare possumus , visum esse evidens . Porro evidens eum est , & comprehensibile , & verum & regula veri appellari potest . Cicero , ut visorum evidentiam ab omni sensuum fraude , fraudisque suspieione liberet , sic docet ejusdem Luculli nomine ibi dem , cap. 7. Ita es maxime in sensibus veriatas , si sani sunt , θ' valentes , im omnia

remoVentur , quae obstant ἐθ' impediunt . Itaque tamen mutars saepe volumus , Or Hus earum rerum , quas intuemur : ἐθη intervalla aut eontra bimus , aut diducimus : multaque faeimus usque

eo , dum, aspectηs ipse fidem Deiat sui iudieii.

Εκ quo apparet, summam regulam , & ut ita dicam , criterium eri terit, esse conscientiam periscipientis . . '.

Ego , ut ad certa capita rem adducam , qui-

105쪽

ro1 ACROASIS VIII.

bus omnes visorum errores tollantur , ita constituo , evidentiae caussas esse quatuor e prima est sanitas & persectio saeuitatis percipientis; per quam sit , ut excludantur illi omnes, in

quibus ea pars corporis , quae ad sentiendum comparata est , aliqua ratione laborat e secunda est attentio , per quam sit , ut unus atque idem homo aliter alio tempore percipiat e tertia est clara & explicata natura rei cognoscendae ; quae si quo impedita modo sit , visum quoque ipsum impedit & obscurat e quarta deismum recta ratio eorum , quae praecedunt de circumstant ; quae conditio maxime deerat Ε- viso . Siquidem falsus nuntius , qui de Orestis morte ad Agisthum venerat , eum Electrae animum jam teneret , λ fratris speciem viventis ac loquentis excludebat . Hinc etiam habetis , quid Orestem falleret apud Euripi dem . Seilicet Furiarum imagine vehementissime commotus ac perturbatus , nihil extrinsecus accipere , nihilque animo informare poterat , quod non inde ortum ipsi appareret. Id passim fieri videmus ex nimia commotione ce rebri , ut internae sormae' plus Valeant ad repraesentandum, quam eXternae.

Nune illud jure quaeretis , quod initio pro posui , quomodo Electra ad Aristotelis demonstrationem pertineat . Enim vero , si ad Chrysippum redeuntes, illud unum in Electra eoninsderemus , . quod fratrem norat , & non norat ; tantum abest a vitio & fallacia , ut etiam ad veri perceptionem. nobis adiumento sit. Nempe ipsa quoque scientia Peripatetica ex a ticipata cognitione fit ; & quidquid demonstrando concluditur , etiam ante demonstrationem certo quodam modo manifestum est . Latent enim conclusiones in suis principiis ; iisque e gnitis , conclusiones quoque ipsae Virtute qua d am cognoicuntur . Quapropter Aristoteles ad

idem

106쪽

idem illud Socratis argumentum , quod . initio attulimus , verum frustra quaeri , quia inventum agnosci non potest ; respondet ita prorsus , ut Stoici , in lib. I. Poster. c. I. id quod

quaeritur , sciri , &. nesciri ; sciri virtute , quia tenentur principia , in quibus delitescit ; nesciri actu.& reipsa , quia nondum ex principiis erutum est . Ceterum libens concedit , si quid plane sit ignotum , frustra investigari ; quem

admodum frustra investigat colorum naturam qui caecus natus est . Nulla vis est humanae

mentis tanta , quae talia detegere , aut agnoscere detecta possit . Ita Electra fratrem Orestem , quicum sermonem habebat , numquam prosecto agnovisset , si omnino ignorasset, Urestem sibi esse fratrem . Ex hoc tamquam capite pendet scientia omnis , quae demonstrando comis paratur ; ut clarius & copiosius ostendemus , cum erit nobis de praenotionibus disputandum . Interim pro certo habete , ut verum inve niatur , summis contentionibus quaeri oporte re . Nam ne Electra quidem agnovisset fratrem ι nisi quaerendo & urgendo visi sallaciam excussisset. Itaque ego vos , : Adolescen

tes , qui nunc primum ad philosophicum studium acceditis , non dubitabo monere : Videte etiam atque etiam , ex tot Philosophorum familiis, quarum unaquaeque sibi uni credendum affirmat , eui vos potissimum tradaintis . In primo hoc suscipiendi instituti discrimine non deest consilio locus : si cujus limen semel attigeritis , difficillimum erit pedem re- serre . Scio equidem , plerosque eo rapi , ubi minimum sit laboris & sollicitudinis , hoe est ad scholas illas , quae desperata veri perceptione , animum frangunt ; eoque redigunt , ut agatur , non agat e sed nolite per Deos immortales existimare , tam commode vobiscumagi , ut quae via ad philosophandum plana re

107쪽

xo4 ACR. VIII. DE ELECTRA .

facilis apparet , eadem sit optima . Scitum est illud apud Graecos , quod a Solone ortum , multis in locis Plato memorat dc inculcat , ΚΝ πα τα , qua pulcra sunt, ardua sunt. Qui . ipse per se statuere nequit quem sequi ducem ac magistrum maxime deceat quis autem p test adolescens,' fidei se Academiae hujus committat, cum qua honestius erit reprehendi, eum aliis laudari. . .

108쪽

fCIENTIA ET INSCITIA,

HABITA

SIq id est in nostro hoe litterarum & aris

tium curriculo , quod diuturna tractatione ingenia fatiget , . ac. Veluti frangat , ea eerte Logica est , ni si variis studiorum generibus accomodata , speciem aliquam novitatis , quam ipsa per se non habet , aliunde mutuetur . Huc ego superioribus annis laborem omnem , studium , & industriam contu-ii : dc caput quidem Posteriorum Analyticorum primum . quod incidit in hunc diem , tam multis litterarum luminibus exornare conatus sum , ut ne fabulis quidem ad extremum pe- Percerim , quibus doctrina ex hoc genere aliqua continetur . Electram dicu , quam duobus abhinc annis ex hoe loco expliCui , & a Poetis ad Logicos traduxi. Nunc eo lem regressus , primum quidem Aristotelieam sententiam paucis exponam ; deinde ejus usum , non quidem in argumentando , quod alias seei, sed in vita rege da patefaciam . Tota igitur capitis hujus doctrina in eo ver

109쪽

litur, ut appareat , non esse absurdum I selae

ac nescire idem . Cum enim vellet Aristoteles, scientiam omnem demonstrando comparari , demonstrationem autem ex anticipata quadam coingnitione fieri , contraria dicere videbatur , secumque ipse pugnare . Si demonstratio tua , ajebat Socrates , ex anticipata cognitione fit,

profecto scis , antequam demonstres si scis, quonam' consilio 4dri quod scis per demonstrationem quaeris Nimirum scimus ante demonstrationem , quia tenemus universalia , ne scimus , quia singularia non tenemus ; apparent principia , latent conclusiones ,' totum ultro se se offert, partes sunt evolvendae s scientia praecedit scientiam , sed imperfecta persectam . Ita Socratem refellit Aristoteles & in capite hoc primo lib. I. Poster. & in lib. 2. Prior.

c. a I. Ex hac porro doctrina magnam quandam controversiam solvit in lib. 7. Eth. c. et in lib. 2. Magn. Moral. c. I. utrum is , qui facit aliqnid incontinenter , ' sciens prudensque peccet , an Vero ignorantia labatur .

Nam quod ait Medea apud Ovidium lib. D-Metam. video meliora proboque , deteriora sequor, vix credibile Socraticis videtur ; quodjactio omnis judicium contineat , judicia autem ejusdem de eodem contraria esse non possint . Ι-taque Medeam repellunt contendentes , pecca ta omnia' inscitias esse . Ita autem disputant et Nemo agit sine appetitione aliqua ; nec appetitio serri, potest nisi in bonum et si igitur is,

qui incontinenter agit , cognosceret , id quod agit , esse malum , pωsecto non ageret et Forsitan quis dicat adversus Philosohos istos , mentem hominis suo lumine praeditam trecta cognoscere , sed tamen a sensibus alio rapi a neque vero eme mirum , si id quod fortius est , rapi vincique potest ab imbecilliore ; quia rapitur mens non invita , nec ingratiis . . Itane

, vero,

110쪽

DE SCIENTIA ET INSCITIA , &e. ror

ero , reponunt Socratici , nec invita mens nec ingratiis ruit in praeceps ; & cum aliquia malum esse cognovit ac judicavit , repente a

se ipsa desciscit st quod si constat ipsa sibi .

habetque mali loco, quod semel judicavit esse malum ; qua vi probare id potest , di amplecti Non tam necesse est , oriente Sole, tenebras fugari , quam animum scientia imbutum fallacias depellere , & id sequi , quod rectum est . Si non sequitur , hoc ipsum argumento est , deesse illi scientiam . Quid quod Christianorum institutio non admodum dispar Socraticae est Pater ajebat Christus , dum torqueretur dimitte illis et non enim sciunt, quid Deiant . Si tortoribus illis venia quaerebatur , certe in crimine erant : si , quod faeiebant , ignorabant , crimen ipsum erat ignoran tia . Itaque nostri morum magistri modo ignorantiam vocant peccati caussam , modo peccati

poenam, modo peccatum.

Sunt , qui ad opinionem confugiant , ajentes eum , qui peccat , suspicari de opinari, non scire . Neque tamen iccirco in tuto versantur . Nam vel firma opinio est , vel infirmat si infirma, reprehendi non debet, qui eam deponit; proindeque non peccat i si firma , animum immotum facit , non secus ac scientia . Argumento sit Heraclitus ; qui , ut resert Arist

teles , eum sciri nihil posse iudicaret , quod

res omnes perpetuo quodam fluxu , Verterentur, attamen opinionibus suis firmissime adhaerebat; cumque mundana omnia apparere , non esse ,

diceret , sic tamen de iis pronunciabat , quasi

essent .

Quidam animi sensum ab eius Intelligentia separantes , assirmare non dubitant , duas has facultates ire in contraria posse , sibique invicem judicando repugnare . Quid enim , inquiunt , Zenoni contingebat aliud , cum m veri

SEARCH

MENU NAVIGATION