Augusti Wilhelmi Zumptii Studia romana, sive De selectis antiquitatum romanarum capitibus commentationes quattuor

발행: 1859년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

De dictatoris Caesaris honoribus.

tollere posset, tantam videri sibi poterat habere potentiam, ut et triumviri potestatem deponeret et altero loco consulari privatis hominibus cederet. Itaque anno 23 a. Chr. satiatus honoribus consulatum undecimum depOguit eamque ob moder tionem novis decretis ornatus est. De quibus quae Dio LIII, 32 refert, supra eslata sunt, nimirum decrevisse senatum, ut tribunus plebis perpetuus esset et de una aliqua, quam voluisset, ro ei in quovis senatu etiam eum consulatu non fungoretur, relationem sacere liceret. His etsi secundum ea, quae disputata sunt, amplificationem tribunicae potestatis indicari colligemus, quod tamen poti8Simum novum ius adiectum esso dicatur, non facile est ad inveniendum. Quid enim erat, quod ad plenam illam, quam deinceps imperatores habuerunt, potestatem deesset y quid, quod ad Veterem tribunorum potestatem adiiceretur 3 Habebat Augustus non tantum omnia, quae singulis tribunis licebant, vorum etiam in intercedendo et iudicando totius quasi collegii unus ip8e locum obtinebat. Vorun-

tamen si veterum tribunorum potestatem duabus tamquam

partibus constitisse statuimus, una, ut quicquid plebi noceret, impedirent, altera, ut quod prodesse ei existimarent idemquo ab senatu curulibusque magi Stratibus negligi viderent, id ipsi ageront, in illa iam Augustus supra collegarum aequalitatem evectus, in hae iis par erat, ut non plus Posset quam singuli. Quare id ei datum esse probabile videtur, ut etiam in serendis novis legibus plus posset quam reliqui tribuni. Iam plo- prius quasi tribunorum agendi locus olim suerat in comitiis tributis, quibus licentia eorum creverat; tunc horum potentia abolita omnia per senatum incipiebantur, plebi inanis potestatis

specios relicta est: quare in Senatu potissimum Augusto praecipuum aliquod ius tributum esse coniiciemus. Eoque ab Dione ipso ducimur, qui ab senatu huno novum honorem Augusto decretum esse scribit; nam quae antea de tribunicia potestate ei data erant, ea a populo ex auctoritate videlicet

senatus decreta esse vel perspicue dicit libr. XLIX, 15 vel tecto significat libr. LI, 19 . Hoc autem loco quod a senatu tribuniciam potestatem perpetuam tributam esse ait, quid potest esse 3 Neque enim Augusto regnante plebis ita sublata

272쪽

De dictatoris Caesaris honoribus.

erant comitia, ut in summo magistratu in perpetuum deserendo nulla eius ratio haberi posset. Senatus igitur propria fuerint necesse est, quast genatus tunc tribuit. Accepit autem Augustus novum honorem deposito, ut diximus, congulatu, quem ex quo IIIuiratu sese abdicRVit, continuo ge8Serat, ut, quae in republica opus esse censeret, eo facilius corrigeret: quare senatus ei hoc maxime videtur debuisse decernere, quod et consulatu deposito amiserat et ad continendam rempublicam maxime requirebat. Idque ipse Dio significat, datum ei esse, quod etiam cum consul non esset, haberet. Unde lacile nascatur suspicio, in verbis Dionis, quae citavimu8, seiungendum esse tribunatum perpetuum ab iure unius relationis, ac consularem potestatem dici delatam esse extra illam. Sed consularem potestatem perpetuam, ut Semper et ubique duodecim lictoribus uteretur medioque inter consules loco sella curuli sederet, postea anno 19 R. Chr. Augusto concessam esse scribit Dio LIV, 10, neque quam rationem tribuniciae potestatis fuisse vidimus, ut olus una post alteram pars decerneretur, eandem consularis suisse debebimus existimare, propterea quod nec Dio consularem potestatem in iure unius relationis nominat tribuniciam autem potestatem, quaeeunque eius pars d ferebatur, semper nominat) et plus quam unam relationem consulare ius complectitur. Consules enim in senatu, cui praesunt, et quacunque de re et quotiens volunt, referre possunt, neque eam potestatem cum imperatori daretur, minui oportebat. Sequitur ut ius unius relationis cum tribunicia potestate coniunctum fuerit. Sed quid 3 Tribunis plebis nonne antiquitus in senatu et relationem et secessionem sacere licebat Vocare adeo poterant idque ius etiam sub imperatoribus tenuerunt Dio Cass. LIX, 24; LX, 16 : quidni igitur ius relationis haberent 7 Nec tantum in libertate exempla cum retulerint, reperiuntur Cic. Phil. VII, 1; ad Q. D. II, l; epist. X, l6; p. Sest. 32, saepius), verum etiam sub imperatoribus, velut apud Tae. Annal. VI, 12, Dioque LV, 3 iis omnino hoc ius fuisse dicit. Quare Augustus qui dudum tribunicia

potestate uteretur, certe iam ante hunc annum 23 relationem in senatu habebat, ac peculiare aliquid tunc adiectum sit ne-Diuiti oste

273쪽

Do dietatoris Caesaris honoribus.

cesse est, quod Dioni mentione dignum esse videretur. Nimirum haec, opinor, ratio est senatus. Relationem in eo habet. qui praeest, id est Plerumque con8ul, eoque con edonto vel

praetor vel tribunus plebi Cic. Phil. VII, l). Sed quoniam

tribunis otiam invito consule licet suum senatum vocare, Consentaneum est, ut non modo in eo, quem ipsi coegerint, senatu relationem habeant, verum etiam in eo, cui consuleS praesint, quia Suum se Senatum Vocaturos esse minari possunt, lacile reserendi potestatem assequantur. Cf. Cic. epist. X, 16. Ita fit, ut iribunorum omnis ad senatum referendi poteata8 ex consensu pendeat, qui ubi est, in quovis senatu de quacunquere volunt, relationem discessionemque sac re pos8unt. Iain Augustus ut intercedendi iudicandique do appellationibus liberam ab collegarum consensu potestatem aCCeperat, ita aequum e8se videbatur, ut etiam agendi cum geuatu liberam ab collo- garum intercessione facultatem acciperet. Hanc ob causam tunc SenatuS consulto consuetudo senatoria ita mutata est, ut imperatori in omni senatu unius utique relationis ius concederetur. Ex quo iure quomodo ius tertiae et quartae et quintae relationis, quod altero saeculo principes habere coeperunt, Ortum sit fateor me nescire, idque eum paucis locis apud scriptores historiae Augustae commemoretur Capitol. Mareo c. 6; Pertin. c. 5; Lamprid. Alex. Sev. c. 1; Vopisc. Prob. c. 12), omnino quale fuerit, vix puto posse definiri. Quae certe interpretatio primum ab Casaubono ad Sueton. Caes. c. 20 inventa est probarique nunc solet, ut imperatore8 trium et quattuor et quinque relationum ius habuisse existiment, ea, quomodo et cum nomine et eum re ipsa constare poAsit, parum intelligo. Sed persequi hoc argumentum longius ab hac disputatione alienum est, quae vereor hercle ne iam ab eo quod propositum erat, abisse Videatur. Intellectum enim esse arbitror, quibus legibus et senatus consultis coaluerit illa, qua imperatores usi sunt, tribunicia potestas, quam Augustus postquam consummatam accepit, quia minime omnium popularis esse videbatur, tanti aestimavit, ut ex ea et ipse imperii sui annos numeraret et publice sagiorum annos signari iuberet. Nequo in aliis rebus contempta est; Diuiti os by Corale

274쪽

De dictatoris Caesaris honoribus.

pendebat enim ex ea non modo tota maiestatis lex, verum

gaepe etiam imperatores eo quod eius insigne orat, subsellio tribunicio utebantur, cum aliis locis publicis, velut de theatro supra diximus, tum in senatu. Claudium quidem Sutit. c. 23

de maiore negotio acturum in curia medium inter consulum sellas tribunicio subsellio sedere consuevisse narrat cf. Dion.

LX, l6), atque etiam Pertinacis et Caracalli aetato illa imporatoris sedea minime putabatur esse popularis Dio LXXIII, 3 et LXXVV, 3). Quare apud Suet. Tib. c. 17, ubi Tiberium

ex Germania reducem in contione medium inter duos consules cum Augusto simul Redisse scribit, subsellio tribunicio usos esse impurati res coniicio itemque interpretor nummos quosdam C. Sulpicii Platorini apud Echhol. Doctr. num. V p. 347, nomine Augusti et M. Agrippae inscriptos. In quibus qui sunt duo hominos togati in subselliis sedentes, quod Echhelius Augustum et Agrippam intelligi posse negabat propterea quod

id esset infra eorum inaiestatem, minus recte iudicabat. Superest ad explendam nostram quaestionem una reB, quae mentione digna osse videatur. Diximus enim ex quattuor legibus quasi conflatam esse imperatoris potestatem tribuniciam: prima commune tribunorum plebis ius detulerat, reliquae tres privilegia quaedam de sanctitate corporis, de iure intercedendi et agendi in senatu addiderant. Erat igitur tota potestas ita una, ut ex diversis partibus constaret fierique poterat, ut ex iis una aliqua sine ceteris deserretur. Nec dubium est quinita factum sit. Erat enim Augustus ex altera illa lege, quam de Caesare latam esse diximus, sacrosanctus ubique per imperium Romanum et omnibus in rebus privatis publicisque, idque ita interpretabatur, ut etiam liberos suos Eacrosanctos esse diceret ae Iuliae filiae adulteros, quasi ipsum se laesis-Sent, maiestatis lege puniret Tae. Annal. III, 24 . Eodem iure reliqui qui in domo eius erant, utebantur, sed tamen anno 35 a. Chr. Livias uxori et Octaviae sorori decernendum curavit τι ἀοεες καὶ tu ἀvυ'ptaetov ἐκ του ὁμοιου τοις θημ άρ coritv Dio XLIX, 38), ut sacrosanctae essent, non Romae modo, opinor, sed ubique omnibusque in robus; iam enim hoc

ius in Caesare inventum atque ad Augustum tranStatum erat. Dissiliam by Corale

275쪽

De dictatoris caes ris honoribus.

Unam igitur tribuniciae potestatis partem sine rotiquis tributam osse apparet. Sed postea Augustus collegas tribuniciae potestatis avsumpsisse narratur. Etenim primum M. Agrippae

δημ.πρχtκην ἐς τυυ αυQv χρ svov ἔδωκε, ut Dio LIV, 12 seribit, eamque tribuniciam potestatem anno l3 in aliud quinquonnium prorogavit. Tum Tiberio privigno anno si a. Chr. tribuniciam potestatem in quinquennium concessit Dio LV, 9; Suet. Tib. c. 9 . eundemque anno 4 p. Chr. eadem potestate in decom annos DioLV, la), anno 13 in alteros dedem annos ornavit Dio LVI, 23; Suet. Tib. c. 16 . IIaec igitur quas horedibus imperii dabatur,

tribunicia potestas quaeritur, num eadem suorit, quam ipse imperator habobat. Nobis non videtur, non quod unquam minorom eam appellari videamus, sed quod maximo ius poenae remittendae iudicandi tuo de appellationibus ex eo gonere osse existimamus, quod unus tantum tenere possit. Nam cum alter eodem iure ornatur, nova nas itur provocatio unumque utique esse oportet principem, in cuiua iudicio nequiescatur. Neque opus ost tantum horodi tribui, cui ubi fidem habet imperator, et appellationes non minus quam praefecto urbi delegare poteat et orationes suas in sonatu recitandas tradere. Quae cum ita sint, non Romanae, Aed Omnis omnino reipublicae ratione ad ad eam coniecturam deducimur, ut minus ius Agrippae et Tiberio et aliis imporii herodibus datum es8e censeamu8 quam Augustus imperatoresque ipsi habebant. Etenim, si ab duabus rebus, quas diximus, discedamus, relinquitur tota illa potestas, quam dictator Caesar habuit, ut imperii heres commune omnium tribunorum plebis ius, sed perpetuum, et corporis securitatem amplissimam illam quam exposuimus acciperet. Ac COnVeniunt eum coniectura nostra, quae do I iborio traduntur. Nam quod Suef. c. 1l eum narrat, eum Rhodi a quodam laesus esset convicio, pro iure tribuniciae potestatis conviciatorem rapi iug- Elige in carcerem, aperte ad securitatem sanctitatis pertinet.

Quod Tacitus Annal. I, 2 exti noto Augusto Tiberium ait edictum quo senatum cogebat, tribuniciae potestatis praescriptione Proposuisse, cuivis tribuno plebis idem sacero licebat, quodque idem c. 13 eum significat rolationi consulum iure tribuniciae

276쪽

Dε die atoris Cassaris honoribus.

potestatis potuisse inter odore, id habuisso indicat quod quivis tribunorum habebat. Neque hercle illa verborum quasi magnificentia decipiemur, qua scriptores de his rebus utuntur. Veluti cum Suetonius Aug. c. 27 de Augusto scribit: Tribun clam potestutem perpetuo recepit, in qua semet atque iterum per singula lustra eollegiam sibi adoptiavit, et cum Vellei. II, 90 Agrippam ait in collegi m tribuni me potestatis evectum, et ΙΙ, 99 Tiberium Dilunicitie potestatis consortione aequatum rigust9 ei. II, 10M et cum Tacitus Annal. I, 3 oundem Tiberium consortem tribranscias potestatis appellat, totam tribuniciam potestatem non Dece8so est existimemus e88e communicatam.

Multo autem minus uos movebit Tiberii apud Tac. Annal. III, 56 oratio, qui Druso filio eandem potestatem a Senatu petebat, quo loco cum origo tribunicino potestatis imperatorum lovitor adumbretur, iam supra ab initio huius quaestionis usi

Sumus. Socium eius potestatis, taquit. Augustus Tiberium Neronem delegit, ne successor in inremto foret. Sic cohiberi pravas aliorum spes rebatur simul modestiae Neronis et stitis magni-ttidini silebat. Ac paulo post: Quo itinc exemplo Tiberius

Drusum summae rei admovet, cum incommi Germanico integrum inter duos iudicium tenuisse . - Neque nunc propere, sed Per Octo annos capto experimento, compressis seditionibus, compositis

bellis, triumphalem et bis consulem, noti laboris participem sumi. In quibus on)nibus nihil est, quod non nostram de minore quadam tribunicia potestate, qua qui successores imperii deAtinabantur, usi sint, sententiam admittat. Quod autem exemplum priores imperatores dederant, secuti sunt reliqui. Nam Vespasianus, ut rerum potitus est, Titum filium collegam et in re hianicia potestate et in septem consumtibus ascivit Suet. Tit. c. 6), Hadrianus Antoninum Pium, quem successorem elegerat, COLlegam et in imperio consulari et in tribunicia potestale Capit. Ant. c. 4), M. Aurelius Commodum filium collegam in tribunicia potestate sibi adiunxit Capit. M. Aurel. c. 27 . Quae igitur imperio consuetudo fuerit, intelligimus. Quamquam Prosecto coniectura haec, quae de minore tribunicia potestate disputavimus, niti incertaque esse tacite ipsi concedimus, quae si aliis argumentis confirmabuntur, ad multas res

277쪽

De dietatoris Caesaris honoribus.

rectius intelligendas valebunt, sin refutabuntur, insignem atque a nostra aetate diversam imperii Romani rationem Ostendent. Socuti onim nos sumus unum illud, quod summa potestas principia non videtur pOAge communicari, ne cum eo quidem qui heres ac successor eloetus sit; vidimus etiam originem poto-

statis ox pluribus p tibus conlitae, denique mulieribus certe domus imperatoriae partem aliquam eiusdem potestatis tributam osse constat, quibus qui totam illam, qua ipsi imperatores

utebantur, concessam esse existimabit, Omnem morem Romanum mutabit. Alio etiam eX genere con8emiis esse pro On Sularem potestatem, quae inter imperatorem ipsum eiusque successorem communicari golebat: quae cum in eo posita sit, ut imperator in Asenatoriis provinciis superiore iure esses, quam

qui quamque regeret, facilius inter duo videtur potuisse dividi. Veruntamen, ut ut de hne successorum imperii potestate iudicabitur, quod proprie nobis erat propositum, ut Originem

tribunicii iuris, quo imperatorum potuntia conficiebatur, exponeremus, si aliqua ratione effecerimus locumque antiquitatis Romanae maximum eundemque obscurissimum illustraverimus, satis assecuti esse, ac dum ab dictatore Caesare proficiscimur, quod ad omnes imperatores Romanos magnopere pertineat, explicasse videbimur. Dissilia Corali

278쪽

IN HISPANIA NUPER REPERTIS.

280쪽

Quod in antiquitatis scientia magnopere optandum est, ut non modo quae sortunae quodam beneficio extant, emendentur

Rique explicentur, verum etiam, ut nova monumenta, quibus cognitio nostra augeatur, tu lucem oculosque nostros prodeant,

id in nullo genere facilius et potest fieri et fit quam in opi- graphico. Quod cum fere non ex codicibus librisque manu

scriptis, quorum studium vetustissimum eat, pendeat, sed partim ex casu, quo quae in terra latuerunt eruta proseruntur,

partim ex industria humana, qua partes imperii Romani diu ignotae paulatim explorantur, multa saepe inveniuntur, quae novis subsidiis subministrandia ipsos litterarum nostrarum fines simplificent. Itaque et in Italia plurimae inscriptiones novae innotescunt, quarum uta ulla est, quae Si diligenter explicetur, non ad aliquam antiquitatis partem rectius congiituendam adiuvet, et in Africa aliisque regionibus olim barbaris, nunc paulatim humanitati nostrae perviis, ea existunt, quae insignem

ac prope insperatam rerum Romanarum cognitionem asserant.

Quamquam plurima huiusmodi minora sunt, ex quibus qui quod ad antiquitatem cognoscendam prosit, elicere velit, tanta uti debeat et interpretandi sagacitato et similia colligendi industria, ut ipsi plus quam monumentis debeatur. Sed nonnunquam etiam ea subito existunt, quae ipsa nullo eruditionis adiumento scientiam nostram augeant , quae sere eo pluris sa-cienda sunt, quod non per librariorum imperitiam corrupta, sed qualia scripta erant, nec aliorum opinionibus immutata,

sed publica quasi fide tradita ad nos pervenerunt. Ex quo genere nihil est, quod conferri possit cum duabus inscriptio-

SEARCH

MENU NAVIGATION