Augusti Wilhelmi Zumptii Studia romana, sive De selectis antiquitatum romanarum capitibus commentationes quattuor

발행: 1859년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

Do Gallia Romanorum provincia.

Drusum filium cupidum gloriae imperiique esse ostendebat Tac. Ann. II, 26). Iam quietem per proximos insequentes annos in Germania fuisse, Drusum autem vel in urbe vel in Illyrico versatum esse ΤM. Ann. II, 44) scimus. Probabile igitur est, reductam esse veterem Galliarum divisionem, ut, quae pars imperatoris esset, tribus legatis, BOIgico, Lugdunensi, Aquitanico pareret. At duas ex his provinciis vix Augustu S, gloria rerum gestarum atque amore populi Romani satis tutus, alionis hominibus commiserat ac foro coniunctos secum aliqua necessitudine elegerat, quos tantia copiis praeficeret, nodum Tiberium existimemus, qui et natum suspicacior esset neo sine muga res novaa timeret, temere legatos suos ingenti potentia Ornasse. Atque auctus erat extremo Augusti tempore numerus legionum, ut quattuor ad inseriorem, quattuor ad superiorem Rhenum esgent, quas ipse Augustus nemini praeter Tiberium et Germanicum mandarat. Quae cum ita Aint, si quam post Augustum provinciarum partitionem commemorari videamus, qua l0gatorum potentia minuatur maiorque imper tori Ascuritas paretur, eam hoc maxime tempore institutam esse veri erit simile. Iam frequens postea est Germaniarum, quas sub Augusto nullas fuisse docuimus, commemoratio, quarum principium ad Tiberium potissimum imp. res rendum esso intelligemus. Eaque rea certissimis testimoniis consi mutur. Etenim quinto anno postquam decessit Germanicus

ex Galliis, i. e. anno 2s p. Chr. , motus quidam per Gallias extiterunt concitati ab Iulio Floro Treviro et Iulio Sacroviro Aeduo, quos narrans Tacitus Annal. III, 4s Visellium Varronem GermRniae inferioris legatum nominas. Unde igitur subito Germania inferior eiusque togatus extitit, nisi Tiberius poEt reditum Gormanici provincias illas Germanias instituisset yQuamquam sic seX annorum spatium relinquitur, quo novae

provinciae potuerint institni: liget autem ipsum annum invenire. Etenim cum Florus ille, quem dixi, populares suos ad

arma capienda concitasset, petebat saltus, quibus nomen Arduenna, Cum legiones utroque ab exercitu, quas Visellius et C. SLlius adversis itineribus obiecerunt, arcti runt Tae. Annal. III,

42). Hic C. Silius est ipso ille legatus Germanici, de quo

142쪽

Do Gallia Romanorum provineia. 131

supra diximus, quem hoc loco legatum Tiberii Germaniae superioris appellari apparet: nam et uirumque eXercitum, quem citus dicit adversis itineribus esse obiectum, certum est non posse egae nisi eum, qui in inseriore et alterum qui in superioro Germania erat, et Visellium quidem Germaniae inferioris legatum fuisse modo vidimus. Idem autem C. Silius anno 24 p. Chr. , quod ex amicis Germanici maximo Tiberio invisus erat, maiestatis accu8atus e8t. De eo sic resert Tacitus Annal. IV, 18 amicitia Germanici perniciosa virique Silio et Titio

Sabino , Suio et quod ingeniis Mercilias septem per annos moderator partisque apud Germunium triumphalibus Sacroviriani belli uietor erat) - Credebant plerique auctam offensionem ipsistis intemperantia, immodice iactantis suum militem in obsequio duravisse, cum alii ad seditionet proluberentur, neque mansurum 2 Aerio imperium, si iis quoque legionibus cupido non indi

uisset. Invisus igitur orat Siliua Tiberio, quod intor amicos Germanici sexto anno ante defuncti fuerat, deinde quod ingentem exercitum rexerat, nimirum Germaniae Superioris, quo bollum Sacroviri consecorat. Sod septem illi anni qui suorunt 3 scimuε enim quando Silius ex provincia Romam redierit. Quamquam probabile est eum paulo ante decessisse quam accusatus est ae sie solemus de omnium reorum causis iudicare; sed faciamus id non esso solitum, quid iam de Silio reperitur 3 In duplici quasi provinciae genere commemoratur, primum anno 14, cum Germanicus universae Galliae praee8Set, quo tempore eum exercitui superiori quattuor legionum praesuisso ostendimus TM. Ann. I, 3s , nec certe ipso tempore quo Augustus obiis, in provinciam pervenit, sed superiore, Opinor, sin no, postquam in consulatu Cal. Iul. anni 13 M. Ao- milius Mamercus Scaurus et Cn. Firmus suffecti sunt. Deinde nominatur in bello Sacroviri, quod anno 21 gestum est, quo consecto si continuo in urbem redigaet, plus quam Octo annos in provincia explesaei, non septem, qui a Tacito numerantur.

Necesse igitur est, hi septem anni aliter efficiantur deductoque illo tempore, quo Germanicus Galliis praeerat Siliusque quia non Tiberii, sed Germanici legatus erat, superiorem quattuor legionum exercitum rogere minus meto dici poterat, hi 9.

143쪽

De Gallia Romanorum provincia.

tantum anni intelligantur, quibus Gormanico Romam roverso Tiberii legatione iunctus est. Atque ab anno 16 p. Chr., quo Germanicum a Tiberio revocatum esse scimus, ad nnnum 24, quo Silius accusatus est, ipsi septem anni efficiuntur, unde duo haec iam aperta sunt, primum, quod supra aliis argumentis demonstratum est, cum Germanicus Gallias regeret, nullum in iis provinciis suisse togatum Tiberii, doinde, continuo postquam Germanicus decessit, Germanias et insoriorem et suporiorem a Tiberio esse institutas. Memorabito autem est, quantopere Taetius, quamvis septem annos numerando duas C. Silii togationes discernat, in rebus eius gestis utramque permisceat; nam triumphalia ornamenta moruorat fidoque legionum continenda Tiberii imporium stabiliverat in logatione Germanici, Sacrovirum vicerat in logatione Tiberii. At enim cum tempus, quo Germaniae institutae sint, invenerimus, de natura earum provinciarum pauca disputanda sunt redeunduinquo ad Fochtori et Momingenii opiniones, quas supra commemoravimus. In quibus quid cum universa republica Romana pugnare videatur. Oxposuimus, diximus otiam

de Ammiano Murcollino XV, li , apud quem quae leguntur,

aut pugnare cum historia aut levi transpositione verborum emendanda esse ostendimus. Sod adversari videtur otiam

Ptolemaei libr. II, si auctoritas, qui Galliam Κελτο7αλαet αν appellat) in quattuor provincias, Aquitaniam, Lugdunensom. Belgicam, Narbonon sum, dividens deinceps uno capite Belgicam cum Germania insoriore et superiore complectitur: qua illi auctoritato sic utuntur, ut Germanias ullas Omnino Provincias suisse negot Fechtorias, Mommsetius ex alio quodningenere suisse Oxistimet. Ac solet sane reliquas provincias singulas singulis capitibus illustrare, Volui Raetiam et utramquo Pannoniam et utramque Moesiam; cur igitur Germanias annectit Belgicao 3 Primum, opinor, quod fines Germaniarum sane exigui erant. neque ii, quos geographus propter artem Suam magnopere reserendos esse putaret, ut, qui imperium Romanum flumine Rheno describoret, lacile ad Germanias communiter cum Belgica recensendas adduceretur. Nam quod Gallias quadrifariam dividit, nonne tradit rectissime 3 Siquidem

144쪽

Do Gallia Romanorum provincia. 133

Germanos non complectitur Galliae nomen, de quibus simillimo omnino Ptolemaeus statuit ac Dio Cassius L III, 12, quom locum supra citavimus, qui di8tinguens Germanos Gallorumque quasi colonos quosdam appellans Galliae tamen adiungit. Denique unde tandem constat, nisi quae suum caput apud Ptolemaeum compleat, non egge provinciam 8 Nam ut Orioniis provincias, quarum ratio certissime illam normam redarguit, hoc loco praetermittam, nec Numidia nec Asturia, quas suis tamen praesidibus paruisse infra demonstrabimus, peculiaribus capitibus a Ptolemaeo illustratur, sed illa Africae, haseo Tarraconensi Hispaniae adiungitur. Reliqua, quibus Mommsenius nullam provinciam, quae proprie dici posset, Germaniam suisse demonstrabat, sunt sano leviora. Nam quod Tacitus hist. I, 8, ubi totum imperium quale initio belli civilis fuerit recenset, exoricitus tantum Germanicos, non provincia8 Germanias commemorat, facit ideo, quod omnis potentia sita erat in exercitu ac legionibus, nulla in populis ipsis, apud quos legiones versabantur, ac saltantur certe, qui, quod ibi una Hispania, unum Illyricum, duo in Asia exercitus nominantur, nullas praeterea provincias suisse colligant. Deinde, etsi in multis monumentis ot a multis scriptoribus Oermaniae saepe appellentur proVinciae, nullam tamen esse ait provinciam, cui tam raro provinciae nomen addatur quam Germaniis. In quo moleste gane fero, omnem rationem ad numerum revocari. Nam si bis appellentur provinciae, quater non appellentur, quid efficiatur 3 Nihil liercle nisi parum constantem usum suiAge, Atquidem et casu accidit, ut ii quos habemus tituli supersint, et alia aliorum est natura, cum multi privatim ab hominibus parum peritis, alii publico illi quidem, sed vol in civitatibus obscuris vel in provinciis parum Latinitate excultis, pauci omnino et publico et ab iis, quos accurate dicere voluisse sciamus, positi Sint, in quibus ipsis rursus casu sculptorumque arbitrio multa admini Atrata sunt. Quare quod in insigni sane titulo Praenestino

apud Marin. Arv. p. 793) C. Caesonii Rufiniani Africa et

Lusitania et Achaia et Asia et Baetica et Narbonensis dicuntur provinciae, una Germania superior non dicitur, quid ostendit nisi aut errorem sculptoris aut aliquem alium casumi Neque Dissiligod by Cooste

145쪽

De Gallia Romanorum pro mein.

illud magni faciendum esgo censeo, quod Mommgenius Vetustissimas inscriptiones, in quibus provinciae Germaniae appeΙ- lentur, sibi videri dicit esse ex Hadriani tempore, A. Platorii

Pollionis coroll. n. 822) et Q. Lollii Urbici. Sit hoc ita neque

enim tanti hanc rem existimavi, ut quaerendi laborem susciperem , cerie simul docendum erat, inulta8 esse priori A aetatis, in quibus provinciae nomen deesset, tum significandum, quid in Germaniarum natum mutatum e8se Videretur, ut quo nomine antea caluissent, id Hadriano imperante acciperent. Neque

eiusmodi quicquam asserri poterit. Equidem tantam in nomine provinciae vel omittendo vel addendo inconstantiam invonio, ut nihil prorsus ex eo colligi posse existimem. Veluti quis dubitat, quin Syria fuerit provincia 3 At in inscriptionis fragmento, quod cum aetatis Augugicae sit, Sentio S turnino tribuendum csgo docuimus in Comment. epigraph. IIp. 125, etsi Asia dicitur provincia, Syria ot Phoenico eo nomine caret, itemque carot in celebri titulo M. Ciceronis filii apud Momnisen. Inscr. Neap. n. 4320, qui se . in . Caes. Aug. in Syria appellatur. Ac ne quis hoc ideo factum esse putet, quod principio Augusti provinciarum ratio minus certo constituta fuerit, in C. Ummidii Quadrati inscriptione apud cund.

Mommson. n. 4234 est leg. Ti. Gesaris Aug. yrm. Lusit., tum procos. provinc. Cypri, at leg divi Gaudi in Illyrico, eisdem et Neronis Caesaris Aug. in Syrio. Quo quid potest esse inconstantius 8 Vetustissima certe erat provincia Asia eaque saepissimo otiam in inscriptionibus sic appellatur, at in nobilissimo titulo apud Mommson. l. t. n. 3601 Eprius Marcellus dicitur procos. Asiae III, quamvis in eodem provincia Cypros commemoretur. Quare cum inutile esse videatur, haec, quae ab libidino vel sculptorum vel eorum, qui titulos po8uerunt, Pm- secta sunt, pluribus persequi, nihil ea no naturam Germaniarum definiendam valere censemus. Nec magis mOVeor, quod, Cum tot reportantur legati Germaniae inferioris vel superioris, semel

apud Mur. p. 763, 2 in fragmento inscriptionis, quod parum

certam explicationem admittit, Ag. pr. pr. exerc. Germ. in C. commemoratur, et apud Κellerm. Vig. n. 247 C. Popilius Pedo gutus imp. Caesaris Antonini Aug. Hi pro pr. Germaniae super. Dissi tred by Cooste

146쪽

De Gallia Romanorum provincia.

et exercitus in ea tendentis dicitur, quo tempore nescimus an

propter bella aliqua plures solito legiones in Germania fuerint certaque de causa Germanici exercitus mentio facienda fuerit. Nihil igitur in his causae est, cur singularem aliquam

Gormaniarum rationem fuisso statuamus, ut multa et ab Mo-- genio allata sunt et infra a nobis asserentur, quae certos earum provinciarum fines certosque incolas sui Ase ostendant. Veruntamen quoniam commemoravimus Numidiam, cuius

exemplo qui Germaniam provinciam sui38e negant, maxime utuntur, faciendum videtur esse, ut de hac quoque pauca disputemus erroreque, qui nuper irrepsit, sublato ne de Germania peccetur, provideamus. Statuit igitur Theod. Momnisen. in Bullet t. Inst. arch. ann. 1852 p. 165 act. societ. literar.

Lips. ann. l853 p. 2l3 , cum Caligula anno 32 p. Chr. Africae

proconsulis potentiam minuere Vellet, missum egae eo legatum,

qui eum proconsule ita imperium divideret, ut ipse legionem III Augustam et Numidiae partem solus obtineret Re praeterea in provincia proconsulari quicquid ad rem militarem pertinebat, administraret, proconsuli suae provinciae administratio quasi

civilis relinqueretur. Hanc certe eiuS Opinionem e8Se ex disputatione paulo minus subtiliter instituta coniicio; in qua coniectura etiamsi minua quod dixit, assequar, hoc plane in--telligo et negari ab eo Numidiam proprie provinciam suisse et commune quoddam proconsulis et legati imperatorii imperium statui. Non explicabo rursus, quod supra dixi, per duo prima imperii Romani saecula nullam fuisso militaris et civilis administrationis disiunctionem, sed qui militibus praeesset, eundem populos, quos milites tuerentur, roxisse, ut ipsi etiam legionum legati praeter imperium militare iurisdictionem certarum dioecesium haberent. Sed in aliis provinciis, si fuisset ulla, serri fortasse potuisset haec imperii divisio ac permixtio,

in Africa vero nullo modo potest statui, siquidem consularis vir cum obtineret veterem provinciam, Caesaris legatum, qui praetorii ordinis erat, ora te superioris imperio parere oportebat, ut timor ille, quo motui Caligula provincias disiunxit, ea ratione nequaquam tolleretur. Argumenta autem suae opinionis MunmSenius primum inert ea, quae supra in Germaniis resu-

147쪽

De Gallia Romanorum proVinciR.

tata sunt, quod et Ptolemaeus non singulari capite Numidiam roconsent, et Tac. liist. I, 11 Provinciarum statum, qui regnante Galba fuerit persequens, Asrieani solam commemoret. Dicit uni in sic: Africa et legiones in ea, interfecto Clodio Macro, contenta qualicunque principe post experimentum domini minoris, ex quibus qui non hoc intelliget, a Tacito legiones tantum numerari, provincius ipsas, quarum in bello civili nullum momentum Sit, prorsus negligi, ac, quamvis divisa esset Africa in proconsularem provinciam et Numidiam, nescio tamen qua ficti O sic enim loquitur Motumgen. in act. Lips. p. 2li unam retentam e8Se provinetam Africam colliget, certo non minus statuero debebit, cum Palaestina bellummo Iudaicum VP8pasiano mandata es8ent, tamen quodammodo unam fuisse provinciam Syriam iisdem quibus antea finibus comprehensam Dam unam Syriam nominat Tacitus, pro Palaestina bellum Iudaicum commemorans), simili torque de Hispnnia aliisque provinciis iudicare cogetur. Quodsi talibus argumentis uti liceret, imprimis quae Tacitus Hist. IV, 48 narrat, essent inerenda. Qui cum traditurum se profiteatur de divisione Asricao, sic scribit: Legio in Urica auxiliaque tutandis imperii sintibus sub diuo Augusto Tiberioque principibus proconsuli parebant. MOX C. Caesar turbidus animi ac M. Silanum obtinentem Uricum

metuens ablatam proconsuli legionem misso in eum rem legato tradidit. Aequatus inter duos .beneficiorum numerus et missis utriusque mandulis discorina quaesita auctaque pravo certamine.

Nihil ibi do provincia disiuncta, nihil de populis divisis, milites tantum nominantur, quibuscum Omnis ei vilis potestas coniuncta est. Quare idem Tacitus paulo post ait: Sed tum legionem in Urica regebat Valerius Festus. Quae pos8ent nos in errorem quodammodo inducere, nisi superesset Dionis LIX. 20 testimonium: 'Eπειδὴ etε Λουκtoc Ilata uv ὁ της τε likαῖκινης καὶ eto υ Γναιου IJεta ovoΚ υiυς αρξας τῆς 'Appuo ς ἔτυχεν, l*0

148쪽

Do Gallia Romanorum provincia.

citavi, scite sublata sest a Bart. Borctes. in Annal. Inst. areh.

1819 p. 58. Docet enim ex Dione LVIII, 23, qui propter

inopiam senatorum ex senatoriis provinciis quasdam, quae eonsulares e88ent, per geX annos nb iisdem proconsulibus rectas esse narrat, et ex titulo C. Maenii Bassi, qui M. Silani praeiectus labriam realo appellatur apud Κellem. Vig. n. 257),

M. Silanum, Cati Caesaris socerum, per sex annos ab anno 32 Africae praesuisse, tum revocatum ac mori eoaetum esse anno 39

Dio LIX, 8; Suet. Calig. 23; Τac. Agric. 7). Tunc igitur statuit Caligula provinciam dividere, divisit paulo post L. Pisono in Africam misso, ut hic primu8 angustiorem, M. Silanus postremu8 veterem proVin iam proconsule rexerit. Sed ut hoc, quod minus huc pertinet, mittamus, vero a Caligula in duas partes Africam disiunctam esse aperto ostendit Dio. Qui cum ait καὶ ἐξ ἐκεινου καὶ δευρο etobeto Istuarai, hoe certe dicit, quod institutum sit a Caligula, u8que ad Euam aetatem i. e. saeculum tertium p. Chr. manere, quo tempore nemo est, qui Numidiam ab Africa proconsulari prorsus seiunctam fuisse neget; ipso enim Mommgenius imperante Septimio Severo nomen praesidis Numidiae mutatum eamque quam postea extitisse putat provinciae divisionem accidisse opinabatur. Insigno igitur hinc officitur documentum, quo moneamur, ne Seriptores

do legionibus solis, quae viros imperii efficiebant, dicentes malo intelligamus, sed illud utique teneamus, quod fundamentum quasi suit imperii Romani, ut qui militibus praeesset,

eundem populos, quibus milites praesidio erant, rexisse eenseamus. Quare gui erant fines proconsuli Africae, sui legato Numidiae nec quicquam inter eos commune, nisi quod cum antiquitus una fuisset provincia Africa seiunctaque a ceteris provinciis mari, nonnunquam fortasse scriptores, dum minus accurate loquuntur, etiam legato Africam tribuere possunt. Neque enim, quod via, quae ab imperatore Hadriano a Cariathagine Thevesten munita est Marin. Act. Dalr. Arv. p. 773; Lotronn. Rev. archaeolog. 1844 p. 82bin, facta esse dicitur curanto P. Metilio Secundo legato Augusti pr. pr. , docet proconsulis et legati provincias non fuisse divisas. Siquidem si via publico imperatoris iussu per legionem III Aug. munie-

149쪽

De Gallia Romanorum provinein

batur, muniondae oportebat praeegse eundem, qui legioni praeerat, longeque diversum est exemplum Pompeii Paulini, Germaniae inserioris legati; qui cum inconsulto imperatore lassam per Bulgicam provinciam ducere pararet, iure prohibitus esta legato Belgicae Tac. Annal. XI ΙΙ, ba). Noo magis titulus

illo, quem Q. Lollio Frontoni trib. mil. leg. III Aug. praeminabr. teri. civitates XXXXIIII ex proviri. Urica, quae sub eo censue sunt, posuerunt sΚellerm. Vig. n. 25 Q, citari debuit a Momitisen. Bulleti. l. l. p. l65, quem Tiberio imperante, nondum constituta Numidia, scriptum esse hino intolligimus, quod prasesectus fabrum tertium dicitur. Nam cum Secundum ea, quite Boughesius in Λnnal. Inst. arch. ann. 1849 p. 47 disputavit, praefecti labrum ita sint non legionum, sed imperatorum, ut quando imperat Oros imperio docedant, etiam ipsi praesectura decedunt titulum suo muneris totiens repetant, quotiens imperator ipse imperium, apparet legatorum Numidiae non potuisse esse praefectum subrum tertium, nisi sorte, id quod nunquam certo accidit, eundem tribus diversis temporibus ab imperatore Numidiae praesectum eodemque semper praesecto labrum uaum esse putabimus; erat enim eorum imperium diuturnum, non annuum. At proconsules Africae, qui si plus quam annum provinciam obtinerent, quotannis repetebant imperium, ubi per triennium eodem praesecto fabrum utebantur, praeiectum labrum

tertium habebant. Quare Q. Lollium discemus proconsulis fuisse praesectum labrum et quidem eius, qui per triennium Africam tonuigget; nec si proconsuli fuerat praesectus. sub legato fuit tribunus militum, sed sub eodem proconsule, qui Iegionem III Augustam regeret, confereturque rectissime C. Maenii Bassi inscriptio, quae supra citata est Κellerm. Vig. n. 2bi), qui praeflectus fabrum M. Silani M. t. sextum Carthaginis tr. mil. leg III Arensiue dicitur, item recto munerum militarium ordine, siquidem tribunatus post praefecturam dari solebat. Quae cum ita sint, nulla in illa inscriptione, quae imperunte Tiberio posita est, mentio fit legati, nulla provinciae Numidiae, provincia autem Africa proprie dicitur vetus illa proconsularis, quae quicquid tunc in Africa Romanis parebat, complectebatur. Dubito autem in Q. Lollius praefectus

150쪽

De Gallia Romanorum provinci .

sabrum morit L. Apronii illius, quem ab anno re p. Chr. per

triennium Africae praefuisse docent nummi apud Echhel. Doctr. nuinm. IV p. 140 et Tac. Annal. III, 20. Noe satis recte Momm senius, eum ex iis quae modo resutavimus, legati Numidiae quoddam imperium in proconsulari provincia misso colligeret, quasi argumenti loco affert, videri fortasse etiam per Mauretanias pertinuisse legati imperium; nam D. Fonteium Frontinianum, legatum Numidiae, narrari templum Sitifi, quod oppidum in Mauretania erat, dedica880 Hesner. in act. acad.

mg. Bavar. V, II p. l95). Quod quidem ex alio quodam

genere est. Nam cum Μauretanias, quae anno 40 p. Chr. insormam provinciarum redactae sunt, constet procuratoribus

equestris Ordinis esse regendas traditas Τac. hist. I, li; II, 58; Plin. nai. hist. V, i, li), ac reliquas, quibuS Procuratores praee ent, proVin iRS corium sit imperio legatorum, qui proximos exercitus regerent, paruisse, Velut Iuda am legato

Syriae, Raetiam legato Germaniae superioris, Noricum legato Pannoniae, de quibus paulo supra demonstravimus, prorsus consentaneum erit, ut Mauretanias ei qui unus per Africam togatus Augusti erat, paruisse censeamus, tituloque Sitifensi quod per se ipsum probabile erat, confirmabitur. Ac sensit quodammodo ipse Mommsonius, debiliorem esse suam opinionem. Quam, cum finibus proconsularis provinciae et Numidiae doscribendis demonstrare coepi88et, quaedam rectissimo disputat, pacatas civitates ac Romanis moribus iam mitigatas paruisse proconguli, gentes barbaras, quas interiorem Africae partem incolerent, legato, tum ex iis, quae geogm-phorum atque inscriptionum ope cognosceremus, hoc effici ait, ut nulla sit civitas, nulla gens, in qua et proconsulis et legati tituli reperiantur, Aed alterutri omnes tribui. Quo nullum sane certius argumentum potest cogitari, quod suos et proconsuli et legato fines neque usquam mixtum quodammodo utriusque imperium fuisse ostendat. Sed perturbat virum doctissimum imprimis nominis, quo legati imperatorii utuntur, ratio. De qua nunc, postquam in8criptiones Africanae a Leon. Renter. colligi coeptae sunt, longe rectius iudicari potest. Nam in Lambaesitanis, quas principio habet L. Renieri, multo frequen-

SEARCH

MENU NAVIGATION