장음표시 사용
111쪽
veri se sensu ipso experiebatur , nec tamen sibi ratione persuadere poterat , esse motum Nempe Zeno sensu judicabat esse , quo4 ratiO- se & intelligentia judicabat esse non p*sse . Veruntamen si isti reputarent , selassem c ationem ab uitia eademque , anima iproficisci , quae pro VRriis agendi modis , & pro varietate instrumentorum , quibus pgendo utitur , Uaaia nomina sumit , facile intelligerent , tam repugnare si nos dicamus , sensus & ratio nis contraria esse judicia , quam . si Philosophus
dicat , in una eademque materia contrarias formas reperiri . Pugna esse .potest , contrarium
iudicium esse non potest . Nunquam ratio serio iudicabit ,, non esse id , quod revery ςsse sei sibus apparebit : nunquam sensus negare pudebit , quod verum esse , clara perspicuaque r tione demon strabitur . Mutari judicia possunt, suscipi contraria non possunt . Solent etiam D. Paullum testem appellare , qui ajebat , videre se in membris suis legem quandam repugnantem legi mentis suae ; ideoque servire se mente quidem legi Dei , carne autem legi peccati. Verum id eo pertinet , ut intelligamus , ipsos quoque summa virtute & sanctitate viros humanis infirmitatibus , ex primaeva naturae labe manantibus , esse obnoxios ; & cum sibi imperaverint ea lege vivere , quam mente rei nent , nunquam tamen. ita castigare carnem
posse , & in dervitutem redigere , ut idem loquitur Paullus , quin eius vim atque impetum
Nos ex paullo ante posita Aristotelis doctrina ita pronunciamus , eum qui incontinentia peceat , simul scire , simul nescire ἱ nec . tamen judicia eius contraria esse . Premittimus
autem , sciri posse aliquid vel habitu , vel a-Etia : scit habitu , qui scientiam habet , non tamen ea utituri ; Icit actu , qui & habet , & uti-
112쪽
DE SCIENTIA ET INSCITIA, &iti asy
dc utitur . Qui igitur flagitiosae cupiditati paret , scit quidem habitu hoc fieri non debere , quia laedit honestatem ac virtutem ; non scit actu , quia in praesenti nihil de honestate , nihil de virtute cogitat . Durum enim enset , inquit Aristoteles , si id ageret , quod
actu sciree non esse agendum , secumque ipse certaret . Eustratius exemplo rem explicat. Sicut enim qui Grammaticae habitu praeditus est , si sorte de syllabat quantitate rogetur , dum animo est perturbato , aut ad alia intento, errare potest , dc brevem facere , quae longa sit ;ita qui habitu tenet humani divinique juris regulas , potest tamen aliquando cogitatione abduci , ct ex impetu ac libidine jus fasque vio
Fortasse etiam illud dici potest , eum , qui
scit actu , recteque judicat , moveri aliter non posse eadem illa ratione , per quam scit ἱ moveri tamen posse trahique ratione alia . Exogr. qui scit , fidem hosti non esse frangendam , quia id neque honestas , neque religio patitur , non potest ob hanc ipsam rationem fidem frangere ; attamen frangere potest obrationem aliam , quia praestat imparatum hostem aggredi , & occasione uti . Iudicia eringo , quae eontraria Videntur , revera non sunt ;quia ' iudicandi rationes sibi inter se non ad-Versantur . Et ut rem ad Logica principia ducamus , syIlogismus eorum , qui peccant , plures habet sumptiones , pluresque terminos , quam oporteat ; videlicet id, quod fit , esse commodum , de esse turpe . Ff me prava complςκio . Hoc vero non solum ud eos pertinet , qui infirmitate de incontinentia labuntur , Verum etiam ad illos , quorum ratio vitiata est , & ad omnem intemperantiam profligata. Quam vis enim isti scientes volentesque suscipiant , quod non decet , non tamen ea ratione lascipiunt,
113쪽
Pimat , qua non decet. Fatentur esse malum , ted in eo boni aliquid reperiunt , qualecunque id sit, quod malitiae praevertendum putant. Iam vero ad Achillem , quod ajunt, Veniamus . Quemadmodum in ajendo & negando duo sunt enunciata , universale unum , singulare alterum ; ita scientia & cognitio quaelibet vel universalis enunciationis est , vel singularis , vel utriusque . Quamvis autem qui universalia tenet , ipsa quoque singularia virtute quadam & potestate teneat ; haec tamen co
gnitio nisi re ipsa ad singularia pergat , &
rei praesentis cognitio sit, non valet ad agendum . Ex quo sit , ut qui principia moralia animo retinet, si sorte contra ea faeit , dc mala cupidine obcaecatus honestatem deserit , is ignorare singularia. dieatur. Id ut plane intelis ligatur , docet Aristoteles , singulare illud , quod universali subjicitur , esusque ambitu continetur , geminum esse , alterum in homine , alterum in re: quod est in homine, ignorari nullo modo potest , nisi homo seipsum ignoret I quod est in re , quamvis ignorari ex rei natura penitus nequeat , quippe illi conjunctum atque insitum , usu tamen haberi pro ignoto potest . Exemplo rem aperiemus , nec alio sane, quam Aristotelico. Sit universale pronunciatum homini Mea prosunt. Singularia , quae
in eo comprehenduntur , & adhiberi argumentando possunt, duo sunt; alterum ad me pertinet , ego sum homo , quod certe ignorare nequeo , u sanus sum ; alterum manat a reip-
sa , hoc est siccum , quod non ita facile cognoscitur . Qui scedae libidini indulget , scit universale ; aliter non peccaret , quemadmodum non peccant belluae r scit etiam singulare , si ita placet ; non tamen scit singulare illud , quod est in re , sed illud duntaxat , quod est in homine . Ecce vobis , quomodo scit , &
114쪽
DE SCIENTIA ET INSCITIA , &c. m
nescit ; quomodo agit ex scientia , & contra scientiam ; quomodo illud sequitur , quod fugiendum judicat , nec tamen judicia ejus conistraria sunt . Pugna haec in omni fere vita contingit . Vir enim prudens ea scire , & ne scire dicitur , quae futura sunt ; quia nescit res singulares in caussis ac principiis abditas, sed cum principia caussasque teneat, illa ipsa
quae inde pendent , potestate ac virtute tenet; qui dormit , vivere , dc non vivere dicitur: vivit enim , quia ejus. mens corpori conjuncta est ; non vivit , quia quamdiu dormit , mente non utitur : ebrius ratiocinari , de non ratiocinari dicitur ; ratiocinatur , quia ratione praeditus est ; non ratiocinatur , quia ratio ebrietate impedita vires suas in praesenti non explicat . Ita qui incontinenter agit , videt , &non videt ; scit , & nescit : sequitur enim motum , & quidem sponte , qui a rebus sensum impellentibus fluit ; ratione interim quasi sopita , & per universalia frustra vagante. Si ratiocinandi moram & laborem ferre vellet, procul dubio . intelligeret , se in magna quadam fallacia versari, quod singula ex universis non recte ducat . Id facere potest , & cum
facit , continens Vocatur : bruta , quia facere nequeunt , nec incontinentiae arguuntur , nec continentiae laudem serunt. Hinc nobis ad ipsas quoque sacras litteras interpretandas lux affulget , ne locus Proverb. I Errant, qui operantur malum , non satis cohaereat cum verbis D. Iacobi , quae sunt in cap-4. Seienti bonum facere , ir non facienti pecca. tum est'. tum etiam ne D. Paullus adversari ipse sibi videatur , cum scribit ad Rom. I. uuod operor , non intelligo : non enim quod volorinum , hoc facis , sed quod nolo malum , hoc ago . Scilicet qui operantur malum ; sciunt &volunt bonum universale , ignorant & nolunt
115쪽
singulare . Fortasse enim Apostolus non de seipso suive similibus loquitur , ut paullo ante intespretati sumus ; sed incontinentium mores ea dicendi forma describit. Ceterum interdum cessatio quaedam & inconsiderantia ignorationis hujus caussa est , interdum vero perturbatio ς quae si vehemens sit
non solum mentem avertit a cogitatione honestatis & virtutis , sed immutat usu ue eo , ut sese expedire nesciat , & munere tuo fungi . Apparet in ira , dc in amore ; qui affectus ad furorem usque exardescunt , & rerum formas in aliam quandam speciem evingunt .animoque exhibent . Nihi I turpe suscipiendum est . Fatemur inquiunt incontinentes probamus , confirmamus . At hoc , quod instat , sensumque impellit , nonne turpe est Id vero , ajunt , fateri non possumus e fortasse videtur esse , quod non est ; fortasse non plane est ; sortasse purgari interpretando potest ; fortasse non ea rei venia 9 ad extremum latebit
quod autem latet , habetur fere pro non facto . En quaesitum dc criminosum inscitiae genus . Nam , ut Icribit D. Augustinus lib. 3o de lib. arbit r. c. I 8. qui Diens non recte fuit
amittit scire, quia rectum sis.
At . enim qui peccat , in rerium saretur , urinitio diximus , se recte Cognoscere : mdeo meliora proboque . Dum haec , aut si milia incontinentes loquuntur , quid aIiud faciunt , quam quod pueri dc histriones , .cum praeclaras sapientium hominum sententias , & Poetarum casemina recitant Vel non cogitant , quod di- eunt ves aliud' sentiunt , aliud dicunt ; vel tota eorum scientia universalis est , cum agi nihil possit nisi singulare . Quicunque enim aliquid agit , utitur syllogismo , cujus concluso singularis est e porro concluso singularis ex
sumptione singulari manat . Quid te igitur scire
116쪽
DE sCIENTIA ET INSCITIA , Aci iis
re. juvat universale , si ignoras singulare , unde oriri conclusio debet e M parti fimilis eonclum ideteriori. Haec quanti valeant satis intelliget , qui Logicus erit. Qui non intelligunt , sibi im- . putent: sed iIlud, quaeso , reputent , . quandoquidem occasio tulit , quam male sibi rebusque suis consulant , qui disciplinam hanc nostram stolida quadam opinionum perversitate praetereunt i ut cito convolent ad ea studia , quae sine Logica*praesidio nulla sun
117쪽
RL0sti si ve quiete , sive quae proxima
quieti est , domestica meditatione viribus , in publicum redeo, Aristotelis doctrinam de quaestionibus , unde curricul rhujus initia ducuntur, explicaturus . Et cum de Analyticis semeI atque iterum superioribus annis disputaverim; tantamque doctrinae copiam in eas contulerim , quantam undique colligere pro mea tenuitate potui ; placet in praetenti Dialecticas explicare , idest illas, quae per communia & probabilia in partem utramque agitantur . Ratio haec disputandi a vetustissimo quodam Sophist rum genere orta videtur : quorum ea fuit disciplina, ut nihil certi haberent, sed in re omni ad repugnandum parati idem probarent atque improbarent ; cuilibet rationi parem opponerent sua promiscue atque aliena , siquis firmare vellet statim infirmarent. Utrum id ex animo facerent , an Vero ingenii exercendi gratia, non ausim de cernere. Illud apud omnes constat, tantum hunc certandi ardorem paullatim ad sanitatem devenisse ; multasque utilitares in scholas Dialecticas intulisse ; donec immigrante barbarie . una cum ceteris studiis ipse quoque penitus obsolevit Verum
118쪽
νum ineunte saeculo quarto decimo, simile quoddam disputandi genus excitatum est Lutetiae Parisiorum , Francisci Mayronis opera ; sumptoque modo Thesium , modo Conclusionum titulo , scholas concionesque occupavit . Ut vero ex illa urbe late per Europam propagatum sit , . magnoque hominum consensa exceptum ; tum alibi injurgia creverit , alibi etiam in vanam quamdam speciem degeneraverit , nihil attinet commemorare. Est certe adhuc ubi valeat s & acuendi ingenii nomine cuncta permi icens , incerta faciat: Proindeque non operam rudam , si ostendero , terminos esse quosdam , quos egredi quaerendo
disserendoque non liceat . Hac ipsa in re Aristotelem auctorem ducemque habeo , qui in primo; Topicorum libro Logicum monet , ne sibi liberum putet de rebus omnibus ambigere , & in Partem utramque disputare . Ejus ego vestigiis more atque instituto loci hujus insistens , hodierna exercitatione palam faciam , quaestiones esse aliquas in magna hac exercendi ingenii palaestra , quae tangi non debeant. Ceterum ipse mi hi in re hac , per omne disciplinarum genus lat issime fusa , certos quosdam fines praestituam ;tum ne tam benevolos auditores prima schola , plus nimio fatigem , tum etiam ne si omnia
dicere velim , quae puto dici posse , in quoiadam incurram , qui undique sibi metuunt , &pro conscientiae modo alios criminantur . Utinam Vero pauca haec offensione & invidia careant ; & quemadmodum ego Operam omnem Curamque . adhibebo , nequid vere suspiciosum
sit , ita qui me audiunt , nihil suspiciosum fa
Habete jam ipsa Aristotelis verba, quae nostra
huic exercitationi materiam praebent , ex lib.
119쪽
ξις, ων λία πόρρω . Tα μιν γαρ ουκ ἀποναν , ἡ δε πλειον, ἡ κα- γυμνατικόν . h. e. Non oportet omnia probismata , neque theses omnes examinare;
sed eas dumtaxat, de quibus ii dubitent, quibus ratione fit satis , non punitione , aut sensu. Nam qui ambigunt, utrum Dii colendi sint, is parentes dii gendi , necne , punitione digni sunt; qui vero dubi'tant , utrum nix fit alba , non , sensu indigent .. Torro de rebus tuis quaerere oportet, quarum prompta demonstratio est I neque de illis , quarum valde remota . Etenim priores quidem nullam dubitationem afferunt ; posteriores mallorem adserunt , capere potest huiusmodi exercitatio. Ordine igitur articulum hunc expolituri , videbimus primo, quatenus de Dei cultu , & amore parentum
quaeri possit ; deinde liceatne in quaestionem v eare , quae sensibus percipiuntur ; postremo quid de illis sentiendum sit, qui vel nimis plana &explicata , vel nimis recondita de implicata suis disputationibus agitant I. Nemo est , qui nesciat , Soeralem Academiis eae familiae parentem & auctorem , quod de Diis eorumque cultu paullo liberius disseruisset, eicuta fuisse sublatum ; Pitagorae libros , in quibus quaerebatur , num Dii essent , publice crematos' fuisse , ipsumque exilio punitum i denique Stilponem , cum de Minerva , eiusque patre captiose quaerendo lusisset , postulatum impietatis apud Areopagitas fuisse , ct Athenis expulsum . Illud autem permirum mihi videtur , Ethnicae religionis cultores noluisse de Diis suis .quaestiones institui , atque adeo gravi supplicio in eos animadvertisse , qui tale quippiam mOVerent; nos a tem vera religione imbutos tam multas de maximis minimisque religionis capitibus more Dialectico disputationes habere , ut ad has prope unas
120쪽
ἀoctorum hominum conciones identidem advo- Centur . Hinc vulgo percrebuit, fortasse iniuria , sed tamen ita percrebuit , Theologos istos tam pugnaces nihil eorum credere, de quibus pugnant equia , ut est in Syri Mimis , nimium altercando
veritas amittitur . Nemo illorum, ut credere paν
est, eonsilio tam improbo certamen init: sed tamen ipso certandi impetu fit , re insita quadam
humanis ingeniis victoriae cupiditate, ut, nos nobis in fallaciis acute inventis nimium placeamus,& , modo adversarium percellant , tantum illis, quantum veritati , tribuamus . Id porro cum semel, iterum , ae saepius fecimus , subit animum nimia quaedam repugnandi libido , ut vix quippiam esse putemus , quod non possit a nobis callida oratione & argumentis everti. In hoc autem ipsorum Theologorum discrimine nolite quaerere , quid illis contingat, qui Theologi non, sunt, ubi sese Theologicis controversiis temere immiscuerunt. Quam avide legunt, utrum Deus sit, an non ; sine unus , an multiplex ; sine mundi pars , an mundus , an extra mundum ; numquid humana curet , an ipse quoque isto teneatur; num sit ore laudandus ; num sacrificiis eoiendus; omnino praestet ne religionem esse , an non esse.
Fateor equidem , nihil demum constitui a sanis disputatoribus , qui ista ponunt , & interdum etiam vernaculo sermoni mandant, quod jure damnari possit : interim tamen qui vitiis implicati , eupiunt nihil esse supra naturam quod resoromident , ut sunt assecti , ita judicant ; rati plurimum esse momenti, ubi non est ; illosque iplos, qui haec tractant, non ita sentire animo, ut verbo profitentur, sed metu legum & magistratuum callide tegere quod sentiant. Iam vero cum illa , quae prima habentur , labare coeperunt , in telligitis quo animi sensu de reliquis disputent ,
de natura animae, de ejus immortalitate , de ibonis malisque spiritibus , de inserorum poenis ,