Amphitheatrum æternæ prouidentiæ diuinomagicum. Christianophysicum, nec non astrologocatholicum. Aduersus veteres philosophos, atheos, Epicureos, Peripateticos, and Stoicos. Autore Iulio Cæsare Vanino, ...

발행: 1615년

분량: 375페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

disputaturum, sed ut praesens, ut quod continet in se tempus in quo Petrus disputat.

Eternitas enim, ut Boet. in lib. s. Philosophicae consolationis prosa penult. asserit, a tempore non clauditur , neque ab aevo, sed illorum continet differentias, totaque simul est. Nos autem quia temporis peram gustis circumcludimur cancellis, &existimus antequam, & dum Petrus disputat, δίpostquam disputarit, hinc sit ut aliquandoiciamus Petruni posse disputare, de non disi putare dc perfecturii aliquado, & absolutile

aliquado disputatione, quare modo ancipiates, dc dubii, modo certi sumus: Si vero fieri posset,ut hae tres temporis disserentiae simul nobis inessent, diuersas quoque hominum actiones simul pernossemus,veru nullo modo id nobis conceditur, quia tempus par tem habet extra partem, quapropter simul esse nullo modo possunt. 2Eternitati Verb, quae tota simul est, temporis omnes diis ' rentiae manifestae,perspectaeque sunt,diuersa

tamen Contemplatione : Cognoscit Deus Iudam peccaturum contingenter, Ut futurum sua aeternitas respicit, cognoscit verbdeterminate peccaturum,Vt tempus,in quo peccaturus est, in se continet. Nam omno tempus ab ipsa et cruitate continetur, quam

162쪽

I O AMPHIT. PROVID. AETER NAE,

in hac unita sunt, quae in illo separata: quod si diuersa in aeternitate simul vera sunt, nil ait refert, id enim est secundum diuersas r tiones, Δί respectus ad diuersa tempora: in codem temporis instanti homo cognoscit equum determinate, & indeterminate, ad non secundum idem, ut animal primo modo : qua hinnibile secundario, consimiliter

in eadem aeternitate nouit Deus futurum contingenter, & determinate, non tamen

secundum eundem respectum ad idem tempus praecise. Non igitur nostris actionibus Dei praescienti a necessitatem imponit, quando ipsas ut futuras agnoscit solummodo in libera facultate, ut possint esse, dc non esse.

EXERCITATIO XXIIII

Restondet Ciceronianis obtemonibus: DP Llarum prima haec fuit:si Dcus Certi .

si me videt futura,non possunt igitur non esse, necessario igitur non liberE euenient. Consecutio probariir,quia non posse non esse, Conuertitur cum neces le cst esse. Respondeo declarado antecedens: Deus nouit 'tura, re scilicet,non esse, non posti sunt igitur non esse:su ra,concudo.Ergo de necessi

163쪽

vXERCITATIO XXIV. I rnecessitate cuenient prout Deus praevidit, admitto,at ille libere,& ςontingenter:& ista igituriDices ,si futura a Deo praeuisse possuntesib S: non esse, de his igitur certam n opotest Deus habere notitiam:Cosecutio nega- tur: nam futura a Deo cognoscuntur duobus modis,primo ut sunt in suis causis, sunt autem,ut sic, in mida potetia,ut possint este,& no esse, nouit ergo Deus posse illa est. &non osse: Alicro vero ut sunt extra suas causas,ut vero sic, determinata sunt,determina

te quoque & desinite a Deo cognoscuntur, cui tempus illud pr esens est:quocunque autem modo Deus cognoscit rem, Certus est, . nam secundum illum scicdi modum neces se est: esse; ut Deus nouit esth euentum futulum,ut sic,posse sic esse,& no csib,de necessi late effectus ille poterit esse,&. non es th: ut vero agnoscit effectum futurum extra suas causas,non potest,aiit non esse, aut noli fuisse:cum utraque igitur Dei scientia sit certis sima infert infallibiliter suum obiectu, modo supra explicato. quare argumetum quod Seniores e suggestu declamitant, si Deus de contingenti futuro certus cst,ut puta Iudam peccaturum,uel Itidas igitur poter it no pc Care,vel non:si detur hoc, de necessitate dicetur peccaturus, quippe no posse non pec-

164쪽

I 2 AMPIII T. PROVID. AETERNAE, Care conuertitur cum necesse peccare, M siC 'tollitur liberum arbitrium, & peccatum per consequens: si vero illud admittatur, error est, qui namque fieri potest, ut Deus certus sit Iudam peccaturum, cum possit hic non. peccareὶ Argumentum, inquam, nullius est roboris, quia Deus non est, nec cito potest certus de peccato Iudae, prout peccaturum illum respicit, S tempus in quo ipse est inpotentia ad facinus tale perpetradum. Nam hoc modo Certus tantummodo est Iudam Posse peccare, sc non peccare: quoad vero respicit id temporis in quo Iudas committit vel c5misit peccatum, ita certus est de peccato Iudae,haec autem certitudo Dei libere ii Iudae nihil officit, quia Iudas non est an plius in potentia ad tale peccatum, nam eri hypothesi iam consummauit. Secuda ratio pro Ciceronianis adducta sic inserebat, si nouit Deus Iudam peccati rum,Iudas peccabit, sed antecedens est sim-lliciter necessarium, ergo x consequens. Respondeo, antecedens,Deus scit Iudam peccaturum,in scio formali intellectu includere futurum, hoc autem, ut sic,Deus non cognoscit nisi contingenter fore, si agnouit igitur Iudam peccaturum,qua peccaturum, agnouit illum peccaturum cotingenter, sed

165쪽

EXERCITATIO XXLIII. Iq3 ex isto antecedenti no sequitur Iudam peccaturum absolute,sed Contingente ex con

tingenti namque & possibili non sequitur

osse in actu.

Dices, considero Iudam peccaturum, ut Deus cognoscit ipsam actionem peccati e tra suas causas esse. Respodeo exhoc non inferri Iudam pe Caturum,sed peccare,vel peccasse,quare nocessitatem includit,ut dicitur 2.Pexierin.sed nihil hoc contra nos. Tertiaratio, omne scitum a Deo necesse est esse,sed cuncta nouit Deus, ea igitur de

necessitate euenient.

Respondeo concedendo totum, euenient namque de necessitate prout Deus praeuia di verum quia praecidit contingenter futura,ideo infallibiliter quidem euenient, sed contingenter tame & libere. Explico:maior propositio vera est in sensudiuisionis, & co- positionis,nam futurus euentus, Vel scitur a Deo,qua futurus est,& sic cognoscitur in f cultate prout potest esse, & non esse, quare

Cotingeter erit necessitate:vt vero aDeo praenoscitur tanquam extra suas causas,non po-' test non esse,aut non fuisse, quod conuertitur cum necesse esse; quare in sensu diuiso vera est illa maxima, de sensu coposito manifestum

166쪽

nifestum est, quare repudiatis nugacissimis scholasticorum distit actiunculis soluta remanet quaestio.

EXERCITATIO XXV.

Continet tres aduersis algalamsintentiam rationes,earumst se dissolutiones. Idere videor Scholasticos hunc in

modum aduersus nos insurgentes. , Primo,si de cotingeti futuro,Vt tali, Deus solum do nouit quod potest esse,non autem determinate,notitia non habebit etiam

homine certiorem.

Respondeo, si consideratur futurum ut est extra suas causas, Deo magis innotescere quam homini:illi namque continenti onme tempus,i,' praesctens est, & per cosequens de- 'terminatum. Homini, quod temporis Circumscribitur angustiis,ssiturum quidem est, sed indeterminatum: si vero. sumatur fui xum vi futurum, non infitebor pari modo Cognosci a Deo,& creatum,non tamen illorum aequiparantur cognitiones in persectione,nam quod Deus de futuro tanquam futuro ia5 cognoscat nisi quod possit esse, prouenit ex eo,quia aliter ipsum cognosci impossibile est,quippe res cognosci non potest

167쪽

Ex ERCITAT Io xx I I. . IAI aliter,quam patiatur natura rei, cum natura

'turi, qua futuri, sit colingos, nequit Deus illud cognoscere, nisi tanquam in potentia adesse. Si vero cognosci alito possibile esset,a Deo certe cognitum esset, qui omnia possibilia nouit: creatura autem ignorat de- , terminatam partem contradictionis futuri,no solum quia impossibile est, Verum quod, etiam si possibile esset, perfecte tame M ple- et ne ab illa non Cognosteretur. Nec enim , omnia quae sciri possunt,in cognitionem cadunt creaturarum , atqui Dei: Probationem a physico exemplo sumamus, Quod Deus non cognoscat determinatum infiniti numerum quemadmodum nec homo, non inde insertur, Dei, ac hominis pariter cognitione simpliciter esse adaequatam, etsi seeunduc quid:non cognoscit Deus, quod impossibile est: neque creatura, quia pari

ter impossibile , quod etsi possibile esset,

ignoraret tamen. Cosimiliter,etsi Deus non cognoscat futura, ut sic, nisi indeterminata; queadmodu homo,ut sunt tamen extra suas causas in aeternitate repraesentata, determi-inata ad unam partem contradictionis ab ea dem agnoscuntur. Non tamen eundem admodum ab homine.

. Secundo sic obiiciunt, Praeuidere homi

168쪽

nem operaturum libere, M non quid, agnoscere est in genere, non in specie,non igitur secundum ultimam cyrtitudinem. Constr- matur quia hoc modo scientia Dei foret indeterminata , quod diuinae repugnat per&ctioni. Respondeo falsum assumi in argumento,/cognoscere contingens tantum quatenus potest esse, non accedere ad certitudinis ex- tremam lineam,attingit enim,qui cotinge

tis naturam cognoscit exactissime: Atqui contingentis natura est, ut possit esse & non esse, ergo qui de contingenti tantummodo habet cognitionem hanc, quod esse possit, Sc non esse,absolutissimam illam habet. Exempli gratia. Voleias ego cognoscere Titium, ut animal est, cognoscendo illum esse substantiam sensitivam,& non rationc Iem . certissime illum cognosco quatenus animal est,ita Deus cognoscens futurum Vitale,posse euenire & non euenire, cognoscipillud perfectissime . licet determinatam parte cottadictionis ignoret, cum natura futuri id no exigat , imos defuturo,qua futuro, alia Deus haberet notitia, quam ista, potest esse, & non esse, impersecth sane & falso futurum cognosceret, quippe secus quam natura cognitae postulet rei, quod est impossi

169쪽

bile.Si Deus igitur futurum,Vr futurum,cΟ-gnosceret determinatum, futurum Certe Ut futurum Deo cognitum non esset:futurum cnim in suo intrinseco conceptu Cotingentiam includit, non determinationem, nam quando determinatur, non amplius fili xum dicitur,sed praesens,vel praeteritum. . Ad cofirmationem dico, in terterminationem tenere se cx parte obiecti cogniti, non autem cognitionis diuinae, quae cognoscens de contingenti,quod potest esse & non esse, certissime idem ab lutissim ue cognoscit, cum aliud non exigat ipsius contingentis natura,quemadmodum sciens fortunam esse caussam indeterminatam, accuratissime illam cognoscit. Dices,Deus cognoscens futurum in suis causis, cognoscit esse indeterminatum, postea cognoscens extra siras causas, dotemni-

natum esse agnoscit, Ergo Dei cognitio sub

mutationem cadit, cum exindetorminata

fiat determinata. t

Respondeo assumptionem esse falsis,nec

enim Deus aliquando futurum cognoscit indeterminatum , aliquando determin tum,Sed utrumque simul M semel , secui dum tamen diuersam rationem, qua CO tingens , scit esse indete inatum:qua vero Κ 1 eXtra

170쪽

extra suas causas, determinatum: quemad- modum cognoscens hominem esse animal rationale, scit ipsum esse determinatum, inderminatu, hoc,qua animal est,illud,qua rationale licet autem tempus, in quo contingens est indeterminatum, diuersum sit a tempor a quo determinatum est,quia tempus est continuum, in quo partes de neces.sitate sunt impossibiles: apud aeternitatem tamen,quq omnes temporis eXcedit limites, & terminos , & omne in se complectitur tempus, nulla Viget successio, onuria namque in ea simul vere existunt. Cum igitur Deus simul videat ipsum contingens indeterminatum, & determinatum, quoniam Vtrumque tempus ei praesens est, nulla astacitur mutatione.

Tertio scrobiicere poterimi Scholastici. Si Deus indeterminate cognoscit futura, ut futura,determinate vero qua praesentia sunt; extra potentiam,Ergo aliter cognoscit fi tura,quam praesentia,quod D. Aug.aduers

rium est qui in lib. I o.de Ciuit.Dei, cap. I 2. ita scriptum reliquit, temporaliter mouens temporaliter non mouetur, nec aliter nouis facie, da,qua acta, nec aditer inuocantes audit qua

inuocaturos videt.

Respondeo, D. Augustini verba explicari

SEARCH

MENU NAVIGATION