장음표시 사용
121쪽
de caelesti patria . Pleraque metiuntur ingenio suo : Velim nobis Socrates Platonicus exemplo sit . Is enim in Gorgia , dc in Convivio de a-anore profitetur , se iis quae de anima , de Diis, de Daemonibus a Diotima fatidica muliere eo-gnovisset , fidem libentius adhibere , quam ullis vel clarissimis rationibus ; seque dare operam , ut aliis omnibus eadem persuadeat, quae auribus dumtaxat accepta , crederet esse verissima . Numa quoque , Vir ut in illa aetate se pientissimus, cum sacra Romanis dare vellet, ne cui liberum esset rationem poscere, ad eamque mysteria exigere , simulavit sibi cum Dea AEgeria nocturnos congressus esse , ejusque monitu oc consilio cuncta facere , ut est in libro Livianae histor. I. c. I9. Αjunt , ne Turcas quidem , aut Persas de divino cultu & religionis arcanis inter se differere ; sed siquid forte ex hoc genere tricidit , quod consulto indigeat , ex ore pendere Antistitis summi ; ipsum autem non rationibus , sed Verbo decernere . Nos scilicet uni nobis licere volumus de tota religione quaerere , disputare , arguere , rationes rationibus, auctoritates auctoritatibus Opponere ; satis superque modesti , sit non publice , quod vetat Iustinianus in titulo primo Codicis ,
Quid quod ne pudori quidem interdum consulitur de Mitto quaestiones , quas notat Erasmus in moriae Encomto, titulo ipso partim frigidas ue partim impias : at videnturne illae vobis probandae , quas ponunt Theologi fama integra , de tota Christi Domini generatione , de materia , de loco , de modo , de instrumentis singulis , quibus mysterium hoc, nulla cogitatione assequendum,
in purissimo Virginis utero peractum est Vidi ego aliquando quaestiones istiusmodi , de pro levi
quadam humani. ingenii cura etiam legi et nunCaetate dc rerum experientia admonitus ne nominare quidem ausim . Neque vero qui tam alte
122쪽
rimari coeperunt , contineti ullis finibus possunt . De toto illo sacratissimi corporis habitu , statura , forma , partibus curiose disceptant; & quidquid offendunt paullo obicurius , quaestiunculis nihil profuturis enucleant. Qua in re & illi gravissime peccant , qui minus pie religioseque statuunt; nec illi culpa carent , qui animo ceteroquin minime malo talia movent , & in varias opiniones trahunt . Fines nobis Seneca consit -- euat Vir , ut a D. Hieronymo dicitur , multis Christianis sanctior qui in lib. 7. natur. quaest. c. 3o. Aristotelis testimonio & auctoritate ulus ,
jubet nos in rebus quidem omnibus esse verecun-dOS, nunquam tamen verecundiores , quam cum de
Diis agitur. Quod si naturae nostrae iciendi cupidissimae indulgere volumus ut quaerat, num illud quoque indulgebimus, ut sine modo quaerat 3 ALLriora te inquit Sapiens Eccles. c. 3. V. 22. ne
quae eris ; is fortiora te ne scrutatus fueris : sed quae praecepit tibi Deus , illa semper cogita ; in
pluribus operibus eius ne fueris curiosus. Hac in re D. Augustinus eos arguit, qui voluntatis peccantis caussam quaerunt , in lib. 3. de lib. arbitr. ec. I T. Quoniam volantas est caussa peccati, tu autem caussam ipsius valuntatis inquiris , si hanc invenire potueris, nonne caussam etiam eius caussae, quae inventa fuerit , quaesiturus es 3 Et quis erit quaerendι modust qui finis percunctandi ac dissserendi cum te Nitra radicem nihil quaerere oporteat. Et paullo post , cum statuisset, improbam voluntatem ominnium malorum radicem esse , ita concludit : Tufi bullus radicis caussam requiris , quomodo erit illa radix omnium malorum e Illa enim erit, quae causesa huIus est: quam cum inveneris , ut dixi , etiam ipsius caussam quaesiturus es , Or quaerendi nullum habebis modum . Post D dum Aristoteles statim Parentes memOrat , quibus debita ossicia si quis in controversiam
Vocat, hoc ipso pietatem laedit, & hominem quo-
123쪽
dammodo exuit . Hominem dico Belluae ipsae tantaet hujus conjunctionis vim naturaliter senti unt , & signis non levibus interdum manis flant . Ad Parentes proxime accedit Patria , &Princeps , cui subjicimur . Non enim quaerere licet , utrum Patria sit defendenda ; num Principi legibusque Parere oporteat . Haec siquis non saacit, statim in noxa est: qui autem quaerit, num snt facienda , aegre videtur facere . & locum suspicioni dat . Inter Minois decreta illud in primis laudat Plato lib. I. de.Legib. p. m. 63 . quo suos vetabat de legibus disputare , quippe non humana , sed divina auctoritate constitutis . Hac de caussa eas sibi ab Iove fuisse traditas Cretensibus persuaserat ; fortasse quod ex sacris Hebrae rum littieris didicisset , quae Moysi primo omnium legislatori revera contigerant. Hoc exemplum secuti sunt legislatores subinde alii, Lycumgus , Draeo I Solon , Charondas , Zaleucus, ad Superum fidem & auctoritatem reserentes, quidquid . praeeepissent . Quod si non patitur publicae salutis ratio, ut quaeramus, num violari possit , quod ad Deum auctorem refertur ; quo tandem supplieio dignierunt , qui naturam ipsam divinam & providentiam in disputationem quasique judicium adducunt Lubet enim rursus primum illud urgere , quod maxime ad rem pertinet . Non ignoro ,
quibus se quasi veIis & involucris tegant. Ajunt, displicere sibi Epicureos , Obbesianos, Spinoaisas; velle se invisum Superis gregem debilitaredi opprimere disputando. Ego Vero metuo, ne nimis placeant: non dico omnibus , sed illis quidem certe, qui sine caussa in hane contentionem Veniunt . Quanto melius erat monstra haec ignorare , quam Vincere vivant per me licet, dc Valeant , modo in latebris suis . Vulgo persuasumst, ad hoc impietatis fastigium pergi non posse, Vel pergentibus deesse ducem . Cum enim homi-
124쪽
his natura ad licentiam prona summi judicii metum deponere identidem conetur , facile est suadere cupienti . Accedit illud etiam , quod veritas , quae in sublimi posita est , ingenii acumendi rectum iudicium poscit ἱ animus autem vitiis aeger proxima quaeque arripit . Hinc lues , quae
Per omnes aetates, mota camarina hac, non pa cos infecit .
II. Sed jam satis est argumenti , eur proble-
. mala illa tangere non debeamus, quae siquis tan gat, in crimen venit; nunc ad illa prope e naus, quae qui tangit , sensu carere dicitur . Aristoteles exempli loco quaestionem affert , sitne nix alba , an non . Attamen Anaxagoras , non Sophistes aliquis , ut ait Cicero in quarto Academico , sed Philosophus maxima gravitatis de ingenii gloria , albam e spe nivem non modo negabat , sed sibi, qui
sciret aquam nigram esse, unde illa concreta esset, albam ipsam esse . ne videri quidem aiebat. Haud equidem dubito , quin Aristoteles consulto nota, . Verit Anaxagoram , qui per hujusmodi fallacias ad naturam cognoscendam nihil proficeret. Similes Anaxagorae erant, qui quaerebant, num esset motus I num aliquid gigneretur 3 num homines cornua haberent : qui quidem vel sensu refellebantur, vel irrisione, ut resert Sextus Empiricus Pyrron. hypoth. l. a. c. 22. Cum enim disputare nihil sit aliud , quam ignotum ex noto argu mentando patefacere , oportet esse principium a liquod ratum ac firmum, in quod desinant argumenta omnia. Principium hoc in schola Peripatetica sensus est , unde omnis vis , origo , do caussa scientiae r cui sensui siquis minus credit , quam Sophistarum argumentationibus , ipse se in ambages stulte conjicit nullum exitum habituras. Quod siquis roget, quid ex more atque instituto Peripatetico responderi debeat talia ponentibus ad disserendum , praesto est Aristoteles ipse ; qui interrogatus aliquando, ut resert Diogenes Laerint ius
125쪽
4ius in ejus Vita, cur ea , quae pulcra sunt, diu tius nos detineant , haec vero cinquit caeci inter rogatio est . Quod lentu dijudicatur , Vacat controversia ; & siquis nihilominus in controversiam vocet , is tensu vacare dicendus est . Idem prorsus docuit Aristoteles , cum de quaestionibus Analyticis disputaret in cap. a. lib. 2. Posteri ubi ait, nullam fore de Lunae eclipsi controversiam,
si ' homini liceret lad Lunam ascendere ; suisque
oculis cerneret , inter iplam de Solem interlici aliquando terram , ejusque interjectu Lunam obscurari. Quamquam major quaedam ratio est Α-nalytico excludendi sensum , cujus tota vis in sin-'gularibus percipiendis possita est . Siquidem Analyticae quaestiones per demonstrationem solvendae sunt ; demonstratio autem non capit nisi universalia. III. Tertium restat quaestionum genus , quae
poni non debent , si ratio , qua solvi possunt , valde prompta & facilis est , vel difficilis ac re.
attinet ad partem primam , non est opus Dialecticis contentionibus , ubi veritas facile apparet et
quin etiam videndum , ne inter argumenta temere circa illam coacerVata , quam ipsa per se habet , lucem amittat. Quod caret dissicultate , simul admiratione caret ; dc qui statim videt id quod in re potissimum est , ad eamque expediendam valet , ludi se verbosis interrogatiunculis putat . . At enim Aristoteles ab hujusmodi quaestionibus non abhorruit , ut scribit Nigolius in lib. I. de Veris princi p. c. I. Quid enim inquit potest facilius demonstrari quam quod vel in Physicis quaerit , num omnia sint unum , vel in Metaphyncis , num idem possit esse , ac non e 19 ZEgo vero quod affert Aristoteles in primo Physico adversus Parmen idem dc Melissum , qui volebant omnia esse unum; non ita vulgare dc e X-Positum censeo , ut infra dignitatem Philosophi
126쪽
sit ; nec opinio ista de una rerum omnium natura ita aperte falsa est , ut ab eo , qui de rerum ' principiis & elementis agere. instituerat , posset bona cum venia praeteriri . Inventi sunt
etiam post Aristotelem nonnulli, qui veteres illos Physicos sequi maluerunt . Cum autem disputatur in quarto metaphysico, cap. 3. & q. adversus Heraclitum , ut palam fiat , idem non posse simul esse , ac non esse , id jure fit supremae disciplinae , quae ceterarum principia & effata si inplicia extra aleam ponere debet. Hoc porro nobilissimum omnium principium est , cui tanquam saxo Sophistarum fallaciae vario modo
jactatae demum illiduntur ; quod unum si disputantibus desit , nullus sit disputandi finis . Qua propter hoc in primis Aristoteles aperiendum &firmandum existimavit , non quidem demonstrarione , quam neque postulat , neque capit , sed Dialecticis rationibus , quae initio Topici primi ad disciplinarum principia illustranda idoneae dicuntur. Ceterum ea quaestionum genera , quae
levem & garrulum disputatorem ostendunt , &vitavit ipse , & vitari ab aliis voluit , non Dialecticis modo , quod hic praecipit , sed etiam O
ratoribus, ut est in lib. Rhetor. 2. t. 343. Quod si ex altera parte quaestio incidat , cujus demonstratio a communi intelligentia valde remota sit, operamque nimiam poscat; in se Dialecticus descendat , nolitque ma ores nido pennas extendere . Qui Dialemcum audituri conveniunt, planius aliouid ab eo requirunt , quam ab Analytico , sibique injuriam quodammodo fieri putant , si ex intimis Philosophiae penetralibus
quaestiones ducat , quas demum per communia quaedam signa & argumenta leviter tractet . Vi πillos firre possumus , qui per propria & necessa ria acute disputant , si in quaestionibus versentus nimis abditis ac retrusis : num Dialecticum feremus , qui ad has accedere ausit , seque in tam
127쪽
difficili eampo velitando exerceat Uitium hoc vocat Aristoteles ἀποαδ γώαν , cum rerum genera scite non distinguuntur , sed turbatis disciplinarum finibus , alia in aliam temere insertur . Quamobrem sua sibi problemata Dialecticus habeat , hisque contentus sit ; ne aut garrulus inter vulgaria , aut inter recondita
Hactenus ex Aristotele . Nicolaus Malebranchius quem ego Aristoteli non conjungerem , nisi magnum Philosophum , & loco dignum existimarem in lib. a. de inquir .
Verit. p. a. c. s. eos reprehendit , qui quaestionem instituunt de hujus , vel illius Scriptoris opinione , ut puta , quid senserit Aristoteles de animae humanae natura ; mortalemne fecerit , an immortalem . Vanum hoc ine piumque vocat ; multisque verbis traducit , &male mulcat viros ceteroquin doctos & gra-Ves , qui in ejusmodi controversiis stilum exercuerunt . Sed vir tantus non reputavit , quid intersit inter necessaria , & probabilia . Siquis testimonia & auctoritates exquireret in iis controversiis , quae necessariis argumentis solvi possunt , frustra laboraret : at qui . de re disputat , quae rationes non capit nisi probabiles , non debet hominum judicia coni mirere , in quibus tota probabilitatis natura sita est . Etenim probabile nihil est aliud , ut docet Aristoteles lib. I. Topic. c. I. quam quod videtur omnibus , vel plurimis , vel sapientibus ς & quiquid est hujus gentris , mo
ritas igitur a rei. natura pendet , probabilitas ab . hominum judicio r ubi verum in veniri potest , res ipsa excutienda est ; ubi probabile dumtaxat , homines consulere oportet . Animae immortalitatem siquis mihi re- . bus
128쪽
bus necessariis demonstrare potest , nihil amplius quaero ; at si per probabilia investiganda est , cur mihi turpe erit quaerere ,
quid Aristoteles , quid Plato , quid Cicero , quid Seneca , quid alii sapientes viri de illa
judicaverint In re aliunde certissima , sed scholis Philosophicis non plane explorata re. perspecta , nonne ego Peripateticus valde pr feci , si Ducem meum , id quod res est , Vidisse ostendam e Et siquis mihi ejus auctoritatem auferre potest , nonne magnum vulnus infligit caussae meae Haec est enim , ut modo dixi , probabilitatis natura & ratio , ut quasi suffragiis constet ; nec tam per insita crescat , quam per assumpta . Quamquam , si recte coniicio, iccirco indignationem movent Malebranchio , qui , hominum opiniones investigant , ac pro ἰillis pugnant , quia sere in
re hac nimii sunt. Et hactenus quidem sapit , recteque judicat et sed quae est humani ingenii infirmitas , ipse quoque impetu quodam in contraria currit , & probabilitatem tollit. Redeamus ad Aristotelem et & eum ex ejus doctrina satis jam manifestum secerimus , quid sit , de quo quaerere ac disputare Dialecticus non debeat i nunc provinciam illi , quam jure teneat , assignemus . Id faciemus perendie , sed verbis paucis ; ut , quod . muneris nostri est , ad librum Posteriorum Analyticorum secundum quam citissime veniamus . II lud autem mature monendum puto , nequid
in re hae planum & faeile expectetis. Tota sane Analytica doctrina incredibili acumine ingenii ab Aristotele scripta est : at liber hica communi intelligentia tam longe abest , ut quae princeps sit ejus materia , quave ratione ejus partes sibi inter se respondeant , .nondum potuerit uno consensu ab interpretibus con-
129쪽
stitui . Hic fortasse illis faciemus satis , qui non modo nitorem dc elegantiam in Logico damnant , sed ipsam quoque perspicuitatem criminis loco objicere audent , quod disciplinarum arcanae vulganda non sint . Interi in Deus illis bonam
130쪽
F- X posita Demostratione , iisque omnibus ,
quae ad Analyticum syllogismum pertinere visa sunt, quod erat ossicii nostri; suci cedit ordine, & jure quasi quodam assinitatis Dialecticus. Huic ego tantum operae tribuam, quantum mihrad docendum superest, hoc est hodiernam scholam : non ut muneri satisfaciam qui enim potest hora una θ sed ut universam disputandi artem bona cum gratia dimittam. Dialecticae argumentationis forma . Epichirema est , quae vox aggressionem significat, a Graeco Hrtχωρῶν. Itaque ars Epichirematica vocatur ab Alcinoo in Instituti ad doctrinam Platon. e. ea Logicae pars, quae opponitur Apodicticae et quia quod propositum est, non firma & necessaria ratione demonstrat , sed argumentorum contention2 in partem utramque probabile facit . Quo pertinet illud Quintiliani lib. s. Instit. c. I O. Apodi-κ is est evidens probatio. Hane ab Epichiremate differre Caecilius putat solo genere conclusionis, ἐν e apodixim amperfectam Epichirema. Discrimen igitur positum est in modo concludendi . Nam apodixis vera essicit veris , Epichirema credibilia credibilibus . Et Quinctilianus quidem de Epichiremate loquitur tamquam de instrumento Rhetorico, cum . re vera Dialecticum sit, ut docet sum