장음표시 사용
191쪽
Da Gialia Romanorum provincia appendix.
unius autem collegii Praetores, qui octo erunt, novem prO- vinciarum nam tot tunc erant) numerum exaequare nullo modo poterant: hinc HOMannus non uno anno qui praetores fuissent, sed omnes omnium annorum, qui ultra quinquennium essent, praetores ad sortiendum admissos esse colligit, parum recta ratione. Plus quam unius anni admissos recte colligeret, ut de omnibus annis credamus, nulla causa est. Sed quis eos annos definiret, quibus qui praetores fuissent, ad sortem accederent 7 Senatus, inquam, idque duobus argumentis certissimis demonstratur. Nam inter 88isse senatus congultum, quo qui ad provincias admitterentur, quasi eligerentur, ostendit et illa, quam citavi, senatus auctoritas, in qua est: quos ex S. C. in provincias ire oporteret, nec legis Pompeiae ulla mentio
fit, et Cicero epist. II, 15, 4, qui senatum voluisse ait eos provinciis praee88e, qui antea non praefuissent, legis non magis ullam montionem iniicit. Sed etiam de sortitione ipsa, cum omnes, qui ultra quinquennium honores gessissent, admissos
esse censet, Hosmannus ab congianti Romanorum more, quem
ipse latetur, cogitur desciscere. Etenim sic fieri solebat, ut tot sortes deiicersentur, quot e88cnt provinciae, sortique non utrum quis provinciam acciperet necne, Sed quam quisque acciperet, permitteretur: in aliis rebus alium sortiendi modum fuisse facile credo, sed in provinciis illa una erat consuetudo, quam diximus. Nec video ab Hosmanno ullum argumentum afferri, quo ab hac consuetudine tunc descitum esse doceat. Potuisse descisci demonstrare instituit ex Dione Cass. LIII, 14, qui postquam ab Augusto legem Pompeiam renovatam ess narravit, aliquamdiu addit omnes, qui ultra quinquennium honores gessissent, etiamsi plures e8sent quam provinciae, sortitos eas esse, postea elocios ab principe. De quo loco vereor tamen ut recte existimarit Vosmannus. Vere enim tradit Dioprovincias εi νη) quae regendae essent, plures suisse quam Praetorios qui sortirentur nam consularium quae ratio suerit paulo post Videbimus , sed praeter eas etiam Praefectura Re- rarii Saturni et praefectura aerarii militaris et alia munera in
sortem coniiciebantur, ut sortium numerus eorum, qui sortirentur, numerum aequaret. Alterum argumentum, quo docere Diuili sed by Cooste
192쪽
Da Gallia Romanorum provincia appendia.
vult ex omnibus, qui ante quinque annos honorem gessissent, sorte electos esse provinciarum rectores, petit Hosmannus ex eo quod anno bl Cicero et M. Bibulus provincias consulares acceperunt, cum tot conSulares Praeteritos esse ait, quot nisi sorte, praeteriri nequirent. At ut eorum numerus minueretur, senatus decrerat, ne admitteretur ad sortiendum, nisi qui provinciam nondum reXisset: quare ne ad consularem quidem
provinciam, qui iam praetoriam habuerat, admissus est. Cic. epist. ΙΙ, ib, i; ad Att. VI, 6, 3). Hac ratione eorum, ad quos provinciae perVenire possent, numerus ita minuebatur, ut Cicerono et Bibulo eligendo nemini fierit iniuria idque, si
omnium, qui tune erant, magistratuum vitam ac rationes plane perspectas haberemus, persequi etiam in singulis possemus. Nunc quae olim de provinciarum hac sortitione disputavimus, cum denuo examinarimus, veri8sima esse deprehendimus, nimirum duo haec esse observata, ut eX Ordine annorum, quo quisque vel pinoturam vel consulatum gessisset, ad sortiendum admitteretur, deinde ut tot admitterentur quot essent provinciae. Quibus duabus rebus demonstrandis cum tunc, quod apertae Viderentur esse, Supersederi posse putarim, iam breviter duo argumenta certissima asseram, primum consuetudinem imperatorum Romanorum, sub quibus revocata lege Pompeia cum
inter honorem et intor provinciam quinque vel decem vel plures anni interessent, hunc constat morem fuisse, de quo plura dicere inutile est, deinde illam, quae saepe citata est, genatus auctorita1em apud Cic. epist. VIII, 8, 8. Ea iubentur provincias sortiri, primum ii, quos ex S. C. mitti oporteret, tum uti quodque collegium primum praetorum fuisset, denique proximi cuiusque collegii qui praetores suissent: .unde uti quodque collegium aetate antecessisset, ita ex eo qui nondum pro-Vincias rexissent, primos ad sortiendum esse admissos intelligimus. Extrema autem quae Sunt, ut ex Vetustissimo quoque collegio eligerentur, quoad is numerus estectus esset, quem adnumerum in provincias mitti oporteret, nonne totidem suisse qui
Sortirentur, quot essent provinciae, luculente demonstrant 7 Sed cur anno 49 sortiti sunt provincias consulares L. Domitius et Q. Metellus Scipio, quorum neuter quinquennium Post exactum
193쪽
De Gallia Romanorum provincia appendiae.
consulatum explorat 3 Id ex eadem illa senatus auctoritate explicandum esse censemus nos quidem; Hosmannus p. l53 coniicit, quod ex praetura nullam provinciam habuerant eaque praetoria provincia poSt consulatum translata est, sed quam difficilem quaestionem tangat, videtur nescirc. Dixit de camulta multis locis Bart. Borghesius magna cum eruditione et subtilitato, sed adhibitis imperatorum Romanorum temporibus: ox illa unius anni sortitione nihil demonstrari potest. Altera res, in qua vituperamur, leVi S gane QSt nec commemoraretur, nisi magna nobis in8citia exprobraretur. Etenim anno 49 C. Fannium praetorem, non Asiae pro praetorem suisse
diximus in comment. epigr. VOl. II p. 2l3, propterea quod in
nummis appellaretur PH i. o. Praetor. At Hosmannus p. 156 nos docet saepe qui pro consulibus essent, consules, qui propraetoribus, praetores esse appellatos. Nova scilicet res et quam nos ne fando quidem unquam audiverimus. Quamquam
vellem horelo illud de consulibus domonstrasset; nobis quidem videtur esse inauditum locique quos assert, partim in melioribus editionibus correcti sunt, velut Cic. p. Arch. 5, partim ullo pertinent. Sed ne praetores quidem qui pro praetoribus essent,
in nummis certe unquam appellabantur. Nam quae exempla assertex Eckhel. Doctr. numm. IV p. 230, quao ne nobis quidem ignota suisse disputatio vostra lacile ostendit, ita sunt dubia, ut M. Atium Balbum vere praetorem, S. Catonem item vel Praetorem Vel praesectum nam pro praetore nunquam suit vocaricen Sem, praeSertim cum unum illum, qui Praeterea in nummis
provincialibus PR vocatur, C. Coponium vere praetorem fuisse ostenderimus p. 2l4. Sed narratur etiam C. Fannius apud Cio. ad Att. VII, 15, 2 in Siciliam esse missus idque minus lacilo nobis in eo, qui propriam provinciam haberet, tam Periculosis temporibus videbatur accidere potuisse. At Hos mannus exemplis multis allatis demonstrat, multis saepe mutataS ESSe provincias, multis extra ordinem alia imperia decreta. Quasi vero id nos nescierimus, sed quod facilius et quasi simplicius e8Set, sequendum esse putabamus. Quamquam levis, ut diximus, eat res eaque de qua alios aliter sentire lacillime patiamur, dummodo ne noti Asimarum rerum inscitiae ipsi arguamur.
194쪽
De Gallia Romanorum provincia appendix. 183
Diximus de commentario Hosmanniano et satis diximus, ut nostra de imperio Caesaris sententia desensa ac constituta osse videatur: sequitur ut Theodori Momnisonii sibollum do iure Caesaris et senatus, qui in actis societatis hiat. phil. Bros-lav. Brestav. l857 prodiit, examinemus. Is ab priore longe
est diversus. In illo magna cum cura omnia argumenta af runtur, loci veterum expenduntur, tota quaestio singillatim pertractatur: hie minorem curam singula examinandi prodit, sed altius evectus de summa republica di Sputat eaque profert, quae si vera essent, universam hiat am Romanam non leviter immutarent. Eoque magis ne hanc quidem viri doctissimi disputationem silentio praetermittendam esse putaVimus, quae givum sit, lacile ab iis, qui litteras nostras non in Opinionibus, sed in argumentis ac rationibus positas esse existiment, contemnatur, sin salsa, in tantu eius a quo instituta est auctoritate ne propagetur atque ad antiquitatem Romanam minus recte explicandam adhibeatur verendum Sit.
Est autem Mommsenii de imperio Caesaris opinio haec. Vulgo ait p. 37 sic existimari imperium eius prid. Cal. Ian.
anni 48 exisse paucosque dies in uniVersa historia esse certiores. Mirum igitur hercle est, tot viros doctos, qui testimonia atque auctores diligenter examinassent, tamen de re sacillima nam quomodo non sit facillima, qua nihil in universa historia certius esse dicatur Τ) non dubitarint modo, Verum etiam alius in aliam sententiam discusserint. Sed cur dies ille exeuntis anni 49 certissimus est 3 Quia, inquit, constat, Caesarem sperasse ae dum ulterum congulatum anno 48 auspicaretur, in provincia esse mansurum. At diversum est, quod quaeritur, nec
si sperabat ita Caesar, sequitur, ut quinquennium legis Pompeii et Crassi eo die exierit; siquidem et Speramu8 Saepe quae non oportet fieri ut relinqui potest in provincia etiam cuius dies exierit. Quaeritur autem, quid ex lege licuerit Caesari, idque, opinor, nisi ex iis quae postulabat, cognosci non potest,
Postulasse autem Caesarem hoc tantum, ut dum designaretur consul i. e. usque ad medium sere annum 49 provinciam retineret ipso latetur Mommsenius p. 54. Poterat fortasse illo Sperare, si semel esset designatus, auctoritate novi honoris, Diuiti oste
195쪽
De Gallia Romanorum provincia nPPendi N.
quom proxime initurus esset, ge apud genatum esseeturum, nequis sibi ante annum 48 successor mitteretur itaque in provincia retineretur: sed Postulasse eum quicquam eiusmodi nemo tradidit. Quare quod Momingenius quasi pro argumento communis opinionis affert, quia ex duabus rationibus inter soparum recte confusis efficitur, nullum est argumentum; neque
quicquam aliud, quo illam opinionem demonstret, addi video, nisi sorto hunc Caesaris boli. civ. I, 9 locum, qui in mandatis, quae praetori Roscio et L. Caesari ad Pompotum dedit,
haec fuisse seribit: doluisse se, quod- erepto semenstri imperis in urbem retraheretur, cuius absentis rationem haberi proximis comitiis populus iussisset. Quae ille cum sic interpretatur, si Cae8ar coactus esset praesens petere Consulatum, suturum
suisse, ut semenstri imperio privaretur, leviter inflectendo argumentum officit, unde nullum effici potest. Neque enim quid1uturum fuerit, si absenti petitio adimeretur, Caesar scribit,
sed ineunte anno 49 cum iussus esset decedere, semenstri imperio sese spoliatum esse queritur. Quaro cum duae illao res, quae argumentorum loco ab MOmmgenio asseruntur, parum valeant, nihil de exitu anni 49 credemus, sed in ea sententia remanebimus, quam supra satis multis rationibus confirmasso
videmur, ut Idibus Novembribus anni 50 alterum quinquennium
Caesaris praeteri SSe Statuamus.
At alii imprimisque Hosmannus Cal. Martiis anni 49 oxiro
debuisse ex lege existimant eius imperium, quam sententiam non minus illo certissimis argumentis ita ait esse demonstratam,
ut resutari non possit. Quod quam vere dixerit, qui superiorem nostram disputationem legerint, iudicabunt. Ipse quidem una hac ratione utitur, qua omnes, qui eodem die imperium Caesaris finiverant, decepti sunt. Lex Vatinia, inquit p. 40, ad Cal. Mart. anni 54 pertinebat; addo alterum quinquennium lege Pompeii adiectum, pervenietur ad Cal. Mart. anni 49. De qua ratione cum supra p. 165 satis dictum sit, nihil nunc disputari opus est. Reliqua quao habot, ad diom definiendum nihil valent nec minus cum Idib. Novembr. anni 40, quas nos statuimus, quam cum Cal. Mart. anni 49 conveniunt. Nihil igitur in hac quidem re novi assert nec movet novas dubita-
196쪽
De Galli Romanorum provincia appenstix.
tiones, ut multis refellendus sit; quae minus vera esse intelleximus repetit. Sed faciamus vera esse, quae salsa esse docuimus: credamus interim Mommsonio dicenti non demonstranti, Caesaris imperium et Cal. Mart. anni 49 et prid. Cal. Ian. anni 48 exisse: nonne pugnant haec inter se 3 Quod imperium Cal. Mart. finitur, quomodo potest idem ad prid. Cal. Ian. extendi 8Ubi do iure Cacsaris ot Pompeii ac belli civilis origine agitur, illud, opinor, imprimis quaerendum est, quid in lege, qua Caesari imperium vel datum vel prorogatum est, fuerit, in qua
lego certe unus tantum dies nominabatur, duos nominatos esgenemo poterit credere. Neque hercle id placet Μommsonio, sed veterem aliquem morem vel legem reperi Ase sibi visus est, qua quod imperium proprie ad Cal. Mart. pertineret, ad Cal.
Ian. propagaretur. Hoc in loco Versatur maior pars commentationis Monamsenianae, hoc noVum necdum a quoquam virorum doctorum, qui de antiquitate Romana scripserunt, observatum est, hoc denique eiuεmodi videtur esse, quod, si verum esse demon8tretur, nostram de republica Romana scientiam magnopere commutet. Nimirum cum anno 15 3 a. Chr. congules Cal. Ian. magistratum inire coepissent, non esse prorsus abolitum vetus anni initium censet Mommgenius p. 12 sq. , remangi gis ex vetere
more, ut a Cal. Martiis annus militaris, quem appellat, inciperetur; in ceteris rebus ex illo tempore Cal. Ianuarias pro initio anni esse observatas, in rebus militaribus Cal. Martias. Neque eum morem mansisse aliquamdiu, sed usque ad Oxtrema prope imperii Romani tempora religiosissime esse conserVatum; nam argumenta, quibus opinionem suam confirmari
putat, ex inscriptionibus ineuntis saeculi tertii p. Chr. sumit. Μagna profecto res atque admiratione nostra dignissima, qua, quod prorsus novum sit, in rempublicam Romanam introducatur. Reliqui quidem adhuc existimavimus, res militares et civiles utar enim hoc nomine quamvis parum apto, quia ab Mommsenio civilem annum et similia appellari video , existimavimus igitur, res militares apud Romanos non consuevisse
separari ab civilibus. Quid enim separarentur 3 omnibus
197쪽
Do Gallia Romanorum provincia npPendix.
rebus iidem praeerant, consules, pnnetores, quaestores, qui Pari iure civiles ot militares res administrarent, neque ipsi tribuni plebis, quatenus eorum pote8tas pertinebat, a re militari abhorrobant. Num igitur duplicum quasi personam magistratus
gerebant 3 Quis hoc unquam audivit 3 aut quomodo fieri poterat 3 Quae res maxime civilis a nobis existimatur, tua et iudicia, nonne pro imperio exercitam esse constat 3 Quae CΟ- mitia sanctissima habentur summamque omnium rerum pol StR-tem habent , centuriata nonno militari ratione et instituta sunt
et perpetuo habentur3 Quid igitur, quaeso, interesse poteStinter res militares et civiles in urbe Roma 3 Extra vero et in Italia et in provinciis omnia sunt plena imperii; omnia enim armis Capta sunt atque armis retinentur; qui Praegunt, cum cohorte sua militia sunguntur. Lubentis demum ac Prope corruentis imperii Romani institutum fuit, ut res civiles ab
militaribus seiungerentur atque alii illis, alii his imponerentur. Quid igitur vult sibi annus militaris 3 quid civilis 3 siquidoni illud discrimen Romanis ignotum fuit. Novimus etiam, in
quibusdam rebus proprio sacris morein suisse Romanorum, ut annum diversum ab vulgari Sequerentur. Velut omnia sodalicia constat ab eo die, quo quos magistros crearent magiSιerium inirent, annos numerasse lateque patet illo usus. Qui tamen quantopere ab anno militari discrepet, vix potest esse obscurum. Etenim eam ob causam, quia apud Romanos tempus ex eorum qui cuique rei praeerant, nominibus numerabatur, sodalicia ab die, quo magistri inirent, annos incipere Oportebat. Dissimilia etiam videntur esse, quod aedes in urbe
Roma ex Cal. Iuliis foro locabantur Suet. Tib. 3b et quod
censores ex Idibus Martiis vectigalia locabant: ex quibus rebus quae apud nos quoque cum communi anno digerepant, nemo certe de nova temporis numerandi ratione colliget. Mirum igitur esse videatur, si aliam anni rationem in rebus militaribus Romani secuti sint, aliam in rebus civilibus, alienumque a more Romanorum, quippe qui nusquam ita militiam seiunxerint. At quae huius tam admirabilis rei argumenta assoruntur 3 Primum Mommgenius citat inscriptionem apud HenZen. n. 6752, quae hoc habet argumentum. Anno 203 p. Chr.
198쪽
De Gialia Romanorum provincia appendiX.
sedecim milites, qui inter vigiles Romae alipendia secerunt, genio centuriae, in qua suerunt, aram posuerunt: qui frumento publico incisi sunt Cul. Mur is - quorum nomina in a scripta sunt, milites iacti . Inullino II et Frontons cos. i. e. anno l993. Sequuntur quattuordecim militum nomina, ex quibus unus
miles factus esse dicitur K. Iun., quinque VIII K. Aug., reliqui IIII Id. Aug., XVI K. Nov., VI K. Nov., Id. Nov., tres VIII Id. Doc., IIII K. Ian., tum Severo et Victorino cos. i. e. anno 200) unus K. Febr. , alter Id. Febr. Aperta videtur esse inscriptio nec quicquam habere, quod a communi quam adhuc credidimus, ratione discedat; nam illud, quod vigiles dicuntur
inter eos esse inscripti, qui frumentum publicum acciperent, praeclare illustrat Ulpian. fragm. III, 5, qui ea senatusconsulto ait concessum esse Latinis, ut si triennio inter vigues militaverint . ius Quiritium consequantur, civium autem Romanorum hoc commodum fuisse constat, ut frumentum publicum accipere possent. Quid in his est, quod annum quendam militarem demonstret 8 At Momingenius Aio ratiocinatur, quod tempus sedoeim illi milites supra triennium meruissent, eius elucere non esse rationem habitam trieimiumque, quod ex SC. ad civitatem Romanam assequendam Opus esset, ab Cal. Mart. anni 200 osse numeratum: perspicue igitur apparere annum militarem, cuius initium ab Cal. Mart. duceretur. Qua in ratione duae rea praetermissae Sunt vehementer ne e88ariae, primum qui triennium inter vigiles merui Asent, continuo, qu-vis non elgent professi nec peti88ent, civitatem Romanam esse assecutos, deinde, qui Latini facti essent cives, rursus continuo in tabulas eorum, qui spumentum publicum acciperent, esse
inscriptos. Etenim si aut vigiles post stipendia triennii ius tantum civitatis Romanae consequendae, non ipsam civitatem adipiscebantur, aut qui cives Romani facti erant, expectabant, dum in tabulis frumenti publici loca vacua fierent, non poterat modo accidere, sed certe plerumque accidebat, ut vigiles post expleta triennii stipendia aliquamdiu, dum et cives fierent et frumentum publicum acciperent, expectarent. Μanca igitur est et incertissima Mommaeniana ratio, ex qua nihil omnino effici censeo, nedum apparere annum militarem, qui in aliis rebus Dissiliam by Cooste
199쪽
De Gallia Romanorum provincia appendix.
inauditus est, existimem. Quod Cal. Martiis vigiles illi in tabulas frumenti publici narrantur esse inscripti, haud scio an nihil ostendit, sortasse hoc unum, vel omnibus Calendis vel Cal. Martiis neque enim de hac re a proposito nostro alienissima hoc loco quaerere possumus) tabulas frumenti publici
esse correctas atque in demortuorum locum alios substitutos,
do anno militari ex vestigiis, quae adeo nulla sint, colligi non licet. At Omnino ait, sicubi milites, qui pariter i. e. eodem
anno militari stipendia sacere coeperint, recenseantur, eos dici duobus consulatibus militium inisse. Uereor, ne vir doctissimus per orbem quendam ratiocinando ab eo proficiscatur, quo perveniendum sit ac quod demon Strandum sit, pro certo sumat: nec consuetudinem illam per duos consulatus recensendorum militum constantem esse ipse paulo po8t p. 15 latetur. Plerumque sic fiori dicit, umbram etiam illam rationis destruens. Nam quot causae reperiri possunt, cur milites aetate ac Stipendiorum numero proximi communiter aliquid posuerint ac dedicarint 3 Ex exemplis autem, quae as runtur, primum certe huc minime pertinet. Nam apud ΙIungen. n. 6863 septem milites cohortis praetoriae anno l50 propter missionem honestam genio centuriae aram posuisse dicuntur, ex quibus quinque anno 133, duo anno 134 militare cooperant. Ex qua inscriptione si opinionis suae argumentum quamvis tenue sumere vellet, Momm-
senius docere debebat, quinquo illos milites post Cal. Mart., duos ante Cal. Mart. milites osse factos; aliter enim intra unius anni, quem putat, fines non coercentur, vel, quoniam hoc fieri non poterat. missionem honestam post ipsorum sedeCim annorum stipendia dari consuevisse, ut inde, qui pariter missi lacti essent, pariter militiam inisse intelligerentur. At ipse cum p. 15 rectissime observet, non suisse hoc moris eosque, qui stipendia emeruissent, potuisso honestam missionem neci-Pere, non oportuisse: quid, quaeso, efficitur 3 Reliqua duo exempla petuntur ex inscriptionibus Lambaesitanis, quarum
prima' apud Leon. Renter. Inscript. Algor. n. 19, posita est L. Novio Crispino Martiali a veteranis leg. III Aug., qui militare coeperunt Glabrione et Torquato item Asiatico II et Aquilino cos. i. e. ann..124 et 125 p. Chr. , altera M. Aurelio de-
200쪽
Da Gallia Romanorum provincia appendiX.
dicante A. Iulio Pisone leg. Aug. pr. pr. a centurionibus et veteranis leg. III Aug., qui militare coeperunt Glafrione et Homullo et Praesente et Rinno cos. i. o. ann. 152 et 153, tortia ipsi A. Iulio Pisoni ab iisdom centurionibus et Veteranis leg. III AM., qtii militare coeperunt iisdem annis Leon. Renter. I. l. n. 45 et 46 . Hae inscriptiones Mommsenius dubitandum esse negavit quin eam ob causam positae sint, quod Veiorani facti sint, qui posuerunt: cur centuriones, qui in duobus titulis cum Veteranis coniunguntur, posuerint, non addit. Sed etiam de veteranis magnopere dubitari posse video. Nam alteramex inscriptionibus, quae citatae sunt, positam ogge eongiat anno 176 p. Chr., ut viginti tres anni praoterierint, postquam veterani illi militare coeperunt, veterani autem, ni salior, post viginti annorum stipendia seri solebant, ut tot stipendia emoriti, quamvis non acciperent honestam missionem, tamen vaeatione munerum castrensium et Veteranorum honore statim donarentur: sic tradi certo a viris doctis videmus, neque enim ipsi quaesivimus. Quod si ita est, num veteranos triennium post expleta stipendia expeotasse putamus, antequam Pro Veteranorum honore imperatori legatoque titulum illum ponerent 7 Sed cur duorum annorum milites coniunctim legato suo nescio
quid posuerunt 3 Nescio quid commune habuerint, sed de anno militari nec esse demonstratum nec posse omnino demonstrari intelligo. Atque elevat ipse Mommsenius opinionem suam mimmodo. Etenim si erat ullus illo, quem coniicit, annus militaris, videtur in oo fuisse positus, ut Cal. Μartiis et iniretur et deponeretur militia; quid enim valeret aliud 3 At Momm- senius varie disputat, primum certe non necesse fuisso, Cal. Martiis militos ot deligerentur et dimitterentur: nam delectus diem ex arbitrio imperatoris pependisso atque in tabulis militum nullum diem non nominari, missionem item datam non post certa stipendia, sed quando placeret imperatori, deinde tamen, si universus rei ordo spectaretur, videri fore Cal. Mart. et deligi et dimitti consuevisse; nam si primis reipublicae
Romanae temporibus incipiente vere convocatum esse eXercitum ot sub imperatoribus missiones ineunte mense Ianuario consue- Dissilirco by Corale