장음표시 사용
71쪽
sum in fatis esse . Moriendum illi statim est . Moritur tamquam abiturus in regionem aliam . Moriendum paullo tardius Interim valetudinem curat, tamquam mansurus ubi est. De futuris siquando cogitat, talia fore sibi persuadet, qualia agendo faciet ut sint. Thebanis pugnam inituris cum oracula duo , quae contraria Viderentur , edita essent , Epaminondas eorum dux fausta in parte dextra posuit, adversa in iinistra : tum vero , hage inquit vobis , commilitones , Gracula eqrunt , si strenue pugnabitis ; illa , si ignaviter . Quid o is est pluribus 3 Nemo sane ex veteribus illis valentissimis Dialecticis , qui per unavam rationem disiputarunt , fuit ignavus . Ne nos quidem, ubi quid urget. Ignava Marione utimur, aut fatum appellamus . Tunc eo descendi solet , cum vehementi aliqua perturbatione occupati, Veter num excutere nolumus . Per omne laborum dc eurarum genus vitia sectamur, Virtutem suadenti
inertes & ignavi fatum opponimus. Nolim , quem piam istiusmodi fallaciis ad vitam instituendam
uti . Cicero cum eas tantopere expendisset, ad jocos familiares traduxit. Ita enim Varronem invitat lib. st. epist. q. m, ne scito κα Διοδωρον κωνειν. Quapropter si venturus es, scito nece sese esse te venire. Sin autem non es, ειν est te venire . Finem faciamus . Proxima schola consectaria quaedam Ignavae rationis persequemur; dc squidem in fatis erit, ut rem tantam verbis tam
paucis expediamus , arrocul dubio expediemus.
72쪽
PISTILLI VERSATIONE ACROASIS VI.
OUicumque hodiernum hunc disputandi m
rem tenet , ab aridis ac jejunis superiorum aetatum quaestionibus tantopere diversum , sortasse mirabitur, unde latis materiae Dialectico sit , qua tueri munus possit, &cum reliquarum disciplinarum magistris de laude certare . Nam Theologi , Philolophi , Medici , Iuris periti , quorum provincia latissime patet, omnemque non modo doctrinam &.eruditionem , sed etiam vim eloquentiae capit, tamquam in alto navigant, ipsaque feruntur aquarum mole; ut nisi prorsus imperiti sint , periti videri possint rnos angustissirno freto conclusi , per brevia&scopulos ire cogimur; modo rectum, modo obliquum tenentes cursum ; nec satis aquarum habentes pro magnitudine navis hujus, nec umquam Vela omnia, nisi ad breve tempus & magno cum periculo explicantes Excute bibliothecas omnes s priscorum Dialecticorum scripta juhiorumque cogno- sce; Graecos, Latinos, Barbaros , quicumque hoc in genere excelluerunt , aut excellere visi sunt , in partes voca ; nihil exprimes nisi exile ; quodque molestius est, diuturnis disputationibus tritum , ipsisque scholarum parietibus propemodum insitum Nihil. tamen secius alacres erectique adsumus Logicam tradituri , veterem illam sive artem, sive scientiam , siae qua nulla prorsus ne-
73쪽
que ars, neque scientia est, quae humanam mentem in cogitando regit, quae rectum de rebus
mnibus sudicium tribuit; quae vera a falsis , solida ab inanibus separat ; uno verbo , quae hominem homini manifestat . In quo quidem plurimum veritatis re gravitatis est , sed minimum novi ratis. Nisi sorte novum cuipiam videtur , quod in praesenti , ludum aperientes , de Psili versatione disputare aggredimur . Sit sane nomen aliquibus novum : at res ipsa , quae hoc nomine significatur , ita vulgata Dialecticis omnibus protritaque est , ut nihil magis . Ac de verbis quidem si ultra vim& proprietatem laborandum Logico est , illud quoque fatemur , Pistiui versationem duriusculum nomen esse , nec satis ad liberalis disciplinae splendorem accommodatum ; ut etiam verendum nobis sit , ne ad sellularios repente transisse videamur. Ingenuam hanc hominis minime vani confessionem aequo anim accipite : & quando tam multos ferre soletis , qui mira polliciti denique nugas agunt , nolite illi
benevolentiam negare vestra rn, qui certe plus da- bit, quam pollicetur. O . m Pistilli vorsatio , Graece υπερη περοτροπη ea dicitur argumentatio , quae ab eodem ad idem progressa , in orbem fertur , nihilque evicit. νNam quemadmodum qui pinsit aliquid in mortario , pistillum tollere ac deprimere solet, non circumagere ; ita qui disputat , non ludere verbis cir- cum eundo debet , sed recta serri , tundere , jacu- - m. lari. Hinc Plutarchus adversus Stoicos , τώ με-δ' μου, inquit, περοτροπιν , - μὴ σκωπτειν δοκῆς, ἰασον. vi fugi versationem , ne cavillari videaris , omitte. Eos enim refellit , qui bonum per prudentiam ,
prudeliriam per bonum vana quadam ταυτολογιν definiebant , ita explicantes utrumque , ut ne trum fine alterias praenotione intelligeretur. Modus hic argumentandi ab Aristotele in lib. r. Po- ser. e. Circulus vocatur, Sed' Circulus quidem interdum reprehensione caret, ut ibidem ostendi
74쪽
tur . Nam qui ab effectis ad caussas pergit, dei de vero a caussis ad effecta demonstrando regreditur , Circulum format idoneum , & ad leges Diale- 'cticas scite tornatum . Imo cognitio hoet modo
para dicitur ab Aristotele exquisitissima ; quod
una atque eadem effectum aperiat dc caussam , σῆἔσι , . ἀυτῶ ut si dicam, Luna illaminatur l. 1 g. per gradus ῆ ergo es rotunda : Luna retunda est ; ibid. ergo per gradus illuminatur. Nam illa minari per gra- ῖ 'dus emtius quidam necessarius figurae rotundae;& quidem ex iis, qui cum tua caussa reciprocantur. At Pistisii mersatio semper fallax est; quique
hoc nomine in Dialectica utitur, nugatoriam disputationem significat, quae a caussis ad caussas; ab effectis ad effecta recurrit I idemque prorsus per idem concludit . Quapropter υπἐρου περον πη proverbii loco sumitur in Heroibus Philemonis adversus illos, qui inani contentione τά ἀυτα ποιου. σι , - μεν περαι πισσι, eadem faciunt, nihilque conficiunt , ut verbis utar Zenobii in Sylloge paroe . Cent. miarum. Plato autem in Theaeteto Pistilli me,sa- 63-Μ, tionem cum scuticae versatione conjungit , quia scuticae quoque ictus utilis est , non circumactus. Ita enim Socratem loquentem inducit sub illius Dialogi finem - Ωιν ορδην εχ οριεν , - των
bemus de modo, quo ab allis differunt, horum nos iubet rectam opinionem capere de modo , quod ab aliis
disserunt . Atque ita scuticae , vespistilli versatio di
Praediarum hujus fallaciae exemplum ab iure petitum affert Alciatus in Parergis l. I. c. I9. Cum uxor i trecenta dotis causa iam deberem, aliud aes alienum contraxi; deinde , qui mihi supererat, unicum fundum Sempronio , consentiente Bρotbecamque remitrente uxore , vendidi. Secundus creditor iure suo illam evicit ab emptore, uxor jure dotis ab eo, e--μοr ab uxora. Quaeritur, penes quem consistere ro-
75쪽
dem debeat. Ecce vobis futilem juris ejusdem rGciprocationem: quamquam quaestio ipsa neque futilis , neque admodum dissicilis est Iurisperito . Nam vel uxor remittere hypothecam non potuit; vel si potuit, conditio ipsa, qua remisit, controversiam solvit . At idem Alciatus non satis apte in rem hanc D. Hieronymum affert . Cum magnus hic Ecclesiae Pater Chrysippei acuminis , quod Ceratina nuncupatur, in quadam Epistola meminisset , pistillo retinus dixit . Quoties enim inquit Alciatus pistilia aliquid tu pila teritur scireumvolvitur ille quidemptu, eodemquesemper retunditur, nec tamen exit. Quid hocce est, Alciate, circumvolvi pila , eodemque retundi e D Hieronymus nbn cogitavit nisi de pistilli figura , quae cum omnino sit obtusa, mirifice valet ad significandam , & irridendam hebetudinem acuminis Chrysippei . 'Ceterum Pistim mersatio una est maxime inter fallacias, quae verecundiam offundit auctori suo a Nam in aliis quidem apparet ingenium & subtilitas ; ista inopes disputatores & nugigerulos declarat , qui idem per idem evolvunt , & nomina diversa sumunt pro rebus diversis. A Scepticis apud Sextum Empiricum vocatur λογος νratio alternans; ab Alexandro Aphrodisiensi dicitur α ζηαπμενου ,sumptio quaesiti; in Elenchis Sophisticis appellatur ἄι ς-εν χ, , petitio prin- elati. Est autem petere principium, ut scribit Auctor ad Herennium lib. a. c. 26. id pro argumen
to Inmere , quod in disquisitione positum es . De toto
hoc fallendi genere , cuius partes multae sunt salias ex hoc loco diximus . Nunc eo dumtaxat consilio Pistim versationem attingere voluimus, ut eos refelleremus Christianae religionis hostes, qui nos hac ipsa fallacia peccare dicunt , cum sacrarum litterarum veritatem per Ecclesiam , veritatem Ecclesiae per sacras litteras probamus. Evangelio non crederem inquit D. Augustimas contra
Epistolam Manich. c. 30 nisi me. Ecclesiae commo-
76쪽
meret auctoritas . At idem lib. I. contra Crescon Grammat. c. 33. Hoc facimus , inquit; quod universe Jam placuit Ecclesiae , quam ipsarum Scripturarum commendat auctoritas. Credendum igitur Ecclesiae, quia ita jubent sacrae litterae; credendum sacris litteris , quia ita jubet Ecclesia . Ho autem , inquiunt adversarii , quid est aliud , quam inani circuitu nugari, & sacras litteras per sacras litteras , Ecclesiam per Ecclesiiam demonstrare
Nam qui probat A per B , & B per Α , probat
A per A, & B per B, ut ait Aristoteles . post Theologi quidam magni nominis circuitum hunc 2 ' negare non audent; sed utilem esse similitudine ostendunt. Etenim qua ratione in areuatis aedificiis lapides lapidibus oppositi sese invicem apprehendunt , mutuaque opera sustentant di sustent an . tur; eadem prorsus Ecclesia sacras litteras fulcit, sacrae litterae Ecclesiam . Addunt, in natura quo- quae fieri similia quaedam, cum vapor ex pluvia, pluvia ex vapore gignitur , dc alteram per ait rum demonstratur . Sed hoc argumentandi genus, quod sit per similia, nullam vim habet, nisi formie in populari concione ad persuadendum . Quod si cui gravius videtur , quod petitur a natura de reciproca vaporis pluviaeque generatione s hunc . sciat circulum dici non posse : quia non est idem numero vapor , qui gignitus ex pluvia, atque ille, qui pluviam gignit; nec eadem numero pluvia est, quae gignit Vaporem , atque illa, quae gignitur ex vapore. Ut enim circulus Geometricus minima quaque Variatione corrumpitur, re in aliam figuram abit ; ita circulus Logicus , si qua parte varietur, circuli naturam nomenque statim
Alii sacrarum litterarum & Ecclesiae auctoritatem in tertiam quamdam caussam resolvunt, id est in Deum aspirantem & moventem . Sed isti quidem cum vera dicant, nihil tamen efficiunt ;quia ab externa ad internam caussam temere transeunt ; & tacitum quoddam testimonium appellanta
77쪽
.lant , quos sibi sectae omnes tribuere possunt Imultae etiam solent. Id si valeret in disputando, jam unus esset sibi quisque judex ; nec reddere rationem suae Fidei possiet, nec ab alio reposcere: Ep. a. cum tamen D. Petrus nos Velit paratossemper ade. 3. satisfactionem omni poscenti ratiorem de ea, qua in nobis est , Fide . . Nos facile concedimus , Ecclesiam firmari per sacras litteras , sacras litteras per Ecclesiam . Deinde dicimus, modum hunc argumentandi, quocumque vocetur nomine , ad recte demonstrandum in primis valere, &ab ipso Aristoteles , magno demonstrandi magistro, in parte Philosophiae 'nobilissima usurpari . Quod igitur facimus , hoc duce facimus . Ut enim ille in phy sicis a gen ratione , quae sensibus subest, procedit ad principia rerum naturalium detegenda; deinde vero ab his tamquam caussis regreditur ad generationem ipsam demonstrandam in libris de ortu & interiatu; ita nos ab Ecclesia velut ab effectis procediamus ad cognoscendam sacrarum litterarum verueatem ὶ deinde vero per ipsas sacras litteras tam- . . quam per caussas regredimur ad Ecclesiam coninfirmandam . Haee dici solet a Logicis nostris demonstratio potissima, cum a posterioribus ad prio ra progressi , rursus a prioribus ad posteriora redimus. Id porro extra omnem nubitationem ponetur , ubi ostenderimus, Ecclesiae auctolitatem esse aliquid nobis notum planeque evidens , ut est in rebus naturalibus generatio . Non multis Verbis agam: ignorari non potest, quod luce miraculorum manifestatur . Ergo ut in tanta religionum varietate , ubi divinus Spiritus resideret , Mulis ipsis dignosceremus, Deus Ecclesiam suam virtute miraculorum ornavit, quam nemo posset nisi voluntario scelere & malitia non ferenda di iasmulare . Nam cum miraoulorum vis naturam
superet, statim apparet ; non esse nisi ab illo , qui est supra naturam . Hine summus ille rerum parens & germanae religionis auctor, ite impiis
78쪽
quidem miraculi patrandi facultatem negare voluit , quoties veritas tanta manifestanda etat, ne
ulla umquam erroris caussa praetenderetur . Ecce
vobis primum Christianae fidei criterium, ut scholae vocant ; ho et est indicium dc argumentum, a quo tamquam ab sensu Ac evidentia ratio prima
credendi petenda est . Nulla hic Poruli mersatis
est, nulla σαυτολογω. Evangelium manifestat Ecclesia , Ecclesiam miracula patefaciunt. Quare siquis velit via & ratione Dialectica de re hae dia1putare , a miraculis initium ducit tamquam a praecognitis I & per ea invenit Ecclesiam : deinde per Ecclesiam detegit verbum divinum e postremo per illud tamquam per caussam primam, veram, & necessariam revertitur ad Ecclesiam ipsam, ejulque mysteria demonstranda. Sed quomodo probas , inquiet aliquis , Ecclesiam miraculis patefieri ; notaque ista divinitatis veros religionis praecones a falsis separari 3 Ego vero ita fieri dico , quia ita factum esse video. Nihil umquam Deus aut ad veterem legem, aut ad novam statuendam imperavit, quin illis, per quos imperabat, fidem & auctoritatem miraculis conciliaret . Ut illis crederetur , qui incredibilia dicebant, Deus incred bilia faciebat. Quid enim Num aliter , quam miraculis , magnus ille Legislator Moses aut cum suis , aut cum aliis age
bat Z Nota sunt omnibus, quae de illo Iosephus . quae Philo scripsit . Imo ita agere iussus est,
quoties de eius fide dubitaretur , ut habemus in capite Exodi quarto . Quid frater esus Baron, quid Solis stator Iosue , quid Gedeon , quid Daniel, quid alii Prophetae Singulas referrem, quae faciunt in rem hanc , nisi apud eruditos homines disputarem . Sit instar omnium , quod describitur ab Iosepho lib. 8. Antiqv. Iudaicar. c. I 3. & RSacro Hi storico lib. 3. Reg. c. I 8. Cum Elias regem Achabum , maximamque Hebraeorum partem a summi Dei cultu ad Baali superstitionem .
migrata videret, populum universum coram Re
79쪽
ge congregandum curavit ; ut scelere patefacto, convictisque publico testimonio Baali sacerdotibus, veri Dei religionem restitueret. Qua arte , quibusve praesidiis in re tam difficili usus sit, se habete . Positis duabus aris sine igisse , eam conditionem tulit , ut uter Deus ignem mitteret ad aram suam , is demum verus Israhelis Deus a Dominus haberetur . Baali sacerdotes , conditionctaccepta, numen suum a summo mane ad meridiem usque inani clamore fatigarunt ; cum subito Elias, implorata divina virtute, ignem e caelo duxit, aramque combussit. Neminem vestrum esse arbitror , qui locum hunc sacrae Historiae ele gantissimum non saepe legerit. Si igitur recte me ministis ; reliqui Prophetae Eliae socii , veritatem praedicantes , fuerant interfecti ; Elias miraculo fecit , ut veritati locus esset , & Baali Prophetae quadringenti admodum & quinquaginta interfice
Iam vero ad novi sorderis Ecclesiam veniamus o Viderant vafri illi Pharisaei , Evangelium non posse adhiberi ad probandum Evangelium sine fallaciae. Itaque cum Christus dixisset , sa lucem mundi esse , statim in illum eκ arserunt : ut est in capite Ioann. g. Tu de te ipso testimonium perbinbes : testimonium tuum non est verum . Quid ille Attulit quidem Prophetae Ioannis testimonium e sed statim haec addidit: Ego autem habeo testimonium maius Ioanne . Opera, quae dedit mihi P aleent perficiam ea , Usa opera, quae ego facio, testimonium perhibent de me. Rursus autem obloquentr-bus Scribis , quod peccata remitteret , quid reposuit qua potissimum ratione potestatem hanc tantam , quae nostris quoque saeculis oppugnatores in-M It' venit, qua, anquam, ratione firmavit 3 ut feratis inquit quia filius hominis habet potestatem in ter ra remittendi peccata, parabiice, furge, tolle lectum tuum, is Tade in domum tuam. Sed quantum miraculis & i pse tribueret, & a nobis tribui vellet, tum maxime declaraverit, cum dixit Io. is. Si op
80쪽
νa non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent. Non est opus interpreta Logico, ut intelligatis , quid hinc efficiatur. ille ipse princeps & auctor fidei nostrae Petrus quandonam sua omnia reliquit , ut Christum Dominum sequeretur Num verba ejus cum audiret, quibus arcana Prophetarum sensa interpretabatur, & aeterni Patris mandata referebat 3 Audivit ille quidem oc saepe alibi, & in navicula sua Praeceptorem , probavit, dilexit , complexus est ἱ non tamen ab instituto discessit , eique totus adhaesit , nisi cum retia vidit repente ad nutum ejus pisci bus impleri. Tum vero obstupuit, tum sine ulla dubitatione credidit, tum novum hominem induit,
seque sociosque suos insolito piscatus generi addixit. Rem totam habetis apud D. Lucam cap. Neque vero caussam aliam attulit Arnobius, cui
patria superstitione ' deserta , Christi religionem amplexus sit . Ita enim scriptum reliquit in lib. 2. advers. Ceut. Nos quidem in iVos secuti baee D.
mus , opera illa magnifica pontentissimosque virtutes , quas varis edidit exhibuitque miraculis, quibus quivis posset ad necessitatem credulitatis adduci, rudicare fideliter, non esse, quae fierent, hominis, sed
divinae alicuius atque incognitae potestatis. Quid cum Apostolos suos ad praedicandum Evangelium Christus misit Z Quibus eos artibus instruxit , ut nOvam doctrinam & inaudita mysteria temporibusram eruditis nihilque temere accipientibus disse minarent e Ite cinquit Matth. Ioo prae icate diacentes , quia appropinquavit regnum Caelorum, infimmos curate, mortuos suscitate, leprosis mundate , daemones eVicite. Et in capite Marei ultimo : Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae. Signa eos, qui crediderint, haec sequentur, in nomine meo daemonia eiicient, finguis loquentur novis , serpentes tollent , is si mortiferum quid biberint , non eis nocebit. Egone igitur , dicet aliquis vestrum, nisi haec signa faciam, praedicare Evanis, gelium , gentesque docere non potero Te qu ques