Praelectiones theologicae quas in Collegio Romano habebat Joannes Perrone e Societate Jesu ... Vol. 1.8.2

발행: 1836년

분량: 476페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

α46 Trael. de Incarnationeolia praeterea sit nempe unio hypostatica , prout exposuimus N. Transmisimus primum distinctionis membrum, quia non desunt, qui contendant Christum etiam secundum naturam humanam goneratione quoque esse Filium Dei naturalem: non quod humana ejus natura gignatur a Patre,

sed quia una cum divinitate sempiterna quoque illi ge

neratio communicatur quae propria Verbi est et qua a ceteris pcrsonis distinguitur. Cum vero Verbum cum sua pro prietate personali et quatenus a Ρatre et Spiritu Sancto distinguitur assumpserit sibi per hypostaticam udionem humanam naturam , huic communicavit personalom hanc proprietatem generationis qua filius est. Quare Polavius assirmat de Christo homine vere dici posse Christum qua hic homo est, esse Filium Dei , et a Patre gigni, atque procedere sa). 437. Ad I. D. Ita ut Christus qua Deus divinum Patrem habeat absque matro divina , contra Vero qua homo habeat matrem humanam absque humano patro, C. ita ut non habeat Patrem divinum naturalem prout hic homo est, et matrem humanam naturalem prout hic Dcus est Ν. Unus

enim idemque est Christus, ut iidem catechismi docent, Fi-

sal Lib. VII. c. V. 5. 6.

Iuverit integra eius verba assui re , eluae lucem affundunt iis quae di ximus : sic enim locii ilur s. 6. Cum autem persona divina Verbi, ut et alia quaelibet, non sit relatia a sola proprietas: sed maxime, ac IWaecipue natura ipsa, quae relativa ista forma deteriuiitullir, ne modificatur: necesse est, ut humani

tati Christi etiam divinitas comitati-Ilicetur: et quidem generatione, R-deoque generatio ipsa. Est enim sempiterna et numquam interrupta Verbi generatio. Sed non eodem modo, quo Verbum, per generationem formaliter, ut sic dicam , divinam illam naturam accep t, sed per unil oneiu eum eodem verbo, hoc estrum natura eius et proprietate personali, et ipsa quoque divina Verbi

generatione. Nam et ista cum tota Verbi persona communicatur. Hinc

de Chr sto homine usurpari Potest: Hic homo Deus est, et Dei Filius, ac Verbum, et a Patre procedit, ac signitur. Quod postremum diei non Posset, nisi et generalionis, uti pro

prietatum ceterarum, seret communia , , . Hactenus summus theo

logus , qui deinde S. 7. et seqq.

pergit refellere Vasqueziuin et Suarium , qui hac exclusa naturali pro

prietate Filii Dei, quam Christus ,

ut est hic homo, vel in humana natura subsistens, habet, sitam quandam introducunt ex gratia et sanctitate petitam.

252쪽

Par. II. Cap. III. de utriusque nai. 'post. coniun. 247lius Dei et hominis ratione ejusdem suppositi, ut toties d claravimus a'. 4i8. Αd 3. D. Quae tamen ex uniono hypostatica prinvcniret , C. quae osset causa ipsius adoptionis Ν. Et sic refellitur quod opponebatur de effectu gratiae habitualis eu hendi scilicet ad filios Dei adoptivos cos qui tali gratia praediti fuerint ; ejusmodi certe est gratiae habitualis ess

ctus quoad eos, qui adoptionis sunt capaces. Cum vero Christo jam Filio naturali Dei per hypostaticum unionem constituto gratia habitualis , logice saltem , supervenerit, ejusmodi admptionis idoneum subjectum esse amplius non poterat b). 419. Ad 4. D. Si quae sunt in membris, non adessent in capite excellentiori modo , sive ut aiunt eminenter , C. S cus Ν. Alioquin cum nos redempti ac liberati simus a peccatis , Christus pariter caput nostrum redemptus ac liberatus a peccatis absurde dicendus esseti 42o. Ad 5. vel Ν. vel D. Sub eodcm rospectu eademque ratione , C. sub diverso respectu ac diversa ratione Ν. ΡΟΟro Christus pro diversitate naturarum Filius naturalis Dei est ac naturalis filius David , nempe generatione quoad naturam divinam, et unione hypostatica quoad naturam humanam respectu Dei , et e converso respectu David c . 4ar. Ad 6. D. Ratione humanae naturae atque in humana natura , seu Sceundum Carnem dicero possumus Chri-Stum natum et passum , C. alias N. Nasci enim , pati ac mori per se et primario spectant ad naturam , nec praedicantur de persona divina nisi indirecte et propter communionem idiomatum ; mirum proinde non est , si Christus ratione humanae naturae dicatur passus et mortuus ; at ra-

aj Eadem ratione exylicandum

est Apostoli testimonium LIebr. VII. S. Sine patre , sine matre , sine genealogia se quo abutitur Walcluiis. ΛIRastolus enim Christum earere patro humano tantum significat, non

autem divino ; ibidem Filium DolChristum appellcvis cum subdit: fissimilatus autem Melchisedechi

Filio manet sacerdos in aeternum 33.

bl Cc quae praeclare et a curate scribit de hoc argumento Pelavius i. VII. c. IV. D 6.

253쪽

Traei. de Incarnationelio Filii est proprietas personae ipsam directo et primario assiciens , ac propteron Christo eliani ut homini in concroto ea lanium ratio Filii potest attribui , quae porson ac Vc bi propria est. Atqui sola ratio silii naturalis est propria rei sonae Verbi , minimo vero ratio silii adoptivi : orgo ratio seu denominatio silii adoptivi tribui nequit Chrisio etiam ut homini subsistenti in cadem Vorhi persona. 4ua. Ad 7. D. Latissimo sensu , spectato nempe dobito

humanae naturae in se ipsa, alque ratione voluntari ac Christi subjectionis, Tr. vcl C. rigoroso sensu et absoluto Ν. Nam neque legali conditionc Christus servus cst , neque nuturali dopendentia quae in eo consistit , quod quaclibet creata natura , ob id ipsum , quod cx nihilo facta est , Deo

tanquam supremo opifici ac Domino subiicitur. Etsi enim liuiliana Christi natura , ut poto creata res , secundum Senaturali subjecta osset servituli , altamen cum ipsa no Uno quidem momento sibi relicta suerit, scd in Vcrbo sems ersubstiterit , omnem proptorca scrvitutis rationem ita amisit, ut Domini potius quam servi natura sit appellanda prout Dominus, Deus ac Dei Filius Christus ut homo in K. F. con-εlanter appellatur et in fidei nostrae syniliniis sa). Ubicumque igitur aut divini nonnulli scriptores aut patres do Christo

loquentes formam servi commemorant , aut servum Simpliciter appellant , facito intelligitur cos vel naturam Christi humanam in sc ipsa seu secundum esscntiam ConsidoraS- se , quac debitum involvit naturalis servitutis , et natura servi esse poterat ; vcl considerasse voluntariam Christi fulsejectionem et Obedientiam , Husque exinanitioncm , livmi lemque Statum , atque servilem mortem , quam pro nobis it se volons suscepit atque sustinuit b).sa CL Pet. c. VIII. et

c. IX.

II. tum S. II. ubi concivilii: Si prolirie loqui volumus, m que Christ neque homo subsistitias in Deo, servus nominari debet : quoniam seroi vocabulum ex usu , et proprietate. noininis ad personam resertur, et ad actum velut secrιpulum; quem in Christo removet, excludit lue pcrsona Verbi in creatae ac revera servae vicem, locutuque suc cedcns

254쪽

Par. II. Cap. III. de utriusque nat. MPost. coniun. 4α3. Ait 8. D. Scit diversa plane ratione , C. eadem ratione Ν. Etenim nomen sci vi potest congruere Christo duplici illo sensu nuper Oxposito , nempe vel ratione humanae naturae in se spectatae , Scu secundum essentiam prout mentis Operatione concipitur distincla a .persona Verbi a que in actu Primo , ut loquyntur scholae ; vel ratione voluntariac subjectionis. Contua vero nomon filii tale est rinlativum , ut nonnisi personam afficiat , quac est terminus generationis , et filiationis subjectum. Ccterum in concreto

Christo Dco-homini ncquo adoptivi filii , neque servi a pullatio ullo modo compotero potest , quia tam adoptio , quam status ille servilis cum filii proprietate ac naturali Conditione pugnant , nec in candem personam cadunti

De distinctione duarum naturarum in m isto post unionem υρ talicam odio , ut praesertur , nestorianae haereseos cui extinguendae optimam navaverat operam , Eutyches presbyter et archimandrita constantinopolitanus in oppositum e rorem dilapsus est. Occasionem nactus ex perperam intellecta Cyrilli sentcntia , do qua postea , docere coepit ex duabus naturis ante Incarnationem post Incarnationem in Christo unam esse ossectam. Siquidem accitus ad synodum constantinopolitanam an. 448. a Flaviano praeside , et adactus ad montem suam aperiendam circa accusationem

in eum illatam ab Eusebio Dorylaei civitatis episcopo , in

eam vocem erupit : u Confiteor ex duabus naturis suisse Dominum nostrum ante unitionem : post unitionem vero unam naturam confiteor 1, . Cum adigi non potuerit ad

stolidam et impiam ejusmodi haeresin eiurandam , sentcn tia depositionis in cum lata est a qua frustra ad I .eonem M. Romanum Pontificem appellavit. Hic enun certior so

255쪽

diso Trael. de Ine alionectus a Flaviano de tota rerum serie per acta synodalia ad Ipsum transmissa; sententiam synodi ratam habuit et consi mavit. Attamen agente Dioscoro in latrocinio ephesino an

449. absolutus est Eutyches , et damnatus Flavianus alque in exilium pulsus ; verum hic 'a Dioscoro tactionis coryphaeo adeo graviter percussus. est eo quod ab iniqua sententia Romam appellasset , ut triduo post in insula Delo morte praeventus animam Deo reddiderit. Interea, Chalcedone an. 45x. coacta occumenica synodo , asserta est Catholica fides, Eutyches iteriam depositus est una cum Dio- acoro episcopo alexandrino , qui paulo post in exilium , jubente Marciano Imperatore piissimo , deportati sunt sa).425. Ex Eutychis consessione patet totius eutychianae

perfidiae caput et quidem praecipuum ac veluti characteriastiatim haeresis illius suisse , quod unam tantum agnosceret in Christo naturam post unionem. Errores reliqui istius lactionis primum illum vel supponunt, vel ουequuntur , ex. gr. duas ante unitionem naturas Christi fuisse , quo Eutyches in nestorianismum quem oppugnabat , stultorum more relapsus est b); tum Christi carnem ex Virgine munime esse sumptam , ac propterea Christum secundum camnem consubstantialem matri minime suisse , nec B. Vt ginem esse theolocon , quo iterum in Nestorii impietatem, quam detestabatur , Eutychen proruisse constat.

4α6. In praecipuo tamen illo quod diximus eutychianao

haereseos capite exponendo neque erroris architectus neque sal Eos qui de Eutyche eiu

ue sectatoribus scripserunt refert 'abricius Biblioth. graecae t. IX. P. II . seqq. quibus adde eraditum P. Caeclari Ord. Carmel. DE eu- chiana haeresi et historia liber Pristins et secundus, qui inventu tur in op. quod inscripsit Exoro

mera sol. Romae I 75 I. P. SIO. seqq. Praecipue vero cs. Jo. Sim. Asseinanuin Bibliosheca Orientalis

tom. II. dissert. de Monophysitis.

φὶ Quod insolens in haeretieis

non est, iisque omnibus, qui semel a sdei ac veritatis tramite deflexerunt : sic nostra aetate in ianseritana synodo pistoriensi diversae recensentur propositiones , quae tanquam Delagianae ac semipelagianae a Pio

VI. Const. -ctorem faei pro

scriptae sunt , etsi jansenistae di-etitarent se ad pelagianismum ac semipelagianisinum oppugnandum insurrexisse. id ipsum iam contigerat

Bajo, ac postea Quernello.

256쪽

Par. II. ωρ. III. de utriusque nai. 'Nou. coniun. Ist ius assectae eonsentiunt. Ex duabus enim naturis unam iactam esse alii contendunt per quandam utriusque naturae inter se commixtionem ; alii per alterutrius consumpti nem , et in alteram mutationem ; alii por duarum naturarum extinetionem et in tertiam conpertionem ; alii demum

per duarum naturarum in unam coalitionem seu eo Osi

tionem id contigisse affirmant sa). Νeo magis cohaerent emtychiani circa tempus quo haec naturae unitas contigerit et siquidem nonnulli in ipso conccptu id accidisse autumant; nonnulli vero post resurrectionum iactum istud prorogant imo et post ascensionem protrahunt, dum cerao instar ab

igne naturam humanam a divina Consumptam autumant Nempc eadem sempor haereticorum est indoles, ut non minus discordes inter se sint, quam cum veritate pugnantes.

4α7. Quidquid porro sit de varia ratione qua cutychiani

ex duabus naturis unam evasisse' exponunt, illud certum est una semel in Christo natura Constituta , totam subverti Incarnationis vcritatem et redomptionis oeconomiam,

prout et nestoriana hypothesi utrumque labefactari animadvertimus. Ex catholinae igitur fidei regula , quae media i ter utramque haeresin via incedit ib), uti unicam in Christo personam adstruimus , sic duplicem in eodem Christo

vindicare tenemur naturam eamquc integram atque peris Qtam Incarnatione peracta. sa Cf. Petav. lib. I. I. c XlV. ib) Duabita hisce liaeresibus artari optime possunt, quae de sile liana et cerinthiana impietate non minus vere quam eleganter scripsit ovalianus vetus auctor in lib. de Trinitate c. XXX. Revera qua si inter duos latrones crueisigitur Dominus, quomodo fixus aliquando est, et ita excipit haereticorum istorum ex utroque latere sacrilega co

vitia , , in calce opp. Tertuli. ed. Pamelii p. Ioba. E.

257쪽

PROPOSITIO

Duae sunt in Christo naturae integrae, distinctae, inconfusae atque impermixtae

428. II si de fide, ut constat ex desinitiono concilii clini- cdonensis statuentis re Christum, Filium , Dominum , unigenitum in duabus naturis inconfuse, incommutabiliter, in- divise, inseparabilitor agnoscendum ; nusquam sublata dis screntia naturarum post unitionem, magis liae salva proprietato utriusque naturao, et in unam personam atque subsistentem concurrente sa) . 429. Cujus quidem desinitionis veritatem illa omnia scripturarum testimonia invicto ostendunt , quibus singillatim Christum verum Deum et Filium Dci vindicavimus, et cundem verum hominem et filium hominis esse, ostendimus , ne rursum cundum Filium Dei et hominis esse adstruimus ndversus socinianos , phantasiastas ae nestorianos , quae non hine fastidio huc denuo congereremus. Brevitatis Causa duo hic tantum urgemus altorum ex s. Ioanno collato Cum Evangelistis reliquis ; alterum ex apostolo' Paulo. Ioannos loquens de Verbo quod erat apud Ρatrem et Deus erat L 14. ait: Verbum caro factum est et habitavit in nobis is hujus autem Verbi incarnati gonealogiam texuerunt s. Matthacus et s. Lucas ut ostenderent ex semine Abraham et David progenitum esse ; atqui Vcrbum genitum non est ex Abraham et David secundum naturam divinam , ergo gemnitum est sccundum naturam humanam. Ergo Verbum caro factum utramque habet naturam , divinam sceundum acie

sal Actione V. in colleci. Hard. Om. I l. col. 455. Animadverte dum tamen est in gr. textu Hard. Iegi .κ ex duabus naturis , in latino autem in duabus naturis, prout pariter legitur in collecl. labbeana; in posteriori autem edit. Binii liabetur εν δυο ευ σε

σι. Pelavius contendit veram lectionem esse εν δύο φυσs ri in duabus naturis. Ipsum ci . lib. III. c. V.

258쪽

Par. II. Cv. III. de utriusque nat. θρο3t. coniun. a 53 nam gencrationem ex Patre , humanam scoundum tempor lam generationcm ex matre. Quare idem Ioannes Christum vorum hominem esse ostendit illis verbis ab. ipso prolatis: u Quaeritis ine intorsiocre, hominem, qui veritatem vobis I cuius sum sa) ii ; et vorum Deum praedicat dicens: u Hio est verus Dcus et vita acterna hJ v ; et haco quidcm 'Ioannes de Christo post unitioncm duarum naturarum et ergo si Christus post unitioncm verus Deus et verus homo pracdkatur, utramque naturam post unitioncm integram, distinctam inconfusam atque impermixtam habuit, alioquin neque vero Deus et vero homo suisset et esset. Non minus luculenta sunt quac in liuno rem scribit apostolus Paulus Rom. I. 4. u Dosilio suo , qui factus est ci ex semine David secundum car num ii ergo Christus et Dcus est utpote Filius Dei proprius, ut homo est utpote ex semine David procreatus , idemquorccurrit argumentum modo institutum. 43o. Eandem veritatem concilia occumonica ante chalo donense coici rata professa sunt in fidei symbolis. Nicaena enim synodus postquam definivit filium unius substantiae osse Cum Ρatro, mox do humana natura haco subjicit: α Qui Propter . nos homines et propter nostram salutem descendit

de cocto, et incarnatus est... et homo factus est: pamus etc. n.

Duplicem igitur in Christo agnovit synodus post unitionem n

turam. Hoc vero symbolum tum constantipolitana synodustum ophesina ad vorbum recitarunt, et amplexae sunt, ut de subsequentibus laecnm. 43 a. Τot vero patres ejusdem veritatis assertores et i

stes habemus quot vel adversus cerinthianos , ebionitas Sammatenos , paulicianos , photinianos , artanos Christi duvinitatem , Vci adversus docetas , valentinianos , gnosticos omnes Christi humanitatem propugnarunt. Τot insuper habemus quot advorsus apollinaristas utriusquo naturae 'In

259쪽

α34 Trael. dei Incarnatione tegritatem et distinctionein vindicarunt. Tot denique quot naturas duas in Cliristo unitas expresse post Incarnationem

asseruerunt, qui innumeri prorsus sunt, quorum loca singillatim si quis percensero vellet, vix integro Volumine com- secterctur a . ' . . . 432. Reliquum est , ut argumentis theologicis rem totam absolvamus : Si ex duahus naturis anto unitionem, ut mo--phystino contendunt, una post unitionem natura essecta est, id vel commixtione P seu nautatione, vel conrersione, Vel compos ilione contigissct. Τotidem cnim modos diversos saetionis eutychianae fautores ad commonium de unica Christi natura exponendum reconsuisse vidimus. Atqui nullo e

rum eontingere: id potuit.

433 Non commixtione quae in eIementis apparet, ex quibus mixtorum corporum substantia constatur. Nam praete quam quod a sano sensu abhorret, cxcogitare divinam sui, stantiam cum alia qualibet commisceri, ita ut amittat pro prictatos suas , sic commixta nova substantia nec divina nec humana foret; Christus proptorca nec Deus nec homo set , sed nova natura novo nomine appellanda. Longo alitor profecto ss. litterae et antiquitas exposcunt , quae Christum Doum et hominem praedicant consubstantialem Patri. sccundum divinitatem, consubstantialem vero matri s eundum humunitatem. 434. Non conrersione , per alterutrius nempe naturae extinctionem , ut aqua in vinum conversa est in nuptiis C nae , . Vel ut exemplo utar eutychianorum , perinde ac gutta mellis in oceanum projecta omnem naturalem suam amittit, proprietatom et in aquam vertitur. Etenim vel divina natura Conversa esset in humanam, ut stolide nonnulli illius factionis homines commenti sunt , vel humana natura , quod plerique illorum dicunt, conversa esset in di- inam , aut ab ea saltem suisset absorpta et extincta. ΡΟ ro primum repugnat divinae naturae immutabilitati; est

260쪽

Par. II. Cv.-III. de utriusque racit. I Ost. coniun. IIS rum repugnat finitae naturae conditioni ; tortium deniquo si admitteretur, unica permanente divina natura in Christo ,

iam actum esset do unitione naturarum, ac de Incarnationis mysterio , et divina natura passa et mortua esset; quao omnia et a fido et a ratione repudiantur.

43S. Non denique compositione , cujusmodi reperitur in humana natura quae ex substantia spirituali et corporca coalescit, prout jam fert communis eutyohianorum sententia : sano ideo duae substantiae concurrunt ad unam hominis naturam constituendam quia noutra in se persecta est in ratione natu- rac, scd sunt invicem coordinatae ad integram naturam cssor- mandam. Hinc anima non est homo , ncque homo seu natura

humana est corpus , et una pars altera indiget ad totum illud persectum unumque constituendum quod humana natura est. Contra vero utraque natura in Christo integra est, persecta atquc in ratione naturae completa, nec altera natura naturam alteram ut partem postulat ut talis sit. Siquidem natura divina tota in se porsecta est, neque est ordinata ad aliam substantiam , ut naturam constituat; sic etiam natura humana in se persecta est, nec alia substantia indiget ut naturam pariter efficiat. Hinc anima et corpus inter se coire dchcnt ad naturam, quae humana dicitur et sub hoc respectu simplex ct individua est, constituendam; divinitas vero et humanitas utpote persectae et in ratione naturae completae nequeunt tanquam partes inter se componi ad unam naturam efficiendam, quae in absurda ac

phalorum hypothesi nec divina nec humana foret, ac pr pterea Christus nec . Deus nec homo esset sa). 436. Sive igitur sacras scripturas , sive universam traditionem , sive demum theologica principia consulamuS, Constat , quod ab initio proposuimus duas osse in Christo naturas integras , distinctas , inconfusas atque impermixtas.

a CL Pet. lib. III. capp. VIII. lib. IV. cap. XXXV. et III. P. q.

IX. X. nec uota s. Th. Coui. geut. H. a. I.

SEARCH

MENU NAVIGATION