Fr. Baconi de Verulamio Sermones fideles, ethici, politici, œconomici sive interiora rerum. Accedunt faber fortunæ, colores boni et mali, &c

발행: 1659년

분량: 460페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

3oo CONSILIA DE NEGOTII s. rum is perfecta es obsidio:inventusque es in ea vir pavexesapiens ,-liberavit eam per sapientiam suam: nullus dein cops recordatru es hominis illim pauperis.

Describit Parabola ingenium hominum3ravum & malevolum. Ii in rebus duris, ct angustis, confugiunt sere ad viros prudentes,& strenuos, licet antea contemptui habitos. Quamprimum autem tempestas transierit, ingrati demum erga conservatores suos reperiuntur. Machiavellus vero, non fine caussa, instituit Quaestionem, Her ingratior esset erga bene meritos, Princeps, aut Populus ' Sed interim utrunque Engratitudinis arguit. Attamen hoe non solum ex ingratitudine Principis aut Populi oritur,sed accedit plerunque his invidia Trocerum , qui secreto indolent eventui, Iieet seliei & prospero, quia ab ipsis profectus non sit: Itaque & meritum homianis extenuant, & ipsum deprimunt.

a 2. Iter pigrorum, quasi seper Pinarum.

Ex PLICATIO.

Elegantissime ostendit Parabola pigritiam in fine laboriosam esse. Diligentia, enim, & sedula praeparatio, id praestant, ut pes in aliquod offendiculum non impi gat; sed ut complanetur, via antequam

342쪽

CoNsILIA Da Nso OTII s. 3 Iloeatur. At qui piger est, & omnia in extremum momentum executionis dissert; necesse est ut perpetuo, & singulis passibus, quasi per rubos & sentes incedat , qui eum subinde detineant,&impediant. Idem observari possit etiam in familia regenda; in qua, si abhibeatur cura & providentia, omnia placide & veluti sponte procedunr, absque strepitu& tumultu: sin nare desint, ubi maior aliquis motus intervenerit, Omnia simul agenda turmatim occurruntztimultuantur servi: aedes persecant.

23. cognoscit in Ddieis faciem, non bena facit ; iste, o pro bucceta panu,

deseret veritatem. I . EXPLICATIO.

Prudentisianae notat Parabola, In Iuῶσι magis perpiciosam esse facilita tem morum,qiram corruptelam munerum. Munera

enim haudquaquam ab omnibus deseruntur; at vix ulla est Causa, in qua non inveniatur aliquid , . quod flectat Iudicis aniamum, si personas respiciat. Alius enim re-. seicioxur, ut popularis; alius, ut malediis 1 eus; alius, ut dives; alius, ut gratus; alius, . ut ab amiςo commendatus ι Denique nia plena sunt iniquitatis, ubi domina . tur risectud personarum: & levi omnino de caussa, veluti pro buccella panis, per ertetur. PA-

343쪽

3ox CoNsILIA DE NEGOTIII. PARABOLA.

2 . Vir pauper calumnians pauperes, similis ect imbri vehementi, in quo paratur fames.

Parabola ista antiquitus expressa & depicta suit, sub Fabula Hirudinis utriusque: nimirum, plenae, & vacuae . Pauperis enim& famelici oppressis , longe gravior est, quam oppressio per divitem & repletum:

qu ippe quae omnes exactionum technas, Scomnes nummorum angulos,perquirit S Iebat hoe ipsum etiam spongiis asimilari: quae aridae, sortiter sugunt: madidae, non item. Monitum autem utile continet Jum erga Principes, ne praefecturas Provinciarum , aut Magistratus, viris indigentibus,& obaeratis, committant; tum erga populos , ne Reges suos eum nimia egestate conflictari permittant. PARABOLA. γ, s. Fons turbatM pede,'vena corru- pta pest justus eadens coram impio.

Ex PLICATIO.

Praec spit Parabola , Rebusipub. ante omnia cavendum esse de iniquori infami Iudicio, in caussa aliqua celebriegravi: praesertim ubi non absolvitur noxius . sed condemnatur insons. Et iam injuriae inter Privatos grassantes, turbant quidem M

344쪽

polluunt latices, sed tanquam in rivulis: Verum judicia iniqua, qualia diximus, a quibus exempla petuntur, fontes ipsos jam silia inficimi, '& inquinant. Postquam enim Tribunal e rit in varies injustitiae, status rerum vertitur tanquam inlatrocinium publicum: fitque plane, ut homo homini sit lupus.

Unto religiosius amicitiae jura inter honos servanda, & colenda sunt; tanto magis cavendum est, jam usque a principio, de prudante amicorum delectμ. Atque amicorum natura & morer, quantum ad nos ipsos spectant. omnino serendi sunt: MCum vero ne si talem nobis imponunt. qualem erga alios perisnam induamus, R, geramus, dura admodum, & iniqua, amicitiae eonditio est. Itaque interest inprimis, ut praeeipit Salomon, ad vitae pacem, di praesidia, ne res nostras curri hominibvii sundis , & qui faelle lites & jurgia provocant, aut suscipiunt. eommisceamus: Istud enim genus amieorum, pe petuo nos contentionibus & factionibus implicabit : ut aut amicitiam abrumpete , aut

345쪽

et . sui celat delictum, quaris amientiam : sed qui altero sermone repetis,

Duplex, concordiam tractandi ,& αἰ- mos recone iliandi, via. Altera, quae inciapit ab amnesia ἰ aliera, quae a repetitione injuriarum, apologias,& excusationes.. Equidem meminἱ lintentiam

viri admodum prudentis & politici:

pacem tractat, non repetitis conditionibus dissidii, is magis animos dulcedine concoris. εἰ fastis,quam aquitate componit.Verum Salomon, illo scilicet prudentior, in eontraria opinione est; ερ amnesiam proba repetitionem prohibeti Etenim in repetitiω ne haec insunt mali: tum quod ea sit ven. uti unguis in ulcere, tum quod periculum impendeas a nova altercatione, siqv idem de injuriarum rationibus inter partes nutiquam eonveniet i tum denique quod δε ducat rem. ad apologias: at uIraque p/rs malit videri, potius ostensan, remitae . quam admisisse excusationem. i

Mi autem verba sunt plurima,ibistraquc

346쪽

Separat Salomon, hac Parabola. Anctum laboris lingua, & laboris manuum; quasi ex altero proveniat e gestas ex Hiero abundantia. Etenim fit sire perpetuo, ut quimu ita effutiant: jactent multa, promittant . egeni sint; nec emolumentum capiant ex illis rebus, de quibus loquuntur. Quinetiam,ut plurimum, industrii minime sunt, aut impigri ad opera di sed tantummodo sermonibA se,tanquam, vento, pascunt & satiant. Sane,ut Poeta loquitur:

Qui sui, est firmu3. Is qui conseius est, se in opere proficere, sibi plaudit, & taeest

Qui vero eeontra eonscius est, auras se inanes captare , multa & mira apud alios praedicat. PARABOLA. Metior es correptio m-ifesta, qu m

Reprehendit Parabola mollitism am eo rum, qui amicitiae privilegio non utuntur in admonendo libere & audacter amieos. tam de erroribus, quam de perieulis suis.

id enim Deiam solet hujusmodi amitte

amieus dieere aut quo me vertam y Amo Eum, quantum quis, maxime o meque

quid illi ad seontigerit ipsius loco libra tersubstituerim: Sed novi ingenium eisis

347쪽

---3os CoNsILIA DE NEGOTII g. tibere eum eo egero , animu illius ofendam, saltem contristabo: neque tamen proficiam: atque citius eam ab amicitia mea alienabo, . quam ab iis, qua in animo a habet, abducam. Hujulinodia nicum, tanquam e. nervem, & inutilem, redarguit Salomon,

atque plus utilitatis, ab inimico manifesto, quam ab ejus generis amico, sutii posse pronunciat. Siquidem ea sortasse audire ei contigerit ab inimico per contumeliam, laetamicus mussat prae nimia indulgentia.

3o. Prudens advertit ad gressursuos: Stultud divertit ad dolos.

Ex PLICATIO.

Duae sunt Prudentia species: Altera vera & sana: altera degener & falsa, quam Salomon Stultitia nomine appellare non

dubitat. Qui priori se dederit, viis de ve- stigiis propriis cavet; periculis prospiciens, meditans remedia; proborum opera utens contra improbos se ipsum muniens; cautus inceptu, receptu non imparatus; in occasiones attentus , contra impedimenta strenuus; cum innumeris aliis, quae ad sui ipsius actiones degressus regendos Orant. At altera species, tota est conruta

ex fallaciis o astutiis, spemque ponit Ο-mnino in aliis eircumveniendis, iisdemq: ad libitum eEngendis. Hane merito reji- . ' eit

348쪽

CONsILIA Ba Net Gor Ira. 3 7 eit Parabola, non tantum ut improbam, sed etiam ut fultam. Primo enim,minime est ex iis rebus. quae in nostra sunt potestate; nec etiam aliqua conflua si Regula nititur; sed nova quotidie comministenda sunt stratagemata. prioribus satistentibus.

de ob lςtis. Secundo, qui vasti & sebdoli hominis famam & opinionem semel iniscurrerit, praecipue se ad res gerendas in-yrumento prorsus privavit; hoe est, fider

raque, omnia parum votis suis consentientia, experietur. Postremo , artes ista, utem que pulchra videantur , de eo laceant, attamen saepius frustrantur ἰ quod bene notavit Taeitus; Confisa erilida audacia, expectatione lata, tractatu dura, eventUristia.

33. Noli esseJustus nimium . nec sapientior quam oportet; cur abripiare subito e

Sunt tempora cur inquit Taeitu' ἰ, quibus magnis Ur stibus eertissimum euexitium. Atque hoc viris virtute de justitia egregiis, aliquando subito, aliquando diu ante praevisum , eontingit. chod si adjungatur etiam prudentia, hoc P. ut eauti sint, de ad propriam ineolumitatem evigilant, tum hoc luerantur ut ruina eorum subito obveniat, ex occultis omnino& ob

349쪽

3os Cossii r NE cortis.& obscuris e siliis;quibus & evitetur vidia,& pernicies ipsos imparatos adoria . tur. Quod vero ad illud Nimium, quod in Parabola ponitur, quandoquidem non Periandri alicujus, sed Salomonis verba sunt ista ; qui mala in hominum vita saepius notat, nunquam praecipit intelligendum est , non de virtute ipsa , in quiesi,mium non est sed de vana ejus atque invidiosa assectatione. & ostentatione. Simile quiddam innuit Tacitus de Lepido ; miraculi loco ponens,quod nunquam servilis alicujus sententiae auctor suisset, & tamen tam saevis temporibus incolumis mansis, set ;Subit inquit cogitatio,strum hac fato I tur, an etiamst in nostra potestate,

cursem quendam tenere, inter deforme obsequium,inabruptam coiatv ciam,me

periculo simul σindignitate vacuum

32. Dasapienti occasionem, , addetur ei sapientia. , I

Distinguit Pambola,interSapientiam il-Iam, quae in verum habitum increverit, dc maturuerit; & illam, quae natat tantum taeerebro & eonceptu, aut sermone jach tur, sed radiees altas non egerit. Siquidem prior,oblata occasione, in quae exerceatur illico excitatur, accingitur,dilatatur; adeo

ut. -- ui 16o by Goos

350쪽

ωNsILIA DE L UR Tias. 3os ut se tria ma-r videatur: posterior vero, quae ante occasionem alacris erat,occasio. redata, fit areonita dc confusa; ut etiam ipsi, qui ea se praeditum arbitrabatur, in ὀubium vocetur , annon Praeceptiones de ea fiterint inlisinnia mera,& speculationes inanes. PARABOLA. 33. Aurit amitum voce alta, βιν- pendo mane, erit illi Deo materictionu.

Laudes moderatae, & tempestivae,& per Measionem prolatae, famae hominum a que etiam Artunae, plurimum eonserunt; At launoderatae,& streperae,& importune effula, nihil prosunt; imo potius, ex senarentia Parabola, impense nocent. Prim enim manifesto se produnt, aut ex niniannevolentia oriundaι;aut ex composito asesectatas; vocollaudatum potius talsis prς-

eoniisdemereantur , quam veris Attributis ornent. Secundo, Laudes parca, &m

risia inriωaufere prasenlti,ut usis etiam aliquid adsectant; prosusae contra & inam leae' ut aliquid demant & detrahant. Tertio, cquod eaput rei est eonfiatur illi

invidia . . qui nimium laudatur, cum las des omnes misia videantur spectare ad contumeliam aliorum, qui non minus

SEARCH

MENU NAVIGATION