Augusti Wilhelmi Zumptii Studia romana, sive De selectis antiquitatum romanarum capitibus commentationes quattuor

발행: 1859년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

De Gallia Romanorum provincia.

Vol. II p. 232 dixi omnes illos non aua auspicia habuisse,

sed legatos Caesaris suisse. Nam et gi M. Aemilium anno superiore praetorem fuisse constat Caes. bell. civ. II, 21;Dio XLI, 36 , ut vetere more tunc provinciam suo iure obtinere debuerit, tamen probabile est, Caesarem provincias recens Pompeianis creptas non statim populo reddidis8e, praegertim cum ex lege Pompeia nondum sublata quinquennium inter magistratus ipsos et inter provincias interesse oporteret. Quare Lepidum quamvi8 ex praetura legati tamen iure usum eage Censeo, idque eo magis, quod D. Brutum, qui Galliam accepit, nee Praeturam gessi Ase anno i9 certum est, et legatum appellat Liv. epit. CXIIII. Hunc autem ipsum D. Brutum non toti Galliae, quam Caesar habebat, sed ei modo parti, quam AppianuS recens expugnatam appellat, i. e. toti Transalpinae praeter Narbonensem, praefuisse existimo, ut in Narbonensi

et in citeriore alii togati remanserint; nam Illyricum Q. Cornificio, Hispaniam ulteriorem Cassio Longino, item legatis,

paruisse scimus. Sed post victum Occisumque Pompeium ubi Caesar anno 47 in urbem rediit, nova lex de provinciis lata est, qua abolita Vetere Pompeia congulares provinciae in pote-

State Senatus reman8erunt, praetoriae omnes Caesari traditae

sunt, qui quos placuisset, iis praeficeret. Vide Comment. epigraph. II p. 232. Idque eo magis necessarium erat, quod, cum nova lex OOS, qui modo magi Atratus ge8Si Ssent, ProVincias accipere iuberet, superiore anno nulli praetores lacti erant,noc rite ulla sortitio fieri poterat. Itaque in Galliis quidem etiam postea eos invenimus, qui cum nullos antea honores gessissent, legati magis quam aut iuris praesides fuisse videantur. Nam in Transalpina mansisse D. Brutum discimus ex

Liv. epit. CXIV, qui anno 46 ab eo Bellovacos rebellantes

proelio victos osse scribit, nee dece88isse eum existimo ante bellum Mundenso confectum, ex quo rediens Caesar D. Brutum secum in Italiam urbemque deduxit Plui. Ant. c. 1 l . Interim Caesar, antequam in Africam prosectus est, anno 47 exeunte pro poteState modo accepta Galliae Cisalpinae pracsecit M. Iuniuin Brutum Plui. Brut. c. si), proconsulari imperio ornatum neque enim Video, cur de fide auctoris de vir. ill. 82

102쪽

Da Gallia Romanorum provincia.

dubitetur . qua in provincia illo sese magna cum integritate atque abstinentia gessit Cic. Brut. 46; epist. VI, 6 et XIII 10 sq.), ut etiam postea quae ei Mediolani statua posita erata provincialibus conservaretur Plui. comp. Dion. et Brut. extr.).

Cui successit anno 45 ineunte C. Vibius Pansa Cic. epist. XV, l7 ot 19; ad Att. XII, li et ii et l9 et 27), ex praetura,

opinor, quam anno antecedenti gesserat, huic D. Iunius Brutus, de quo paulo infra dicetur. Narbonensem provinciam, quam a reliqua Gallia seiunctam fuisse ex Appiano collegimus, quia rexerit non traditur, sed cum anno 44 cum Hispania citeriore in unum provinciae corpus coniuncta suerit, non dissimile videtur osse vero, item eam suis8e coniunctam ab initio dominationis Caesaris eique praefuisse primuin M. Aemilium Lepidum, tum Q. Pediuin. Novam autem Galliarum

divisionem Caesar exeunte anno i5, cum uniVErSam rempublicam componeret, suscepit. Nam citeriorem Galliam seiunctam illo quidem ab Italia servavit ac D. Iunio Bruto, cum quo deinde de provinciae possessione ab M. Antonio bellum Mutinenso gestum est, tradidit, item Narbonensem cum citeriore Hispania coniunctam M. Aemilio Lepido mandavit Dio XLIII, 5 I et XLV, 10), sed reliquam Transalpinam, quam ipse primus a barbaris ceperat, in duas partes disiunxit, quarum unam A. Hirtius absens per legatos rexit Cic. ad Att. XIV, 9), alteram L. Munatius Plancus ipse administravit Cic. epist. X,

1 sq.). Retinuerunt autem has provinciaA contra logum Caesaris priaesides etiam anno 43; sic enim senatus auctore Cicerone decrerat, ut tam diu quisque obtineret, dum sussessorex S. c. venisget Cic. ep. XII, 25 et 22); una illa pars, quam A. Hirtius habucrat, postquam hic consulatum iniit, ad

L. Munatium Plancum videtur pervenisse: nemo certe alius

qui cum imporio in Gallia fuerit, in belli Mutinensis historia

commemoratur. Perturbata autem est omnis provinciarum ratio laedere Mutinensi, quo cum III viri reipublicae constituendae summam omnium rerum potestatem inter ge partirentur, imprimis hoc providendum esse putarunt, ne quis proVinciae atque exercitus opibus praeditus insurgeret dominationemque Suam conVelleret, quare nominem omnino suis anspiciis impe-Diuitirco by Cooste

103쪽

De Gallia Romanorum provincia.

rium habere voluerunt ac quicquid armis occuparant, inter actipsos divisorunt. Qua in divisione Gallia et Cisalpina et TranA- alpina praeter Narbonensem tota M. Antonio tributa est, qui cum ad rempublicum constituendam in Italiam proficisceretur, L. Varium Cotyiam cum sex legionibus in Transalpina Gallia reliquit. Narbonensem autem prOVinciam cum universa Hispania M. Lopidus accopit Dio XLVI, 5b; App. buli. civ. IV, 7).

Secutum est hellum Philippense, quo consocio III viri vel Antonius et Octavianus nam M. Lepidi parum ratio habeba- tuo ita provincias inter sese diviserunt, ut ille quas anteatenuserat Gallias retineret, ae praeterea Veterem provinciam Africam, quae Lepidi fuerat, acciperet, hic Hispaniam et novam

provinciam Numidiam regeret Dio XLVIII, l). Ut autem

Octavianus, qui in Italia militum emeritorum commodis prospicere statuerat, Antonio aequaretur, Simul decretum e8t, ut

Cisalpina Gallia, quae urbi Romae nimis imminere videretur, liberaretur App. boli. civ. V, 3), i. e. ut Vetere more rurSuscum Italia coniungeretur eique pareret, qui ipsi Italiae praeesset. Tenobat enim eam tune Q. Fufiua Calenus, Antonii legatus, qui et Cisalpinam provinciam omittere et partem copiarum suarum Octaviano cedere iussus est App. I. I. . Accum eo Galliae praefuerat etiam L. Antonius, III viri frater, qui ipsis Cal. Ian. anni 4l triumphum ex Alpibus egit Dio XLVIII, i). Socutum tandem est pOAt multas magnasque dissonsiones foedus Brundisinum, ita diviεo imperio Romano, ut, quicquid a Scodra, Illyrici oppido, ad Orientem spectaret, Antonio, quicquid ad occidentem, Octaviano Caesari obtemperaret, Italia cum Gallia Cisalpina utriusque esset communia

Dio XLVIII, 28; Λpp. boli. civ. V, 6η. Ita Gallia universa,

quam Caesar iam anica belli Perusini Occasione magna ex parte ceperat, in eius potestatem venit in eaque permansit; nam bellum Actiacum, quo civileg disgensiones finitae sunt, ad has regiones non pervenit. Quare ex hoc tempore paulo certior provinciarum ratio servari coepta est, quae antea, cum bella semper vel gererentur vel expectarentur, fere negligebatur. Atque Caesar quidem, postquam pacem cum M. Antonio ac paulo post etiam cum Sex. Pompeio composuit, anno 39 ipse Diuitiaco by Cooste

104쪽

Do Gallia Romanorum proVincia.

in Galliam prosecius ost, non modo ut populos recens imperio suo subiectos viseret, verum etiam quod motus quidam gentium nondum satis domitarum extiterant. Duxitque secum

Μ. Agrippam, quem cum ipse in Italiam propter S. Pompeium rediret, praesecit Galliae et quidem universae. Ab eo enim et Aquitanos victos esse legimus App. bell. civ. V, 92; Eutrop. VII, 5 et transiecto Rheno barbaros ease summotos Ubiosquo cis Rhenum transductos Dio XLVIII, 49 Tac. Annal. XII, 27; Strab. IV p. tui . Hi ne cum anno 38 oxeunte

in Italiam et ad consulatum gorondum et ad bellum Sex. Pompeii administrandum rodiret, incertum est quis Galliae praesuerit. Nec certe quicunque praefuit, magna8 res aut gerere potuit aut gessit; omnia enim Caesaris cum ad bellum Siculum incubuerat, quo consocio scrociaque voteranorum fracta Caesar non modo bellum Delmaticum anno 35 suscepit, Italiae

magis quam Galliae vicinum, in quo Fufio Gemino et M. Valerio Messala et M. Agrippa et T. Statilio Tauro legatis usus esse narratur Dio XLIX, 38; App. Illyr. c. 2T), sed etiam in Britanniam transire parabat Dio XLIX, 38). In te

venit rursus bellum Actiacum, quod quo tempore gestum est, duo, qui cum imperio in Gallia fuerint, reperiuntur, M. Valerius Messala, cuius triumphus sex Gallia anno N actus commemoratur in marmore Capitolino, et C. Carrinas, cuius res

gestas et triumphum narrat Dio LI, 2 l. Huic Carrinati in Galliam ulteriorem anno fere 29 successit Nonius illo Gallus, quem Dio LI, 20 ipso anno 29, quo Ianus clausus eSt, eum Treviris aliisque quibusdam Germanorum gentibus Pugnasse scribit.

Pervenimus iam ad ea tempora, quibus Caesar Augustus devictis adversariis compositisque factionibus cum reliquum imperium tum Gallias et recentius armis Romanorum subactas et barbarorum incursionibus etiam postquam provinciis additae sunt, varie temptatas denuo constituit, de quibus brevior omnino eSSe possem, nisi nuper admodum quidam viri sane docti extitissent, qui quae antea omnibus explorata prorSus ae certaeSSe Videbantur, magna cum eruditione ac subtilitate in dubitationem revocare novasque quasdam a prioribus plane diversas Diqitigod by Cooste

105쪽

De Gallia Romanorum provinciR.

opiniones introducerct coopisssent. Qui si vere statuisso viderentur, paucis desungi possemus, ut cum laudatione auctorum ea, quae censui Ssent, reciperemus, cum sublata voritate quae minus Vera sunt, propagare videantur, hoc nobis imponunt sano molestissimum negotium, ut ab redarguendo disputationem nostram incipiamus. Quamquam non sic agemus, ut

omnia, quae illi opinionis suae stabilisendas causa attulerunt, resollamus otenim ot longum id est noc contendondi, sed veri invonion di causa scribimus , vorum in ipsa veri expositione

eorum quae minus videntur osso probanda, Optimam resutationem in osse arbitramur. Sed ut breviter causam ipsam constituamus, conveniebat olim intor vii os doctos, suisso in ea quae

Rheno finitur Gallia iam primo post Christum tantum Raeculo provincias quae Germaniae dicerentur, non tam populorum multitudine, quam barbarorum, a quibus perpotiio defendendae erant, Propinquitate DXercituumque quos alebant robore totius propo imperii Romani maximas, ut viris et sortitudine et summa dignitate conspicuis committi solerent. Haa igitur provincias D. A. Fechtorus Basiloonsis in commontationo de Gallia provincia qualis ante Constantini tempora fuerit quae inserta est

in F. D. G Hachii, I. I. Uottingori, IV. Wackernagolii museo Helvetico historias, Frauensold. ann. 1839, Vol. III 3, negavit

ullas omnino suisse. Nam cum in Germania essent octo legiones, his binos legatos praesuisse, qui milites regerent imperiumque a Gormanis defenderunt ; eosdem rurisdictione militari, quam appolint, earum regionum, in quibus milites collocati essent, usos esse, sed civilem iurisdiction in omnium civitatum, quae usque ad Rhenum psertineront, fuisse ponos legatum

Gallias Belgicae. Quare rooto dici de ducibus exorcituum Germanicorum, non recte dici de provinciis Gormanicis. Hac opinione qui duobus vel tribus post Chr. nat. saeculis valuit, imperii Romani mos prorsus evertitur statuiturque disiunctio quaedam militaris ot civilis imperii, quase nulla usquam suit. Ne enim de senatoriis provinciis dicam, quibus tamen ipsis qui praeerant, quicquid militum habebant, non minus quam reliquas imperii paries regebant, quoniam antiquitus ita traditum erat, ut imperatores populi Romani simulatque urbem Dissiligod by Coral

106쪽

Do Gallia Romanorum pro incia.

relinquerent, militari tantum imporio uterentur, Augustus eiusque successores et ipsi a militari imperio profecti universam rempublicam tenuerunt et legatis suis cum militibus omnem omnino iurisdictionem tradiderunt. Hoc apud eos qui rerum Romanarum periti sunt, ita constat, ut plura dicero Supervacaneum sit neque veremur, ne quis eXistat, cui Fechtoriana

disputatio probetur. Neque ea placuit Theod. Μommsonio in Aet. societ. litter. Saxon. Lips. anni s853 p. 230 sq., qui cumdo Asrica et Numidia disputasset, otiam do Gallia Bolgica et Germaniis dixit, laudans illo quidem verbis, quae ille expOsuerat, sed re ipsa ita discedens, ut novam quandam Opinionem proposui88e videatur. Verissima enim sunt, quae p. 233 de

duplici illa, quae Foelitero placuerat, iurisdictione disputat,

quam ullam suisse negat: quae quoniam salsa osse cognorat,

si roliqua otiam Fechteriana improbasset, haud paulo rectivavidotur suisse facturus. Quid autem ipsi placet 3 Minus equidem me perspexisse lateor, quid diceret, sed quantum eius

sententiam n8secutus Sum, et eSso quodammodo vult Germanias provineias et non esse. Negat enim publico Germanias appellatas esse provincias. a scriptoribus et in inscriptionibus Saepe sic vocari concedit; unum suisse quasi corpus Gallisto Belgicae eivaque partes quaSdam, sive eae regiones si v dioeceses dicerentur, Germanias, sed qui tamon Germanias regerent, imperatorum legatos pari iure suisse cum praeside Belgicae. Haec quin inter se pugnent, vix videtur esse dubium.

Provincias enim nomen existimamus eius regionis esse proprium, quae suo praesidi pareat neque ulterius resgionis praesidi subiecta sit; quare si legatus Belgicao ot legati Germaniarum pari iure orant noquo aut hi illius aut illo horum imporio parebant, sequitur, ut et Belgica provinciam esse erit et Germaniae cum non minus per se ipsae constiterint, publice privatimque provinciae appellandae fuerint. Ac ne in illo quidem, quod duplicem iurisdictionem a Feclitem ex Ogitatam Spernit,

satis secum ipse Mommsenius consentit. Nam eum certos Germaniarum fines certumque ambitum fuisse putet, idem legatos Germaniarum maximam partem statuit fuisse militares i. e., opinor, militibus imperasse, non ceteris incolis, ut incer- a Diuiti rod by Cooste

107쪽

Do Gallia Romanorum provinciR.

tum sit, illa quas praetor militarem relinquitur civilis iurisdictio a quo tandom in Germaniis administrari consuerit. Ita

cum Fochteriana ratio mori Romano adversetur, Mommsoniana certe parum perspicua sit et secum ipsa quodammodo pugnet, nos quidem iam omissa refutatione ita nostram disputationem pergequemur, ut Omnia, quae dubitationem v l movisse videamus vel movere posse existimemug, diligenter examinemus. Qua in ro adiutos nos esse fatemur viri doctissimi M. Roule g. eommentatiuncula inforta relationibus acad. rog. Belgic. iom.

XXIII n. si, qui cum novis illis opinionibus omnem Galliae antiquitatem perturbari videret, id ogit, ut provineias Germanias fuisse Ostonderet. Quamquam nos totam rem Qt altius paulo repetivimus et ulterius persecuti sumus. Cum igitur Λugustus anno 27 a. Chr. imperium cum Senatu populoque Romano Partiretur, universam Galliam, quam nondum satis pacatam esse Oxistimaret, sibi reservavit, qua de

esse ait provincias, suo quamque praegidi parentem, quas recensuerit, ut tunc sex in Galliis provincias suisso intolligamus, Narbonensem, Lugdunensem, Aquitaniam, Belgicam, Germaniam superiorem et inseriorem: quod autem adiicit antiquitus et diu pauciores suisse provincias, ut binae vel ternae singuli a praesidibus obtemperarent, paulo incertius est ac ne de Galliis quidem, quae recens subiectae sint, probabilem coniecturain admittit. A quo igitur cognitionem eorum quae Augu8tus de Galliis constituit, petemus 3 Ab Strabone, opinor, qui cum ipsa illa astate vixerit, tum pro diligentia sua ea quae tune Diuili od by Coo l

108쪽

Do Gallia Romanorum provincia. 97

illustrissima omnibusque nota essΡnt, si vellet narrare, ignorare non potuit. Cuius fides ne scientia oo magis notiis vi doliar esse defundenda, quod aeriter reprehensa est non modo ab Feolitoro, qui eam, quae nunc in libris geographorum repseritur fluminum et montium et populorum ne uratam ne subtilom descriptionem immerito in Strabone requirobat, vorum etiam ab Thood. Mommsenio, qui cum minus a curato eius vorba considerasset, aliud eum ae dixit dixisso putabat ineptosque

ei ac prope pueriles errores obiecit. Strabo autom libri ΙVinitio Galliam, quam Celticam vocat, in tros partes dividi nit, Aquitanos, Belgas, Celtas sive Gallos , tum, postquam pauca

de eorum lingua nc natura sexposuit, foeundum Caesari A dictatoris auctoritatem elua enim commentarios citat) quos quique eorum fines habuerint, accuratius significat. Αo do Aquitanis quidem sic scribit: 'Aκυiταυοbς μὲv totvυv ελεIov τούς etα δεγε ατης l lupaeivης Ἀβρη κατέχοντας καt τῆς Κεμμένης μέ χpt πρις ethv δκεαυον τα ἐυτις Γαρoυvα ποταμου, quibuscum Plane congruunt, quae Caes. heli. gall. I, 1 habet: Aquitani a Garumna stimine ad Pyrenaeos montes et eam partem Oceani, quae est ad Hispaniam, pertinent. Tum do Gallis sic Strabo: Κέλτας Oh etobelati θατερα μερτὶ καin κυντας, καὶ την κατα Mασσαλtαυ καt Νάρβωυα θαλα αv, ameto μευους δὲ και et liv 'Aλπεtv sv ὀρ ωv lvt v, quae expre88a sunt prope ad verbum ex his, quae Caesar habet: Eorum una pars, quam Gallos obtinere dictum est, in titim cupit a stimine Rhodano, comtinetur Garumna frumine, Oceano, finibus Belgarum, attingit etiam ab Sequanis et Heloetiis

sumen Rhenum. Nam quod Caesar Gallos ait initium caporo a flumine Rhodano, id Strabo explicans quasi dicit, pertinere eos ad maro circa Massiliam et Narbonem, in quod Rhodanus influit, pari quo ratione quod ille tradit eos ab Sequanis et Holvotiis fluinon Rhonum attingere, id hic, quia in Helvetiorum finibus Alpes sunt, eos aliqua parte Alpes attingere ait. Eademque quasi quadam interpretatione de Belgis utitur Stra

109쪽

Do Gallia Romanorum provincia.

Rheni ita videmus convenire, ut nihil adiectum sit nisi quae extrema sunt des Rheno atque Alpibus, quae Strabo, qui par-tom modo Alpium finibus Gallorum contineri dixisset, necessario addidit. Nihil in his est, quod Strabonis in Caesare intelligendo aut imporitiam aut temeritatem ostendat, nihil, quod ab eo, qui non nostrae aetatis geographorum subtilitatem requirat, iure vituperetur. Veruntamen Augusti in Galliis instituta sic idem Strabo refert: 'O δὲ Σεναστος Καῖσαρ τετραχη

Nequo quae libr. IV. 3, i de Lugdunensis et Belgicae provinciae finibus habet, multo accuratiora sunt, partos Rheni et Rhodani superiores usque ad medios fere Gniliarum campos Lugdunensi, reliqua imprimisque quae Oceano adiacerent, Belgi ae a censeri. Haec quoque nostrae consuetudini sunt dissimilia, sed congruunt cum Strabonis instituto, qui cum geographum dedecere dicat, provinciarum divisiones, quae quoque tempore e republiea visae sint, referre libr. IV, i, lextr. , etiam Lugdunensis et Belgicae, quarum fines leviter

adumbraverat, populos ConsuSO se proVinciarum ordine enumeraturum esse profiteatur libr. IV, 3, l . Sed quicunque provinciarum fines fuerunt, de qua re paulo post pauca disputabimus, quam quadruplicem Strabo ab Augusto institutam Gallias

divisionem eommemorat, eam confirmat haud dubie Amm. Marcell. XV, al, ii: Regebantur atitem Galliae omnes. iam inde titi crebritate bellorum urgenti cessere Itilio dictatori, potestare in

partes divisa quattuor, quarum Narbonensis tinia Viennensem intra se continebat et Lugdunensem, Mitera Aquitanis praeerat universis, superiorem et in feriorem Germaniam Belgasque duae

iurisdictiones iisdκm rexere temporibus Quibus verbis quo pacto quidam abusi sint, ut civilem, quam appellarunt, et militarem iurisdictionem in Gallia distinguerent, supra eXpOSuimus, qui recte utetur, non dubitabit, quin Gallia in quattuor provincias divisa fuisse dicatur, quae singulae singulos haberent praesides. Disit eo by Cooste

110쪽

Do Gallia Romanorum provincia.

Sed quando hanc divisionem institutam esse putabimus 3 Nam quod est in e uti fiato dictutori cessere et ad ipsum Caesarem, qui subegiti, et ad Augustum, qui ex bellis civilibus primus composuit, potest pertinere. Num igitur Caesar quattuor illarum provinciarum auctor fuit 3 Qui quamdiu imperavit, nunquam quattuor qui Galliam obtinuerint, proconsules commemorantur ip8oque, quo subnota universa republica Romana decessit, anno L. Plancus et M. Lepidus ita narrantur praesuisse, ut neminem tunc alium eum imperio atque exercitu in Gallia suisso dobeamus colligere. Relinquitur igitur Augustus, quem Ammianus non minus quam Strabo quattuor Galliarum provincias instituisse reserat. Sed unum est apud hunc, quod magnam merito dubitationem moveat, quod Narbonensi Viennensem et Lugdunensem provinciam contineri ait. Id verum esse utique nequit. Si enim totam Lugdunensem olim Narbonensi pomprehensam esse putabat, quod tandem nomen erat quartas illius provinciae, quam praeter Belgicam in Germaniis Belgisquo fuisse dicit 3 Sin sic eius verba interpretabimur, ut partem tantum Lugdunensis ad Narbonensem pertinuisse existimemus, quoniam ipsum Lugdunum prope Narbonensem situm est, necessario iaciendum erit, ut hanc urbem, ex qua nomen habebat univor8a provincia, ex ea oXemptam alienisque

finibus adiectam fuisse putemus. Illud quidem quod de Vionnensi narratur, tacito intelligitur, quod Ammianus quia sua aetate propriam Viennensis proVinciam esse videbat, adiecit, sed de Lugdunensi fieri non poterit quin errorem aliquem in eius Verbis inesse statuamus. Quem tamen orrorem iniuste hercle faciat, Ammiano qui ipsi tribuat, homini et peritissimo et hoc maxime loco id agenti, ut veterem provinciarum Galliearum divisionem explicet; qua in explicatione quam sit et diligens et vetustatis peritus, vel illud documento est, quod alterum ex praesulibus Aquitanis univerais praefuisse ait, nimirum illos quattuordecim significans populos inter Garumnam et Ligerim habitantes, quos Strabo IV, 2 ab Augusto narrat ad Aquitaniam esse adiectos. Ao sui quidem temporis provincim accurate Sane persequitur, ut in Augusti nobilissimo instituto eum turpiter erra8se credere nequeam. Quare librario-Diuiti os by Gorale

SEARCH

MENU NAVIGATION