Augusti Wilhelmi Zumptii Studia romana, sive De selectis antiquitatum romanarum capitibus commentationes quattuor

발행: 1859년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

De Gallia RomKnorum provincia

o ρεων καt robς αλλομ δαρδάγους ἐποχοευ. Duae in his discornuntur L. Domitii expeditiones, duae provinciae, quarum in priore cum csset, et Albim transiit et feliciter pugnavit, in

altera cum Cheruscorum exules reducere vellet, Rhenum transgressus parum prospere rem ge8sit. Nam unius sterte provinciae e88e non po88unt, quae R Dione narrantur, qui eum dicit eum quo temporc populis ad IAtrum imperaret, cum Hermunduris soliciter pugnasse, haud dubie aliam esse signiscat illam provinciam, quae ad Istrum erat, aliam, ex qua Rhenum traiecit. Triumphum autem certe L. Domitius in in provincia adeptus est, in qua bene rem gesserat, i. o. in priore. Sed quae tandem erat 3 Tres Omnino tune erant ad Ιεtrum provinciae, Moesia, Illyricum, Lugdunensis Gallia, haec quidem

secundum ea, quae Aupra a nobis eXpO8ita sunt, nuper admodum Raetia subiecta tam late propagata. Iain duae illae certe dici nequcunt; ex quibus et per ignotas prorsus gentes iter erat ad Albim et qui profectus osset, vix diceretur Germanicum bellum gessisse. Νoque afferri debet exemplum Drusi, quem Tac. Annal. II, 44 in Illyricum ait missum esse, ut Sue-vis Opem contra Cheruscos postulantibus auxilium ferret. Neque enim intrare Germaniam iubebatur, sed provincias Romanas, si quem barbari impetum sacerent, tueri, cf. ΙΙ, 62 sq. et tamen Galliae potius quam Illyrico essot praesectus, nisi Tiborius, qui Germanicum modo ex Galliis revoca88et, earum provinciarum quietem satis tutam esse significnro voluisset. Ceteri autem Romanorum imperatores, qui ad Albim penetrarunt, a Rheno Omnes prosecti sunt, ut paulo post Tiberius Vellei. ΙΙ, 106), ut Domitium unum ab Istro exisse credi nequeat. Relinquitur igitur Lugdunensis Gallia, cui L. Domitius praefuerit, quam qui negant usquo ad fontos Rheni et Danubium pertinuisse, quae Dio tradit, nullo modo explicare poterunt. Nunc insigne hine existet argumentum, quo et quae Strabo do finibus provinciarum Gallicarum docet et quae ipsi Diqitigod by Cooste

132쪽

De Gallia Romanorum provincia.

supra do tempore, quod apud Plinium illustretur, disputavimus, confirmentur. Sod quando L. Domitius Galliis praefuit 3 Olim Pighius Annal. III p. 523 putabat anno 12 a. Chr. eum in Germania hellum gessisse, quo tempore Dru8um, privignum Augusti, Galliis praefuisse intelleximus. Nulla prorsus Praesidum Galliae lacuna relinquitur nisi haec quae fuit postquam

Tiberius Rhodum concessit, cum Augu8tus propinquorum Suorum subsidio Orbatus eos, quos remotius propinquitatis Vinculum teneret vel quorum fidem plane spectatam haberet, maximis exercitibus praeficere coepit. Pervenit igitur in Lugdunensem Galliam L. Domitius anno sero G a. Chr. exeunte mansitque ad annum 2 a. Chr. , tum Belgicam accepit, in qua provincia pontes longos, quos Tae. Annal. I, 63 commemorat, munivit, mansitque ad annum 2 p. Chr.; hie enim annus in fragmentobiorelliano succedit iis, quae de Domitio narrantur. Secutus autem est L. Domitium sine dubio C. Sontius

Saturninus, is, de quo comment. ΙΙ p. 84 et 122 disputavimus. Etenim fuisse cum in Germania testantur et Vellei. ΙΙ, 105 oti tu et Dio LV, 28, ad eundemque fragmentum titidi Tiburtini pertinere demonstravimus. Sed qua potestate suerit quaeritur; certe enim parum proprie loquitur Dio l. l. , qui eum Γερμα-vtας αρχovτα appellat ; nam nulla imperante Augusto provincia Germania fuit, neque quod Volteius priore loco habet: Tiberius cum) in iis quae minoris erunt discriminis, Sentium Saturniniam, qui tum legatus patris eius in Germania erat, praefecisset, quomodocunque scribendum esse puribimus, ita licebit interpretari, ut ab illo quoquo Germaniam provinciam dici sexistimemus. Nihil hic quidem dicit, nisi hoc, Saturninum et

togatum Augusti fuisse et in Germania esse Versatum nc hellum gessisse. At ambigitur in iis ipsis verbis, utrum esse Oporteat qui tum - erat, in quibus erat pro eo, quod codex et editio princeps inuerat habent, seribitur, an qui iam - fuerat, in quibus iam mutatum est ex eo quod apud eoadem testes est tiam. Hoc significat Saturninum antea Augusti. postquam

Τiberius advenit, huius Iogatum fuisse, illud mansisso ei veterem potestatem etiam sub Tiberii imperio, ut ros ad quaestionem de Tiberii potestate redeat. Nimirum Tiberius cum

133쪽

D. Gallia Rommorum provincia.

anno 2 p. Chr. in urbem redisset, triennium remotus ab republica tamquam privatus vixit Suet. Tib. c. ib), tum extinctis C. et L. Caosaribus anno 4 adoptatus ab Augusto et confestim in Gallias contra Germanos missus egi. De pote8tate ei permissa taceut auctores nec tribunicia potestas, quam ei dolatam osse constat, ad imperium militare valuit; proconsularis autem potestas ot anno demum i 3 p. Chr. lego consulari

data est Veli. II, 12l; Suet. Tib. c. 21). Sed iam antequamRdOPtatus sest, eum supra ostendimus non uni alicui Galliarum provinciae, sed omnibus coniunctim praefuisse, quare fieri non potest , ut tunc eum honore atque dignitate auctum minore imporio fuisse eoque, quod a patre ipso accipere poterat, Carui8se existimemus. Apertoque documento est, quod Dio l. l. nnrrat, cum Saturnino Ornamenta triumphalia decernerentur, simul et Augusto et Tiberio imperatoris nomen e88e partum. item illud, quod Tiberius paran8 anno 6 p. Chr. irruptionem in Germaniam cum Pannoniorum et Delmatarum cognovisset seditionem, subito copias convertit, Vellei. II, l08; Dio LV, 28 nullo novo imperio auctus, ut ci non Galliarum modo, verum etiam Illyrici, sortasse etiam vicinarum provinciarum imperium datum esse censeam. Quod si non habuit, antequam seditio eXarsit, corto paulo po8t accopit, ut unius summo ductu bellum gereretur. At fuerant tamen legati Augusti eodem tempore, ne alios commemorem, M. Valerius. Μessalinus, cos. anni 3 a. Chr. , qui τῆς Δαλμα itας καὶ lietvvovtας αρη uv dicitur ab

Dione LV, 29 et pracpositus Illyrico a Vellei. II, 112, A. Caecina Severus, cos. anni 9 a. Chr. , qui Μυσιας αγχων a Dione l. l. appellatur, C. Vibius Postumus, cos. 5 P. Chr. , quem Veli. II, is si praepositum Delmatiae nominat, alii. Omnino igitur parem tunc Tiberius potestatem videtur habuisso a

postea Germanicus, eum in Syriam mitteretur, cui cum omnes provinciae transmarinae permissae essent, suo8 tamen rectores

habuorunt Syria et Asia et Bithynia et Galatia, et paulo ant C. Caosar, Augusti filius, cum ad Parthos reprimendos in Armeniam proficisceretur cf. Comment. II p. l02ὶ. Quae cum ita sint, et apud Velleium, quod olim dixi, teneo, scribendum

e88e qui tum legatus patris eius in Germania erat ot Sentium Diuitirso by Corale

134쪽

Do Gallia Romanorum provineta.

Saturninum cum legatus Augusti in Galliam Bolgicam nam hule eum praefui88e quae Velleius narrat , Ostendunt) missus

PBaet, mansi8Se cum eadem poteState statuo usque ad annum 6

P. Chr. , quo P. Quinctilius Varus ei successit. Quamquam otiam qui Lugdunensi provinciae praefuit, coniectura non certa illa quidem, sed quae tamen a probabilitate non abhorreat,vido tur posse inveniri. Etenim Vellei. II. 1lsi, quo loco adulandi causa aetatis suae egregios viros laudat, C. Vibium Postumum, de quo diximus, affert, L. Passienum Rufum, eos. anni i a. Chr., Cossumque Lentulum de quo es. Comment. IIp. fil), qui Africae proconsules fuerant, L. Apronium, quem ait Delmatico bello excelluisso, A. Licinium Norvam Silianum, quem cum patriae dignitati aequatus esset, maiori spei immatura morte praereptum esse queritur, denique L. Aelium Lamiam, de quo haec habet: δε rem et Aelius Lamia vir anti-δε-sseni moris et priscam gravitutem semper humanitate temperans, in Germania Illyri ορυμ et mox in serica splendidissimis functus ministeriis non merito, sed muteria adipiscendi triumphalia de

flectus est. Ex his L. Apronium et A. Licinium facile erodosuisso Tiberii legatos, praesertim cum hic ita prope nominetura Dion. LVI, II, ac cum essent in hac legatione consulatu ornati sunt, ille Cal. Iul. anni 8 p. Chr. M. Furio Camillo suffoctus, hic Cal. Ian. anni 7 p. Chr. Sed his longe vetustior consularis erat L. Aelius; fuerat enim anno 3 p. Chr., quattuor annis etiam ante M. Aemilium Lepidum, legatum Tiberii Veli. II, 1li Eq.), cuius tamen causa erat singulariS, quia per Scriboniam usfinitatem quandam cum Augusto habebat. Quodsi L. Aelius legatus Augusti, non Tiberii erat, quoniam Belgica a Sentio Saturnino, Illyricum a M. Valerio

et C. Vibio Postumo occupatur, necesse est tenuerit Lugdunensem Galliam, cui dum praeest, accidere lacile potuit, ut et Optime mereretur magnainque rei militaris scientiam non modo in Germania verum etiam conflato bello Pannonico in Illyrico ostonderet, et occasione triumphi adipiscendi careret. Quamquam coniectura sane haec est, quae utrum Vera sit an salsa, ad summam disputationem non multum interest.

Successisse autem C. Sentio in Gallia Belgica constat P.

135쪽

Do Gallia Romanorum provinCiR.

Quinctilium Varum anno fi p. Chr. , ut videtur; hoc enim

postremum dece8gor eius commemoratur. De Varo quae notagunt, explicavimus in Comment. II p. 85, ex quibus illa duo

nune asserimus, et Veter m eum fuisse consularem minimaque provincia Syria functum et coniunctum cum domo imperatoria, ut non Sine magna quadam cautione Augustus tanti exercitus Curum manda88e videatur. Cuius quam tristis anno 9 p. Chr.exitus suerit, notum est; sed cum praeses ipse Occidisset, reliquia8 exercitus finesque ipsarum Galliarum tutatus est L. Nonius Asprenas, qui avunculi sui Vari togatus duas legiones

ducebat Veli. II, 120; Dio LVI, 22j. Atque ita extra tus

est ille annus vacua praosido Gallia Belgica. Nam insequenti demum anno Tiberius eum supplemento militum ab Augusto mi8sul advenit, eodem imperio ornatus quo antea, sed ita tamen diverso, quod Augustus ipse nullos tunc suos legatos in Galliis vidotur habuisse: nulli certe commemorantur neque eos si ulli fuissent Velleium existimo praetermissurum sui AAesilentio. At comitabatur eiun Gormanicus, quem Dio LVI, 2btuno pro congule imperium habuisse ait, quamquam praeturam

nondum gesserat sibid. c. 2 63, unde eundem, cum anno T item praeter Tiberium in ipsa quaestura in Delmatiam mitteretur Dio LV, 3l , nullo maiore imperio praeditum sui sae colligemus. Sed illa proconsularis potestas qualis tandem erat 3 Certe non ea, quam paulo post Tiberius Augusto ipsi aequalem ex Sconsulto accepit, sed haec opinor, similis ei, quam et in Galliis et in Asia Syriaquo postea habuit, ut in imperatoriis provinciis, si qui essent Augusti legati, plus posset quam hi, in senatoriis plus quam qui a sonatu missi praeessent. Aequavit igitur Augustus Germanicum Tiberio, nisi quod huius imperium fortasse ad plures provincias pertinebat: hoc certe officere volebat, ut Tiberius, cuius inritati minus fidem habebat, pari Germanici potestato codrcoretur: illi autem non in imperatoriis modo provinciis, sed in Narbonensi quoque Gallia, quae tunc senatus erni, Summum imperium fuisse ostendit, quod Veli. II, 121 eum dissensiones Viennensis coloniae compOguisse narrat. Nemo igitur privatus homo per biennium illud, quod Tiberius post eladem Varianam in Gallia commoratus est, ibi legatus Dissiligod by Cooste

136쪽

De Gallia ROmnnorum provin in.

Augusti erat, nee magis anno 12 p. Chr. , quo et Germanteus consulatum Romae p regit et Tiberius Ox Pannoniis Delmatisque triumphavit. Quid enim attinebat in unum annum Gallias legatis tradere, quas et absentibus Tiberio et Germanico, cum nullua tunc a barbaris motus esset, satis recte ab eorum legatis obtineri sciret et proxime totas Gorrnanico tradere constituisset Νimirum exacto consulatu Germanicum anno 13 p. Chr. in Gallias missum esse Ox cortissimo Suetonii Calig. o. 8 testimonio constat. Illo enim anno Augustus cum ip8e imperium quintum in docem annos suscepisset, I iberium, quem iam antea tribunicia potestate ot proconsulari imperio et earum, quas ipso haboret, et sonatoriarum provinciarum Omurat, Supra Germanici potestatem platum sibi ipsi prorsus aequavit. IIoc

est, quod Τae. Annal. I, 3 ait Tiborium collegam imperii

Msumptum e88Θ, et Suet. Tib. c. 2s ac non multo post lege per conmus in a. res provincias cum augusto communiter administraret, et plenissimo Veli. ΙΙ, l2l et senatus populusqu/ Romanus, Postvlunte Patre eius, ut aequum ei itis in Omnibus yro. vinciis eaereuibusqtie esset quam erat ipsi, decreto complexus esset.

Longe haeo poteatas superior erat atque et Tiberius antea habuerat et Germanicus accepit. Hic enim etsi plus valebat quam qui cuique provinciae vel a senatu vel ab imperatore missus praeerat, non minu8 tamen ipse erat imperatoris legatus, mandata ab eo accipiebat, denique ei parebat. At Tiborius deinceps, quia collega imperii orat, communiter cum Augusto mandata dabat quique exercitibus praeerant, iam legati Augusti et Tiborii rite appellabantur, nec si qui ita dicuntur, necesse est etiam post mortem Augusti provincias tenuerint, sed ipso anno la hoc legitimum eorum erat nomen. Quare C. Ummidiuin Quadratum, qui apud Mommsen. Insor. Nea'. n. 4234 quaestor divi Augusti si Ti. Caesaris Aug. appellatur, non necesse est anno l4 quaesturam gessisse, sed recte etiamsi anno la tantum gessisset, da appellaretur. Prorsuη enim simile est Ι . Dolabellae exemplum, quod supra p. 114 allatum est. Qua ratione cum Augustus Tiberium secum ipso exaequasset, eidem Germanicum opposuit, id quod significat Tae. Annal. I, 3, ut, etiamsi aliunde de anno, quo hic Galliis

137쪽

De Gallia Romanorum provincia.

PPRPPsse coepit, non constaret, ex tempore, quo Tiberius in consortion in imporii rocopius Ost, Ceria coniectura posset fieri.

Sed iam ipsum hoc Germanici imperium quale fuerit describendum est. Do eo brevitor summamque rem speetuns Tacitus Annal. Ι, s ait: . t herculo Germanicum Druso ortum Octonpud Ithenum legionibus imposuit Augustus, , similiterque

Sueton. Cal. c. t eum missum ad exercitum in Germanium

dicit os. Voll. II, 123 et l25), quocum sero consentiens DioLVII, 3 praesulom Gormaniae appellat. Sed accuratior longe notitia ex iis peti potest, quae Tac. Annal. I, 3l post mortein

Augusti apud Oxorcitus Germani COR gesta esse narrat, cuin nondum quicquam ex iis, quae Augustu8 instituerat, mutatum erat. Duo, inquit, apti l ripam Rheni exercitus erunt: cui nomen superiori, sub C. Silio DAalo; inineriorem A. Caecinia curabat.

Regimen summae rei penes Germanicum, agendo Gulliurum cen-stii tum intentum. II ine discimus minus recto ab Dione Germanicum dici Gormaniae praesidem; regebat enim non modo exercitus Germanis Oppositos, sed etiam Galliam, cuius consuingendo intentus erat, eum nuntius do morte Augusti advenit. Nec probabilo est, cum Plinius ac Strabo nulla Germaniae provinciae mentione saeta quattuor Galliarum provincias ab Augusto institutas esse reserant, ipsis extremis eiusdem anni Auliam divisionem esse coeptam, cuius commemorationem Strabo certe omittere non potuit. Sed nominabat Dio quod in omni Germanici potestato longe praecipuum orat, itemque Tacitus, cum logionibus eum praesuisse scribit, unde nemo tam imperitus aut rerum Rut 8 riptorum Romanorum erit, qui legiones tantum, non etiam provincias ub eo rectas esse colligere velit. Quis enim, si imperium spectaret ac quantum quisque in republica posset intueretur, ullo tuno in numero haberet provincias inermes 3 quae praeda potius erant ac praemium belli quam ullum in bello momentum asserebant. Itaque cum omne8 provinciae pro numero legionum, quas habent, censentur, tum Tacitus, quod longe erat in Germanici potestate innximum, legionum octo regimen, id unum commemorat Dioque, quod ad limitem Germaniao collocatae erant legiones, Germaniam eius Provinciam appellat. Quamquam praeter legiones etiam

138쪽

De Gallia Romanorum provinciR.

populos pnmisso significat Tacitus, eum ait consum Galliarum ab eo esse actum. It pinque habet c. 33 interea Germanico per Gallias, tit diamtis, census accipienti excessisse Augustum κrtur et c. at Sequanos proximos et Boiorum civitates insecta estis tΤi Hi adigit; c. 39 Germanicus apud aram Vbio-rtim esse narratur et c. 4l ad Treviros mittere uxorem atqueliboros et e. 43 Belgas dicuntur auxilium adversus Germanos obtulisse, tum c. 44 veteranos in Raetiam mittit, c. 45 ad locum cui Vetera nomen est, proficiscitur. multuquo nita reseruntur, und Belgicam Galliam, quae ex Augusti divisione erat, Gormanico paruisse colligamus. CL etiam Suet. Calig. c. 8. Quae tamen sola si in eius imporio fuisset, vix Tacitus Gallias dixisset, unde necessario otiam Lugdunensi Galliae oum imperasse intelligemus. Atque idem alio quodam modo potpst coniici. Tacitus enim eum narrat, postquam de Augusti morte comperit, Sequar OA proximos et Belgarum ei vitatos in verbα Tiberii adegisse. Ubi igitur erat Germanicus, cum nuntius do morio Augusti afferretur 3 Non fuisso apud in soriorem exercitum Tacitus paulo post ostendit, audita eum seditione eo proseotum egSe roserens; nec magis erat apud superiorem, quem deinde compressa interim in serioris seditione

adiit e. 37 . Quis igitur ille locus erat Sequanis propinquus,

quo Germanicua, dum census Galliarum agit, versabatur 3 Lugdunensis, opinor, colonia, in qua etiam Augustum, eum Gallias componeret, Eaope versari consuevictae Eupra ostendimus. Lugdunensem igitur Galliam non minus Germanicusten bat quam Belgicam. sed, ut existimo, etiam Aquitiiniam, quae nigi Galliarum nomines comprehenderetur, addere aliquid

debuisso videtur Tacitus. Quare totas Gallias Germanici imperio paruisse censeo. Nam quod Tacitus I, Tl ad supplenda exercitus damna certasse ait Gallias, Hispanias, Italiam, quod

cuique Promptum e88et. Rrma, equOS, Rurum offerente8, non

Puto pro argumento esse posse, ut in illis quoque provinciis aliquid si imperii fuisse arbitremur, quarum provinciarum quod studiis laudatis dona non accepit, ea ipga de Causa videtur fecisse, ne fines imperii sui egredi existimaretur. Etenim Galliarum quidem, in quibus legitimam potestatem habebat,

139쪽

De Gallia Romanorum provin ia.

donis eum san usum esse ostendit ipse Tacitus Annal. II. L. Veruntamon quaeritur ptiam quale Galliarum imperium Gormanicus habuerit; siquidem et alios Augusti propinquos vidimus et Germanicum ipsum postea Solinus ita praesuisse prOVinciis, ut praeter eos essent legati Augusti subiecti tamen illorum summae quasi potestati: contra Tiberium ita intolleximus Galliis imperasse, ut ipse quos Vellet rebus gerendia praefi oret suisque tantum legatis uteretur. Ex utro igitur gener tune erat Germanici. imperium 3 Num praeter eum Augusti et Tiberii togati singulis Galliarum provinciis praeerant 3 Iam per se ipsum quidem parum hoc vidoatur osa probabile; nam Augustus certe, qui eum Tiberio opponere Volebat. potentiam eius prorsus infregisset, si alios ei suos legatos addidissol, nec ipsi quibus uti vellot eligere permisisset. Sed certiora ex iis quae Tacitus narrat, colliguntur. Etenimo. 3l sic habet: duo apud ripam Rheni exercitus erunt: cui nomen superiori, sub C. Silio legato. λ riorem A. Caecina cω-rabat. Hos per ipgam, qua erant dignitate, sane facile existimabimus iugatos fuisse Augusti ut Tiberii in Belgica st Lugdunonsi; nam C. Silius, filius consulis anni 3 p. Chr., conεulatum gesserat Cal. Ian. anni 13 p. Chr. , A. Caecina long etiam vetustior erat consularis, quippe qui iam anno 9 a. Chr. propter bellum Pannonicum egregie gestum cum Druso consulatum accepisset Cal. Iuliis loco T. Quinctii Crispini Sulpiciant. Sed ita iis legatis usus est Gormanicus, ut eos non ipsius, sed Tiberii fuisse sibique proprium imperium habuisso nemo credat. Nam primum Caecina duas legiones iubetur in hiberna ducere I, 37 , tum in ipsa expeditione anno 14 sus-oepta expeditas tantum cohortes habet nec ullam legionum partem.- At ingequenti. anno quattuor legionea ducit, reliquum exercitum ipse Germanicus, I, 563 ut C. Silius in Gallia sine exercitu relictus esse videatur; deinde in altera expedition Caecina etsi etiam logionibus aliquando praeest I, 63), tamen modo expeditam tantum manum ducit I, 6 l), modo cohortos alias I, 60ὶ. Denique anno 16 C. Siliuε et A. Caecina primum classi fabricandae praeponuntur Π, si), tum Silius cum expedita manu in Chattos irrumpit II, T) et auctumno cum

140쪽

Do Gallia Romanorum provincia. 129

magno numero copiarum rursus Chattos vastat II, 25 . Undo C. Silium et A. Caocinam, quos Tacitus est octo legionibus Germanicis praefuisse, cum, prout iuberet Germanicus, modo hoc modo illud administrarent, modo pluribus modo paucioribus copiis praeessent, intelligimus non Augusti ot Tiberii,sod ipsius Germanici fuisse togatos idquo in Silio infra otiam alio certissimo argumento demonstrabimus. Erant igitur prorsus eodem loco quo L. Apronius, qui conaul non minus suerat anno 8 p. Chr. , quo Germanicus item ad varia negotia usus eSt I, 56), ac tribus his consularibus eius legatis ornamenta triumphalia decreta sunt I, 72). Reliqui legati erant praetorii,

P. Vitellius I, 20) et C. Antius II, 6 et L. Seius Tubero

II, 20 , quem propterea Tiberius sibi ipsi in consulatu suffecit anno 18 p. Chr. , cuius nomen dubito an libr. II, 6 in corrupto illo vocabulo Anteius, quod vulgo legitur, lateat. Sexigitur legatis utebatur Gormanicus praetor legionum quidem legatos, ex quibus C. Caetronius nominatur I, 44, ac quamquam tres ex iis erant consulares summa dignitate militarique fama, nemo tamen ab imperatore aecepta potestate Suum EXercitum habebat. Iam igitur sapientia Augusti apparet, qui cum Tiberium coercendum esse putaret, Germanico validissimas legiones et peritissimos duces et opulentissimas provincias tradidit; apparot etiam paulo post Germanico, cum in Asiam Syriamque mitteretuP, ademptam esse magnam potentiae Pur tem nec redditum quod in Galliis habuerat. Nam iuxta eum Cn. Pisonem Syriae missum ab Tiberio ipgo praefuisse constat Tac. Annal. II, 43), nec quod transmarinae senatus p Vineiae eius summo imperio mandabantur, etsi magnam speciem habebat, tantundem Verae potentiae asserebat. Rediit autem Germanicus ex universas Galliae imperio anno l7 p. Chr. triumphavitque a. d. VII Cal. Iun. Tac. Annal. II, 4 l . Quis ot successerit, solet ignorari nec Tacitus, qui bella et civiles actiones referre mallet, commemorare OPerae pretium duxit, qui si nostrae potius utilitati, quam arti iucunditatique consulere voluisget, commemorare debuit. Quid enim existimamus socisse Tiberium 3 Nolebat ille amplius bellum geri vel, si essent utique barbarorum impetus repellendi,

SEARCH

MENU NAVIGATION