장음표시 사용
81쪽
que, si credideris, haec signa sequentur; quemadmodum secuta sunt majorum nostrorum memorianoUum illum Indiarum Apostolum Xavetium , aliosque praeterea, qui non temere, sed divino spiritu impulsi onus gravissi inum susceperunt. Quae cum ita sint, habetis quomodo Ecclesam, nec sacras litteras nec Eccle ham agnoscentibus, ostendatis. Quod si quis alterutrum accipit dc raatum habet , ad demonstrandum id quod non acicipi e , argumenta stanuntur ab eo, quod accipit.
Dubitat de Ecclesia , de sacris litteris non dubitat 3 Adhibentur praenotionis loco sacrae litterae, earumque auctostate disputatur . Ecclesiam probat, sacras litteras non probat e Per primum dueitur ad secundum ; per id , quod probat , ducitur ad id , quod non probabat . Hic vel nullus , vel exiguus miraculi usus . Itaque D. Augu- sinus in libro de mitate Ecclesiae contendens, Ecclesiam non estis apud Donatistas. sed apud suos,
miracula, quae utrinque per ea tempora jactabar tur, removeri iussi ; ut res tota Scripturis disceptaretur, quarum auctoritas apud utrosque in conis
sesso erat. Haec sunt inquit in cap. i' θ eans nostrae documenta, haec fundamenta ; haec firmamenia. Legimus in Actis Apostolorum dictum de quibu6dam credentibus, quod quotidie scrutarentur Scriptustas, an haec ita essent. Ubi videtis, credentes nominari , non incredulos & infideles , quos nihil movere solet , nisi quod naturae leges movet &labefactat. At enim non desunt ex his ipsis , qui miraeula respuant , negent , irrideant . Videte , quaeso, dum contendo Christianae Ecclesiae indicium miracula esse, in quod maximo nostrorum Theologorum disputationes adversus Paganos resolvendae sint; videte, inquam , num miracula ipsa desendere debeam; an sit ostendisse saris, eum ita VO-luisse , qui Ecclesiam instituit . Attamen agamus liberaliter . Quid isti tandem adversus miracula comm ini scuntur 3 Non una omnium ratio est. A
82쪽
si enim propterea miracula excludunt , quod in tota humana vita fraudes sint . Sunt enimvero ν& miraculi locum interdum praestigiae occupant rquia optima quaeque simulari imitando solent. Si quis tamen iccirco miracula omnia in suspicionem adducit , & ad fidem faciendam inepta censet, idem facit, ac si num os omnes projiceret , quod falsi quidam reperiantur . Moneant , ut delectum
habeamus; moneant , ne temere historias admittamus omnes: moneant ., ne cuilibet femellae credamus e tum vero & sapere videbuntur , in quo minime putant , nobiscum facient . Nimia enim eredendi facilitas miracula multiplicat ; multitu do facit , ut contemnantur . Alii miracula calua. mniantur , quod Virtus haec Daemoni communis sit , dc ad mendacium confirmandum non raro
adhibeatus . Negari non potest , falsos Prophetas mira quaedam aliquando fecisse I & rursus factu- Mastaros esse , ut nos sacrae litterae monent . Sed ejus 13.
est , qui facit mi abilia magna solus , istiusmodi fal
lacias aperire , ne veritatem ex animo quaerentes 'tin' decipiantur. Ita maleficis Pharaonis, non seeus ac Moses , virgas in serpentes mutarunt: at serpenta Exod. tes Mosis vorarunt maleficorum serpentes. Simon λ' ille magus sustulit se in aerem , ut vana commenta miraculo confirmaret , sed precibus D. Petri ' ndeturbatus repente decidit. Oporter igitur ad mi- Exaracula ipsa judicanda operam omnem curamque φ 'conferre; ne ignava quadam credulitate in admi Α' ς'
ratione & obsequium proni , vera , falsa , supera, insera, promiscue accipiamus. Id si faciemus, ut homines decet veritatis & aeternae salutis studiosos , non deerit ille nobis , qui numquam defuit quaerentibus se . Sunt etiam , qui sciscitentur, cur amplius hoc tempore miracula non fiant , quae olim fieri consueverunt . Vetus querela est , D. Augustino nota ; qui proinde nonnulla miracula refert , quae vivente ac vidente ipso facta fuerant. Nos quoque recitare quaedam possemus,
quae nostra aetate facta dicuntur . Sed lubet ipsis
83쪽
3o ACR. VI DE PISTILLI UERSAT.
Augustini verbis uti in lib. 22. de C. D. cap. 8. Fossem dicere, miracula necessaria fuisse , priusquam
crederet mundus, ad hoc ut crederet mundus. sui
quis adhuc prodigia, ut credat, inquirit, magnum est ipse prodigium, qui mundo credente, non credit . Sed qui nunc miracula quaerunt , ideo quaerunt , quia numquam facta fuisse arbitrantur . In quo quidem alterutra parte peccant, Vel quod dicunt, Christiana mysteria hominum fidem excedere; vel quod dicunt , sine miraculis , quamvis excedant , persuaderi hominibus potuisse . Ita que eos idem Augustinus dilemmate capit , ibid. Aut incredibili rei, quae non videbatur, alia incredibilia ,
quae tamen fiebant is videbantur , fecerunt fidem;
aut certe res credibilis, ut nullis , quibus persuaderetur , miraculis indigeret, sorum nimiam redarguit infidelitatem . Verum eo tandem aliquando redeamus, ubi rei
totius caput est. Miracula faciunt, ut oculis ipsis videamus, quae sit Ecclesia, hoc est quinam sint, ii , qtubus a Deo dictum est, qui vos audit, me audit . Ecclesia sacros codices nobis praebet; quaeque in his sunt religionis dogmata , custos & magistra interpretatur . Si quis per hos codices revertitur ad Ecclesiam ipsam demonstrandam , non
pis illam versare dicendus est, sed more Aristotelico rectissime disputare.
84쪽
HABITA MENSE APRILI MDCCXXXIII.
ET ii pro mea quadam verecundia , & peni
tus insito publici judicii metu numquam fere in hanc lucem prodire soleo , quin valde commovear ; attamen illud me superioribus annis ex inferiore loco docentem non parum confirmabat , quo reputarem , ne in scena quidem ab eo, qui secundas partes agit , magnum aliquid postulari . Nunc ad sedem primam traductus , illud ipsum , in quo latebam , perfugium amisi; & tamquam novus aliquis ex umbradi sputator , pericula omnia mente circumspicio ;magnopere Veritus, ne quam . sive industriae, sive assiduitatis famam multorum annorum contentiO- ne collegi , videar non jure collegisse. Accedit , quod in locum venio viri singularis , multiplici reconditaque doctrina praediti ; a quo cum alia alio tempore didicimus , tum illud nuper longe pulcherrimum & utilissimum, quod nos exemplo docuit, nihil esse in vita, quod vitae ipsi & valetudini praeverti debeat. Num id ex tempore &arte dicam , an vero ex animi sententia, quilibet vestrum facile intelliget, modo reputet, quid sit a nobis consilii duobus abhinc annis susceptum Inon quidem ut in otio essemus, sed ut in litte-
85쪽
rario ludo , quemadmodam nobis videbatur, πη-NOre negotio versaremur . Neque tamen idcirco despondere animum volo ; aut alias rebus meis conditiones quaerere , quam quae dantur a Diis
immortalibus , quaeque sunt . Est enim hominis ad parendum recte instituti in quolibet discrimine videre , non quid ipse velit , aut possit , sed quantum sit in illis potestatis , quibus parere de-het . Ego equidem me cogitatione hac ita recreo atque erigo, ut non solum aequo animo, sed celisso alacrique opus tam difficile aggrediar ; nec alium contentionum mearum esse finem velim , quam quem vel ipsa natura fatorum necessitate, vel se premi Academiae hujus Moderatores sua sapientia constituent . Iam illum ipsum horroreme κeutere coepi: quem mihi Logicae ambages, atque haec , ut ita dicam, altissimi pelagi monstra principio iucutiebant ; jam scopulos syrtesque detexi ; vereque illud mihi videor affirmare posse , sublata obscuri ate, ex qua tamquam latebra callidi homines imprudentibus insidiantur , totum hoc disputandi artificium esse planissimum . Haec captionum & fallaciarum omnium maxima Dia lecticos in invidiam adduxit, & quidem multo
graviorem, quam rationes convelatae , mentientes,
fallantes , dominantes, & illa ipsa terribilia nomina , crocodilinae, ceratinae , inexplicabilia. Cum hae ego teterrima litterarum labe perpetuas inimicitias suscepi , vixque Logicam palaestram subivi . veluti domesticum belluae antrum, cum eam statim , quantum in me fuit, undique excussi, ejeci , fugavi. Sed quia in tenta disputandi varieta-tε , tantaque disputatorum copia non deest obscuritati locus & patrocinium , hodierna exercitati ne constitui, quid hoc sit, de unde sit, diligenter inquirere ; meumque de re tota iudicium vobis explicare. Video mihi paullo amplius, quam Logico disputatori conveniat , dilatandam orationem esse: sed est profecto , cur possit sive argumenis, sive diei, sius auditorum getari venia concedi.
86쪽
o horum , qui obscure dii putant , non una ratio est. Alii enim ita disputant , quod aliter neque ant , alii, quod aliter nolint. De utroque gener.
pro modo temporis verba faciemus.
I. Incipiamus a primo. Qui perspicue disputa re cupiunt, sed tamen nequeunt, vel ingenio suo impediuntur, vel re ipsa, de qua disputant; quas
duo erunt tamquam summa partis primae capita . Atque ad ingenium quod attinet , quidam angustia ejus & tarditate res sibi ad explicandum pro positas non assequuntur ι quidam nimia quadam celeritate & abundantia rapiuntur supra res ipsas. ix quo apparet , aliis deesse facultatem ad res comprehendendas & collocandas , aliis modum .
primis nihil est quod praecipiamus , nisi quod de
agro sterili minimumque respondente praecipiunt rei rusticae Scriptores: Si terra recusat, mitte reusantem. Non est inopia tanta disputatorum , u etiam invita natura disputandum sit . Undique
magistri pro saeculi felicitate succrescunt, ut jam in ipsis Musarum sedibus turba sit; pluresque docere Velint, quam discere. Ego , de me ipis cum cogito , nihil esse judico in artibus ac disciplinis tam mediocre , quod ferri non debeat r verum siquis hebetior est , abstineat litterarum luce ; naillud amittat , quod unum , ut in tali re , solatium remanet, latere . iuniores Dialectici de mentis capacitate augenda , magnifico sane titulo , multa scribunt ι sed omnia tandem in id recidunt, quod veteres quoque unanimi consensu tradunt , naturales facultates studio & exercitatione
perfici ; ubi natura deest, nihil esse satis. At vero illi , qui luxuria quadam ingenii corpora pariunt vasta & informia, corrigi arte possunt; &ad eam , quam quaerimus , disputandi ianitatem adduci . His nocet magnum ceteroquin naturae
bonum , ipse ille mentis servor, quo exaestuane;& quae inde oritur , praestandi libido. Ut enim illi , qui fame agitantur immoderata , cibos u
dique arreptos festinanter in stomachum ingerunt , F et ne-
87쪽
neque probe mansos , nec a mollitos , unde erud-tates morbique eonsequuntur; sic ingenia ista prae infervida de quaerendo sine delectu se se onerant potius , quam nutriunt ,' & exponendo sine studio , crudis similia faciunt. Ex his siqui sunt , qui morbum sentiant , non is ego fortasse sum , quem sibi Medicum adhibeant ; sed tamen , si
me rogant, ea sit cura prima, ut impetum hunc ardoremque mentis per ea , quae a Logieis tradi solent , attentionis instrumenta coerceant . Nam qui rem totam non exhaurit , non comminuit , non coquit, num qu .na luculenter explieabit. Quidam non suo modo ingenio celeriter acti, verum etiam prava quadam scholasticarum exercitatio innum consuetudine abducti, putant se res ipsas tenere , simul ac nomina quaedam didicerunt . Sed
eum earum notiones informare animo volunt, ut
aliis aperiant, tum demum haerent ; oc quod sere sit, ne de sua ignorantia fateantur, quod Obscurum est , crassioribus tenebris obcaecant . In hoc accusari solent , nobiles alioquin , Ad olimstholarum dominae, Thom istarum & Scotistarum familiae ; quibus videtur esse satis , habere paratae ad sonum edendum vocabula quaedam Logica L
principii , fundamenti , subjecti , objecti , actus,
potestatis, facultatis; ut ex composito inter se disputent. Ita . alii r ego , qui nihil ausim minus honorificum de illis proferre , unum hoc dicam ,
ordinem quemlibet ex dissimilibus misceri ; dc ,
ut est in more positum , singulorum vitia uni . versis imputari . Vitia haec vitare volenti religio fit , n hil dicere aut scribere a quod non excusserit in partes omnes , penitusque cogno Perit : ad indo etiam , quod non tibi familiare diuturna meditatione or commentatione reddiderit , progrestiendo iterum ae saepius ab ejus principiis achconsectaria , a consectariis ad principia iterum ac saepius regrediendo. Si enim in levibus artificiis iam cantu , in saltatione nemo scite dc elegante
agit, nisi id ipsum quod agit, saepissime egerix ,
88쪽
prunis magis in hoc gravissimo disputandi nauanere necesse est, quaecumque Promere Volumus , ea prius cogitando versare , addiscere , aliis at que aliis modis efferre , dicam uno Verbo , n stra facere 3 Recte proinde monebat Monachum suum D. Hieronymus epistola inter Seelin. l . Multo tempore disce , quod doceas . At enim por- commodum est ex tempora disputare . Percommodum enimvero , pulchrum , divinum s si istpossis recte facere, hoc est tam strenue , ut te, qui audiunt , ex scripto , non ex tempore , disputare arbitrentur . Sed vide , ne ignores , quae vis disputandi verbo subjecta sit ; ut siquis aedisi care se putet , cum lateres , calcem , ligna , caementa in Ingentem struem coacervando compingit . Quamquam ingeniorum vis & varietas tanta est , ipsaque formula disputandi ex tempore vulgo tam multas signiscationes habet , ut malim, unumquemque de se ipso judicare . Nos certe, ut verbis utar Aristidis, inc εσμεν τῶν ἐμάν ν , non sumus e numero Tomentium. Sed porro pergamus . Cum . rem totam exploratam habemus ,
nullatenus haesitantes aut dubii ; eamque nobis expeditam & fasti iliarem meditando fecimus ;tum singulas ejus partes ita disponere debemus , ut quae praecedunt, lucem fidemque asserant co sequentibus, seque ordine excipiant , & in audiatoris animum ultro illabantur , non tam docentis Voce compulsae , quam suo quasi pede deductae . Quanti autem momenti si ad perspicuita tem recta & idonea partium distributio , quaeve hoc nomine digna censeri debeat, anno superiora copiose docuimus, cum di visionis naturam&usum explicaremus . Nunc id tanturn dicimus , nihil hujusmodi sine magna animi cogitatione &industria praestari posse . interdum enim communia praecedere debent, interdum propria , modo praestat a toto incipere , modo a partibus; alia prius definienda sint , alia prius dividenda; est ubi auctoritas facem praeserat rationi, est ubi ratio viam
89쪽
sternat auctoritati . Quod qui non reputat , sed quaecumque se se offerunt, impetu fundit; videtur sane pro modo ingenii in fingulis partibus inisterdum nitere , sed comprehensione tota obsturus est. Sequitur deinceps , ut quae sunt recte cogitata & distribuita, sermone efferantur mundo di illustri , qui lumine suo rerum pulchiritudinem Ostendat . Sint aurea quae cogitasti : fi verborum serdibus infuscas, ex auro lutum facis. Quod a tem lutulentum est, quid mirum, si idem sit tenebricosum Z Itaque etiam Orationis ornatus, m do non insignis & exquisitus , aliquando locum habet; a quo nec Theophrastus, nec Xenophon, nec Plato, nec Aristoteles abhorruit. Quamquam. dissicile est in ornando sentire quid deceat , praesertim subtilia & spinosa tractanti, in quibus magis offendit nimium , quam parum . Illud certe negari non potest, verborum ac sententiarum lumina , quae a Latinis figurae, a Graecis tradicuntur , toco adhibita , ad disputandi perspicuitatem pertinere . Siquidem figurae attentionem excitant ; attentio facit , ut acutius cernamus . Sed hic maxime videndum est, quatenus ..Laudo, inquiet alaquis; si tota obscuritatis caussa in disputatore sit r verum enim vero res ipsa interdum suapte indole perspicuitati remit . Scilicet hoc erat alterum partis primae caput a nO-. bis propositum z Id quoque expediemus , si prius monuerimus, obscura ab ignotis apud veteres Dialecticos non satis fui me distincta: quod colligo - ex iis maxime , quae scribit Sextus Empiricus lib.
2. Pyrrhon. hypoth. c. Io. ubi in obscuris ea numerat, quorum natura non patitur, ut ab homine cognoscantur e cuiusmodi est stellarum numerus. Nostris in horum vocabulorum significatione distinguenda minus etiam diligentes sunt , seu potius minus ingenui; qui cum vereantur, ne sit Philosophicae dignitatis ignorare aliquid , quoties in ignota incidunt , Obscura vocant . Petenti mihi aliquando ab homine scholastico , dc quidem'
90쪽
ex iis , qui nefas sibi putant in publicis disputationibus secundo loco interrogare ; petenti , inquam , cur toties quaestionem poneret de modo , quo mens corpori conjungitur , dc in naturam unam cum illo coalescit, respondit, velle se rem obscuram ultro citroque argumentando illustrare Heus tu, inquam, bone vir, operam ludis. Modus hic non obscurus est, sed ignotus. Ignoti autem quae potest esse illustratio 3 Tota natura distant corpus & spiritus: nec alia afferri potest admirabilis hujus coniunctionis caussa , nisi praepotens ipsa Divini opificis voluntas . Neque vero turpe Philosopho est, caussam tam remotam a ferre, de tamquam in re desperata Deum appellare , ubi dignus vindice nodus inciderit . Exempla similia quotidie suppeditant publicae privata que exercitationes , in quibus multa sunt caligi- nota & flexiloqua ; nec possunt non esse hujusmodi, quae adhibentur ad explicandum, quod eX-plicanti compertum non est , nec elle potest. Cicero: quoque ; nisi fallor, obscura pro ignotis usurpat in lib. 2. de Fin. c. s. cum scribit , rerum
obscuritatem , non Verborum facere , ut parum intelligatur Platonis oratio in Timaeo . Insignem hunc Platonieae obscuritatis locum notat etiam Sextus Empiricus in lib. I. advers. Grammat. e. aitque carere interprete . Revera non caret ;quandoquidem multa ad ejus enarrationem scripsere Proclus, Chalcidius , Plotinus , Iamblicus, Porphyrius , Maximus Tyrius , & alii r verumtamen ipsa quoque tantorum virorum interpretatio interprete indiget . Quid ita Scilicet Plato in Timaeo Mundi generationem explicare conatur, quae latet arcanis involuta naturas; proindeque non obscura , sed ignota tentat . Quid quod a naturalibus identidem ad divina transit; audetque de iis loqui tum in hoc dialogo, tum maxime in Parmenide , tamquam e Deorum concilio recens demissus Potestne de rebus hujusmodi ab