Praelectiones theologicae quas in Collegio Romano habebat Joannes Perrone e Societate Jesu ... Vol. 1.8.2

발행: 1836년

분량: 476페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

166 Tract. de Incarnatione ostendunt a. omnes interpretationis regulae quas ipse pessumdat, dum contendit per quem δι' οὐ idem valere ac ον Propter quem, quum tot locis scriptura testetur omnia per Christum creata sa), seu per Verbum ib); a. contextus; scribit enim Apostolus ib. de Christo, quod initio terram sundavit, et opera manuum ejus sunt coeli; deinde quomodo portare potuisset omnia verbo virtutis suae, qui non omnia creavit Z 3. quia ipsimet biblici rationalistae ejusmodi Commentum reiiciunt cὶ 253. Ad 3. N. Sed vocat splendorem gloriae, et figuram substantiae Patris , non Dei. Eiusmodi autem voces nihil aliud exprimunt, quam, nominis filii explicationem. Neccsse . est enim ut Filius coaeternus sit et consubstantialis Patri. Utrumque autem his verbis mirifice adstruitur. Nam spicndor ejusdem naturae et gloriae est, et aeque aetemus ac lumen a quo emanat ; Aura vero , seu ut gr. dicitur, character substantiae Filium ipsum designat in quo , tanquam in sigillo tota Patris impressa est substantia, ita ut sit persectissima im go Patris. Haec autem ut necessaria sunt ad veri filii notionem, ita omnino abhorrent a rei creatae natura et conditione d). 254. Quod si Coloss. I. I S. Paulus Christum dicit immginem Dei inuisibilis, vocas etiam primogenitum omnis creaturae , quatenus nempe , ut subdit: u In ipso condita sunt universa, in coelis et in terra, visibilia et invisibilia . . , omnia per ipsum et in ipso creata sunt. Et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant v sc). Quibus verbis evidenter adstruit eandem in filio naturam ac in Deo summo, aepropterea patet nomen Dei usurpari hic ab Apostolo in sen

su quo illud tribuit Patri a quo Filius sola generatione distinguitur. Ruit propterea Crellii cavillatio sq.

και τά ἀο ατα , ... τὰ πάντα δι' αὐ- του καὶ aις αυτόν εκτισται' και αυ- τός ἐστι areo πάντων , και τά πῶ- τα ἐν αυτω συνέστηκε.

sὶ Reliquas disti cultates saltem praecipuas cf. in tract. de Trinit.

172쪽

APUT II.

De natura Christi humana α 55. humanam Christi naturam impugnarunt amteriores iis sunt qui eiusdem divinitatem sunt inficiati sa), indignum Deo esse autumantes eum adeo sese demittere ut infirmam et imbecillem naturam nostram sibi copulaverit. Non una tamen eademque ratione veteres illi ha retici in hoc articulo a veritatis tramite deflexerunt. Alii siquidem circa Christi carnem , alii circa animam aut cir ca utriusque originem et proprietates gravissimos errores sectati sunt. α 5 6. Qui adversus Christi carnem eiusque OKginem insurrexerunt communi docetarum bὶ nomino sunt nuncupati. Ex his docetis alii veritatem ipsam carnis impugnarunt Phan trama verae earni substituentes , alii qualitates carnis proprias tantum ci detraxerunt. c). Doeetismus communis suit omniabus gnosticorum familiis, qui pariter errarunt tum circa carnis Christi naturam aut qualitatem, tum circa ejus originem.nam Christo hi tribuebant carnem, seu corpus aethereum e Sideri bus et superioribus mundi substantiis desumptum quod tra sui per Mariam ut aqua per fistulam aut tubum. Itaque -- L .n corporis aut carnis speciem Christo tribuerunt phan Maradocetae , Phantasiastae , manichaei , priscillianistae ; eo

n. 43. tum n. 166. seqq. ubi de trinitate personarum, ac de Ve hi divinitate egimus. CL etiam P tav. de Incareat. lib. XVI. eapp. I-V. necnon de Trinit. toto libro III. adversus Crellium.

refellendos praecipue sibi assumpsit iii duabus prioribus suis epistolis. S. Irenaeus eiusmodi haeresin repetit a Simone mago. Cf. lib. I. Cont. haer. e. XII. aeq. ed. Mass. G.

etiam l. V. e. VIII. bὶ Sie dieti a δοκίω videre ,

vectem Praefero. et Quod iam adnotaverat Te tuli. de Resurr. cam. c. II. In ipsa prius eame ejus i Christi e

raverunt; aut nullius Meritatis contendentes eam, secundum Marcio

nem et Basilidem; aut ρrOPriae qualitatis, secundum haereseo Valentini, et Apellem. D.

173쪽

i68 Traei. de Incarnatione pus coeleste per Mariam editum commenti sunt Bardesa-nes , Basilides , Apelles , Pauliciani ta). Recentiori aetatennabaptistae , quakeri , Borignonia , Poirctus aliique scrotum gnosticis insanicrunt nescio quid coelesto Christi compori tribuentes b).I5 . Alii vero haeretici contrarium iter arripientes Christo vel solam carnem sine anima dederunt ut artanorum plerique ; alii animam. sed ratione seu mente carentem Verbum assumpsisse autumarunt ut Apollinaris citisque asse-elae , de quibus merito scribebat s. Augustinus : u Videte absurditalcm et insaniam non serendam. Animam irrationa lem eum habere voluerunt , rationalem negaverunt ; dederunt ei animam pecoris subtraxerunt hominis n H. Huic alios errores posica apollinaristae adtexuerunt Q. 258. Rursum circa humanam Christi naturam , seu potius ejus originem a vero descivero haeretici illi qui Je sum ex Iosepho prognatum fuisse contenderunt , adcoque

ceterorum hominum more ex Maria progressum. Sio Corinthus ,: Carpocrates , ebionitae porrumque surculi. HOC COm-meutum e suis cineribus cxcusserunt ac denuo instaurarunt

rationalistae , qui juxta proprium eorum systema Christi 'nativitatem ex Virgine pro mytho sacro habent ex Iudaeorum opinionibus quibusdam et prophetarum oraculis aevo Sequiore domum composito , aut ex evcntis quibusdam miraculorum speclcm praesesercntibus exorto H.

'in Ct. Pelav. ile Ineam. lih. I. e. IV. ubi omnium istorum haereses describit.

φὶ De quibus Colla ad Ger

hardum Loc. theol. t. III. li. 4o6. Diss. I. p. II. seqq. IV. II. seqq. et Trael. XLVII. in Jo. n. 8. De apollinaristamim haeresi agit s. Epiph. haer. LXXVII. ed. Pet. ubi refert S. II. ipsos dedisse quidem

Clirisio , nempe animum , non autem νοῶν, id est mentem.

sdὶ Ex Epiphanio autem et ex Theodoreto alisque veteribus Pelavius i. I. c. VI. apollitiaristarum errores prosequitur. Attainen Nat. Λlex. II. Eccl. saec. IV. c.III. ar. 4. si demas praecipuum errorem, quo Verbum in Christo vices animae

supplevisse essuliebat Apollinaris, reliquos errores non tam ipsius Apollinaris, quam eius discipulorum su

isse contendit.

liariter D Welle de Belig. et The 0g. P. I 86. qui quod dicitur de Christo concepto de Spiritu S. et nato ex Virgine Maria, exponit velut so

174쪽

Par. II. Cap. II. da natiira misisti humana r69uS9. Cum vero permolestum sit singillatim recensitas haereses ac magna ex parte prorsus obsoletas refellere, duo nobis praestituimus generatim vindicanda. Alterum cst integritas humanae naturae in Christo , cx Iuo tanquam g nerali principio velut totidem corollaria deducemus vcritates singulas adversus singulares errores illius integritatem quoquomodo lat,efactantes ; alterum vero est supernaturalis

Christi conceptio , ex qua intemerata B. Mariae Virginitas Salva consistit. Sit igitur

PROPOSITIO L

erbum Disinum nitirtam humanam nobis consubstantialem assumpsit integram atque perfectam

tisio. Do fido est , ut constat ex concilio chalcedon. definiente Christum a persectum in humanitato , Deum v

rum et hominem verum eundem ex anima rationali et eo Pore , consubstantialem nobis cundem secundum humanitatem per Omia similem nobis absque peccato ii sa) ; tum etiam ex symbolo Allianas. in quo Christus dicitur: u ri sectus Deus , p si sectus homo ex anima rationali, et humana earne subsistens n . Quem quidem fidei articulum ita,

evincimus.

26 a. Divinae litterac non modo saepissime Christum hominem et Alium hominis appellant, verum etiam ea Per

mulam symbolieam qua significetur reli onem ex Deo esse, atque ut sumbolum characteris divini Christi sesu , eum ratio refugiat ab admittendo omnium hominum persectissimo, nemiae Jesu, realiter producto ope summaturatu conceptionis diversae a communi ceterorum hominum. Paulusio Comment . in IV. Evang. non aliud est, Christum ex

Maria matre Virgine conceptum aDque natum virtute Spiritus S., quam quod haee, nelnpe Maria, se acl n litiam praebuerit iuveni , qui sementitus sit esse Angelum, promi sione accepta , suturum , ut hariat Messiam. Pic ceteri misim rationalistae protestantes in Germania. CLAlber op. cit. tom. I. p l. s. 34 al Aelione V. in collect. cone.

175쪽

Io Triste. da Deamatione petuo ac constantissime eidem tribuunt , quae veritatem humanae naturae proculdubio demonstranti Etenim de illius conceptione loquuntur . nativitate , genealogia, deque ejus

universa mortalis vitae ratione , morte , sepultura atque resurrectione. Quas omnia profecto veri hominis fiant. que alia est sanctorum Patrum sententia , qui non solum veritatem catholicam confirmant adversus quoslibet ejusdem impugnatores , sed praeterea argumenta congerunt ad eam

eonstabiliendam , ac primo quidem ex eo probant , quod si alterutra pars humanitatis in Christo deesset, non esset verus homo ; a. ex fine Incarnationis Deique consilio , qui voluit ut homo per hominem redimeretur ; 3. ex eo quod mediator esse Christus debuit , adeoque verus homo verusque Deus , et utrique consubstantialis ; 4. deni que ex eo quod totum et integrum hominem liberari Oportuit , unde et assumi. Horum testimonia copiose pr sert et evolvit ritavius sa) . Huc accedunt symbola , s- dei professiones et conciliorum definitiones , quas vel exhi-huimus , vel commemorabimus cum adversus nestorianos

atque eutychianos unam Christi personam in duplici natura ostendemus. In eo igitur sacrae litterae eum divina traditione consentiunt , quod Verbum Divinum humanam naturam assumpserit nobis consubstantialem , integram atque persectam. Ex his vero ita generatim constitutis sequitur

COROLLARIUM I.

Christi eam est pera , solida et expressa , non autem sis a neque umbratilis neque apparendmque phantastica enim eiusmodi earnem Verbum assumpsis- η De Ineam. I. V. e. XI. s. 7. eqq.

176쪽

Par. II. ωρ. II. da natura Christi humana et 1 taet , Christus nullo modo vel esse vel dici posset eon- Substantialis nobis. Sanc carnis suae veritatem luculentissima plane ratione comprobavit ipse Christus , cum Luc. XXIV. 39. discipulis suis inquiebat : u Videte manus meas et pedes , quia ego ipse sum : palpate et videte , quia sp, ritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere n μὶ Iam vero ut recte argumentabatur s. Augustinus: n Si phantasma suit corpus Christi, sesellit Christus t et si sesellit, Veritas non est. Est autem veritas Christus. Non igitur pham lasma suu corpus ejus ii st). Eidem jam praeiverant in hoc argumento Irenaeus lib. III. c. XVIII. et XX., Tertullianus lib. De carne Christi c. V. , Epiphanius Haeres. LXXVILn. I S. et alibi, aliique Patres.

. I 63. Obj. Scripturae excludunt veritatem camis Christi: etenim I. affirmant non habuisse Christum nisi hominis et camis similitudinem, ajente Apostolo Philipp. R 7. i Sem mctipsum cxinanivit formam servi accipiens in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo η δὶ, ac Rom. VIII. 3. ii Misit Deus filium suum in similitudinem earnis.

peccati v d). Quod a. congruit cum iis, quae idem Ap .stolus scribit I. Cor. XV. So. et Caro et sanguis regnum Dei possidero non possunt i, H, ideoque neque Christi caro: 3.

quare sibi semper eonstans V. Cor. V. I 6. scribit: u Itaquis nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si e gnovimus Secundum carnem Christum, sed . nunc jam non

M Lib. LXXXIII. . Quaest.

τιας

177쪽

rmet. de Deamathne novimus ii sa); resipiscons scilicet ab absurdo illo errore In quem rudis adhuc in apostolatu incidorat veram credendo Christi carnem. 4. Sanc Verbum licet in V. T. vere apparuerit carne indutum, Veram tamen carnem minime praese

serebat, quod de Angelis potiori jure affirmandum est, etsi omnia officia praestiterint hominis propria; b. domum ratio

ipsa clamat minime decore carnem immundam, corruptibi- bilem , mortalem , plurimisque imperfectionibus scatentem divinae naturae consociari. Ergo. 264. R. Ν. Α. Ad. r. prob. D. Asfirmant Christum non habuisse nisi hominis ot carnis similitudinem speciei, C. naturae Ν. Apostolus igitur in priori textu nil aliud significat, nisi Christum speciom pracsetulisse reterorum hominum, neque in aliqua re quoad naturam a ceteris dissono, prout contextus postulat, alioquin neo Deus suisset. In altero textu similitudo resertur ad eamem peccati, non autem ad Carnem absolute, adeo ut juxta Apostolum Christus habuerit quidem carnem corruptibilem et passibilem , cujusmodi nostra est, immaculatam tamen et a quavis peccati labe

immunem.

usi S. A. a. D. Prout caro et sanguis spiritui seu sanctitati opponuntur, C. prout in se scu natura sua sunt N. Quod Contextus pariter ostendit.

266. Ad 3. D. Id est assectu carnali ratione ejusdem Dommunis originti cx Abraham, C. secus N. Alioquin non solum Christus sed omnos homines vera came destituti essent sh .a67. Αd 4. D. Por apparitionem symbolicam, C. realem quoad externam speciem Ν. Nondum enim Verbum carnem nostram induerat. Atque hoc in hypothesi quod Verbum reipsa semper apparuerit.&68. Eadem ratione intelligenda sunt quae de appariti nibus Angelorum sub humana specie in scripturis resera

178쪽

Par. II. cap. II. do natura citasti humana 373tur, quod scripturae ipsae identidem monent ut Tob. XII. 38. De Christo vero non solum nullibi hoc declaratur, sed contrarium prorsus ubique scripturae testantur.

turis suis, atque indecens pro effusa sua in homines charitate μ).

COROLLARIUM II.

; o. Etenim veteribus patriarchis promissus est Me

Bias , nempe Icsus , nasciturus ex eorum semino , Abraham scilicci, Isaac et Iacob, postea vero David, ut suo loco ostendimus. Divinas porro has promissiones omnino fuisse completas evangelica testatur historia. Lucac siquidem I. 3r. db lxit Angelus Mariae : u Ecce conc*ies in utero et paries selium n Matthacus vero I. I. scqq. cum texuisset Christi g ncalogiam ab Abraham usque ad Ioseph et Mariam addidit v. 25. u Peperit Mariaὶ Filium suum primogenitum n yJ. Quare Apostolus Rom. I. 3. do Christo loquens ait: it Quinctus est ei ex seminc David sccundum carnem v atque ad Gal. IV. 4. u Misit Deus Filium suum factum ex muli re ii *J. Neque enim ex muliere factus dici potuisset, nisi Corpus ex ea suscepisset, prout patres Omnes adversus V Iuntinianos disputabant id).273. Atque hinc reselluntur paritor anabaptistae illi ceterique protestantes superius recensiti affirmantes vel Chriasti corpus coeleste quid praesctulisse , v cI cocleste saltem laὶ CL Tertuli. et s. Epiph. loὶ-ο Θεὸς τον

179쪽

ν74 Tracf. de Dearnatione quidpiam eidem adjectum. Certe neque divinae litterae , --que patres coeleste hujusmodi corpus commemora ni, imo v ro rejiciunt : neque ad Incarnationis sive mysterium sive oeconomiam coelesti eo corpore opus erat, ut liberiores ejusmodi homines evulgarunt nova semper paradoxa exsomae principio sibi cudentes.

27a. Obj. Quanam carne aut corpore Christus praeditus esset ipsemct non semel declarat; ac x. dum Io. III. 6 a1- firmat: Quod natum est ex carne caro est, quod n tum est ex spiritu spiritus est a : repugnat porro dic re Christum carnem suisse; a. dum praeterea Clarius 8

dit ib. I 3. Nemo ascendit in coelum, nisi qui desce dit de coelo, Filius hominis, qui est in coelo v R. Iam v ro ipse non descendit de coelo in natura divina, quae ubique est; ergo in natura assumpta, quae pariter in coelum conscendit, do coelo igitur ipsam detulit. Hinc Io. VI. l quens de corpore seu carne sua suti panis metaphora i quit : u Ego sum panis vivus , qui de coelo descendi v H. 3. Accurate propterea Angelus apud Matth. l. c. loquens de B. V. non dixit: quod ex ea natum est, scd quod in ea natum est, de Spiritu S. est , , φ, quia Verbum non ex B. Virginis carno sibi carnem adscivit, scd secum e coelo detulit. 4. Nusquam propterea Christus B. Virginem matrem compellat, sed mulierem constanter vocat: 5. imo Prorsus nullam terrenam matrem agnoscere velle professus

est Matth. XII. 47. ubi cum quidam ei dixisset: Ecce mater tua, et fratres tui , , respondit illico Christus: Quae

180쪽

Par. II. ωρ. II. de natiam Christi humana a sest mater moa , et qui sunt fratres mei , , sa) 8 6. Ex his mutuatus est Apostolus doctrinam suam dum I. Cor. XV.47. diserte scribit de Christo quem cum Adam conserar Ρrimus homo de terra terrenus: secundus homo de eo Io coelestis , , b). Ergo. 273. R. ad x. D. Id est generatione carnali per oppositionem ad regenerationem spiritualem, quae consertur per baptisma, de quo hic loquitur Christus , C. de carne per oppositionem ad spiritum seu substantiam spiritualem N. d. 274. Ad a. D. Hatione personae divinae et quidem essectu, C. ratione naturae assumptae ac motu locali N. Eodem sensu accipienda sunt quae sub panis metaphora de se prin

tulit Christus φ.

275. Ad 3. D. In ea et eae ea ut aperte dicitur Luc. I. 35. Quod nascetur eae te Sanctum , , se) et Galat IV. 4.sactum ex muliere δε C. in ea in sensu adversariorum κα76. Ad 4. D. Prudonti oeconomia cui suppleverunt evam e gelistae sexcentis in locis matrem Iesu B. Virginem. appe lantes , C. ad insinuandum vere matrem suam non esse N. Sic : vocat miserem in sensu exclusivo matris, N. in sensu inclusivo C. Sane, ceteris omissis Io. XIX. x9., legituP. et cum vidiss et Iesus mavirem . . . dicit metri suae : mulier

ecce filius tuus , , h. a 77. Ad s. D. Praeserendo spiritualem cognationem e gnationi carnali, C. excludendo Ν. Patet ex contextu. 278. Ad 6. D. Coelestis rationa personae divinae, vel admirabilis ipsius conceptionis, vel coelestis plane Vitae quam Christus duxit, C. ratione materiac seu substantiae qua Coa cntatum fuit ipsius corpus N. Apostolus porro ibid. opponit hominem coelestem terreno seu terrena cupienti a sal V. 48. ἐστἰv

SEARCH

MENU NAVIGATION