Augusti Wilhelmi Zumptii Studia romana, sive De selectis antiquitatum romanarum capitibus commentationes quattuor

발행: 1859년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

Do dictatoris Cnosaria honoribus.

inter ea, quae Augu8to adVerga acciderint, numeratur rePulsa in magisterio equitum apud avunculum et confra petitionem eius

praelatus Lepidus, quo loco qui significari putant non factum

esse omnino unquam magistrum equitum Octavianum, parum recte interprotantur. Neque enim qui repulsam seri, nunquam honorem quem petit adipiscitur, sed eo tempore quo petit non adipiscitur atque ingens numerus ex magistratibus Esset eximendus, si omnes, quos repulsam tulisse constat, honores Rccepisse negaremus. Petierat igitur octavianus primum in magisterio locum anno 45 eoque quia nimium adolescens videbatur dotectus acceperat alterum. Neque magnopere mim-bimur nec Suetonium nec Ciceronem ullam huius honoris secisse mentionem; perierat enim totus occiso Caesare nomineque ipso dictaturao ex civitate sublato, cuius tollendi Antonio non parvam causam hane fuisse arbitror, ut Octaviano omnem potestatis etiam speciem adimeret. Nec si Octavianus narratur avuneuli expoditionum comes futurus suisso copiosius

enim hoc disputo propter Drumanni in hist. Rom. III p. 684

errorem , hoe tantum Valet, ut non potuerit per aliquod tempus Romam redire aut absens magistratu sungi. Est autem etiam illud memorabile, quod Appianus ait, ut pluribus impertiri posset , quodammodo annuum lactum es8e magisterium equitum. Biennium igitur illud, in quod summi magistratus designati erant, dictator sic diviserat, ut M. Lepidum magistrum equitum esse vellet, dum anno 44 in provinciam prosectus esset neminem autem eorum, qui in annum 44 provincias acceperant, menso Martio ab urbe exisso docuimus in Comment. II

p. 235), tum in reliquum annum Octavianum, dum is ad bellum profipisceretur, denique in annum 43 Cn. Domitium Calvinum, quem soli fasti Capitolini nominant: qui cum post bellum Asricanum, in quo fuisse oum complures tradunt, Romae versatus

esse videatur Cic. p. Dei. c. 1 l), earum rerum quas in Asia et Africa gesserat, praemia expectabat. Quare qui insequens Dissi iam by Corale

252쪽

Do dietatoris Cnosaris honori hns.

armus in fragmentis Capitolinis dicitur, intelligendus est 43 a. Chr., qui insequebatur eum, quo Octavianus magister equitum suturus erat. Sic igitur fasti Capitolini hoc loco supplendi sunt: C. IVLIVS. C F. C N. CAES R, I I DIC. REIP. REG. C. M. AIMILIVS M. F. Q. N. LEPIDVS. II MAG. EQ. C. OCTAVIUS. C. F. C. N. ΜΛG . EQ.VT. QVM. M LEPIJDVS. PALI DATUS EXISSET. INIRET. NON. INIIT CN DOMITIUS. M. F. M. N. CAL VΙΝVS. ΜΑG. EQ. ΙΝ. INSEQUENTEM, ANNDUM, DESIGNATUS ERAT. NON. IΝIITQuao supplomonia eadem sero ab veteribus lastographis inventa sunt. Sic igitur postquam honores, quos quoque anno C. Caesar gessit, singillatim persecuti sumus, haec quam insequens proxima pagina habet, nascitur tabula chronologica, quam ut uno conspectu quae disputatione nostra effecta sunt complecteremur, addendum es8e putavimus. In qua ne quis miretur, verba fastorum non convenire cum annis diebusque appositis, servavimus, quae in fragmentis Capitolinis leguntur, sed dies annosque eos, quibus quisque laetuS esse videretur, ascrip SimuF. Ex hac tabula etiam nummorum ratio, ad quom quisque annum referendus sit et qui possint omnino reperiri, apparebit. Superest autem, quoniam multum do magistratuum per hoc tempus ratione disputavimus, ut Oxaminemus, quod Suetonius Caes. c. 76 refert de tertio et quarto Caesaris consulatu narrans, medio eum tempore comitia nulla habuisse praeter tribunorum et aedilium plebis, praefectosque pro praetoribus constituisse, qui absente se sic enim rectius nune legitur res u banas administrarent. Etenim anno 49 postquam rerum potitus

est dictaturamque iniit, noluit ille quidem pro iis, qui cum

Pompeio aufugerant, alios magistratus sufficere, sed in insequentem annum omnia comitia habuit; quare fuerunt tunc praetores C. Trebonius, qui urbanam iurisdictionem iussu Caesaris

253쪽

M. π

254쪽

De dictatoris Caesaris honoribus. 243boli. ei v. III, 10 l) alii, quorum memoria incertior reperitur. Quaestores autem fuisse traduntur Μ. Marcellus Aeserninus

Dio XLII, 15), C. Plaetorius boli. Alex. 34), Cornelius Lentulus Marcollinus Caes. bell. civ. III, 62ὶ, Ti. Claudius Nero

Suet. Tib. 4). Do aedilibus nulla superest certa memoria, nec magis de tribunis plebis, sed egSe tamen creatos constat. Anno autem 47 meunte nulli prorsus magistratus in urbe erant, nee Consule8 nee praetoreS nec aediles curules Dio

XLII, 27); soli tribuni ot aediles plebeii necessario facti erant atque a Dion. XLII, 29 et 30 commemorantur. Sed hoc dubitari potest, an post reditum Caesaris mense Octobri comitia

nari potest; siquidem etiam C. Sallustius Crispus, de quo Dio XLII, 52 narrat, utrum hoc an insequenti anno practuram habuerit inc0rtum videtur esse. Cf. boli. Asrio. o. 8. In annum 46 a. Chr. rite comitia habita Eunt priore anno eXeunte, Cum decem primum praetorog facti sunt Dio XLII, 51 , ac, si praetores, certe etiam aediles curules et quae8tores. At cum consecto bello Africano Caesar in Hispaniam proficisceretur, Dio XLIV, 28 sic tradit: 'Eπεὶ οε ίσθετο ἐκεινου TE i. e. Pompeium, ἐπὶ προχωρουντα καὶ τοὐς πεει ρὶ,έvτας οὐχ ἐκαυobc

interpretabitur. hoc intelliget Dionem dicere, Caesarem postquam urbem Lepido ac praefectis commisit, profectum esse in Hispaniam, profectum autem videri Roma mense Intercalari priore supra exposuimus. Quid igitur 3 Quam causam egse dicemus, cur Caesar, quamvis soliti anno 46 essent facti magistratus, praetorea et aediles et quaestores, tamen praefectos potius constituerit 3 Ut enim Opinione sua celerius urbem reliquerit nec tempus comitiorum in annum insequentem habe

255쪽

Do dictatoris Cnosaris honoribus.

dorum habuerit , quamquam haeo celeritas tanta nequo per Soipsa probabilis est neque ex auctorum narratione potest demonstrari, sed ut celerrime Roma Caesar abi rit, hoc intelligere poterimus, cur in annum 45 magistratus nullos crearit, cur ipso anno iii praesectos constituerit, non poterimus. Nequctonim quod Caesari dictatura delata esset, ideo praetorum nam consules hoc anno vix numorandi sunt) pologiatum sublatam esse existimabimus; siquidem et antea in dictaturis Caesaris Praetores suerant et postea in perpetua suerunt et Sulla dominante fuerant et suopo denique, quamvis dictatores summae rei praeessent, tamen reliquos magistratus constitisse cortum est. Quaro nullam aliam cau8am pra sociorum tum maximo

Constituendorum reperio, quam quod annus illo n. Chr.erat consusionis, ad omendandam temporis rationcm duobus mensibus intor Novembrem ci Dccombrem inici calatis ultra solitum productu8. Quod cum fieret, Caesar vi lotur sanxisse, ne qui ineunte anno magistratus iniurant, usque ad Kal. Ian. insequentes, Red eorum loco praefecti res urbanas administrarent. De horum autem praesectorum ratione ac cum iis similitudine, qui saepe in municipiis pro IIviris fieri solebant, olim diximus in comment. I p. 52, quae nunc tabulis Hispanicis nuper reperti8 eonfirmantur. De num ro eorum quoniam Dio ambigebat, nos multo ininus iudicare PoterimuS. Quamquam suspicor omnem ambigui intem inde eSse ortam,

quod duo ex iis aerario praeerant Dio XLIII, 48), qui utrum

numero praesectorum comprehenderentur necne incertum erat;

nam sex, qui reliqui sunt, ut nominabantur corte iuri dicundo, ita praptorum sex, qui tunc fieri debuerant, loco iudicia videntur administrasso. Veruntamen etiam8i quis minus accurate Dionem dixisse solitique magistratus quod anno 46 conservati sint, nostra coniectura de men8ium intercalarium causa non opus esse exi8timet, hoc eertum est, anno 45 ineunte praefectos urbi praesuisse, non praetores. Nulla enim comitia antequam Caesar in Hispaniam abiit sacta commemorat Dio, Suetonius autem, cui ut Verba supra explicata sunt, cum medio tempore, quod inter tertium et inter quartum consulatum esset, nulla comitia habita esse ait, annum 46 significat, nec nullis Duli tred by Cooste

256쪽

Da dictatoris Caesaris honoribus.

habitis comitiis Caesar, quamvis ei potest faciendorum quos vellet, magi Atratuum data esset, praetorea creare potuit; nam certe sublata non sunt ipsa comitia atque hoc tantum ei datum, ut quos elegisset ac quasi designa8set, ii deinde vetere moro comitiis confirmarentur. Quare bis ad Caesarem comitia delata esso reperio, semel anno 48 post pugnam Pharsalicam

Dio XLII, 203, tum anno 4b post bellum Hispaniense Dio XLIII, 45 , cum comprehensi sunt etiam tribuni et aediles

plebeii, sed comitia tamen omnibus annis, quibus magistratus facti sunt, rite habita Dio commemorat. Constabit igitur anno 45 ineunte nullos suisse Romae magistratus curules; nam plebeios ne tum quidem omissos esse Suetonius tostatur. At exeunte anno 45 cum Cae8ar eX Hispania revertisset, quo tempore consules creatos es8e constat in tres novissimos anni menses, num etiam praetores quaestoresque facti sunt, ut annus, qui nullis magistratibus coeptus esset, eosdem tamen quos reliqui

magistratus haberet 8 Videntur sane; nam primum Dio XLIII, 48 por absentiam Caesaris lv Vi αποδημ.ω πρ του Καίσαρος

ait praesectos urbem rexi88e, ut rursua praesente eo veteres

magistratus suisse debeamus colligere; item idem c. 47 anno 45 quattuordecim praetores fuisse ait, at c. 49 anno 44 sedecim praetores, ex qua numeri diversitate alios anno 44, alios anno 45 magistratus tactos esse intelligimus. Sequitur, ut anno ibCaesar Stquam revertit, consulatu quarto propter ipsa comitia, ut opinor, inito non minus praetores et aediles curules et quaestores quam consules, quorum nomina in fastis traduntur, creati sint, Suetoniusque quod ait medio inter consulatum tertium et quartum tempore nulla comitia habita esse, sit verissimum. Haec quae de praefectis disputavimus, confirmantur pro Sus nummorum memoria, quorum ope etiam contingit, ut quorundam ex his praesectis nomina cognoscamus. Sunt enim

nummi apud Echhel. VI p. 7 V. p. 257ὶ, in quibus cum C. CAES. DIC, ΤΕΗ. coniungitur L. PLANCUS. PR. URBsivo PRAEF. VRB , ut dubium esse non possit, quin L. Munatius Plancus, ille qui imperante Augusto princeps civitatis suit, dieatur. Alii nummi apud Eekhol. VI p. 8, in quibus

quarta Capsaris dictatura cum eodem L. Planci honore com-Disii igod by Gorale

257쪽

Da dictatoris Caesaris honoribus.

ponitur, Golletiani sunt ac parum fidei habent. Omnino enim Goligius in horum praesectorum memoria amplificanda multum operae conSumplit eiu8que adornandae cau8a etiam Caesarem imperatorem quartum excogitavit Morell. Inc. 25, 23); sol illitamon, in quibus Caesar dictator tertium appellatur, sunt certissimi. Iam unum modo praesectorum genus Vulgo notum est, nimirum eorum, qui quotannia feriis Lutinis creari solebant, sed hi et adolescentuli erant nobiles, cum L. Plancus

iam diu Caosaris togatus fuisset bell. Asrio. 4; Caes. bell. civ. I, 40; beli. Gall. V, 243, et per tantulum tempus honore

langobantur, ut nulli eorum nummi eXtare possint; illo autem no 46 Dio XLIII, 48 narrat non unum sui ago per totas serias, sed violato vetere iure in singulos dies Singulos, quare multo etiam minus de iis cogitari poterit. Quapropter pro certo erit, L. Plancum, qui in nummis anno 46 praesectus urbi nominatur, unum eX Octo illis suiεse, quos Caesar dictator III ab urbe proficiscens creavit. Sed quo ex ordine Caesar olegit 3 Non videtur L. Plancus fuisse praetorius. Primum nulla eius rei memoria invenitur, deinde anno certe 46 ineunte praeturam non gessit, propterea quod legatus appellatur in bello Asricano boli. Ala. c. 4 , item legionibus praefuisse dicitur a Caesareboli. civ. I, 40; rclinquitur igitur, ut praetor fuerit anno 48 vel 47, sed ne hoc quidem probabile est, quia gesta praetura etiam provinciam acoepisget coquo magis, quod fidus imprimiserat Caesari atque ad res gerendas idoneus. Indo probabilo egi, nondum fuisse praetorium, sod praetoriae tamon dignitati proximum eaque si occasio ita ferret, ornandum. Hanc igitur L. Planes praesecturam etiam ultra licet persequi ex eo, quod Cicero Phil. II, 31 narrat M. Antonium Narbone, ubi eum C. Trebonio ot Caesare bello Hispanionsi consecto eum fuisse supra diximus, subito in urbem redisse eam Ob Caugam, ne L. Plancus praedes suos venderet; emerat enim Antonius Cn. Pompeii bona. Accidit id anno 4b paulo anto reditum Caesaris, qui cum comitia elua qui agebatur anni haberet, ipso ille Plancus, tum praefectus urbi, praetor videtur esse factus. Eo enim pertinet, quod Cicero epist. XIII, 29 L. Planco causam C. Atei Capitonis commendat, ut iε Τ. Antistii heredi-Disii igod by Gorale

258쪽

Da dioistoria Caesaris honoribus.

tatem illo iudicante obtineret, quam epistolam post reditum Caesaris exeunte anno 45 scriptam esse hinc discimus, quod Planeus Caesarem iubetur de Τ. Antistio interrogare neque

ulla significatio additur, quae non POSSe eum praeSentem Statim adiri ostendat. Praetoris igitur urbani munera tunc Plancus obibat. Atque etiam alia ratione de praetura eius anno 4, gesta cognoscimus. Etenim non modo a Caesare consul designatus est in annum 42 oum D. Bruto Comment. II p. 234 , verum etiam anno 44 Galliam Transalpinam regendam accepit Cie. Phil. III, 15; epist. X, i sq. , nec puto ab Caesarefactum, quod semper rarissime accidit, ut in tanta frequentia magistratuum, quam numero Pruetorum et qui estorum auctoe Moissot, iis qui nullos honores gessissent, Provincias dece neret. Iam poterat Planco fortasAe etiam hoc ab Caesare concedi, ut, quod praetorio munere functus esset, ipsa praetura neglecta inter praetorios allegeretur multos autem inter eonsulares, praetorios, reliquos allectos esse Dio XLIII, 47 seriabit) ; sed ex hoc allectionis genere usque ad extrema prope

imperii tempora neminem unquam scimus provinciam accepisse. Quare cum anten Plancum nondum praetorem fuisse supra docuerimus, efficietur, ut ipso illo anno quo praesectus urbisuit, exeunte praeturam RecePerit, confirmabunturque praeclare insigni exemplo, quae de omnium praefectorum ratione anni

que 45 comitiis ante exposuimus. Nummi autem Goligiani, qui iam citati sunt, in quibus cum praeseotorum mentione quarta Caesaris dictatura coniungitur, quam perverse ementiti sint apparet. Ex eodem hoc praefectorum genero fuit C. Clo-vius PRAEF. i. e. praesectus, qui in aliis nummis tertia Caesaris dictatura inscriptis apud Eckhel. VI p. 7 et Caved. p. 152

commemoratur. Ipse homo ignotior eat, probabile tamen videtur esse, eundem legatum pro praetore agris in Gallia dividendia esse praefectum, ad quem Cicero scripsit epistolam T libr. XIII, de quo olim diximus ipsi in comment. epigr. I p. 30l, idem sortasse etiam, quem Dio LII, 42 in consularium numerum ab Augusto relatum esse scribit. Nam quis ille C. Cluvius in celebri marmore apud oreti. Inscr. 4859 sit, incertum

prorsus esse iudico. Illud autem non credo, quod Cavedonius Dissiliam by Corale

259쪽

Do dictatoris Caesaris honoribus.

ait videri eum praesectum cla8ώ8 Caesarianae fuisse, cuius sententias ne8eio utrum maior causa sit haec, quod Eckhel. V p. 124 nummos illos extra Romam Percussos egse videri scribit, id quod parum certis argumentis Atatui intelligo, an illa, quod praefectus tantum appellatur. Sed si municipalium praesectorum, qui ex his orti sunt, similitudinem sequi licet, propriam horum appellationem dicemus suisse praemectus tirbi iuri dicundo, atque ut in illis quod est turi distindo, omittitur, ita hi non minus praesecti tantum nominari posse videntur. Classi autem dubito num Caesare dictatore peculiares praesecti, quR-los postea a IIIviris imponi solebant, praefuerint: nulli certe alii noti sunt. Tertius autem praesectus certo cognoscitur L.

Livineius Regulus, qui in nummis apud Echhel. V p. 235 appellatur PRAEF, UR, quem cen8eo esse eundem, qui inbell. Asric. 89 legioni narratur praesuisse, ac vel ipse Vel pater eius a Cicerono ad Att. III, 17 cf. epist. XIII, 59 commemoratur. Reliqui qui ab Havercampo in hunc praefectorum numerum referri solebant, Q. Oppius Eehhel. V p. 264; Caved. l. l. p. 152ὶ, L. Norbanus, L. Cestius Echhel. V

p. 169) cum tantum PR. nominentur, neque ullam certam temporis significationem in nummis exhibeant, an potius praetores fuerint, vehementer dubitandum esse existimo. Nam et qui certi sunt ex hoc praesectorum genero, PRAEF solent in nummis dici, et A. Hirtius, qui item PR., sed Caesare cos. III

appellatur Echhel. V p. 224 et VI p. 7 sine dubio fuit prae

tor, propterea quod praeter annum 45 nulli, quamdiu Caesar regnavit, praesecti suerunt. Superest, ut de una potestate Caesari decreta dicamus expositisque iis, quae ad veteres reipublicae honores cumulatos pertinent, de eo disputemus, quod novum tune inventum est auctumque ad reliquos imperatores ita transiit, ut solum prope imperatoriam potentiam efficere videretur ). Reliqua quae de aliis honoribus dici possunt, hoc loco praetermittere StatuimuS,

IIaec quae do imperatorum tribunicia potestate Latine hoc loco disputaveramus, Germanice etiam exposuimus in Actis conventus philologorum Vindobonensis anni 1858 p. 10 2 sq. Habet tamen utraque disputatio propria quaedam, quare etsi Germanica illa edita sunt, tamen Latina quoque haec eo loco, cui scripta erant, Prodire voluimus.

260쪽

De dioiatoria Caesaris honoribus.

non quod non digna sint, de quibus denuo quaeratur, sed praevorti placebat ad id, quod et maximum esSet et idem, quamvis saepe esset examinatum, multas dubitationes ac quasi tenebras haberet. Quid enim celebratius est tribunicia potestate 3 Quae quomodo numerari consuerit, multi viri doctissimi exposuerunt: at quo modo orta sit et creverit et ea tandem facta sit, quam in imperatoribus invenimus, iidem vel prorsus tacent vel ita commemorant, ut cum perspicuis scriptorum testimoniis pugnent. Quae si rectius perspicientur, paululum etiam ad veterem illam tribunorum plebis potestatem, quae in liberaropublica suit, intelligendam redundaturum esse existimamus neque id in tanta huius argumenti difficultate non erit gratissimum. Iam Dio Cassius XLII, 20 do tribunicia potestato dictatori Caesari continuo postquam nuntius de caede Pompeii

gnificent 3 Perperam igitur iudicaret Tacitus Annal. III, 56, qui ubi do tribunicia potestate, quam Tiberius Druso filio petebat, roseri, id summi fastigii vocabulum, inquit, Augustus repperit,

ne re is aut dictatoris nomen ussumeret ac tam n appellatione

aliqua cetera i eria praemineret. Nisi forte credemus Lipsio Tacitum sic interpretanti, ut Caesarem dieat eo nomine non usum osse publice Augustoque, qui primus usus esset splendoremque si dedisset, non immerito eius Originem tribui. Praeclara hercio fuissot illa Augusti inventio, qui cum rem ipsam a patre suo nosset esse usurpatam, quod eum sese appollari iuberet qui esset, nescio quod fastigium potentiae suae adiecisse diceretur.ZAc quando

Augustum illud invenisse putamus 3 Etenim anno 36 a. Chr. post Sex. Pompeium victum Dio XLIX, 15 hoc ei datum

SEARCH

MENU NAVIGATION