Amphitheatrum æternæ prouidentiæ diuinomagicum. Christianophysicum, nec non astrologocatholicum. Aduersus veteres philosophos, atheos, Epicureos, Peripateticos, and Stoicos. Autore Iulio Cæsare Vanino, ...

발행: 1615년

분량: 375페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

EXERCITATIO XIIII.

admodum volens me Deus seruare, indiget me,non simpliciter,imperfectus enim esset, sed secundum quid, non enim potest seruare me, nisi ego sim:Ita quoque si Deus cognoscit peccatum meum, cum rei cognitiorem praesupponat, prius in me illud eri t, ab hoc igitur diuina cognitio dependet ex suppositione ut supra. 'Nec obstat Boetiana ratiocinatio, aeternu non dependet a temporali; quia licet peccatum meum sit in tempore, Vt a me commi titur,dicitur tamen aeternum, ut ab aeterno a Deo cognitum est. veluti productio Verbi diuini, quavis in se sit aeterna,potest cognosci a me incipiete,utque nuper,& recenter a me cognita est, noua dici potest, ctsi tutellectui meo ut aeterna representetur. Consimiliter peccatum meum in tempore potest cognosci a Deo aeterno,utque cognitum est ab aeterno, aeternum cst,licet aeternitati representetur ut in tempore.

His positis ad Argumentum, cognoscit Deus peccata , ergo efficit. Consequentia

negatur.

Ad probationem.Scientia Dei causat res: dico propositionem hanc veram csse in rebus a volutate humana no proficiscctibus, secus vero in actionibus voluntariis, quia, si

122쪽

scientia Dei has emceret,nequaquam liberqessent,Qxore de nostris operibus Verucenseo dictum Origenis in Epist. ad Rom. inexplicatione illorum verborum , quos pre- deae aut hos se vocoit, o c. Non quia Deus praeuidet,sc erit, sed quoniam sic exit, idebpraeuidet. Vnde non quia Deus praeuidet me peccatum.ego peccabo sic enim actio pe cati non foret libera, & per consequens non esset peccatu,quare implicatoriaincluderetὶ nec zX quo ego pecco, aliquid in Deo gen

ratur,mutaretur enim,sed actus peccati mei terminat Dei cognitionem, adhoc enim ut Deus agnoscat peccatum meum ; hoc in me existat oportet tanquam conditio ad diuinae scientiae certitudinem requisita. In Peripatetica autemCathedra aliter dipsoluerem argumentum, concederem enim

cum Arist. Deum in peccato essicere quod in eo agnoscit. Per Arist. verb formale peccati a Deo non cognoscitur, hoc enim Consistit in priuatione, quae stib Dei Cognitio-nem non cadit,quare in 3.de anima. t .23.

asserit priuationem non cognosci ab intculectu semper existente in actu, multo minus a Deo.Cum ergo secudum Arist . Deus malo peccati non agnoscat, nec illud oper bitur. Materiale vero peccati sub Dei co-

123쪽

gnitionem, M operationem cadit, na in ensest, Sc omne ens a primo ente ducit Oxionem, ut habetur in i z. Metaph. ω primo ise

Caelo. N

EXERCITATIO XV

continet refutationem fecundi argumenti.

Ecundo Argumento quod tale est, Deus peccatis non Occurrit, i quo medetur,illorum igitur autor,& effector diaci poterit. Respondeto falsam esse consecu

tionem.

Ad probationem. Christiana religione compellimur scelera prohibere ubi post

mus,alias peccati reatu incurrimus,sic Deus non auertens, & prohibens peccatum, cum possit,ipsius author dicetur. Respondent c5muniter Doctore Deum in seruando lamines a peccatis non minus praestare quam quod creatura praestare tenetur:haec enim diuinae legis praescripto cogitur proximum corrigere, ita tamen ut liberum eius arbitrium minime laedat. Ille per sacram scripturam, per Sacerdotes suos interris vicarios,eXorbitantes in verum tramitem reducere , & a prauis operibus ad s. Dana mentem reflectere conatur saluo tame

124쪽

atque illibato humanae libertatis augustissimo priuilegio, alioquin si a peccatis nos penitus remouernt,libero nostro arbitrio derogaret: hinc naturae potius corruptor quam

sertiator dici posset. Sed niugae hae sunt nugacissiniae , potest namque Deus liberum arbitriti integrum, & illaesum in omnibus custodire, stimulque a peccatorum sordibus nos immunes reddere, sicuti Beatae Virgini contigit. Quinimo etsi peccandi facultatem tolleret, liberum tamen adhuc arbitrium in nobis supcresset,

ut ratione,exemplis, S authoritate breuitur

demonstrabo.Ratione quidem, nam sublata potentia peccandi, posset humana voluntas modo operari bonum, modo ab illius operatione conquiescere. Item posset hoc bonum eligere, Sc illud omittere: quare in voluntate,peccandi sublata facultate, libertas semper remaneret exercitij, atque specific tioms.Exemplis,siquidem Deus libero arbitrio praedit us est,alioquin nec nos, haud tamen peccare valet.Similiter &Christius Dominus liber fuit, SI tamen peccato subiectus nulli. Accedat doctissimorum Patrum authoritas, Ambrosij in lib.2 de Fide C. 2. Aug. lib. 2 i. de Civit. Dei cap. vlt. dc Anscl. l. I. de lib.ub. c. I. asserentium voluntateni im- pecca

125쪽

EXERCITATIO xv r. ros

peccabilem dc liberam simul esse posse.

Nos igitur argumenti consecutionis probationi resp0ndemus,negado paritatem inter Deum,& creaturam. Haec enim diuinae legi subiicitur,quare si ex praecepto mand loque diuino non conatur proximum a sceleribus deflectere,si cognouit,& potuit,pe Cati rea est.Deus aute minime, quippe nulli legi est obnoxius,sicuti nec Princeps terre

nus,ut dicitur in lege Princeps. ff. de legib. Praeterea & subtilissime Dei volutas lex est, quemadmodum & Principis 3 quod principi placuit,insticide iur. t.get. & ciuit Si em go Deus Vult gentes perdere,facit secudum legem,nempe secundum voluntatem suam, quae lex est, quis igitur dicere audebit, cui

EXERCITATIO XVI.

Pro responsione adteniunt argumentum. Ertium argumentu erat hoc. Si Deus vult peccata,igitur facit, scriptum est

enim,omnia quaecunque voluit fecit Si non vita tamen Committuntur,erit ergo dicedus im- . . prouidus,vel impotes,vel crudelis, cita vo- ei sui compol fieri aut nesciat, aut nQqueat. a-ue Izat,

126쪽

Io AMPHIT. PROVID. AETERNAE,

Respondent nostri Theologi,Deum nolla peccata,quinimo Velle omnes homines sal uos fieri,quod si aliter eueniat,Dei prouide-tia,vel omnipotentia culpanda no est,quando id exoptat voluntate tantummodo complacentiae,n5 efficaciae: neque ex multarum

gentium exitio impietatis poterit redargui Deus, qui piissimus pater sufficiens ad salutem omnibus fert auxilium. Philosophi nullo negotio hanc doctrinani reiiciunt, inquiunt enim, si nolici Deus pessimas, ac nefarias in orbe Vigere actiones, proculdubio Vno nutu extra mundi limites omnia flagitia exterminaret,profligaretque: quis cnim nostrum diuinae potest resisterea oluntati quo do inuito Deo patrantur scelera, si in actu quoque peccandi scelestis vires subministrati Adhaec,si contra Dei V lutate homo labitur, Deus erit inferior homine,Di ci aduersatur,& prqualet.Hinc de iiDicunt, Deus ita desiderat hinac mundum, usis est, si meliorem vellet, meliorem ii heret.Quod autem in sacra pagina legimus, Deus vult omnes homines, uos fieri, exponunt

ex Sanctissimi Patris Augustini sententia, id

est,nemo saluatur nisi Deus velis:Quam raritiocinationem ut Caluinismo proxima mis- issam faciamus. In nostra enim Apologia pror Triden

127쪽

nidentina Synodo, in decreto de iustific.

Caluinistarum errorem certis comtauimus demonstrationibuS.

Illud ingenue fatear, Scholasticorum diastinctionem de Dei voluntate essicaciae MComplacentiae assequi me vix posse. assertant enim illa accedente infallibiliter subsequi effectum, sita vero hac nullo modo, quod . mihi pluribus de causis non probatur. I Per istos DD. complacet Deo fieri aliquid, quod tamen non fit. Falsb ergo intonuit Spiritus Sanctus. Omnia quaecumque 'voluit fecit. Consecutio probatur,quia voluntas complacentiae propriissimh ut ita d

cam voluntas est.

Σ Per hos Theologos creatura resistit

voluntati complacentiae diuinae, resistit aistem ex Complacentiae voluntate, humanae igitur complacentiae voluntas diuina lono potentior est et que validior. quippis voluntas nostrae complacentiae esset in cosequitur:Diuinae vero minime sit exeplum, Gatin Deo, asserunt hi DD. voluntas Complacentiae , ne Iudas morti traderet. Christum Iesum. Hanc autem diuinae complacentiae voluntatem non est secutus effectus deside- uxis,quia tradidit Iudas. Econtra traditionis desiderio flagrabat ludas idque in eis

128쪽

ros AMPHIT. PROVID. AETERNAE,

ctum perduxit. Iudae igitur Complacentix a voluntas praepotentior fuit Voluntate com- placentiae diuinae.qua assertione an quid absurdius excogitari possit vel coecus viderit..3 Secundum hinc opinione posita in Deo Voluntate coplacentiae, cotingere potest ese sectus ab ipsa petitus, quia voluntas ordin Ita circa possibilia est, non tamen Continget.

In hac igitur Rei volutate, M perconsequCSin ipsomet Deo, nam quicquid est in Deo, Deus est,erit ad aliquid c5sequendu poten- tia,no igitur Deus est actus purus, sed potu-tia,& quod amplius est,superuacanea,quan doquidem nunquam ad actum reducetur. 4 Voluntas complacentiae diuinae appetit vel bonum, vel malum. Non malum, quia Deus summum bonum est;No bonum,nam

appetitio est a priuatione, bono igitur ali- quo priuatur Deus, si aliquod bonum appe- tit, quare summum bonum non erit. Dices, wpetit bonum accidentale. At contra,nam quid aliud est dicere appetit bonum acci dentale,quam asserere, appetit ut bonum ci accidat,quod falsissimum est,infinitς n l. bonitati, qualis est diuina, nulla potest fieri accessio. Praeterea & subtilissime, app titio rei absentis est,abest autem id quo caremu , ῆuentia autem imperfectio est,in Deo nulla imper

129쪽

imperfectio, nec carentia igitur, multo minus rerum absentia,ergo nec appetitio.

1 Voluntas Patris x erni in diligendo viatigenituiti Filium sutilia , proculdubio erat efficax, quia eandem effect us.amoris subsi quebatur infallibiliter: at haec voluntas erat complacetiae, ut apertissimis verbis ipsemet testatur. Hic es filius meus dilectas quη mihi complacui. In Deo igitur eadem Avoluntas

complacentiae,at e essicaciae. . i' Multominus mihi arridet, quando nec in sacro Codice, nec in generali Ecclesiae concilio, nec Pontificio Decreto ullo definita reperituraliorum Sentelia, Deum la giri omnibus gratiam sufficientem ad sali tem.Nam puerilibus neglectis obiectiunc

lis,quaero ab istis qui diuinae Sapietiae Dicta tores haberi volui , Fides iii Christium estne

gratia sussicies, an efficax ad salutemZessica profecto non est , nam cuicumque ad s/lutem datur gratia efficax, secundum hos D D salus continget infallibiliternion tamen Omnes , qui credunt in Christum salutem C5sequentur, quando coplures fideles damnari, si ultra fidem Sc opera fidei conueniet tia non praestent, Sacra pagina testatur, MOecumenica Cocilia sub anathematis poena uecreuerunt. Erit igitur Fides in Christum

130쪽

gratia ad salute suificiens. at Fides in Christum multis Nationibus denegatur, pariter ergo & gratia sufficiens. Qui sapientiores sunt apud eos respondent, a Deo non denegari infidelibus sufficiens adminiculum ad taluterri . quippe illis opem confert S sup petias ad seruanda naturae lege, ex cuius integra o fruatione salus impetrari potest. Ethnicum sane non Christianum axioma est, ex solius naturalis legis obseruatione absque Fide in Christum salutem obtineri posse. Nam Dei Filius &ipse Deus apud IO. 3 .hanc generalem promulgat legem.i renatus fuerit ex aqua se Spiritu Sancto,non introibit in regnum Dei. Et Paulus ad Hebaeos.' exclamat, Ab que Fide imp ibile estplacere Dra, & Apostolus Petrus Alior. . Non es in alio aliquo salus. Aliqui argumenti huius salebras declinantes, dicunt eum qui naturae satisfaciat legi, seruari non ex illius meruto, sed ex fide in Christum, quia obseruanti naturalem lege Deus fidem sit impertiturus. Dimicant pro Helena illa Pelagiana, s cienti quod in se est Deus non denegat gratiam.at reclamat Paulus,asserens Fidem esse Dei donum,quod ea praecedentibus meritis non Conceditur. Deinde qui fieri poterit,Vt

moralia infidelium opera fidei gratia apud

Deum

SEARCH

MENU NAVIGATION