Augusti Wilhelmi Zumptii Studia romana, sive De selectis antiquitatum romanarum capitibus commentationes quattuor

발행: 1859년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

Do legibus municipalibus Hispanicis.

Aug. aut imp. Caes. Domitiani Aug civitatem Romanam consecutus consecuta erit, is in libertos libertusve suos suas paternos paternas, qui quos in civitatem Romanam non venerit - idem ius eademque condicio esto quae esset, si civitate mutatus mutata

non esset, haec nonne ad ipsos patres familias, non ad liberos nepotesque reserenda sunt 3 Itaque necesso est odiet a non illos solos liberos nepotesque Latinorum, sed ipsos hos etiam Latinos comprehenderint. Verum hoc si non erat in edictis, quid tandem erat 3 Certe id, quo status Salpensanorum mutaretur. Nam lex ubicunque in his tabulis Hispanicis comm moratur, ad magistratus creandos, ad comitiorum rationem, ad potestatem magistratuum, ad alia similia, quae in republica Salponsana vel Malacitana sunt, pertinet, edicta his duobus locis commemorantur, ubi de congequenda civitate Romana agitur.

Iam Vespasianum tradit Plinius nat. hist. III, 30, qui iam citatus est, universae Hispaniae Latium tribuisse, quod cum certe etiam ad Salpensam Malacamque pertinuerit, nonne probabilo est esse hoc ipsum quod quaerimus edictum, ex quo Salpensani civitatem Romanam consequi dicuntur 3 Sod si Vo-spasianus iam tribuit Latinitatem, quid adiecit Domitianus odieto 3 Hoc, nisi ad inanea coniecturas descendere Placent, reperiri non poterit. Nisi forte ab Domitiano civitatem Romanam adiectam esse putabimus. Ita sane duo illa edicta quac

fuerint intelligitur, item aliud quod do Domitiano in his tabulis est, de quo postea disputabimus, sed illud aperto obsint,

quod, qui civitatem consequuntur, eam consequi dicuntur ex duobus edictis; unum enim appellari id, quo civitas dabatur, satis erat. Rursus autem ii, qui cum Salpensam Malacamque iuro Latino fuisse censeant, hoc ius ab Vespasiano impertitum, ab Domitiano autem nescio quid adiectum esse existimant, verbis legis refelluntur. Nam si Salpensani ante annum IT p. Chr. ab Vespasiano Latinitatem accepissent, et statim multici vos Romani facti essent et certe quotannis, qui honoreS municipales gesserant, civitatem consequebantur. Mutatio igitur

civitatis acciderat in Salpensanis, acciderat capitis deminutio, patriae potestatis iurisque libertorum amissio. Iam igitur, cum rubr. XXII et XXIII praecipiatur, ut civitate Romana con-

322쪽

De legibus munieipalibus Hispanicis.

sequenda patria potestas ne sol Vntur, ius libertorum no amittatur, si ea istin ante accidissent, nonne sie scribi oportuit, ut ii, qui ante Domitiani edictum ciVitatem Romanam acceperant, comprehenderentur neque summa in simillima causa inaequalitas admitteretur 3 Sed legitur: utii quaeque - civitatem Ro

manum consecratus consecuta erit, non legitur consecurus est erit,

ut futuro tantum tempori consulatur, non praeterito. Neque hercle recte faciat, qui errorem illum fuisso putet sculptoris, atque ut ipse verum invenisse videatur, alios pecca8se velit; neque bis eadem ratione peccatum esse probabile est. Quareno sic quidem duo illa edicta possunt intelligi. Tertium ost, ut Ueppasianus nescio quid aliud Salpensanis, Domitianus Latinitatem tribuerit. Quod non magi8 simile est vero, cum reliqua Hispania Latinitato augeretur, Salpensam Malacamque sine ullo honore esse relictas tandemque idem accepisse, quod ceteri, quorum maiori parti adeo Vetere dignitate praestarent, dudum habuerant. Quid igitur, quaeso, relinquitur, nisi id, quo deventuri sumus, ut ab Vespasiano Latinitatem frustra oblatam, ab Domitiano civitatem Romanam datam esse existimemus 3 Sed universa haec res quomodo gesta sit, ut intelligatur, disputandum est et de iure Hispaniae reliquae et de Salpensanis Malaeitanisque, quum disputationem longo uberius aediligentius possemus instituere, si plura scriptores nobis tr derent. Nune iis contenti esse debebimus, quae Plinius in naturali historia reseri. Quae ipsa tam manca sunt, ut de

multis oppidis quo iure fuerint parum constet. Etenim in Baetica Hispania esse ait colonias IX, municipia VIII, Latio antiquitus donata XXIX, libertate VI, foedere III, stipendiaria

CXX, ex quibus nominat tantum colonias novem, eaS, quae recensitae sunt a nobi a in comment. epigraph. I p. 364; municipia autem tantum duo, Gades et Reginam, libera duo, Astigiet Ostipponem, foederata item duo, Malacam et Eporam, Latina quattuor, Laepiam, Uliam, Carisam Aureliam, Urgiam, ut longe maior pars oppidorum quo iure suerit, non addatur ac magnopere erret, qui ea, quae iuris significatione careant, stipendiaria suisse coniiciat. In Tarraconensi provincia paulo

323쪽

De legibus municipalibus Hispanieis.

diligentior est Plinius. Et si enim colonias non omnes nominat Commoni. I p. 3663, eX tredecim quae municipia esse ait, nominat duodecim, Saguntum, Baetulonem, Iluronem, Blandas, Emporias, Dertosam, Bisgargi, Belli, Calagurri, Ilerdam, Oscum, Turiasonem, ex oppidis Latinis, quae duodeviginti esse ait,

quindecim, Lucentum, Ansam, Cerret an , Eduiam, Gerundam, Gessoriam, Tearos, Cascantum, Ergavicam, Gracurri, Leonicam, Osi cordam, Castulonem, Saetabim, Valeriam, ut tria tantum ad numerum explendum desint, foederatam denique civitatem, quam unum e8Se dicit, Tarragum. Accuratam autem ac plenam notitiam exhibet Lusitaniae, in qua non modo quinque colonias, sed etiam unum, quod in provincia suit, municipium, Osili ponem, item tria oppida Latina, Eboram, Myrtili, Salaciam nominat. Maxima igitur cautio in ea provincia, quam in hac quidem disputatione plenissime explicari vellemus, ostadhibenda. Accedit autem aliud. Etenim Plinium in dosoribendo imperio pendere ex Agrippae vel Augusti commentariis constat Comment. I p. 198), quos ita sequitur, ut quae ab illorum

aetate ad suam mutata erant, silentio praetermittat, ideo opinor, quod scriptoribus tantum utebatur, monumenta atquctaeta publica, quibus solis iuris mutationes continebantur, negligebat. Ita fit, ut quae de iure oppidorum Hiispanicorum tradit, ad initia Augusti, cum Hispaniae ab eo compositae sunt, pertineant, de reliquorum imperatorum aetate non vera sint. Id Oxemplis certissimis potest demonstrari. Nam Cascantum, Ergavica, Osicerda a Plinio libr. III, l8 sq. recensentur inter Latina oppida, at nummi Tiberii et Ergavicenses quidem adeo Augusti Εckhel. Doctr. numin. I p. 44 et 50) municipia ea suisse ostendunt, ut Augustus ipse ea post id tempus, quo Agrippae commentarii confecti sunt, civitate Romana donasse

videatur; certum enim esse Statuimus, quod universa hac stommentatione demonstraturi sumus, municipium non esse nisi civium Romanorum. Praeterea autem in nummis tria Tarraconensis Hispaniae municipia commemorantur Eckhel. D. N. IV p. 466ὶ, quae quia nummis produntur, necesse eSt ante Caligulam esse tacta; nam huius aetato nummi Hispaniae desiorunt, Bilbilis, Ilurcavonia, Visontium. Eorum vel nulla

324쪽

Da legibus municipalibus Hispanicis.

prorsus memoria est apud Plinium vel iuris significatio omissa. Ex quibus si unum atatuamus esse illud municipium civium

Romanorum, duo relinquuntur, quae cum ineunte Augusti imperio nondum civitatem Romanam haberent, eXeunte accepisse

probabile sit. Simillimaque in Lusitania Eborae est ratio, quae cum ab Plinio inter Latina oppida, ut diximus, reseratur, ab Augusto civitatem Romanam ac ius municipii accepit, id quod ex nummis apud Eckhel. D. N. I p. li intolligitur. In Baetica quidem singularem hanc Plinii prope dixerim negligentiam

deprehendi non licet. In qua provincia quoniam ex octo municipiis, quae fuisse ait, duo tantum nominat, quae praeterea cognoscuntur ex nummis municipia Arva, Italica, Obulco, in sex illis, quae ab eo non nominantur, possunt esse idquo est eo probabilius, quod Tarraconensis iura cur ab Augusto tantopere mutata sint, idonea causa intelligitur; gravissima enim eum Asturibus et Cantabris bella gesta erant, quibus finitis multi praemiis afficiendi ac multa constituenda erant. At Baetica, quae quietissima suerat, nec praemiorum nec poenarum Occasionem praebebat.

Hoc igitur cum esset Hispaniarum ius, quod ex Plinii

recensione quamvis leviter cognoscitur, Vespasianus universis Latium tribuit, iactatus ille quidem, ut Plinius ait, procellis rei publicae i. e. coactus bellis civilibus, quae antecesserant. Nolebat enim beneficia imperii tam celeriter ae tam late propagari, sed cum Galba ex Tarraconensi, Otho ex Lusitanica legatione ad imperium pervenissent multaque, ut par erat, iis provinciis, unde prosecti erant, et gratiae reserendae et studii excitandi causa tribuissent, adimi ea non posse intelligebat in-Vitusque, cum censuram Tito collega suscepisset, eo des endit, ut Latinitatem omnibus concederet. Sed diversa oppidorum genera iam antea suerant. Quid enim coloniis et civium Romanorum oppidis Latinitas prodorat 3 Νum his nihil tributum est ipsique cum reliqui tanto beneficio digni esse viderentur, nihil acceperunt 3 Primum si quod summum erat in imperio Romano adepti erant, nihil potuit tribui novi iuris, quo ex genere Erant paucae illae coloniae iuris Italici, quae in Hispania inveniuntur. Deinde quamvis civitatem Romanam haberent, Disti od by Corale

325쪽

poterant alia dari, veluti ius honorum, ut in senatum Romanum pervenire ibique honores eonsequi liceret, velut vectigalia, cognomina, alia multa. Ac talia esse data ab Vospasiano Ostendit exemplum Arvae in Baetica. Nam id suisse municipium ante Vespasianum docent numini apud Echhel. D. Ν. I p. 14, sed tamen nuctum nliqua ratione ab Uespasiano intelligimus ex cognomine Fluvii, quod inscriptiones exhibent apud Oroll. n. 164, Grut. p. 476, 1, Massi Mus. Ver. p. 422, 3 ot 423, η. At oppidis antiquitus Latinis quid laetum est, cum Omnibus Hispanis Latinitas concederetur 3 Id in Hispania quidem certis vestigiis.persequi non licet, sed olim in comment. epigraph. ΙΡ. 4l2, cum Galliae Narbonensis colonias ab Hadriano deductas

explicaremu8, quoniam, quae a Plinio Latina oppida appellantur, ea praeter unum omnia a Ptolemaeo colonias appellari videbamus, sic coniecimus, ad id exemplum, quo Vespasianus Hispaniae, Hadrianum Narbonensi provinciae universae Latium dedisgo simulque eos, qui antiquitus Latini fuerant, ne nihil impetra8se viderentur, coloniarum iure donasse. Simile igitur aliquid in Hispania tunc factam osse eenseo, sed non ut Colonias fierent ex oppidis Latinis, sed ut civitate Romana donatu ius nomenque municipiorum acciperent. Nam coloniarum Hispanicarum praeter eas, quae ab Plinio nominantur, nulla prope fit mentio, unamque Italicam coloniae ius ab Hadriano accepisse probabile est. At municipiorum incredibilis est in Hispaniis multitudo, quorum historiam etsi persequi non po8Sumus, quia raro commemorantur ae ne cognominibus quidem originem indicantibus distinguuntur, magnam tamen Partem hoc tempore, reliqua deinceps, cum imperatores Hispanias novis beneficiis ornarunt propiusque ad Italiae dignitatem admo-Verunt, Orta e88e Censeo. Nam, si ab Sicilia recedas, quae prope pro parte Italiae habita est, nulla suit provincia, quae tam coleriter in ius ac mores Italiae transierit quam Hispania idque vel inde coniiciamus, quod prima exterarum nationum

imperatorem orbi Romano dedit. Sod no illa quidem quae Flavia appellantur municipia indicare satis licet, quibus dignitatis gradibus eo pervenerint, ut ab Vespasiano vel Domitiano civitatem Romanam adipiscerentur. Etenim unum municipium Dissilirco by Coral

326쪽

Do legibus municipalihus Hispani eis.

Flavium I minitanum, quod apud Cean-Bemudeg. de antiquitatibus Hispaniae Μadrid. 1832) p. 42 citatur, a Plin. III,

25 inter stipondiaria oppida recensetur, quod ab ipso Augusto Latinitate, ab Vespasinno civitate Romana donatum esse existimo. Reliqua, quae in Baetica nominantur, municipium Flavium Aurigilanum Casin-Bermudeg. l. l. p. alii, , municipium

Flavium Axationum sibi d. p. 268), municipium Fluvium Canamense ibid. p. 293), municipium Flavium Muni3tiense ibid. p. 273 , municipium Vlavium δε euansense ibid. p. 30s , m&nicipium VIunium Singiliense Ioann. Franc. de Magdou. histor. crit. Hispali., Madrid. l789, Tom. VI p. 484), municipium Flavium Soso gitanorum s Mur. p. li 08, 13, tum in Tarraconensi municipium Flavium Esbuestic itanum Casin-Bermudeg.

l. l. p. 120 , municipium Fluvium Visulanum ibid. p. l28)vel tacentur prorsus apud Plinium vel, si commemorantur,

velut Canama st Singili Plin. ΙΙΙ, 10 et il), quo iuro fuerint,

non additur. Horum partem iam initiis Augusti, quae Plinius retulit, Latini iuris suisse, reliqua postea eo donata atquo ita a Vespasiano vel Domitiano ad civitatem Romanam translata esse existimamus. Ac ne cui tot oppidorum iura tam celeriter mutata esse mirum videatur, a Ρlinio in Lusitaniae descriptiono unum municipium, tria oppida Latina referri diximus, at in inscriptione apud Oreli. n. l62 initiis Traiani posita undecim alia municipia in eadem regione prope sita commemorantur, ut civitatem Romanam in imporatoribus passim cum Summa liberalitato per Hispanias propagatam esse intelligamus. Quae cum ita sint, quid datum esAE putamus duobus reliquis oppidorum generibus, quao ab stipendiariis dignitate discropant 7 Supersunt enim foederatae civitatos, quas tres Plinius habet in Baetica, unam in Tarraconensi, nullam in Lusitania, et liberae, quas sex ait esso in Baetica. Ac libera quidem oppida, Astygi vetua et Ostippo, ita non commemorantur, ut quomodo paulatim ad civitatem Romanam admota sint, dicere non audeam, foederatorum autem video singulare ac rarissimum fuisse ius, quippe quo ex trenta multitudine per totam Hispaniam quattuor tantum oppida usa sint. Neque in aliis provinciis plura sunt; nam Sicilia habet duo, Mamertinos Disii igod by Gorali

327쪽

Do Iogibus munieipalibus Hispanieis

et Tauromenitanos, siquidem Netinos deteriore aliquo iure fuisse ostendit patruus Car. Tim. ad Cic. Verr. libr. III, 6, Narbonensis Massilienses, Gallia Comata quattuor populos Lingones, Remos, Aeduos, Carnutos, Aquitania et Asrica nullum:

reliquas enim provincias, quae quia Gme a origine erant, neque mores Romanos lacile admiserunt neque pariter cum ceteris provinciis ad civitatem Romanam accesserunt, praetereo. Sed

ex his, quae nominavi, foederatis oppidis nullum fuisse dico, quod laederis sui libertatem I Atinitate mutare vellet; omnia si iure mutarentur, omisso Latio continuo in ipsam civitatem Romanam transierunt. Itaque Mesaana a Plinio III, 88 appellatur civium Romanorum, Tauromenium colonia; item Massilia ut foedus deponeret, nisi civitate data non Videtur e8se mota. Lingonibus autem cum imperator Otho gratificari vellot, num Latinitatem obtulit 3 Immo civitatem Romanam, quam principes eorum iam ante habuerant Tac. Hist. I, 78 . Sed idem ex antiquioribus exemplis intelligitur. Foederata olim fuerat Gaditana civitas Cic. p. Balb. c. l4 sq. , nee laedere aequo: num igitur Caesar cum beneficium deserre vellet, Latinitatem obtulit 3 Eam sprevissent certe: obtulit civitatem Romanam,

qua accepta municipes extiterunt. Foederatum item fuerat

antiquitus Saguntum Cic. p. Balb. 22ὶ, quod civitate Romana, non Latii iure foedus mutasso diximus. Quid 3 In ipsa Italia

nonne olim laedera fuerant Sabinorum, Volscorum, Hernicorum Cic. p. Biab. 13 , nonne Tarenti, Heracleae s Cic. p. Balb. 22) multarumque urbium Graecarum Italias 3 Ex quibus nullum fuit, quod unquam Medus suum Latinitate mutarit. Ipsam etiam civitatem Romanam fuerunt qui aegre ac prope inviti acciperent: siquidem lege Iulia cum civitas omnibus populis Italicis offerretur, Cic. p. Balb. o. 8 magnam ait contentionem

Heracleensium et Neapolitanorum esse ortam, cum magna Pars

in iis civitatibus Moderis sui libertatem civitati anteferret. Quarct cum nunquam laetum e8so Videamus, ut qui foederati fuissent, deinde Latini fierent, ne Vespasianum quidem aut Domitianum putabimus Hispaniae civitatibus foederatis Latinitatem obtulisse. Neque ratio inveniri non potest, cur nunquam Dodora Latinitate mutata sint. Vere enim si iudicare Disitigod by Gorale

328쪽

De legibus municipalibus Hispanicis.

volumus, ipsa Latinitas ex foedere quodam nascitur, quod etsi propius coniunctum erat cum civitate Romana quam alia foedera, ideo tamen inserius quodammodo est, quod hoc propter auxilia ex sormula praebenda magnum sustinet onus, quo illa fere vacant. Mutatio igitur foederis susciperetur, si qui ex foederata civitate in Latii ius transferrentur, non beneficium conserretur. Sed explicare hanc rationem nisi qui Latinitatis Originem ae decursum persequetur non potoriis nobis quidem hoc loco significasse rem quidque factum esset demonstrasse

satis erat.

Iam si discedamus a foederatis, a liberis populis, qui quo

iure donati sint incertum esse diximus, a coloniis deniquo et civium Romanorum urbibus, relinquuntur nimirum stipendiaria oppida, quibus consuluerit Vespasianui, eum compositurus Hispanias belli civilis tempestate perturbatas in censura, quam eum Tito filio gessit, edicto omnibus Latium offerret. Etenim hoc tenere debebimus oblatam esse Latinitatem, non impositam nolentibu8; siquidum contra morem Romanum est invitos beneficio afficere atque, ut et singulos et univergos populos constat ipsos elua legis qua in civitatem reciperentur quasi

fundos esse sactos Cic. p. Balb. 13 sq. , item Vespasiani

edicto intelligemus diem esse constitutam, ante quam qui beneficio uti vellent, profiterentur aliaque iniuncta, quibus Latinitas acciperetur. Neque tamen dubium est quin cupido omnes expetierint, edicti leges explerint, municipales denique leges mutandas vel constituendas curarint. Ita Latinitatem adeptae sunt omnes stipendiariae civitates nee minus ii, qui contributi erant in colonias, in municipia, in urbes antiquitus Latinas; at illae, quae laedere cum imperio Romano coniunctae erant tres civitates, dubium est, num, quos stipendiarios contributos in suam rempublicam habebant, Latinos fieri voluerint, quare discerperetur sua urbs. Mansitque quaedam inaequalitas, dum Domitianus novo edicto, ne quid quod externum esset, in provincia relinqueret, foederatis etiam urbibus civitatem Romanam obtulit. Sic certo haec res ci potuit fieri et gesta est, si parva quaedam, quae nunc coniectura assequi non licet, omittamus. Velut, si quis iam a Vespasiano laederatis Disii od by Corale

329쪽

Do legibus munisipalibus Hispanieis.

urbibus civitatem oblatam esse putet, sed eam iis datam condicionibus, quas illae quia accipere nollent, ne civitatem quidem potiverunt, non hercle equidem contra dicam: sed illud constare iudico, a Vespasiano iis qui vellent oblatam Latinitatem, a Domitiano laederatia urbibus civitat in Romanam. Cuius quidem rei argumentum non dubium nobis videtur esse in legis Salpensanae rubr. XXIV, qua praecipitur, si imperator Domitianus II viratum civitatis Salpensanae recepisset suoque loco praesectum quom esse iussisset, ut is praefectus eo iure esset, quo Esset, gi oum ΙIVirum solum creari Oportuisset isque solus IIvir creatus esset. Diximus de hoc praesectorum genere, ut de reliquis, in comment. Opigraph. I p. 54 et ita diximus, ut nunc non poeniteat; illud enim unum genus, quod omisimus, cum IIvir ex urbe proficiscens suo loco praefectum

relinquit, quod quale fuerit ex lego domum Salpen Anna rubr. XXV cognoscitur, excusabimur quod tunc ignorabamus. Dixit de eadem re Momingenius in disputationc de tabulis Hispanicis p. 4 ii, qui quod unum addit, praesectos non modo hoc praesectorum nomine appellari, sed etiam IIviros vel IIIIviros, minus credo. Est pnim contra rationem atque unum illud exemplum, quod ex inscript . Neapol. p. 480 citat, alio potius modo videtur esse cxplicandum. Nam M. Alleius Luccius Libella cum IIvir praef. quinq. appelletur in Insor. Neap. n. 2350, non necesse est unus honos intelligatur; possunt otiam duo recteque in alio titulo n. 226T, IIvir i. d. quinq. vocabitur. Sed hoc quia minus huc pertinet non persequemur; illud enim quod agitur apparet, insolitum prorsus honorem ab Salpensanis tribui Domitiano, cum praesectus eius solus iubetur esse pro IIviris. Idem num aliquando aliis imporatoribus datum Sit, nescimus, Sed non consuovisse seri videmus; illud etiam intelligimus uni id dari Domitiano, ut si Salpensani eundem honorem alii imperatori habere vellunt, mutanda esset lex municipalis. Quid igitur 3 Num errore hoc ita de Domitiani

praesecto scriptum eAge putabimus 3 Fuit enim, qui ita scuI-ptoris vel nescio cuius errore scriptum e88e existimaret legemque hanc fuisse, ut omnium imperatorum praefecti singuli essent pro binis Uviris. Tum omnis disputatio tollitur; nam errandi Distiiroo by Gorale

330쪽

Da legibus municipalibus Hispanicis.

probabilis ratio reddi non potest. Nos vero, quamvis in multis saepe litteris ac vocabulis aeulpiores harum legum peccasse videamus, in tanta tamen re, de quR Peculiaris sit rubrica, poccari potuisse negabimus statuomusque eximii honoris ab Salponsanis habiti causam fuisse imprimis in Domitiani immoderata ambitione, quippe qui praeter OmneA imperatores ur- rogantia atque incredibili honorum cupiditato excelluerit Suet.

Domit. c. 13). A cedere tamen, ut tanto honore Ornuretur,

oportebat beneficii accepti occasionem, quod Salpensant eum tamquam civitatis Romanae, quam adepti erant, Ructorem Venerari volebant. Quod autem in Salpensanos valebat, id ad omnes Hispaniae laederatas civitatos transferre posse videmur. Etenim iam redeundum est ad Malacitanos et Salpensanos, do quibus vellemus plura ac certiora tradere liceret. Nunc hoc unum docet Plin. nai. hist. III, 8 Malacam esse foederatorum, quod ius cum fuisset principiis Augusti nam haec a Plinio referri diximus), idem mansisse censemus uSque ad Domitianum, qui civitatem Romanam tribuit. De Salpensa autem quid statuemus 3 Ea sane commemoratur a Plin. I, 14,

sed nulla iuris significatione adiecta. Unde qui stipendiariam fuisse colligit, dicit, quod demonstrari nequit tantundemque probabilitatis habet, cum Plinius laederatas et Latinas et liberas civitates, quas in Baetica esse ait, non nominet, fuisse eam

ex illis generibus, idque adeo longe similius est Veria nam Sistipendiaria fuisset, non intelligeretur, quid tantum subito meruisset, ut Latinitatis quasi gradu omisso municipii honore digna esse videretur. Quare laederatam fuisse credimus non minus quam Malacam in eaque similitudine umbram quasi

quandam causae deprehendere nobis videmur, cur haec tabularum fragmenta, quae leges duarum satis inter se distantium urbium continent, uno loco inventa esse dicantur, cuius rei nondum ullam causam, quae non ab omni similitudine veri

horreret, inveniri potuisse video. Epora quidem nam haec reliqua est ex tribus Baeticao oppidis foederatis, Plin. I, 10

item municipium suctum est eodemque, ut coniicio, tempore, quamvis in titulo apud Cean. Bermudeg. l. I. p. 369 nullo Disii od by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION