Amphitheatrum æternæ prouidentiæ diuinomagicum. Christianophysicum, nec non astrologocatholicum. Aduersus veteres philosophos, atheos, Epicureos, Peripateticos, and Stoicos. Autore Iulio Cæsare Vanino, ...

발행: 1615년

분량: 375페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

videtur, diuina pars in nobis odoribus gaudet, ea de cavs Dux thura adolentur. Sed quia nostratibus Inquisitoribus haec forte displiceat opinio, refutandam potius,quam amplexa lammihi putaui. Solus dicis hic sensus animae 5ί

Corpori communis este videtur ; ridiculum sanc, non enim odoratur anima neque solum olfacit corpus, sed totus homo.quod si anima odoratur, etiam gustat, gustiis autem Obalimentum,ergo anima alebatur Cardani, consenuit ergo,atque citam interiit. quin lac Corpus quidem odoratis, quatenus odorata

sunt, sustetatur: imo ne sapidis quidem,quatenus sapida sunt, sed quatenus substant ainans mutabilis in substat iam corporis, quod nutriri debet,sapor autem quiddam additur, ut facilius animal ad vescendum invitetur. Subdit Cardaniis aliam rationem , diuina pars in nobis odoribus gavdct: imb intcilectus , quae diuina est in nobis pars nihilo magis gaudet odoribus quam sensibilibus aliis. quin visu potius gaudere crediderim, plus enim eo perficitur, quippe coeli, totiusque

mundi conicin plamur iHinc ad politiam sit btilillima refert Cardanus Ecclesiasticum ritum, thuris scilicet adolendi in templis, illiis enim c dorchia manas mentcs dicit ad diuinorum conte in platio

212쪽

188 AMPHIT. PROVID. AETERNA,

plationem facilius eleuari. Quanto egisset satius Cardanus si aduersus Platonicos suam hanc c5uertisset dispui rationem, qui Aegyptiorum, Chaldaeorumque infecti persuasionibus, vel potius super λtionibus,affirmabant,fustimentis,&odori-.bus aptum effici areem ad excipiedos Deos, quibus cum nobis habenda commercia, facile puto explosurus erat hasce Platonicas fabellas.Enimuerd quomodo aer disponitur ad excipiendum Deum quado nihil est Deo Vacuum, neque de coelo descendit ut unius loci tui regionis limitibus circumscribatur, aut includatur,sed totus ubique est,& hic, ibi,& alibi, ret enim alioquin finitus, quod admittere scelus est vel morte piandum:Intemplis autem nostris pro a maioribus accepto more,odores accenduntur ad mentes in Deum Cleuandas, quod non ut hebraicum

quid , sed tanquam legitima b Apostolis

transmis una haereditate obseruat etiamnum Ecclesia prout D. Basilius libido Spiritu Sancto Cap. 27. c5firmat,& Ecclesiae Proceres in Oecumenica Tridentina Syhodo stabiliuerunt in Decr.de sacrifMisita.

Ad speciei conseruationem maris & se minae commixtio instituta est, nec id quidem siue aliquo diuinae prouideliae mirac

213쪽

EXERCITATIO XXIX. Is '

lo,no enim per sanctissimos viros,sed ab ipso illo summo omnium rerum effectore Deo illa coniunctio in ipsis illis Beatitudine refertissimis Paradisi aruis est institura,& diuinis legibus confirmata: quin etiam Christiis Dominus sua no modo diuinissima presentia, sed nobilissimo, eoque primo miraculo coniunctionem hanc voluit illustrata, adeoque sui cum Ecclesia coniunctionis figuram ostendit de simulacrum,atque inter V clesiae /suae Sacramenta duxit numerandum.

Propter animi perfectionem data est intellectio,quae via est ad beatitudinem, quod virecte intelligatur, altius repetenda res est.

Beatitudo fiuitio est summi boni, fruitio, participatio est,participat autem qui fiuitur; non quia abscedit ab illo pars illa , ut huic communicetiarised hoc cum illo unum, quo potest modo, ix. At quo potcst modot potestne finitum unum fieri cum infinitoZNo hoc quidem modo, quo illud infinitum est, scd quo bonum, hoc finitum fit cum illo unum per similitudine.Hoc de ea beatitudine, quoa in subiecto est, & qua subiectum fit beatum. Fit ergo quia una fit beatitudo cum illa beatitudine, quae neque in subiecto ullo est,neque ipsa subiectum ullum est. Quae alio modo quam hac definitione est declaranda No

214쪽

enim haec partem sui capit, sed totum ipsum est: quod est quare si hominis est, aur mentis abstractae, ideo est, quia illa est in se infinita sibi Solus igitur Deus beatus es a satellectu uautem ordines adipiscuntur eam primum per intelligeiatiam sibi primum inchoatanti, deinde perficiunt per operarionem. Operatio

alitem est amor; fit enim unum amans cum re amata Ratio est , quia sunt omnia creata,& finita, & ad finem. Finis autem & sibi totus est sine inuidia, aliis communicabilis sine de rimento. Vbi subtilissime addimus: Operatio aliqua est quasi forma finis; Idque

ibi, ubi finis non excedit vires operantis, Sic Carpentum non est praestantius, quam habitus carpentari j : Est enim ars operae & formae Carpenti forma. Carpentarius quidem est efficie ,& ex Idaea, quam habet in animo aut intellecta, illi formam adhibuit. Sicut Aristot dixit generationem esse aliquo modo causam generari motio est moti forma: Alia vel otii operatio, quae non introdu- cit fine sed perficitur a fine, veluti, cum generatio perficit prorutas alterationes. Sic Ciuile osticium perfectionem accipit a legislatore, accepto scilicet praemio quod proposithim erat beneficienti : opus igitur,aut ope mest inchoatio ciuilis beatitudinis: praemium

215쪽

EXERCITATIO XXIV. I9I

Vero aut laus perfectio. Sic intellectio est initium beatitudinis, vel in Choata beatitudo, velle autem com illius est perfectio: velli ti cum Deutri esse intelligo,iam datur acces.sus ad unionem ex cognitione, quia species cogniti cst talis forma cognoscentis: quare aliquo modo unum fui. Ubi vero ex hac intellectione video quodda alterius bonum, volo me similiorem Deo, quoad liceat , csECere. Jtaque ab ea promoueo me ad aliquid faciendum,quo unione adipiscar.atque ilicdnascitur amor,quia in actione sistitur voluntas: Vt autem tam pulcra cou rem platio per spicuo magis intelligatur , in intimos exquisitae Philosophiae recessus ingrediamur.Cum duo sint principia,quae recipere apta sunt,totidem altera ex parce oportet esse, quae licinrecipi apta sint, sub quόrum ratione caete a omnia comprehendantur, quamobrem dicuntur ea a Philosophis prima object , quia

tantum ex occursu in suo magno ambitu recipiuntur. Intellectus ergo Obicctum est verum : voluntatis autem bonum.tunc sic, ubi

intelleistus concipit oliquid, idem fit per si militudinem eum re intes lecta, si ergo intelligit verum , veri specie coloratim ac non solum intelligit verum, sed primam veritatem,aqua illud suam trahit' originem, ergo

216쪽

& fit unum & idem per similitudinem cum prima veritate;atqui illa Deus est, ergo similitudinarie cum Deo unitur, sed haeci unio fruitio est,& beatitudo igitur. Veruntamen inchoata, incrementum deinde accipit ivoluntatis operatione, huius namque obie- dium est,bonum, quod cum ad primum bo- num referatur, & primum bonum voluntas appetet at amans cum re amata Vnum fit, ut supra diximus, ergo dc volutas nostra unumst cum summu bono, atque ita illo perfruitur sed subtilius addamus hoc; veritas non efficit intellectionem, semper enim verum intelligeretur , sed cana consequitur, & est adaequatio notionum quae 'nt in intellectu, Cum rcbus. quin etia in simplici intellectione nulla est In composito,quod complexum vocant, veritas non intelligitur nisi per reflexionem.Res enim intelligitur, at in rebus non inest veritas, sed in speciebus, iunctis in intellectu,& secundo loco in oratione.Intel-- ligitur ergo res intellectione recta,veritas reflexa,neque enim qui Vera dicit, scit se e adicere,nisi cum re conferat oratione tunc sic, beatitudo intellectus est in cognitione veri,at verum intelligitur cognitione res xa, Ergo beatitudinem adipiscimur non ap

prehensione, sed secunda intellectus opera- l

. tione:

217쪽

EXERCITATIO XXIX. 193tione: non ergo in octo eam constituemus

pro stulta Epicureoria, qua infecti sunt, per

suasione.

. Nec ipsa voluntas ociosa est, quippe per boni vaditur partitibnes, deinde ad summurefert bonii, illudque appetit, fruiturq;. Bonitas aute triplex est. Prima est affectus entis,quare in sacris libris scriptum Demcuncta,quae fecerat,se erunt valde bona,no enima summo bolio potest aliquid no bonum vel fieri vel conseruari; ille certe qui summum bonum est & fecit, & facit, & c5seruat:illud

bonum nostra voluntas appeti non primo,

sed quia esse appetit, est enim bonum, quia 'ens est,no' autem ens,quia bonum est: sicut Vnu, quia ens, no ver5 eX aduerso,non enim

potest ens ex uno oriri & fieri tanquam ex materia, ut Melissus existimabat, ens enim hoc modo foret accidens,non su bstantia,accidens, inquam , proprium ipsius unitatis, quemadmodum passim dicunt, unum esse accid ns entitatis: at unum non potest esse nisi sit:esse autem,& esse ens idem est,neque dissert,nisi loquendi ratione,sed nec alterum alterius materia est. quinimo unum ita estentis proprium, ut cum eo res sit eadem, non disserens nisi modo. Nam quomodo unum potest esse entis accidestnecesse enim

218쪽

I94 AMPHIT. PROVID. AETERNA, esset ut a differentia flueret, qua ipsum ens constitueretur, ergo ens es et genus,& haberet se ente prius ens, quod est perridiculum. Sed in philosophicis comentariis clarius ista&fusius edisseruimus. addamus nunc, Voluntas nostra appetit esse, non tanquam absens ut potiatur, sed laquam praesens ut con seruetur,quare subtilissime dicimus,non appeti a nobis esse quod praesens est, appetitio namque est a priuatione,sed coseruationem, i id est perpetuationem ipsius esse, quam Conseruationem a summo bono profluere necessario cum intelligamus, 5 summum bo- num appetemus. Altera bonitas est moralis, quae est perfectio actus cum recta ratione, δίappellatur habitus,est enim qualitas ad agcdum secundum rectam rationem, quam in omnium animis insignivit summus ille omnium rerum artifex Deus:hinc cum moraliter bene operamur,Deo naturae aut hori totum id adscribendum esse cognoscimus,& volumus lubentes, qua Contemplatione

ad Dei unionem quasi gradibus quibusdam

conscendimus eaque perseuimur. Tertia bonitas est supernaturalis , estque persectio actus siccundum diuina lege, qu ita nos Deo coniungit,ut Apost. dixerit, uo egst,iam non ego,sed Christus vivit in m . l. i. Hae

219쪽

EXERCIT TIO XXXIX. I9yHae autem omnes bonitatis actionςs ad summam illam Dei bonitatem referunturi cuius esse non appetimus, na Omne appCtes

appetit propter perfectionem sui ipsius, si

Dei aute esse appeteremus,nostri corruptio- nem, immo annihilationem destructioneq; iappeteremus,Mare haec appetitio nulli om- nino conuenit: Nec ipse Lucifer Angelo-

rum Princeps Deus esse desiderabat, sed . Deo saltem similis,quare apud Ezechi.C.28. de Rege Moab haec, quae ad Luciferum per- tinere dicit Ecclesia, verba leguntur sedem meamsuper Aquilonem,or erosimilis altis . Amotnon inquit,ero altissimus; sed altissimo similis. At simile non est idem G l. Coner- uaffideposit. Adhaec, voluntas nostra nihil potest appeteres nisi quod intellectus inteuiigit, At intellectus non potest intelligere duos esse Deos, neque finitum esse infinia fium, non potest igitur id voluntas Velle,ri mo ergo potest velle esse Deus.Sed Dei seu tionem,in qua stanina & unica perfecta beatitudo est,appetimus: atque in hac ipsa ap- . Spetitione aliquo modo fruimur, sed imperfecte, quae fruitio in augustissimis illis bea-- rarum montium sedibus aliquando adimplebitur , M perficietur , ubi Dei ipsius prP sentia coelestis Reipublicae beat ciues, cuius N α . ipse

220쪽

ipse set sine occasu, & fine ortu,perpetuitas s ne momentis:praesens sine lapsu, futurum sine accessu , satietas sine fastidio, desiderium sine defectu, triumphus sine bello laetitia sine gestu, scientia sine disciplina,

finis & principium, utroque carens, ne trius egens , Vtriusque parens atque autor ubi participatio sine inuidia, colloc tio sine sermone , collatio sine decessione, receptio fine accessione, quies sine motu, intellectio sine ratiocinatione. Vbi om- nia iunt in omnibus, ab uno, non ab omnibus. Vbi omnes singuli sibi, steri alteris, unum se uno. Qui adesse volunt aliis quod adest, quia ipsis nihil deest, ne id quidem . quod adest illis.Quia qui Vult, vult cos vel le cuius velle nos velle quod vult, facit. V V V u

SEARCH

MENU NAVIGATION