장음표시 사용
71쪽
M De Gallia Romanorum provincia.
Antonius bellum gessit in Gallia, num Catilina in eam invaserat ΤMinimo vero. Sed Catilina quidem circa Faesulas haerebat,
modo ad urbem, modo in Galli am veraus castra movebat Sall. Cat. 56), tandem in agro Pistoriensi consedit, in quo extrema pugna nccidit. Nunquam igitur nec Catilina eam quae Gallia Cisalpina putatur esse, attigit nec Antonius, ut appareat, C. Antonium, cui Galliam communiter cum Cicerone decretam esse docuimus, in Italia tamen ipsa habuisse imperium rationemque eius regionis, qualem niate L. Sullae aetatem suisse ostendimus, non e8Se mutatam post eum. Veruntamen ne quis hoc quod do Galliae Italiaeque finibus prorsus confusis disputavimus, in eo tantum, qui ipsum consulatum gereret. accidere potuisse opinetur, accedit tertia res, quam supra ex Dionis verbis effecimus. Etenim deposuit Cicero quam cum Antonio communicarat provinciam Plui. Cic. 12; Cic. Phil. XI, 10 , eamque
Metello praetori decernendum curavit. Idem sacpe antea alii fecerant, illud unum minus fuerit usitatum, quod ipse ubi de ea re gloriatur, solet addere, quod instructam Ornatamque deposuit. Quamquam tale etiam exemplum in L. Licinio Lucullo,
qui Sardinium repudiavit, reperio Dio XXXVI, 40). Causa
autem qua movebatur cum illa erat, quae ab Dione affertur, quae in ipsius urbiB securitate pOSita erat, tum aliae quaedam
Interiores, qua8 praeclare significat in epistola ad Q. Metolium, eua Imperium suum cessit, scripta epist. IV, 2): Ego si h
dicam me tua causa praetermisisse provincium, tibi ipse levior videar esse; meae enim rationes Da tulerunt atque eius mei consitir maiorem in dies singulos Mucium voluptatemque culo. IIIud dico me, ut primum in contione provinciam deposuerim, statim quemadmodum eam tibi truderem cogitare coepisse. Illudico de sortitione vestra; tantiam te sumicari volo, nihil in ea re
Per collegam meum me insciente esse iactum. Intelligimus igitur ex certissimo testimonio verum esse quod Dio significat Metellum non In agrum modo Picenum, sed 4n ipsam provinciam Galliam Cisalpinam missum osse proconsulari imperio eodeinque exercitu, qui Ciceroni decretus erat, instructum. Sed in
bello tamen Catilinario Metellus ipsam Galliam non magis attigit quam Antonius; obsidebat enim viam, qua ex Italia in
72쪽
Da Gallia Romanorum provincia.
Galliam ibatur Sall. Cat. c. 58), ut rursus oum, qui Galliam provinciam accepisset, in Italia rem gessisse videamus. At, inquiat aliquis, factum hoc sit in bello Catilinario, ut iis qui
Galliam obtinerent, senatus fines provinciae suae excedere vicinamque Galliam tueri permitteret, sed ut semper Gallia cum Italia coniuncta osse conguorit non sequitur. Neque id vellom goqui, nisi et aliis argumentis et temporum quae ante L. Sullam suorunt similitudine movoror. Quamquam saetamus Galliao fines fuisse eos, quos Vulgo putant, nonne ad duos imperatores, quibus Galliam commissam esse diximus, imprimis adiungendus erat tertius, qui proprie Italiam seditione ac multiplici tumultu perturbatam tueretur 3 At neminem constat imperio esse Ornatum praeter C. Antonium ot Q. Metellum. Atque haec quidem de eo anno dicenda strant, cuius copiosior ac certior memoria eXtat. Superest autem, antequam Galliam Cisalpinam eam quam proprie appellamus provinciam laetam esse sumus demonStraturi, triennium, cuius primo anno consules fuerunt D. Iunius Silanus et L. Licinius Murena.
Eorum hic iam ex praetura anno 65 gesta Galliam Narbonensem habuerat Cic. p. Mur. 20 et 4l , quam etiam anno 63 cum consulatum petebat, per Gaium sint rem obtinuit Cic. p. Mur. 4s; Sall. Cat. 42), sed post consulatum ita non Ommemoratur, ut eum existimare debeamus, cum deponendae provincias nullam causam haberet, eam, quae minima negotia
exhiberot, i. e. Italiam Galliamque obtinuisse. Accedit, quod collega eius D. Silanus et provinciae ot triumphi cupiditate ardebat excusabatque facile eam cupiditatem, quod ex praetura, quam item anno 65 videtur gessisse, nullam maiorem provinciam rexerat. Itaque a Cicerone in Pis. c. 26 inter eos nominatur, qui triumphandi cupiditato inconsi provinciam flagitarint, quam certe non minus assecutus est quam reliqui quos
Cicero assert. Sed quam tandem habuit 3 Pighius quidem Annal. III p. 341 cum huius anni consulibus Illyricum et
Bithyniam decretam atque earum alterutram Silano obtigisse een Suisset, recto emendatur a BOrghesio in Annal. inst. archaeOl.
anni 1849 p. 66 ; nam Bithyniam tunc paruisse ait illi C. Papirio Carboni, cuius causam Dio XXXVI, 23 narrat, quem
73쪽
ex nummis ei provinciae per biennium praemisso discimus Echhel. Doctr. numin. II p. 369ὶ, quare de Illyrico solo crodondum esse putabat. Quod nos, qui usque ad imperatorem Augustum
nullam propriam provinciam Illyricum fuisse intollexerimus Comment. epigraph. II p. 22lὶ, non accipiemus. Sed quam provineiam habebat Silanus y Νam Siciliae anno sit praefuisse scimus C. Vergilium, Hispaniam ulteriorem tonobat C. Iulius Caesar, Africam Q. Pompeius Rusus, Macedoniam C. Antonius, Asiam Q. Cicero, Galliam Narbonensem C. Pomptinius; eas
autem prOVincias, quas per orientem modo Cn. Pompeius pacarat legibusque novis constituerat, non probabilius est tunc denuo consulari viro atque exercitui osse traditas quam Sardiniam aut Cyrenas, quas qui rexerint nescimus. Ita una relinquitur Hispania citerior, quae et saepe consularis eSSesolebat et facilem triumphi materiem praebebat. Atque eius rei adeo quaedam, quamvis obscura, superest memoria. Quid enim significant quas Sexti Rufi breviarium c. 5 habet: Re-bollantes Lusitanos in Hispania per Decimum tirutum obtinuimus et usque Gades ad Ocetinum mare pervenimus undo Brutus ille anno l36 a. Chr. triumphavit). Postea ad Hispanos tumultuantes Decimus Iunius Silanus cum exercitu missus eos vicit'
Quem locum cur ad hunc consulem referre noluerit Borghesius, non intelligo, qui cum alio referret, novum aliquem D. Iunium Silanum incertae et aetatis et originis excogitare coactu8 est, cuius nulla alia extat memoria. Successerunt anno 6l M. Pupius
Ρiso Ciapurnianus et M. Valerius Messala Niger consules. De quorum provinciis cum nihil tradatur, nec Pighium Annal. IIIp. 349 roeto iis Illyricum et Bithyniam assignasae video, de
quibus modo diximus, nec utrumque aut nullam omnino eX- ternam provinciam aut duas externas accepisse iudico, sed, quod superioribus annis moris fuerat, ut unus Italiam haberet, alter externam provinciam, idem hoc anno lactum esse existimo.
In Italia autem mansisse censeo M. Valerium, quippe quem anno ba sciamus cum P. Servilio Isaurico censura functum esse, qui honos saepius iis, qui civili laude contenti bellicosis provinciis abstinuissent, dari solebat. De collega autem eius Cic. ad Att. I, 16, ου sic scribit: Pisonem consulem nulla in Diuitiam by Cooste
74쪽
Dε Gallia Romanorum provincia.
re consistere tinguam sum passus: desponsum homini tum Syriam
ademi. Quid hoc est desponsam ei fuisse Syriam 8 Logo Sempronia consulibus antequam designarentur, provinciae docernebantur, quare quod Cicero Pisoni ademit, ademit anno 6l, postquam Piso iam aliam provinciam anno 62 decretam tenebat. Nam si ademisset Syriam antequam Piso de8ignatu8 est, non ipsi, sed omnino consulibus futuris eripuisset. Iam Syria anno 62 medio, quo temporo consulibus provinciae decernendae erant,
quia tummaxime a Pompeio componebatur, nondum omnino
in doliberationem venire potuit. Sed anno fit cum Pompeius Cal. Oct. triumphum egerit ac sine dubio aliquanto ante relicta provincia in Italiam advenerit, poterat rectissime deliberari, an in Syriam rector esset mittendu8. Tum Piso agerct coepit, ut sibi pro ea, quam habebat, provincia Syria traderetur, cuius cupiditatem Cicero gratificans, opinor, Cn. Pompeio, qui non ita videri vellet Syriam pacasse, ut denuo consulari eXercitu Opus esset ac scimus Pompeio praetorem successisse) elusit dicendo, antequam Pompeius redisset institutaque sua senatui Probasset, non Oportero de Syria statui. Ita depulsus Piso in ea quam initio acceperat provincia permansit. Sed quae tandem ea erat 3 Cilicia, Opinor, quae una tunc ex maioribus vacabat. Nam Hispaniam iam antea Piso ex praetura habuerat atque inde triumpharat: ulteriorem C. CaesRr usque ad medium
annum 60, cum non eXpectato successore rediit, tenebat, citeriorem anno 59 P. Cornelio Spintheri obvenisse scimus. Mansisge autem Pisonem censeo in Cilicia certe usque ad annum 58; nam anno 59 quos contemptim commemorat Cicero
ad Q. D. I, 2, 2, 7 Ciliciae et Syriae rectores, ex iis hunc fuisse scimus L. Μarcium Philippum, illo quis esse possit
Praeter hunc Pisonem, cum quo Cicero non leves inimicitias inierat, non reperio. Restat ultimus annus antequam Gallia Cisalpina in suae provinciase formam redacta est, quo L. Afranius et Q. Caecilius Metellus Celer congulatum ge8serunt, qui normam a nobis propositam prorsus confirmant. Quibus quae provinciae antequam designarentur, ex lege Sempronia decretae Sint nescitur, sed postquam magistratum inierunt cum bellum a Gallis excitari videretur, senatus consules duas Gallias sor-Diuiti oste
75쪽
D. Gallia Romanorum provincia.
tiri iussit Cic. ad Att. I, 193, quas proxime ita sortiti sunt, ut Metello Narbonensis provincia, Asranio Cisalpina cum Itiata eveniret. Hoc enim aperte indieat Cicero ad Att. I, 20 sio
scribens: Metellus tuus est egregius conmi. Unum re rehendo, quod otium nuntiori e Gallia non magno opere gaudet. Cuit,
credo, triumphare, unde videmus medio quod intor 19 et 20 epistolam intercessit tempore sortitionem illam esse iactam. Atquo etiam alia de Metelli provincia mentio superest. Etenim Plinius nat. liist. II, 67, 170 sic tradit: Idem Nepos de septentrionali circviitia tradit Q. Metello Celeri, L. Ainranii in consulatu collegae, sed tum Galliae proconsuli Indos a rege Stimorum dono datos, qui ex India commercii causa navigantes sempestatistis essent in Germaniam abrepti. Cf. Pompon. Mel. III, 5, iisdem prope Verbis eandem rem narrans. Quibus locis Galliam non esse Cisalpinam, sed necessario Transalpinam Suevorum regis mentio ostendit, qui quicquid Romanis misit, sino dubio proximae provinciae proconsuli misit. At enim negant hoc cum alii tum Drumannus hist. Rom. Vol. V p. 28 dioiquo putat Galliam Cisalpinam atque illam provinciam, quam Q. Metellus ex praetura habuit, cum Μ. Cicero ei Italiam, quam ipse deposuerat, decernendam curavit. Cuius opinionis hanc praecipue causam affert, quod Dio XXXVII, 50 eum ex consulatu provinciam habuisse neget. Verum ille hoc quidem non negat; Aed narrat, cum Q. Metellus consul L. Flavio tribuno plebis legem agrariam de Pompeianorum militum commodis serenti es. Comment. epigraph. Vol. Ι p. 274, resisteret,
hunc minatum esse, se non paSaurum esse Metellum in provinciam sorte acceptam proficisci, quo facto consulem non invitum in urbe remansisse ouκουν Ουο' αυλς απειλησαν it et ii
Φλαουι ρ μηδὲ etο εθυος, ὀ ἐπεκεκλήρωτο, latiτρ eiv αὐτ ν, εἰ μὴ ΟυIχωρηοαtav oi ὀtαvoμοθε Οαι, ἐξελθεῖν, υπεῖξεν, αλλὰ καὶ παυu ασμεvoc ἐν πολεi κατεμεivav). Hinc videmus sane Metellum in urbe mansisse, sed eum Galliae non praesuisse non debemus colligere. Nam tribunus plebis poterat ille quidem impedire, ne exiret in provinciam, sed ne eam quam Sorte acceperat provinciam, non haberet, certe prohibere non poterat. Immo duas res ex Dionis loco discemus, primum potuisse Dissilia i by Coosl
76쪽
Da Gallia Romanorum provincia.
obtinera provinciam etiam eum, qui Romae versaretur quamquam insolitum id erat eamque ob rem ab Dione narratur , deinde in ipso iam consulatu, non modo post exaetum in urbe magistratus annum, Metellum provinciam obtinuisse. Etenim quod L. Flavius minabatur, facere potuit quamdiu tribunus plebis erat, sed cum extremo anno 60 tribunatu decessisset, sino dubio Metollo in provinciam, quam nunquam deposuerat, exire licebat. Quamquam ne insequenti quidem anno Romam, ut in provinoiam proficisceretur, reliquit. Nam ipso hoc anno, quo Narbonenais Gallias pira consule erat, mortuus est siquidem P. Vatinium, dum tribunus plebis est ,- id egisse ut in eius locum augur fieret, narrat Cicero p. Sest. 8; cs. ad Att. Π, 9 ac mortuus est subito die tertio postquam publice in urbe prodiit Cic. pro Cael. c. 24 . Quare per totam prO- vinciae administrationem Galliam Narbonensem nunquam visit os. Dio XXXVIII, 7), nec tamen minus ei praefuit nec hoc cogitari non potest, cum nomine tenus ae iure praeesset, quae dona Suevorum rex miserat, ad eum pervenisse. Cum igitur Q. Metellus unam ex iis, quas Cic. ad Att. I, 19 consulibus decretas esse ait, provinciam vere rexerit, dubitari nequit, quin collega sius Galliam Cisalpinam habuerit, praesertim cum eum totum magistratus annum in urbe transegisse constet Cic. ad
Att. I, 20 et II, 3). Triumphum quidem, quem Cicero in
Pia. c. 20 commemorat, ex praetura potius quam ex consulatu
Persocuti sumus historiam provinciae Galliae usque ad C. Iulii Caesaris consulatum, quo toto tempore cum nullum vestigium invenerimus, quod ullam eam peculiarem provinciam fuisge Ostendat, semper eam intelleximus cum Italia fuisse coniunctam atque alteri consulum evenire consuevisse. Nam quandocunque vel externis provinciis uterque consul praesuit, velut dictatoris Sullae tempore, Vel nullam omnino alter habuit provinciam, id quod Ciceroni accidit, vel uterque denique Italiam, certa quaedam causa suberat. Haee ratio mutata est C. Iulio Caesare M. Calpurnio Bibulo consulibus. Qui eum peterent consulatum vulgoque putarentur factum iri, senatus, ut potentiae Caesaris obviam iret, ex lege Sempronia suturis
77쪽
consulibus provincias minimi negotii, id est silvas callesque de- crovit. Sic logitur apud Suetonium Cnos. c. is , cuius verba nondum quemquam vidi interpretum, qui recte vel ita, ut sibi
nedum aliis satissa eret, explicarit, quorum emendationes et coniecturas omittere praestat. Nec Lipsius ad Tac. Annal. IV, 2Taut Emestius, qui illuni supplovit, vulgatam lectionem tuentes magnaque cum eruditione disputantes quicquam repererunt, quo unquam easdem aliorum consulum provinci fuisse demonstrarent. Nos quidem, qui per plus quam centum annos consulum provincias diligenter persecuti simus, iniselleximus, opinor, nunquam eas fuisse tantulas, ut silvis callibusque, quantaecunque essent silvae, continerentur; nam calles quidem
nec apud Suetonium nec apud Tacitum serri aut quomodo consulis provinciam efficere potuerint, perspici potest. Quare cum emendatione utique utendum sit, pro eo quod nunc legitur id
est silvae callesque decernerentur, scribendum osse consemus id est Italia Galliaque decerneretur. Neque de litterarum similitudine ac confusione dicendum esse arbitramur, quae tam
parva est, ut quomodo corruptio illa librariorum inscitia nasci potuerit, facillime appareat. Sed duaa has res docebimus, primum minimi illas provincias suisse negotii iniuriamque factam
esse Caesari, qua commotus rempublicam perturbare coepit, tum quid senatus optimatesque secuti sint, ut, dum Caesaris potentiam angustissimis finibus coercent, iustitiae tamen speciem servare Viderentur. Decrevit igitur senatus consulibus
Italiam Galliamque i. e. ut ambo Italiam cum Gallia Cisalpina
coniunctam haberent eamque provinciam, prout aut sorti aut ipsis placuisset, partirentur. Easdem olim provincias anno T2 habuerant L. Gellius et Cn. Lentulus, cum tota Italia bello sugitivorum perturbata magnis ad tuendam urbom exercitibus opus esse Videbatur, sed quod tunc in vicino et maximo timendo bello acciderat, dubito vehementer nurn alio ullo post Sullamanno lactum sit. Constantem enim vel morem vel legem hanc suisse Ostendimus, ut alteri consulum universa Italia cum Gallia
Cisalpina decerneretur. Ipso bello Catilinario, quod proxime antecesserat, quamvis hostis in ipsa Italia esset ac multiplex
seditio, unus tamen praetor sufficere visus est nec C. Antonio, Diuiti os by Gorale
78쪽
De Gallia Romanorum provincia 67 qui eum adiuvabat, non externa maxima provincia adiecta est.
Quid igitur minoris negotii cogitari potest, quam ea provincia, quae uni consuli dari consuerat, inter duos divisa 3 Nec vero
locis modo ae spatio consulum provineiae circumscriptae erant, Verum etiam tempore. Nam quoniam quotannis alteri consulum Italia desierni solebat, fiebat necessario, ut annua tantum e83et haec provincia, vel si prorogato imperio in proximum annum pertineret, nec multum extenderetur et eum alio divideretur; at externae provinciae pluribus tune annis ac sere triennio obtinebantur. Apparet igitur, quantam sibi iniuriam factam esse putarit C. Caesar. qui cum rediens ex Hispania, ut consulatum adipisceretur, triumphum contempsisset, tanto maiorem Victoriarum copiam ex consulari provincia sporabat. Veruntamen Optimates cum Cnesari externam provinciam dare nollent, quo Praetextu utebantur 3 quid sui purgandi causa dictitabant 8 Neque
enim tam nulla prudentia erant, ut Caesaris caraga tantulat consulibus provincias docerni laterentur aut non ex more Vetere egisse videri cuperent. Nimirum superiore anno magnum in
civitato metum bolli Gallici fuisse diximus, quae causa suerat, ut Q. Metello ot L. Afranio consulibus duae Galliae decernerentur, qui metua etsi interim refrixerat, dubium tamen erat an esset rediturus. Ab hoc igitur metu quia liberandam esse dicebant urbem Italiamque, ideo a more discodendum esse putabrent, ut ambobus consulibus Italiam decernerent: facturos se fuisse, ut duas Gallias, i. e. uni Narbonensem Galliam, alteri Italiam cum Gallia Cisalpina mandarent, sed illam provinciam toneri a Q. Metollo necdum posse adimi. Securitati igitur Italiao duobus consularibus exorcitibus duobusque imperatoribus esse consulendum. Asserebant fortasse etiam belli Cimbrici tempora, cum itom saepius ambobus consulibus Italia decreta est. Haec igitur illi non sine honeata quadam specie dictitabant, sed Caesar ipse, cum civitatem illo metu teneri intelligeret, quam tandem provinciam Concupisceret, quae cupiditati suao sufficeret 8 Placuisset ei corte Narbonon sis Gallia et magna et barbaris vicina, quae cum dari non posset, proxima consularis provincia erat alterutra Hispaniarum; sed ulteriorem ipse non multo ante habuerat, citerior modo P. Cornelio Len-
79쪽
Da Gallia Romanorum pro inci .
tulo Spintheri ex praetura evenerat. In Syria imperium Romanum victoriis Cn. Pompeii satis videbatur esse constitutum, qui ipse ne ea iterum triumphorum copiam exhibere possQvideretur obstare debebat. Quare supererat Massedonia, praecipua consularis provincia atque amplissimus victoriarum campus, quam tunc C. Octavius alterum annum recturus erat.
Eam iuro Caesar postulare poterat eaque impetrata quie88et,
cum non impetrasset, miscere Omnia coepit.
Haec quae nb optimatibus contra Cnegarem eiusquo cupiditatoni instituta sunt, etsi populi studio non multo post mutata sunt, utile tamen esse Videbatur Paulo uberiuS cxponere, non modo quod ad rationem provinciae Galliae cognoscendae maxime pertinent, verum etiam ut Caesaris rea illustrarent. Qui quid concupisset, quid postremo adeptus esset, nemo poterat esse intor viros doctos qui nesciret; haeo enim tam aperte Veteres scriptores narrant, ut nullus dubitationi locus relinquatur. Sed si quaeras quomodo adeptus sit, quomodo optimates eius cupiditatem diu eluserint, quomodo amici eius causam SuSceperint, quoniam veteres in ipsa republica Romana Viventes praetermissis interioribus quasi rationibua, quae sibi aequalibusquo suis facito paterent, capita tamquam tangunt quaeque lacta sunt sola commemorant, ea narrari Videas a viris doctis, quae non dieam in Romana, verum in nulla unquam republica legibus sto iure temperata accidere potuerunt. Insanos illi forolaciunt suisso inimicos Caesaris, qui sine ulla honestatis specie virum summis honoribus praeditum contumeliis maximis affecerint, stultos amicos eius, qui violatis moribus no legibus ea populo Romano proponere ausi sint, quast eversa civitate uni homini prodessent, ipsum audacem, temerarium, latronem potius quam et prudentem et, quid in republiea fieri posset, longo
usu edoctum, Omnia denique ita permista, convul8R, BVerSu,
ut non rempublicam illam, sed praedonum aliquod concilium
fuisse erodas, a quo Orbem terrarum non armia modo eXpugnatum , sed legibus etiam comprehensum esse iure mirere. Cuius erroris causa mihi in eo maxime videtur esse posita, quod harum rerum nullus extat scriptor satis copiosus, qui cum magis posteria externisque quam aequalibus ac populari-Diuitigoo by Gorale
80쪽
Do Gallia Romanorum provinnia.
bus Acribat, causas ac ratione8 rerum gestarum ita pergequatur,
ut etiam ab alienioribus possint intelligi. Nunc Cicero sorosuperegi nam Graecos non numero), qui vel aliud agens ac breviter quid gestum sit significat, vel Oratorie causae suae inservit et non quod verum sed quod utile est sequitur: cui dum credunt omnia viri docti, in opiniones parum probabiles
inciderunt. Veruntamen, ut ad institutum nostrum revertamur, decreta erat a senatu consulibus Gallia Italiaque: hoc mutari non poterat, . non modo Propter auctoritatem senatus, quam contemni non licebat, Verum etiam propter reliquorum magiatratuum rationes, quibus item provinciae assignatae erant, qui etiam apud populum legi, qua uni CaeSari cum suo damno consuleretur, restitissent. Sequebatur, ut sortirentur consules provincias, in qua sortitione neque enim quicquam est quod eam non lactam es8e putemus, cum tanto post lex de Caesaris
provinciis lata sit) Caesari Galliam Cisalpinam vicinamque ei
regionem, M. Bibulo inferiorem Italiam evenisse existimo, non quod ita ab scriptoribus tradi videam, quorum nemo sortitionem utpote nec necessariam et paulo post obliteratam uommemorat, sed quod et Bibulus ea quam acceperat Italiae parte Contentus nullam aliam proVinciam rexit cf. Comment. epigraph.
Vol. II p. 206 et Caesar Galliae Cisalpinae praetextu ad maiorem potentiam assequendam ugus e8t. Hic enim, cui provincia et exercitu parva et locis angu8ta et tempore brevis
parum placeret, primum Cn. Pompeii gratiam acta eius confirmando demeruit, deinde populi favorem amplissima largitione agraria, tum equitum insignem benevolentiam sibi conciliavit, denique per tribunos plebis agere coepit, ut talis qualem cupiebat provincia sibi mandaretur. Num hic rerum ordo et ab scriptoribus traditur et per se ipse probabilis est. Inventus autem est P. Vatinius, qui legem apud populum perferret. De qua logo diximus compluribus locis commentationum epigraphioarum, primum Vol. I p. 308, ubi de colonia Novocomensi disputavimus perperam enim a quibusdam fieri iudico, quod eam peculiarem aliquam rogationem a provinciali seiunctam esse putant), tum Vol. II p. 220, ubi tria elua capita explicavimus , ut Illyricum, quod ad id tempus cum Macedonia con-