Jacobi Facciolati Locicae tomus primus tertius .. singulæ ad singulorum annorum studia instauranda

발행: 1772년

분량: 171페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

ι,3 ACROASIS XI.

phema synuisemus Epidisticus est, Epichirema autem suu sinus Dialecticus . Cum dicitur syllogismus ,

apparet, quas habere Partes debeat: attamen viis ri doctissimi affirmare non dubitarunt , Epichirema modo quatuor constara partibus, modo quin sque; addita videlicet Vel propositioni, vel assumptioni , vel utrique prQb tione . Miror , cur non plures quinque constituant partes : siquidam nihil repugnae , quin probationi ipsi probationem addant ; & sic porro pergant vel ue inaedificando de apponenda, quamdiu libet, & patitur controversia . Et sane non defuere , qui numerum auge rent , ut est apud eumdem Quinctilianum l. s. Instit. c. I 4. Dichirematos quatuor, ἐν quinque , sex etiam factae sunt partes a quibusdam. Con cedamus. hoc Rhetori, qui erassa Minerva de amte disserit e totamque argumenti tractationem , confirmationem, expolitionem pro re unae demque sumit , & Epichirema vocat .. Quid enim aliud significane illa apud Cassiodorum in Rhetoricae Compendio p. m. 376.. Michirema es descendens de ratiocinatione latior exeurm Rhetoricis Agismi, latitudine distans θ' productione sermonis a Dialecticis' seiugismis Sumpsit Cassiodorus a Curio Fortunatiano , qui in lib. Rhetor. a. Epiae hirema vocat interdum ipsam propositionis , vel assumptionis probationem , interdum I tiorem excursionem interdum etiam absolutam quamdam argumentationem , quae modo tripe

lita sit, modo quadripertita , moda quinque-Pertita ; qualem describit Cornificius , & Cicero de Inveni. l. I. e. 34. Tametsi horum quidem neuter Epichirematis nomen usurpat 3 id tantum docent , argumentationem illam , quae ra iocinando ab Oratore tractatur, ut plena

sit & absoluta, non suis modo partibus, sed partium approbationibus, ubi ppus est, constare de- here . Ita enim est in lib. ad Herem. a. c. 13.

132쪽

DE EPICHIREMAT F. I 2 ιν ablolutissma , perfectissima argumentatio est ea ,

quae in quinque partes est distributa; propositionem ,

νationem , rationis confirmationem , exornationem ,

eomplexionem. Hoc totum alii bene multi Epichiurema vocarunt; ipsaque partium copia & magnitudine ab Enthymemate distinxerunt, quae brevis quaedam sententia est ratione conclusa. Discrimen hujusmodi spectavit Seneca , cum scripsit in Prae- . fat. lib. I. Controvers. Solebat Latro hoc genere stercitationis uti, ut aliquo die nihilpraeter Epichia remata seriberet, aliquo die nihil praeter Enths--. mala. Quamquam utrumque nomen ad idem ar

gumenti genus, hoc est ad quamlibet artiskiosam probationem Rhetores saepe transserunt , & alterum pro altero promiscua usurpant. Ad nostros redeamus. Non est Epichirema a gumentationis forma a syllogismi forma distin

ita, sed est syllogismus Dialecticus , ad disputa

dum in partem utramque per probabilia comparatus qua ratione Verbum ipsum ἁπιχωρων adhibetur a Diogeno Laertio, a Themistio , ab Ale

xandro Aphrodisiensi , & quod j in primis apud

nos valet , ab Aristotele . Quia vero probabilia, si nuda sint , parum proficiunt , ' solent sere per singulas partes aliis atque aliis rationibus fulciri ac dilatari . Hae porro rationes non tam novae ejusdem argumenti partes dicendae sunt , quam nova argumenta ; nec jam unum , si recte judicamus ; sed plures constituunt syllogismos in v. nam aggressionem coacervatos. Nolim, vos scholae nostrae proceres docti & acuti, sed tamen homines, auctoritate moveant; nolim , consuetudo eransversos agat ; nolim , ignaVa quaedam Verecundia dediscendi , quod didicistis , in veteri persuasione retineat. Videte, quid sit in re ipsa veri. Mihi quidem certum est, unam esse argumentationis sorinam, quae nec partes habere pOtest pauciores tribus, neque plures : quarum priama est intentio , ut a Quinctiliano nominatur, secunda assumptio, tertia connexio . Rationem, , I con-

133쪽

confirmationem , exornationem siquis addat, quoquo modo addat , non partium numerum . augebit , sed partes illas tres novis, membris ad robur di illustrationem amplificabit. Hactenus forma Epichirematis explicata , ad materiam veniamus . Hoc nomine intelligimus enunciata probabilia , quorum vim & rationem

ab hominum' judiciis Aristoteles ducit. Paobabile est , inquit in lib. I. Topic. c. I. quod videtur omnibus, vel plurimis , vel sapientibus ; atque bis

quidem veJ omnibus, vel plurimis , vel maxime notis is claris . Primum igitur hoc in genere gradum occupat , quod probatur omnibus . Difficile

est enim omnes homines errare , Omnium consensus , inquit Cicero in Tuscul. I. c. I . natuνια vox est. Cui accedit magnus ceteroquin multitudinis Cpntemptor Seneca epist. II . Multum dare sumus praesumptioni omnium hominum. Apud nos veritatis argumentum est , aliquid omnibus videri . Hanc philosophandi viam secutus videtur in primis Heraclitus, qui rationem communem faciebat veri regulam, eamque div nam appellabat. Porro rationem communem & divinam aeri circumfuso insitam esse arbitrabatur : cujus opinionis semina apud Homerum quoque & Euripidem invenire mus , si nobis proposirum esset non eam referre modo , sed eonfirmare. Hinc anesidemus . eiusdem sectae Philosophus , aiebat Verum dic ἀ- ις, quasi minime latens , quod communiter omnibus appareat. Peripatetici nostri communi opinioni tantum tribuunt, quantum proxime post naturae vertitatem tribui potest. Secundus probabilitatis gradus in eo est, quod videtur plurimis . Facilius enim est errare paucos, quam multos; facilius multos, quam pinrimos, si cetera sint paria. Negat Sextus Empir. l. I. Pyrrhon. Hypoth. c. I . & l. 1. advers. Logic. n. 32 . certo cognosti posse , utra ex parte sint plurimi, & quo revera inclinent.

Verum tamen hac in re non eerta cognitio requiritur, sed quaelibet popularis satis est. Gravius

134쪽

videtur, quod ait Seneca de Beata Vita c. a. Plu. res esse deteriores , nec tam bene cum rebus humanis

i , ut meliora pluribus placeant. Sed Philosophus hie ubique veri sormam persectissimam quaerit ex

disciplina Stoica ; Dialectici nostri nihilo plus,

quam similia veri . Tertius probabilitatis gradus est, squid videatur sapientibus . Nam cum sapienates nihil temere siciant, graves existimandae sunt

rationes , qnibus moventur. Illud tamen monere

volumus , non ita facile decerni posse , quid sit id , quod videtur sapientibus , & quinam revera sapientes sint. Statuere enim, quis sis sapiens, vel maxime videtur esse Iapientis , ut scribit Cicero in η. Academ. c. 3. Itaque statim peti potest, quanam ex schola su mendi Sapientes sint, utrum ex peripatetica, an ex Stoica, an ex Epicurea: quae

scholae ita inter se pugnant , ut qui est sapiens , uni , si aliis insipiens . Adde , quod in una eademque schola infiniti sapientiae gradus sunt ;nee quisquam ita est sapiens , ut non alius possit esse sapientior: quo fit , ut judicium posteritatis in re tam dubia & ancipiti expectari debeat ; si eos sequi velimus , qui hiat maxime praestantes , ut requirit Aristoteles. Sed fac, inventum esse il- Ium , qui omnes sapientia superet, qui sunt , qui

fuerunt , quique suturi sunt , adhuc tamen fidem non meretur ; quia nescimus , utrum eκ animo ita sentiat , ut profitetur , an vero ad ingenium ostendendum fallere velit . Neque enim GRrgias

ex. gr. videtur ex animo dixisse , nihil esse iii rerum natura quod sit ; Nausiphanes nihil magis esse , quam non esse ; Parmenides nihil gigni ;Zeno nihil moveri . Hac de caussa , nisi fallor . Aristoteles quoque , cum dixisset in cap. r. illud

esse probabile , quod sapienti videtur , exceptionem addit in cap. io. modo quod sapienti vide. rur, non repugnet communi hominum opinioni. Tunc enim sapiens ludere e reditur in ambiguuad ingenium exercendum . Et quia interdum sis Pientes cum sapientibus pugnant , ut paullo ante

135쪽

fgnificavimus, hos ipsos gradibus distinguit Ari stoteles; jubetque omnes consuli , si fieri possit ;sin minus, plurimos ; aut saltem clarissimum quemque . Hinc mensura omnis eorum probabilium petenda est , quae primam veluti classem constituunt Tra insuper genera ordinis deterioris recenseaAristoteles in eodem lib. e. Io. Etenim probabile

est etiam illud, quod est probabili simile r verbi

eratia si probabile est , mare sine portu navibus esse intutum , probabile est etiam animum sine fide stabilem amicis esse non posse . Praeterea probabile dicitur, quod est probabili contrarium everbigratia si iis , qui imprudentes laeserunt , ignosci convenit , iis qui necessario prosuerunt,

haberi gratiam non oportet Ipsa autem contraria non faciunt argumentum , nisi quatenus habent inter se similitudinem quamdam . Atque hic quidem similitudo est non rei , sed animorum. Nam fi ille imprudenter obfuit, hic imprudenter profuit ; neqne ille voluit obesse, neque hic pro desse : proindeque si poena non debetur illi , qui Molens laesit, non debetur gratia illi , qui nolens iuvit . Postremo probabile est in arte aliqua, quod a peritis ejus artis asseritur . Hine dici solet, credendum esse . cuique in arte sua . Ex quo genere est illud Ciceronis in lib. a. Ossie. cap. ult. De quaerenda θ' colloea a pecunia, etiam de ute da , commodius a q uibusdam optimis viris ad medium Ianum sedentibus , quam ab ullis Phi ophis ulla in schola disputatur.

Verum illud vel maxime eavendum est , ne quid sumamus tamquam probabile , quod huius. modi quidem videatur , non tamen re vera sit reujusmodi sunt illa, quae nos leviter assiciunt, &salsam quamdam probabilitatis speciem praeseserunt, quae exui facile potest , ut notat Aristot les . Hye quoque recenseri solet ab iis , qui probabilia omnia in sua quaedam genera dividunt,sve sint propria, sive impropria, sive Dialectica, sive;

136쪽

DE EPICHIREMATE. 33

sve Sophistica . Ita enim partiuntur, ut aliud ' si probabile sapientibus , sed Vulgo non item ex. gr. Lunam per se non lucere: aliud probabile vulgo, non vero sapientibus; ut solem esse pedalem: aliud probabile omnibus, ut pauperes fa cile mentiri: aliud probabile Sophistis dumtaxat, quod fallaciis constati ad assensum exprimendum callide compositis. . Nos postremum hoc nullo inclumero habemus.

Hic quaerat fortasse aliquis , num quod natura falsum est , inter probabilia reserri possit , & in disputando adhiberi . Ita videlicet. Modo enim Dialecticus fidem faciat , nihil laborat , utrum id, per quod fidem facit, verum sit, an falsum. Id curet Analyticus . Falsum idem dc probabile

es, si dicas: Medea non occidit filios, quia mater erat- Falsum , inquam S quia revera occidit: probabile , quia fieri non solet , ut matres filios occidant. At si dicas, iasionem casum hunc filiorum suorum aegerrime tulisse; di verum, & pr habite profers. Quidam ajunt , ut est apud Sex

tum Empir. lib. 2. advers. Rhet. n. aliud esse probabile , quod est verum , & veri speciem praesesert ; aliud quod est falsum , sed verum vi-aetur ς aliud quod anceps est, verumque inter de salsum quas medium , & utrique commune. Nos ex Aristotelis nostri doctrina ita statuimus, in veris esse consensum inter res & verba ; inprobabilibus esse consensum inter verba & opiniones . Itaque paobabilia dici vera non possunt tneque tamen idcirco dici debent falsa ; sed fieri potest, ut & vera & falsa sinta Illud quoque adjicere volumus , veritatem in re omni esse una,

probabilia multa, falsa prope infinita. Itaque prima diffieultas est veritatis inveniendae , altera probabilitatis ; falsitas ultro se se offert, volen tesque palam sequitur, nolentes furtim. Iam vero illud quoque sciscitari a nobis aliquis potest , utrum de probabilibus inter Philosophos conveniat ; quandoquidem de veris tam parum Ι a con-

137쪽

i M ACROASIS XI,

' convenit. Haec ipsa Philosophiae pars pro secta inrum varietate distrahitur . Et quoniam probabilia, dedimus Peripatetica , reliqua persequamur. Meptici igitur , iit ab his idcipiamus , eum rem

nullam magis esse, quam non esse crederent, paremque fidem visis omnibus tribuerent, hoc est ambiguam; tamen ne prorsus expertes actionis essent , probabile quiddam, se admittere dicebant, quod in vita sequerentur . Probabile porro appellabant, quod sens bus appareret; & hoc vovebant esse criterium vitae , omniumque actionum humanarum et quia quod apparet, revera apparet,

ct apparendo trahit ; quamvis dubitari possit,

num tale sit , quale apparet . Apparentibus igitur quasi pertracti, ea quae ad Vitae munia pertinerent, citra opinionem agebant & citra persuasionem, profitentes se non assentiri, sed cedere , acquiescere , non repugnare , Omino ut puer sequitur paedagogum. Academici cum . in tres classes dividerentur , Veteres quidem cum Peripateticis nostris facile conciliantur ; Medii autem cum a Scepticis non dissiderent , ut tradit Sextus Empir. in lib. Pyrrh. Hyeotb. e. 33. ipsi quoque vero excluso, sequebantur quod appareret , citra amensum &propensionem : at Novi. , quorum dux & auctor Carneades , longius quam ceteri a vero recede tes , probabile tamen firma quadam animi affensone & propensione admittebant ; eaque se uti regula dicebant & in agenda vita, ct in quaerendo , ct in differendo . Eius porro tres gradus faciebant, ut aliud esset simpliciter probabile; aliud probabile & accurate examinatum , aliud vero etiam inconcussium . Sextus Empir. in lib. ta Pyrrh. Hypoth. z. 33. gradus hos explicat ex- emplo . Siquis , inquit; in cubiculum ingrediens subobscurum , incidat in funem contortum & involutum, probabilis quaedam serpentis visio primo aspectu ex illo fune oriri potest . At si circum spiciat diligenter , quantum loci natura me tuse

138쪽

DE EPICHIREMATE . . 33s

tusque patitur, remque examinet, visio senis rietur, quae dici potest probabilis dc accurate examinata . Denique si funem manibus contrectet , ab omni prorsus errore & suspicione liberabitur, orieturque visio probabilis , accurate examinata , di inconcussa . Sed quia gradum tertium nonnulli sustulerunt tamquam supervacuum , placet no- exemplo cnnfirmare. Narrat Euripides in Alcesti , Deminam hanc Herculis opera ab io seris

eductam fuisse, & Admeto ejus marito restitutam. Eam cum vidisset Admetus , & accurata quadam consideratione examinasset, probabile vi. sum judicavit , non tamen dubitationem omnem deponere potuit, & firmam assensionem praebere, nisi multo post tempore ; quod reputaret, revera Alcestim mortuam esse , eoque prosectam , unde negant redire quemquam. Ecce vobis quomodo tertius probabilitatis gradus deesse aliquando possie . Ita autem tres isti gradus sibi respondent, ut secundus sit .validior primo, tertius utroque . Huic novi Academici cum certo proposito dc propensione assentiuntur: ex quo oritur opinio, quam sapienti quoque tribuere non dubitant, invitis Stoicis., ex quorum doctrina sapiens non opinatur. midni vero Z Oportet , sapientem quaerere , disserere i agere aliquid etiam apud Academicos ;utatur igitur eorum regula necesse est , qualiscumque ea sit. In eo autem differt sapiens a non

sapiente, quod hic probabilibus assentitur vel primi generis, vel saltem secundi ; sapiens in tertio

dumtaxat probabilium genere conquiescit . Sed tota haec doctrina ut plane intelligatur , ad vivum resecanda est. Carneades , ut sublata veritatis regula . triplicem illam constituat probabilitatis , ita disputat : Si veri regula esset aliqua ,

profecto esset affectio quaedam mentis , orta ex evidentia earum rerum , quibus mens cietur :quae quidem affectio. Graeco nomine , Latino visio dicitur. Sed quoniam affectio haec saepe fallit, tum quia alius alio tempore mentis status

139쪽

est, tum qui am cuilibet, rei, quae vera appare, invenitur aliqua falsa plane similis ; necessarium videtur; in communi quadam veri & falsi visione regulam collocare N communis autem visio ,

hoc ipso quod communis est, distincte non comprehendite non potest igitur habere rationem rein gulae . Et quod ex tota hac argumentatione consequitur , nulla est veri regula, Exclusa visione , quae vera sit & veri regula , Carneades , ne nihil prorsus agat , assumit probabilem ; cui lsubinde

addit accurate examinatam, postremo vero etiam

inconcussam . Quo id fundamento faciat , si e habete. Visio est aliculus visio, est ejus ex quo fit,& ejus in quo fit . Bifariam proinde considerari

potest , quatenus resertur ad rem unde oritur, dc quatenus refertur ad hominem in quo est . Qua-- tenus resertur ad rem unde oritur, vel vera est,

vel falsa : Vera quoties eum ea consonat , falsa quoties ab ea discrepat. De hoc veritatis genere Metaphysico Carneades non dubitat, ut colligitur ex A. Ciceronis Academ. e. 23. Veri esse aliquid non negamus , percipi posse negamus. Quatenus autem refertur ad hominem in quo est, alia a paret falsa , 'alia apparet vera . Exclusa visione, quae apparet falsa; ea, quae apparet vera, votest parum evidens , vel valde evidens : prima non admittitur a Carneade tamquam regula ; ' quia quod parum evidens est , non valet ad ciendum amensum e secunda admittitur tamquam regula differendi & agendi. Sed haec ipsa trifariam divi ditur, hoc est in eam , quae vera est , & vera apparet; in eam, quae vera non est, sed apparet Vera , in eam, quae communem quamdam naturam d speciem habet. Tertia nullo in numero habetur: prima , & altera , quae valde est evidens , & vera apparet, probabilis dicitur a Carneade , & habetur tamquam regula. Neque ob stat, quod interdum vera non sit , . modo appareat. Nam iudicia dc actiones regi non possunt , ex hujus scholae sententia, nisi per id, quod apparet Q

140쪽

DE EPICHIREMATE . in

paret. viso igitur probabilis prima est Carneadisve gula, seu primum criterium . Accedit eriferium alterum , si vi sio sit accurate examinata. Nam Medicus eΣ. gr. e X arteriarum pulsu probabiliter. judicat, Socrati inesse sebrim : at si nimius quidam ruhor accedat, eator adurens, stis improba,

capitis dolor , & squa sunt alia fibris indicta , tum dicitur esse in hoc Medici judicio probabilitas accurate examinata . Et quia in hoc ipso probabilitatis genere gradus quidem sunt pro modo examinis instituti , ea visio summa est & sis de dignissima , quae vocatur inconcussa. Ceterum quemadmodum in controversiis civilibus , eum de parva re quaeritur, testis unus satis est; cum de Te majoris momenti, plures examinamus; ita ad reliquam vitam quod attinet , in rebus non magni ponderis probabili visione utimur ; in rebus gravioribus probabili & accurate examinata ; in gravissimis probabili, accurate examinata, & inconcussa . Ne illud i quidem omittit Carneades , interdum necessitate quadam fieri , ut probabili dumtaxat utamur Visione. ; ut si quis hostes fugiens antrum videat , in quo putet latere insidias , statim declinat, secutus sine examine quod

apparet.

Sed de Aeademicis probabilibus tam multa diu

Nimus , ut vix paullum supersit scholae, quod Stoicis tribuamus . Quemadmodum vera , - ita proinhabilia Stolei ex visis indicant . Docent igitur , alia esse visa probabilia , alia improbabilia , alia probabilia & improbabilia simul, alia nec probabilia nec improbabilia . Probabilia sunt, quae facile cient animum ad assensum , ut si dicam , Voluptatem esse bonum e improbabilia , quae animum ab assensu statim avertunt ; ut si dicam , honestatem uon esse bonum: probabilia simul Aeimprobabilia , quae pro varia judiciorum ratione dubia sunt , facileque oppugnari & propugnari possunt I ut formae corporeae Peripateticorum et nee probabilia nec impiobabilia , quae nullis fir

SEARCH

MENU NAVIGATION