Jacobi Facciolati Locicae tomus primus tertius .. singulæ ad singulorum annorum studia instauranda

발행: 1772년

분량: 171페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

quam , rebus , quae non Platonis modo & Plat Dicorum ingenia , sed ipsam mortalis ingenii na- . turam longissime excedunt 3 Moses, qui haec no-Vit , quatenus novit, in sacris libris dilucide narrat. Si plus , quam tenebat , assequi conjectura voluisset, & humanis viribus philosophari, in tenebras Platonicis similes incidisset. Ubi igitur Atticus iste Moses csic enim Platonem appellat

Numenius apud Clem. Alex. lib. I. Serom. altius assurgit , quam homini concessum sit ; ejus oratio nebulis & caligine offundit ut , nullumque eXitum reperire potest . Sed Platonem dimittamus , qui ex more si ve Socratico , si ve suo , in planis quoque rebus disputando fluctuat , & obicurius docet , quam docenti conveniat. Hac de caussa inexplieitus dictus est a Martiale lib. s. epigr. 48. Vos sic attendite r qui in disputando versa tur , is vel maxime sibi persuadere debet , ignorationem eius , quod penitus inclusum abditumque in natura est , non esse Philosopho indecoram. Itaque rem nullam pertractare & ostendere aliis aggrediatur , quin antea perspexerit , quid si in illa certum atque evidens , quid dubium , quid latens ; quaenam ejus partes argumenta necessaria capiant, quae probabilia , quae nullλ , utrum naturam ejus teneat, an modos dumtaxat;& inter modos ipsos num omnes , num plures , num paucos : ne plus videlicet , quam Philos phum deceat, & res ipsa ferat, quod harioli sa-ciunt, profiteatur. Qui large affirmateque pollicitus, nota cum ignotis miscet , dubia cum certis ; obscura non tam invenit , quam facit. Obscuritas enim , si paullo attentius animadvertimus , Vix aliunde Oritur , quam ex confusione &ambiguitate idcirco qui alia ab aliis recte distinguet, & suis quaeque finibus circumscribet, etiam de rebus obscuris disputabit non obscure.

l I. Uerum hactenus multa de illis , qui plane& aperte disputare cupiunt , siquidem possint . equitur parε altera de illis , qui nolunt: in quλnon

92쪽

DE OBSCURITATE &e. . es

non id suscipio , ut quod Plautus in Sticho ait , invitos canes venatum ducam . Suo se illi , per me licet , atramento tamquam sepiae involvant: sed interim tamen vel inviti audiant , se ita facere sine ratione . Ac multis quidem vix persuadere potero , esse animal rationale quid enim Philosophum dicam qui narret aliis , quod nolit intelligi. Cum enim tacere arbitratu suo pos-st , non apparet, cur vocem perdere malit s ac perinde loqui , quasi non loquatur. Numquid est aliud , cur homines cum hominibus sermocinen tur, nisi ut sibi inter se animorum suorum sensa. patefaciant ὶ Hoc totum sermonis officium est , hoc in primis spectat hominum inter ipsos conis iunctio & societ a s ; haec princeps est humanae vitae contervandae ratio; omnium gentium consensus, atque ipsa prope natura clamat , in hoc unum nobis linguam a Diis immortalibus fuisse concessam ; hoc iure suo poscit auditor; quem siquis per obscuritates & aenigmata ludit, indignus plane est ut audiatur . Altamen fatendum nobis est , net culcissimis quidem temporibus defuisse, qui id demum exquisite dictum existimarent , quod intelligi non posset sine interprete . Quod vero mirabilius videtur , inter ipsos quoque praeceptores inventus est quidam ut scribit Quinctilianus lib. 8. c. a. qui Iuberet discipulos obscurare, quae dicerent, usus Graeco verbo σκοτισον. Vitium hoc in populari concione , tametsi probari non debet , ferendum tamen aliquando est ; quod ea quidam contemnant , quae statim intelligunt . Commodum est etiam Sophistis , qui nihil aliud propositum habent in disputando , quam quaestum& victoriam , undecumque tandem sit. Qua propter Aristoteles in libro Topicorum octavo , ubi

interrogantem & respondentem armat ad Dialecticas concertationes , utrumque jubet sermonis ambages & obscuritates interdum adhibere I atque in iis latitando adversarium lud ficare . At a τPhilosopho . cujus est in re qualibet veritatem

93쪽

I ACROASIS VII.

patefacere , eaque una ad disserendum moveri ,

quid minus expectari potest, quam verborum in volucra & senigmata consulto quaesitae Seio, vocari in medium solere Physicum Heraclitum , cui nomen σκοτων. philo phandi obscuritas dedit, tum etiam libo seniorem Pythagoram , qui dogmata sua notis obscurissimis involvebat, dc ex instituto tamquam mysteria celabat . Heraclitum siquis disputandi auctorem & ducem habere velit L habeat Diis bene juvantibus; qui tam sanus erat , ut cum aqua intercute laboraret , Medicos quoque ipsos per aenigmata consuluerit, num possent, ex imbre siccitatem facere et morique maluerit , quam morbum suum recto sermone aperire. Qua de re epigramma est Diogenis Laertii in eius vita . Non defuere tamen Heraclitet, Magistro ipso nobiliores . Etenim , ut unum asseram instar omnium, Plato ipse, antequ4m se Socrati traderet , Heraclitum secutus est ; ejusque doctrinam in natura explicanda retinuit . Sed a nemine re Perio , quod erat in Heraclito σὐτεινον , fuisse laudatum ; referentibus aliis ad triste & lucifugum hominis ingenium ; aliis ad intolerabilem

arrogantiam , qua se rerum omnium peritum &α-ίδα κτον praedicabat, mortales ceteros ἀνεπιτι lay-

νας. Blandius mihi & majore quodam honore excipiendus Pythagoras est, qui cum statuisset, nascente tum primum Philoso ia , non omnia temere vulganda esse , ita disputare solebat , ut non intelligeretur nisi ab iis , quorum gratia disputabat, hoc est a suis. Quamobrem Pythagorica doctrina usque ad Philolai tempora in arcanis habita est . Hic eam protulit: quam eum abdebant Pythagorei , non obseure disputandum esse censebant , nec ipsi inter se obscuri erant ; sea

sua alienis certa de caussa communicare nolebant. Solent obseuritatis amatores etiam Empedoclem commemorare. Nempe Pythagoricum illum, dc

ut quidam volunt , Pythagorae ipsius auditorem, cujus oratio tamquam eonfusa & ambigua repre

94쪽

DE OBSCURITATE &e. . si

,nditur ab Aristotele in t rtio Rhetorieorum libro cap. IO. dc II. Is sane obscurissimus fuit , non solum ubi de Lustrationibus scripsit , quarum rRtio sortasse postulabat , ne aperirentur nisi

initiatis , sed etiam ubi de rerum natura memoravit. Omnia poeticis imaginibus miscere consue-Vit, tam a verborum volubilitate dc confusione ,

'ut quod Cicero de Fusio dc Pomponio in 3. de

Orat. ait ipse sibi obstrepere videretur . Ignoscendum non tam Philosopho , quam Poetae ,

de quidem Poetae parum sui compoti , si se uiatro in ignes conjecit , ut raptus in caelum crederetur . Horat. in Poet. v. K6a. Oeus

immoνtalis haberi Deum cupit Empedocles , ardentem frigidus Agina ndi uit. Id genus obscuritatis non tam a rathne &eonsilio , quam ab aestu qusdam exuberantis ingenii profectum est ; 8t potest ad ea revocari , quae dicta sunt a nobis in parte prima . Sed nos domi nostrae aggrςdiuntur , objicientes Ari stote lem ipsum , qui obscuritatem in docendo asse ctavit , ut colligunt ex ejus epistola ad Regem Alexandrum , cujus haec sunt verba a Gellio Latine reddita in lib. ao. Noct. Attic. c. s. Acro tiros libros, qxor editos quereris ; is non proinde ustarcana absconditos , neque editos scito eise , neque non editos : quoniam iis solis , qui nos audiunt , cognobiles erunt. Ego equidem non negarim, quod

alii secerunt , Epistolam hanc Aristotelis esse . Sit fides Gellio , sit Plutarcho , qui ipse quoque eam refert in vita Alexandri. Attamen tantum abest, ut hinc appareat, Aristotelem obscure docere voluisse , ut contrarium potius efficiatur . Si enim ejus dogmata qui litteris consignata legunt, cognoscere non queunt, qui ab eo a diunt , probe cognoscunt ; non ille obseure docet , sed scripta ejus , ipso non docente , sunt Obscura . Scilicet ἀκρωτικὰ sunt , hoc est ad aures

95쪽

comparata. Indigent schola , indigent ipse auctooris voce . atque adeo in hoc praesertim ab exoteruricis differunt , quae legere ad intelligendum satis est . Quo minus mirari debemus, libros Physicos περι ηῶς - ακμασεως ab Aristotele inscriptos sui sse ; quod eos audire oporteret , atque explanante ipso , cognoscere . Demus igitur concedamus , quod nostri quoque interpretes ad operae suae commendationἡm praefari solent , Peripateticam Philosophiam multis in locis videri obscuriorem : id certe dare non possumus , auctorem ipsum de obscuritate postulandum esse . Si alibi dicerem , pluribus verbis opus e siet in rem hanc. Apud vos, qui lege atque instituto Aristotelem magistrum complexi estis , illud modo di- eam , non potuisse hominem divino prorsus ingenio praeditum , ejus artis auctorem , per quam unam disputat qui via & ratione aisputat, ipsis quoque Rhetoricis praesidiis munitum , atque adeo Rhetoricae praeceptorem post homines natos probatissimum ; non potuisse , inquam , Obscure docere, nisi plane voluerit: velle autem si sorte scribendo potuit , ut Alexandro morem gereret , loquendo certe ex animi sui sensu non potuisse. Repugnat hoc naturae Jpsi ac veritati, ostendere, quod nolis videri; docera , quod nolis addisci; iv

ut verbis utar ex arte nostra , ta ῶν ποrι, hoc est ex iis , quae sub eamdem rationem cadunt , simulque natura sunt , unum ponere, non posito altero . praeterquam quod qui clausus Eothecula sua scribit , cum auditorem non ideat , ore at

rue oculis exprobrantem sibi, potest sortiae su-cepti muneris oblivisci ; certisque de caussis sibi

uni, quod aiunt, intus canere: at idem , cum re citat ex edito loco , videtque modo hunc, modo illum ex concione proximis insusurrare , averteret oculos ad motum quemlibet , subinde accedentessastare , de hora quaerere , exscreare , Oscitari ,

nauseare ; prosecto non potest, nisi plane sit insi-Piens , non expergisci , nervosque omnes ingenii

96쪽

DE OBSCURITATE &e. . si

contendere , ut se se auribus animisque insinuet , omniumque studia in se unum luculenta oratione

convertat.

Sed scholae modus statuendus est . Hoc enim ipsum ad disputandi perspicuitatem pertinet , scire desinere . Extremo loco monere volumus, hic quoque valere illud inter dicendi praecepta plane princeps maximeque necessarium , ut apte dicatur ad eos , qui audiunt . Incidere enim interdum potest, ut quaedam auditoris caussa sint obscuranda : sed hoc totum prudentiae est; regiturque non arte , sed tempore . Quod verum universe est , omnibusque ratione utentibus ab ipsa natura propemodum insitum , id in primis disputando ante oculos habete , quemadmodum in domo recte aedificata praecipue spectatur ut lucida sit ; sublatitaque luminibus , ne domus quidem dicitur , sed carcer, ita praecipuam Orationis Virtutem esse per

spicuitatem ἱ qua sublata, ne oratio quidem potest appellari.

97쪽

ELECTRA

ACROASIS VIII.

N E Ns E NOVEMBRI MDCCXXXVI. Aristotelis Lib. I. Poster. Anaot. c. i.

SEmestri flentio usus, quod bene vertat, re

dit in concionem summus ille disputandi auctor dc princeps Aristoteles. Quamquam non sine metu redit ; quod videat in contemptum & exitium doctrinae suae , non jam Philosophos aliquos , sed Philosophorum famitas , nationesque prope ipsas partim consilio , partim exemplo conjurasse. Contigit illi, quod rebus humanis commune est , ut ad summum fastigium evectae , ea ipsa de caussa solvantur & ruant . Cum enim homines Aristotelis studiosi eo demum progressi essent , ut ex Philosopho Philosophiae principem ac prope Deum facerent , paucis quibusdam saeculo quintodecimo displicuerunt ; qui stomacho oc iracundia exardentes , adversus hunc stholarum dominum repente sublato signo, de Veteri possessione dejicere conati sunt . Placuit audacia, quati libertatis nomen praesesoebat ; &, ut in populari seditione fit , impetu ipso rapti veImodestissimi tamquam in predonem publici 1 uris, quasiquo tyrannum irruerunt. Iuvat nos nihil te mere facere. Itaque Aristotelis doctrinam uti publicam philosophandi formam sedulo custodientes, homini tribuemus, quantum decet ze& siquid sor- ' t.

98쪽

DE ELECTRA . . '

te apud alios felicius inventum, aut rectius explicatum deprehendemus , id bona cum venia suis mentes , adjiciemus & conciliabimus . Annus hie libro de Demonstratione primo tribuendus est , quem prius aggredi nolo ad interpretandum, quam Electram vobis exponam ; genus argumenti non

sane Peripatetici , sed tamen ejusmodi , ut ad priores hujus libri particulas revocari commode possit, & in iura inseri Peripatetica . Res est gravioribus obstructa difficultatibus , quam vulgo in scholis judicetur : quae quidem difficultates si ex plicari & evolvi per nos poterunt , simit illud apparebit , qua ratione ad Aristotelis demonstrationem Electra pertineat , & quinam sit alterius

in alteram usus.

ELectram memorat Diogenes Laertius in vita Euclidis lib. a. n. Io 8. ubi scholis traditam dicit ab Eubulide Milesio , nihilque praeterea Lucianus in Sectarum auctione usum ejus tribuit Chrysippo : hisque plane verbis describit Η, εκ-

iam c dico valde celebrem, Agamemnonii filiam , quae eadem novit simul , is non novit. Adflante enim illi Orse adhuc ignoto , novit quidem Orestem e fratrem suum, illam autem ipsum esse Orestem , minime novit. Id , ut , videtis , sumptum est a Sophocle , apud quem Electra de Oreste fratre

suo cum Oreste ipso verba facit, neque eum agnoscit. Abfuerat enim annos prope viginti, post qua in Clytemnestra ejus mater, occiso Agamenonem ais rito suo , regnum Agistho adultero, tradiderat. Cum autem redire Argos statuit ad ulciscendum patrem , regnumque recuperandum , salsum de morte sua nuncium praemisi , seque Phocensem hominem simulavit , qui ad inserendos sepulcro patrio Orestis cineres missus esset.

99쪽

Hoc tamquam telo armati Stoici resistunt A-dem icis contendentibus , verum quaeri non debere , elencho illo Socratico , qui est in Platonis Menone: Quod quaeris, velIcis, vel nescis; fiscis , frustra quaeris , fineseis, etiamsi invenias, non agnosces. Respondet enim Chrysippus , inesse nobis

praenotiones quasdam , ex Visis ortas , ipsaque natura perspicuas , per quas ad veri cognitionem quaerendo & nitendo perveniamus r ex quo sequitur, nos id, quod quaeritur, partim tenere, Partim non tenere ς uno verbo scire , & nescire . Eodem ferme pacto atque Electra fratrem norat,

dc non norat e quippe norat , esse sibi Orestem fratrem in Phocide apud regem Strophium , cujus fidei infantem commendaverat ; non norat autem , illum ipsum , quicum loquebatur , esse Orestem , agnovit aliquanto post , cum Orestes , expositis signis, quae sorori nota erant, praesertim vero sigillo patris , memoriam sui excitavit, verumque visum obtulit. Sic enim ait v. I 'I.

. Nunc vero teneo te: apparui si autem Dulcissimam babens faciem, cu'us ego non sum in miseris oblita. Hoc ipsum exemplum Academici in Stoicos detorquent tali quadam collectione. Verum reperiri dc comprehendi non potest, nisi sit, in visis no-x quaedam , per quam pecipiatur & iudicetur rnulla autem nota veri est , quae eadem non pos-

esse falsi; si quidem Electrae visum unum atquctidem primo falsum , deinde verum significavit ;Prius lacrimas , postea laetitiam excivit: verum igitur reperiri dc comprehendi non potest. A Sophocle transeunt ad Euripidem ; & ab eo nescio quid simile sumunt , cum ejus visi fallaciam reseri, quod Orestes ad Electra sorore sua ducebat.

100쪽

DE ELECTRA D

phnitte i quae una es ex meis furiis. pabula ipsa. inscribitur Orestes , qui cum matris interfectae cogitatione commovetur , ct in furorem agitur , repellit sororem sibi assidentem, quasi sit erinnys aliqua ab inferis missa ad sumendum de matricida supplicium . Hinc enim colligunt Academici , id quod est , repraesentare id quod non est ; totamque veri naturam & raistionem in visorum ambiguitate latere . Neque vero , inquiunt, orestis judicium expectandum est , furore sublato : quia visum , si pro veri regula haberi debet , ut censent Stoici ; cette ha- heri debet , quando est , non quando non est. Praeterquam quod judicium quod fertur , excusso furore , de rebus illis , quae in furore contigerunt , siquid Valet , pertinet ad reminiscentiam ,

non ad scientiam . Ne ille quidem ictum declinat , qui dicit , visa huiusmodi judicari oportere non ab iis , qui furunt , sed ab aliis et siquidem reponunt Academici , visum debere esse tegulam illi , in quo est ; non illi, in quo non est . Itaque Protagoras ajebat ut scribit Cicero Acad. 4.

esse cuique verum , quod illi apparet , dc quo tempore apparet. Apud hune si ve Sophistam, sive Philosophum ι homo furiosus est idoneus judex eorum , quae apparent in sumete ι qui dormit , eorum quae occurrunt ex somniis ἔ qui set totat , eorum quae offeruntur ess morbo. Neque vero convenit , inquit , ex diverss affectionibus

de diversis affectionibus judieare ; hoc est non debet ex iis , quae apparent homini sanae mentis , ferri sententia de iis , quae apparent iurioso eneque ex iis , quae nobis vigilantibus objiciuntur, decerni de iis , quae objiciuntur per quietem zscilicet unusquisque est in affectione sua , tamquam in legitima quadam possessione consti tu tus: ci si concedimus vigilanti, ut dς dormiente iudicet , etiam dormienti concedere debemus, ut i

SEARCH

MENU NAVIGATION