Augusti Wilhelmi Zumptii Studia romana, sive De selectis antiquitatum romanarum capitibus commentationes quattuor

발행: 1859년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

Dε legibus municipalibus Hispanicis.

vetantur. Earum prima est libertini generis; nam et vetus lex fuerat et denuo anno 24 p. Chr. lege Visellia diligentius cautum erat, ne qui libertinus esset, honores municipales consoqueretur Comment. I p. 122). Quod autem genus ingenuorum hominum admitteretur i. e. num municipes soli an etiam qui aliorum oppidorum cives essent, qui ex quaque parte municipii, denique utrum cives Romani an etiam Latinae condicionis homines, haec omnia in superiore aliquo capite perscripta erant, quod periit. Allera causa erat aetatis, si quis minor annorum viginti quinque esset, de qua diximus in comment. I p. 120, tertia, ne IIVir fieret, qui proximo quinquennio eum honorem gessisset, quae cum item Vetus lex sui gset, saepe multisque in urbibus neglecta est Comment. I p. 68 et 136), sed hac in tabula accurate caVetur. Ad quartam denique

causam pertinent, quae extremo loco Sunt: quive in earum qua causa erit, propter quam si C. R. esset, in numero decurionum conscriptorumve eum esse non liceret. Haec merito referuntur

ad legem Iuliam municipalem, quae appellatur, vel potius ad odictum illud, quod diutator Caelar cum praefectus morum esset, do civitatum Italicarum curiis edixit Comment. I p. 82), quod extat in tabulis Heracleensibus. Eo cavetur, ne qui iudicio infami condemnat us sit quive eum quaestum, ex quo aut infamia contrahatur aut in Odia hominum incurratur, exerceat, in curiis eorum oppidorum sit, quae civitatem Romanam h beant. Nam cum in reliquis edicti capitibus Italiae nomennpponatur, unde quod Praecipitur, ad hanc solam pertinere discamus, in hoc, quo de decurionibus agitur, municipia, coloniae, praefecturae, sora, conciliabula C. R. nulla Italiae meniatione adiecta appellantur. Quod si qui A casu lactum esse putabit, nihil erit quod amplius disputetur; nos quidem cum in eo consilium quoddam legis cognoscamus, sic Statuimus, Omnibus omnino civium rebus publicis, quae et in Italia et in pro vinciis essent, illud de decurionibus esse praescriptum. Servatumque est quod Caesar edixerat, ab imperatoribus, qui siqua condebant civium oppida, ea hoc legis Iuliae capite tenebantur, sin Latina erant, idem tamen in legem municipalem recipi par erat. Quare si Malaca solos cives Romanos habu-Disilia la

292쪽

De legibus munioipalibus Hispanicis.

isset, nihil omnino tale caveri opus erat, si Latinorum tantum civium suisset, potuit sane ita scribi, ut scriptum eat, ut quae causae cives Romanos ab euria prohiberent, eae ad Latinos transferrentur; sed si partim cives Romani partim Latini essent,

nonne item recte scribebatur, ne . cuiu8 ratio haberetur, qui in earum qua cau8a e88et, propter quam si civis Romanus esset, in numero decurionum conscriptorumve eum esse non liceret

Efficitur hinc, cum cives Romanos utique Malacae fuisse constet, ut nihil hinc colligatur nisi quod ipsa ratio ostendit, in Latinis oppidis fuisse partim cives Romanos partim Latinos, utrum maior pars civium, minor Latinorum an contra fuerit, int6lligi nullo modo possit. Sed redeundum est ad aeris Salpensani, cuius unum locum supra eXposuimus, caput ultimum, quod est de tutorum datione, quod si quis totum explicet longam requirat disputationem. In eo enim insigne exhibetur eXemplum, quo confirmatur, quod

Ulpianus docet in Dig. XXVI, 5 de tutor. 3, suo tempore

licuisse omnibus magistratibus municipalibus tutores dare, cum pOatea eorum potestas imminuta esse videatur Inst. I, 20 de Atil. tui. 4 . Omnes municipes municipii Salpensani tutores petere iubentur a IIviris et docurionibus ao ne illud quidem cavetur, quod Paulus Dig. XXVI, 5, 24 ait a IIviris municipes sui tantum municipii posse dari. Quamquam hoc etsi non scribitur, intelligendum tamen ogge puto. Quomodo enim Πvirum aut decurionum, qui sui municipii finibua coercentur, ulla sit in alios municipea potestas 3 Sed ut haec praetermittamus, extrema in hoc capito sunt haec: Qui tutor hca l ego

datus erit, is ei cui datus erit, quo ne ab iusto tutore tutelac beat, tam iustus tutor esto quam si is C. R et a natus p aeimus C. R. tutor esset. Hinc iustum tutorem, quod nomen

non memini me apud alios iuris Romani auctores invenisse, eum existimatum esse discimus, si cui civi Romano agnatus proximus civis Romanus tutor esset, cui iure aequatur, qui ex hac lege municipibus Salpensanis, sive cives sunt sive Latinae condicionis snoquo enim hoc discernitur) a municipibus Salpensanis vel decreto decurionum tutor datur. Quare cum duo sint in iusto tutore, ut et cui datur, sit civis Romanus et tutor Dissiliam by Corale

293쪽

De legibus municipalibus Hispanicis.

ipse agnatus proximus civisque Romanus, si municipes Sal-ΡΘnsani omnes civitatem haberent. apparet prius dobuisse omitti, quippe quod esset supervacaneum; si suissent omnes iuris Latini, optimo sane dicebatur. Sed cum duo utique hominum genera in municipio fuisso intellexerimus, num quod ad alteram tantum partem pertineret, minus reote dicebatur 3 Aut quae hinc deducitur significatio, ut aut Latinorum aut civium Ro-mnnorum maiorem partem fuisse intolligamus 3 Atque haec quidem sunt de iure ipsorum municipum;

reliqui sunt duo loci de decurionibus et de incolis, qui quid

de universi municipii iure doceant, videndum est. Nam aeris Salpensani cap. XXV de praesecto scribitur, qui a IIviro loco

suo relinquitur, in quo duao r 8 cnVentur, Primum ne minor sit quam annorum XXXV, deinde ut ex decurionibus conscriptisquo eligatur. De iure autem eius haec leguntur: Et qui ilia praefectus relictus eris, donec in id municipium alteruter ex IIviris adserit, in omnibus rebvi id ius es ins yotestas esto praeterquam de praefecto relinquendo et de ccivitai omunt

consequenda, quod ius quaequη potestas h G μυ IIviscis qui)itire dicundo μrueerunt durur. Civitatem igitur Romnnam, quam reliqui magistratus Salpensani si ante non habuerunt, honore gerendo accipiunt, soli illi praesecti pro IIviris non consequuntur:

qua in re oertissimum testimonium est, cum praefecti ex decurionibus fiant, partem decurionum civitate Romana carui8se. Erant igitur decurionum duo genera, prius eorum, qui honores gesserant, qui sive Origine eives Romani orant, sive non erant, civitate tamen Romana uterentur, alterum eorum, qui honores

non gesserant, qui pedarii appellantur Comment. epigraph. I p. 130); ex his alii origino cives Romani erant, alii carebant civitate, quos Latini iuris fuisse sane probabilo est. Quot

autem suerint cives, quot non fuerint, definiri nequit. Tum de incolis aperta est in nere Malacitano significatio; nam cap. LIII qui comitia magistratibus creandis habet, iubetur ex curiis ducere unam, in qua incolae qui cives It omano Latinise cives erunt, m regi Num frant, quibus in ea curia suffragii latio ait: ex quibus verbis elucet, quae confusio in reliquia reipublicae Malacitanae partibus sit, eandem in incolis reperiri.

294쪽

De legibus municipalibus inspanieis.

Mixta igitur omnino est ratio municipiorum et Malacitani et Salpensani, duoque hominum genera sunt in ipsis decurionibus, duo in municipibus, duo in incolis: quomodo autem mixta sit, nulla ex re potest intelligi saltaturque magnopere, qui aut cives Romanos aut Latinos plures in iis fuisse ex ullo

horum monumentorum loco velit colligere. Iam in Latina civitate, in qua et qui honores gesserant civitatem Romanam consequebantur et ab initio sero complures familiae civitate

Romana ornatae admisceri Solebant, consuetum prorsus suisse hanc duorum generum mixtionem Supra exPOSitum est neque

cum ipsis monumentis pugnabit, qui cum omnia municipia essct potuisse tum Malaeam Salpensamque suisso Latini iuris statuet. Sed pugnabit cum omni antiquitate Romana et dum

harum tabularum testimonia non violat, praestantissimorum seriptorum auctoritatea evertet. Quodsi nos illam civitatis Romanae et Latinitatis confusion in Otiam in iis, quae civitate Romana Ornatae erant rebus Publicis, quas proprie municipia appellari adhuc credidimus, reperiri docuerimus, conservata Hispanicarum tabularum auctoritato ne reliqua quidem testimonia laedemus sublataque omni dissensione ipsam illam vo-terem de municipiorum iure sententiam praeclare confirmabimus. Ut autem ab incolis proficiscamur, eos constat appella OS esse incolas, qui in qua republica commorarentur, eius non

essent cives. Hoc aperte indicat Gaius in Dig. L, ad municipalem) 29: Incola et his magistratibus parere debet, apud

quos incola est, et illis, apud quos civis est, nec tantum municipuli iurisdictioni in utroque municipio subiectus est, verum

etiam omnibus publicis muneribus intingi debet, similiterque ostin Iust. Cod. X, 39 de incolis j 7: Cives quidem Origo, manumissio, allectio vel adoptio, incolas vero Dicut et divus Hadriantis edicto suo manifestissime declaravit9 domicilium facit. Quare si cuius oppidi ager latius patet ad praeter oppidum ipsum fora, conciliabula, vicos complectitur, qui ea incolunt, dummodo eandem habeant originem, non incolae eius oppidi sunt, sed cives idquo testatur Ulpianus Dig. L, i, 30: qui ex vico ortus eat, eam patriam intelligitur habere, cui reipublieae victis illa respondet. Efficitur, ut, qui Malacae mercaturno, quam in eo

295쪽

284 De legibus municipali hus Hispanicia.

oppido amplam ac copiosam fuisse scimus, laciendae caliga commorarentur, si non essent oriundi ex agro Malacitano,

fuerint incolae. Quorum qui cives Romani aut Latini erant, iis hac lege hoc ius datur, ut unain curiam, in qua de magistratibus creandia suffragia ferant, accipiant: reliqui mereatores, qui peregrinae condicionis erant, Et qui ex Hispania vel Africa vel Gallia advenerant, hoc iure carebant. Duo hic quaeruntur, Primum utrum commune id fuerit municipiorum an proprium Malacitanae civitatis. Equidem etsi nihil certi affirmari posse video, hoc tamen potius credo propterea quod, si omnino illud eum civitate aut Latinitate coniunctum suisset, ut ea qui uterentur, in omnibus municipiis ad suffragia ferenda admitterentur, nec proprie hac lege sanciri opus fuisset et ad disgolvendas respublicas pertinuisset. Itaque in lege municipali Salponsana dubitandum est num idem suserit scriptum; at in eo oppido, quod mereatura alienorumque hominum commercio imprimis florebat, si qui divitiores erant incolao atque ii sere aut cives Romani aut Latini erant), eoa ad aliquam certe reipublicae regendae partem pereenire non absurdum erat, neque ab veri similitudine abhorret etiam antequam Μalacitanis civitas data eEt, simile aliquid in eorum legibus

fuisse. Veruntamen cum suffragia communicata sint cum incolis, num etiam ipsi honores Malacitanorum communicati sunt 3 Nihil enim in ipsa lege superest, cuius generis ingenuorum hominum comitiis ratio habenda sit. Iam scio equidem, saepe in pluribus civitatibus eosdem homines honoribus iunctos egae exemplaque ciu8modi attuli in comment. I p. t 36, sed magnam tamen cautionem adhibendam esse intellexi, ne quod aliquando in aliqua civitate et aliquo homine factum est, id semper et ubique et in omnibus licuisse existimemus. Etenim et alia erat apud alios lex et ipsorum hominum quoddam discrimen, siquidem qui senatoriam in urbe Roma adipiscuntur dignitatem, munerum in patria sua sungendorum necessitate solvuntur Hermogen. in Dig. L, 1, 23). Plurimarum autem civitatum haec videtur suisse condicio, ut nisi cum quibus volvicinitatis vel amnitatis vinculis tenerentur, alienis hominibus

honores mandari non liceret; nam munerum quidem incolas Duilired by Cooste

296쪽

Dε legibus munieipalibus Hispanicis.

non experies suisse Gnius, cuius verba supra citavimus, dicit. Sio igitur de Malacitanorum Salpensarumque incolis statu mus, eos, quamVis suffragia de magistratibus ferrent, ad honores ipsos non esse admissos. Quorum cum haec, quam exposuimus, suerit ratio, numquid habet, quod municipes aut civitate Romana aut Latinitate usos esse doleat 3 Si hac uterentur, quoniam incolis partem aliquam reipublicae tradi semel placuerat, nequum erat non iis modo tradi, qui pari, sed iis etiam qui meliore iure essent l. E. civitatem Romanam haberent. Sin civitatem municipiis tribuemus, cur incolae qui cives Romani essent ad suffragium admissi sint, apparet, de Latinis possit dubitari, sed quoniam sic partem ipsorum municipum Latino tantum iure suisse statuendum erit, incolas eodem quo illa inserior pars municipum erat iure praeditos non contemni oportebat. Redit igitur omnis nostrae quaestionis dissicultas huc, ut de municipibus disputemus, quorum Salpensae et Malacae duo

genera fuisse cognovimus, unum civium Romanorum, alterum Latinorum. Hanc rationem eum ea opinione, qua municipia Latini iuria esse potuisse Salpensamque ot Malacam fuissct statuunt, supra demonstravimus optime convenire: Dum cum civitate Romana eorum conveniat, dubium esse pOSSe videatur.

Sint enim fortasse viri docti, qui municipia ita definiant, ut neminem in iis esse putent nisi qui civis Romanus sit. Qui non solum his tabulis, in quibus Latini inter municipes commemorentur, refellantur, sed etiam coloniarum ratione, quae a nobis in comment. epigr. I p. 470 satis exposita est. Nihil enim magnopere inter municipia et inter colonias intererat, praeter nominis inanem quandam speciem, qua coloniae Qtecedere videbantur, et originem, qua coloniae ex urbe Roma propagatae, municipia aliunde ascita erant: quare si in illis,

quas civitate Romana usas e8se Omnes concedunt, non unum

erat genus hominum, sed plura iure diversa, quid est, quod in municipiis, quamvis civitatem haberent, unum hominum genu8 esse oportuisse dicamus 3 Non loquimur de illis coloniarum partibus, cum divorsis temporibus in idem oppidum coloni deducti sunt, unde hominum genera existebant, quRe Dissiliam by Corale

297쪽

Do legibus municipalibus Hispaniel .

cum loci atque etiam saepe univergae roipublicae Eooiotat coniungerontur, ita tamen Videntur diversa suisse, ut suamqvneque pars quasi interiorem quandam rempublicam emcoret, de quo coloniarum genere diximus l. l. p. 466 sq. Sed aec desbat ad haec etiam iuris diversitas. Velut in Tergestinam coloniam contributae erant Inalpinae quaedam gentes, quae corio civitate Romana carebant, quibus ab imperatore demum Antonino Pio datum est, ut aedilitate in colonia gerenda et incuriam ni legerentur et civitatem RomanRm assequerentur. Hi incolae Tergestini non erant; perpetuo enim ibi commorabantur eamque origi nona sto sedem habebant; prospici igitur iis debebat lμge municipali, qua Tergestinorum respublica constituebatur, et eum carebant prorsus civitate Romana et cum

Latinitate impotrata hanc enim iis ab Antonino Pio datam esse puto) in communionem civitatis admissi orant. Quare si in lege Torgostina Aio scriptum inveniremus, si quis qui Latinus egset, servum apud IIviros manumisisset, is servus Latinus esset, vol similitor de aliis rebus, num roete hine colligeremus, suisse Antonino imperante polonias, quae Latinitate

uterentur 3 Νoe dispar fuit in Gallia Νarbonon si Nemausensium ratio, in quorum rempublicam viginti quattuor oppida ignobiliora, post etiam gentes quasdam Inalpinas contributa suissoscimus. Ipsi ante Hadrianum Latinitatem, tum civitatem Romanam habebant, quo eodem temporo universae Galliae Narbonensi ius Latii datum esse probabile est: quo facto iam Nemausensium pars civitate Romana, pars Latinitate utebatur, legeque eorum municipali et civibus Romanis et Latinis consuli oportebat, undo si quis de ipsorum colonorum civitat

secus statueret, a Vero longe aberraret. Atque etiam in ipsa

Hispania Baetica simillimi iuris fuit colonia Romulensis Ηispalis, de qua diximus in commoni. I p. 3l0, cuius diu fuerunt partes duae, una civitate Romana, ultera Latii iure pr-dita, quarum una videtur fuisse respublica, unus decurionum ordo, uni magistratus. Haec pauca quaedam attulimus exempla ex magna copia, quam olim in commentationibus nostris loco, qui citatus est, collegimus atque eXplicavimus. Secundum

quae quis potest dubitare, quin, si quo in municipio Latini

298쪽

Do Iogibus munieipalibus Hispanicis.

munieipes commomorentur, non officiatur, nec suisso quaedam

municipia Latinitate tantum praedita nec in ipso illo millum fuisse quasi corpus quod ab initio statina civitate Romana uteretur 3 Quamquam uno in genere Paulo deterior est coloniarum ratio. Quoniam enim coloni dicuntur, qui vol deducti vel ad eos, qui deducebantur, ascripti sunt, quomodo qui in coloniae rompublicam contributi prant, appellarentur 3 Corto non coloni, sed poterant municipes vol similitor, atquo hinc quoque accidit, quod in comment. I p. 476 tetigimus, ut cum ipsa colonia nunquam municipii nomen haboret, qui tamen in

ea essent, nece8Sario Eaepe municipe8 appellarentur. At municipiorum id est nomen, ut nihil obstet, quominus quicunque eorum reipublicae participes sunt, municipes dicantur. Veruntamen quod in coloniis intelleximus, idem in municipiis potest demonstrari et in iis municipiis, quase civitatem Romuliam habuisse constet. Nam in Italia superiore sive in Gallia Cisalpina non modo coloniae multae eum republica sua coniunctas habebant gentes Inalpinas, sed otiam municipia. Commemorat Plin. nai. hist. III, 20, 134 Latini stiris Euganeas

gentes - eae iis Triumpilinos, venalem cum agris suis populum, dein Camunos compluresque similes snitimis nitribratos municipiis.

Idom l. 138 Cottianas civitates XII attributas esse ait municipiis lege Pompeia, quas paulo ante Latio praeditas esse dixe rat. En id, quod quaerimus: municipia quae quῖn civitatem habuerint, non eat dubium nam nullum tunc in Italia erat oppidum nisi civium Romanorum), coniunctas cum republica sua habent civitates Latinitate praeditas, duoque in iis municipiis sunt hominum gonera, civium Romanorum et La tinorum, quibus lege municipali aequaliter cavendum est. Hoc iure VerOnam fuisse, quam Traiani domum aetate. coloniae ius accepi Aseprobabilo est Comment. I p. 403 , panaque ob causam RaetOrum et Euganeorum oppidum apud Plin. III, 130 appellari arbitror, hoc eodem alia non pauca Galliae Cisalpinae municipia usa esse iudico. Sed quod in Italia primum extitit, idem deinde ad provincias translatum est. Velut in Africa nobile imprimis oppidum fuit Utica, quod cum a Punicorum bellorum tempore de Romano imperio bene meruisset, praemii loco Distiirco by Corale

299쪽

Da legibus munieipalibus Hispanicis.

donatum est agro, qui inter Carthaginem Qt Hipponem. erat App. Punic. c. 135 : in quo qui habitabant, non existimo ab Caesare Augusto, cum civitatem Romanam Uticensibus daret Dio Casa. XLIX, 16), item saetos esse cives Romanos. Nam etiamsi de diciniore Caesare bellum cum Iuba gerente bene meruisset, non tantum recentibus Uticensium beneficiis, sed etio veteri in populum Romanam fidei civitatis praemium datum est: movebat etiam Augustum, ut civitatem Romanam ipsis

Uticensibus tribueret, quod hi iam antea liberi suerant Rudori. do log. agr. Thoria in Annal. Iurisprud. hist. X, i p. 10 I); .

quibus qui attributi sunt, quia Romanorum arma non adiuVerant, nullo praecipuo iuro utebantur. Quae eum ita suisse videantur, Utica non modo civium Romanortim appellatur a

Plinio nat. hist. V, 3, 24, sed etiam municipium a Gellio XVI, i 3, antequam quidem ab Hadriano coloniae ius impetravit Comment. I p. 42 l). Nonno igitur duplex hominum

genus in municipio erat 3 quorum uni civitato Romana utebantur, alteri ea carebant, quos paulatim cum populis vicinis Latinitate donatos osso arbitror. Sed constitit haec in eodem municipio iuris divorsitas etiam postea. Nam Uticenses, Postquam ab Hadriano, ut dixi, coloniae dignitatem acceperunt, ab Septimio Severo ius Italicum consecuti sunt Comment. l. l. p. 490 , in quo maxima omnium rerum immunitas inerat, quam quis putabit non veteribus tantum incolis, qui doinceps libertatem, civitatem Romanam, coloniae nomen Receperant, Verum

etiam illis agri Uticensis amatoribus, qui poenae causa attributi erant, e8SQ concesSam 8 Mansit igitur quoddam hominum discrimen Uticae etiam postquam ab Caracallo omnibus ingenuis civitas ipsa Romana data est, similiterque alias iuris Italici colonias institutas fuisse novimus. Similis autem in ipsa Hispania Tarraconensi Sagunti erat condicio, quod et civitate Romana usum esse constat Plin. nai. hist. III, 20 et saepe appellari municipium. In eius enim potestate ab bello Punico Secundo eae Turdetanorum erant gentes, a quibus Hannibalis bellum ortum erat, legatosque Saguntinorum senatui Romano gratias egisse narrat Liv. XXVIII, 29, quod ex hostium olim suorum agro vectigal caperent. Iam nescimus nos quidem, quis ille '

300쪽

De legibus munieipalibus Hispanicis.

ager fuerit et quo iure cum Saguntinorum republica coniunctus, sed hoe nemo, Opinor, credet, quos Victos poenae causa

Romani Saguntinis subiecerant, eos ad beneficia, quae fidelibus sociis tribuebantur, ac postremo ad ipsam civitatem Romanam esse admissos. Qui tamen Turdetani cum Vespasianus universae Hi paniae ius Latii tribuisset, non minus quam reliqui, ad societatem aliquam reipublicae Saguntinae pervenerunt; ager enim ipse etiam postea stipendium penderet, homines quidem iam eo iure erant, ut honoribus municipalibus gerendis civitatem Rom. sedemque inter decuriones consequerentur. Hoc cum ita esset Sagunti, nonne in Hispania Baetica Malacae et Salpensae, quamvis et civitate Romana uterentur et municipia rite appellarentur, ita potuit instituta esse respublica, ut eius non modo cives Romani,

sed etiam Latini iuris hominos essent participes 3 Etenim quod in tribus municipiis persecuti sumus, id potest in multis cogitasti, omninoque sic censeo, praeter Italiam quidem, in qua qui habitabant, propo omnes lege Iulia ci Vitatem Romanam acceperant, pauca fuisse per provincias municipia, in quibus unum civium Romanorum genus inveniretur: in plurimis vel peregrinae condicionis homines vel Latini ita admiscebantur, ut omnes una municipii republica continerentur, idque si plurium. lege8 extarent, non coniicere tantum ex quorundam similitudine, sed certissimis testimoniis persequi liceret. Neque enim ille orat imperii Romani mos, qui placeat nunc sortasse multis, ut

subita mutatione ex una norma Omnes reipublicae partes constituerent: antiquitatem maxime Sequebantur, Vetera, quantum

fieri poterat, retinebant, gi qua Viti Oga erant, emendabant, omnia deinque in eam formam redegerunt, ut in gumma imperii coniunctione tanta existeret iuris diversitas, quantam paucis vestigiis expressam indagare POS8umus.

At, inquiat aliquis, si municipia non habent hoc, ut omnes municipes cives Romani sint, quid tandem habent 3 Quid est illud, quo reliquis provinciarum oppidis antecessant 8 Nam etianr Latina oppida necessario intelleximus non uno hominum genere contineri, sed certe duobus. Quid igitur est proprium municipii 3 quando municipium appellatur 3 Nimirum municipium existit, cum genus aliquod hominum atque hoc ipso

SEARCH

MENU NAVIGATION